Caii Suetoni Tranquilli Opera selectis variorum animadversionibus

ปกหน้า
J. A. Barth, 1836
 

คำและวลีที่พบบ่อย

บทความที่เป็นที่นิยม

หน้า 80 - Domini" appellationem ut maledictum et opprobrium semper exhorruit. Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: „0 dominum aequum et bonum!" et universi, quasi de ipso dictum, exsultantes comprobassent, et statim manu vultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die gravissimo corripuit edicto. „Dominum"que se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis vel serio vel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos 2prohibuit.
หน้า 47 - Sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit vetere ac locuplete, et in qua primus senator pater suus fuerit.
หน้า 1 - Amitae meae luliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater ; a Venere lulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines . pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
หน้า 241 - Tragoedias quoque cantavit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret.
หน้า 95 - Vultu erat vel in sermone vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in prae2 cipitium propelleret.
หน้า 203 - Neque multo post, rumore caedis exterritus, prorepsit ad solarium proximum, interque praetenta foribus vela se abdidit.
หน้า 190 - Nam qui deos tanto opere contemneret , ad minima tonitrua et fulgura connivere , caput obvolvere, ad vero majora proripere se e strato, sub lectumque condere solebat.
หน้า 9 - Gallias potissimum elegit, cuius emolumento so et opportunitate idonea sit materia triumphorum. Et initio quidem Galliam Cisalpinam, Illyrico adiecto, lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatam quoque, veritis patribus ne, si ipsi negassent, populus et banc daret.
หน้า 112 - Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus , quum aequales essent , et Cornuto minores. Ipse etiam decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est , ita nt peregrinaretur quoque cum eo aliquando , cognatam ejus Arriam uxorem habente.
หน้า 79 - Capito Ateius notus iuris consultus inter grammaticos rhetorem , inter rhetores grammaticum fuisse ait. De eodem Asinius Pollio in libro , quo Sallustii scripta reprehendi't ut nimia priscorum verborum affectatione oblita, ita tradit: In eam rem adiutorium ei fecit maxime quidam Ateius Prae3o textatus nobilis grammaticus Latinus, declamantium deinde auditor atque praeceptor , ad summam Philologus ab semet nominatus.

บรรณานุกรม