ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

tero laudaretur, animo malevolo et proposito nocendi, naribus ejus pustulam annasci solere. Fallit iterum, quia laudes interdum impertiunt inimici, tanquam præfatiunculas quasdam, ut postea liberius et malitiosius calumniarentur. Ex altera parte, fallit etiam hoc sophisma propter astutiam amicorum. Solent enim et illi vitia amicorum interdum agnoscere, et prædicare, non quod aliqua vis veritatis eos cogat, sed ea eligentes, quæ minimum amicos suos lædere possint, ac si cætera quidem viri optimi essent. Fallit iterum, quia amici quoque reprehensionibus suis (sicut de inimici laudibus diximus) tanquam præfatiunculis quibusdam utuntur, quo paulo post in laudes effusius excurrant.

SOPHISMA III.

"Cujus privatio bona, id ipsum malum; cujus privatio mala, id ipsum bonum."

ELENCHUS.

Fallit sophisma duobus modis: aut propter comparationem boni et mali; aut propter successionem boni ad bonum, aut mali ad malum. Propter comparationem; si bonum fuerit generi humano, privari esu glandium, non sequitur quod malus ille erat; sed Dodona bona, Ceres melior. Neque, si malum fuit populo Syracusano, Dionysio seniore privari, sequitur quod Dionysius ille bonus fuerit, sed minus malus, quam junior. Propter successionem: etenim privatio boni alicujus non semper dat locum malo, sed quandoque majori bono; ut cum flos decidit, fructus succedit. Nec privatio alicujus mali dat semper locum bono, sed interdum majori malo: nam sublato inimico Clodio, Milo simul et segetem gloriæ perdidit.

SOPHISMA IV.

"Quod bono aut malo vicinum est, id ipsum itidem bonum aut malum: quod vero remotum est a bono, malum; quod a malo, bonum."

Habet hoc fere rerum natura, ut quæ natura sua conveniunt, etiam locis coveniant; quæ vero contrariæ naturæ sunt, etiam intervallis distent: cum singula, amica sibi associare, inimica summovere gaudeant.

ELENCHUS.

Sed fallit sophisma tribus modis: primo propter destitutionem, secundo propter obscurationem, tertio propter protectionem. Propter destitutionem; fit, ut quæ in suo genere amplissima sunt, et maxime excellunt, omnia, quantum fieri potest, ad se trahant, et in vicino quæque posita destituant, ac quasi inedia conficiant. Itaque in propinquo arborum grandium virgulta nunquam læta reperies. Recte enim ille, "Divitis servi maxime servi." Nec male cavillatus est, qui inferius famulitium in aulis principum, festorum vigiliis comparavit; quæ festa sua in proximo attingunt, ipsæ autem jejuniis addicuntur. Propter obscurationem; etenim et hoc habent quæque in suo genere præstantissima, ut licet proxima non extenuent aut destituant, tamen obscurent et obumbrent. Quod etiam de sole notant astronomi, quod sit scilicet aspectu bonus, conjunctione et ap

[ocr errors][ocr errors]

proximatu malus. Propter protectionem; nam non solum res coëunt et congregantur propter consortium, et naturæ similitudinem, sed etiam malum (præsertim in civilibus) confugit ad bonum, ut lateat et protegatur. Itaque scelerati homines petunt asyla divorum, et vitium ipsum se in virtutis umbram recipit:

"Sæpe latet vitium proximitate boni."

Contra et bonum se aggregat ad malum, non propter consortium, sed ut illud convertat et reformet in bonum. Itaque et medici magis accedunt ad ægrotos, quam ad sanos; et Servatori nostro objectum est, quod conversaretur cum publicanis et peccatoribus.

66

SOPHISMA V.

'Cui cæteræ partes, vel sectæ, secundas unanimiter deferunt (cum singulæ principatum sibi vendicent) melior reliquis videtur: nam primas quæque ex zelo videtur sumere, secundas autem ex vero et merito tribuere."

Ita Cicero argumentatur, sectam Academicorum, quæ acatalepsiam tenuit, philosophiarum fuisse præstantissimam. "Interroga enim inquit "Stoicum, quæ secta sit potior; ille suam cæteris anteponet: deinde quæ secundas teneat, Academicam fatebitur. Age similiter cum Epicureo (qui Stoici vix aspectum toleraverit) postquam suam sectam collocarit in summo, collocabit Academicam in proximo." Similiter, vacante dignitate aliqua, princeps si competitores singulos interrogaret, quem post se potissimum commendare vellent, verisimile est, secunda illorum vota in eum, qui præcipue dignus et optime meritus fuerit, concursura.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Videtur hoc sophisma satis nervosum; et magis dialecticum quiddam, quam rhetoricum. Attamen interdum fallit. Primo, quia sunt res haud paucæ, periculo plurimum obnoxiæ, quæ tamen, si evadant, cæteris antecellant. Ita ut genere sint deteriores, quia sæpius periclitantur et excidunt; individuo autem nobiliores. In hoc numero est gemma Martia, de qua Gallicum adagium: "Filius Parisiorum, et gemma mensis Martii, si ex illis evadat unus, instar decem aliorum." Adeo ut in genere gemma Maii gemmæ Martii præstet, sed tamen in individuo optima gemma Martii optimæ gemmæ Maii præ

erit

feratur. Fallit secundo; propter naturam rerum, in aliquibus generibus aut speciebus magis æqualem, in aliquibus magis inæqualem. Quemadmodum in observationem venit, climata calidiora generaliter ingenia producere acutiora; at in frigidioribus ingenia illa, quæ eminent, etiam acutissimis calidarum regionum præstare. Similiter, in exercitibus compluribus, si res duello inter singulos transigeretur, fortasse ad unam partem accederet victoria; si copiis universis, in alteram. Etenim excellentiæ et exuperantiæ casum recipiunt; at genera natura aut disciplina reguntur. Quinetiam in genera metallum lapide pretiosius; attamen adamas præcellit auro.

SOPHISMA VII.

"Quod rem integram servat, bonum; quod sine receptu est, malum: nam se recipere non posse, impotentiæ genus est; potentia autem bonum."

Hinc confinxit Esopus fabulam de duabus ranis; quæ, in magna siccitate cum aquæ ubique deficerent, deliberarunt, quid sibi demum agendum esset. Prior autem; Descendamus (inquit) in puteum profundum, neque enim verisimile est ibi aquam defuturam. | Cui altera ita regerit; Quin si forte ibi quoque aqua deficiet, quomodo exinde rursus ascendere poterimus? Firmamentum autem hujus sophismatis est; quod actiones humanæ adeo sint incertæ, et periculis expositæ, ut illud optimum videatur, quod plurima habeat effugia. Huc spectant formulæ illæ, quæ in usu sunt : Obligatum plane et obstrictum te reddes: non tantum, quantum voles, sumes ex fortuna, etc.

ELENCHUS.

Fallit sophisma primo, quia in actionibus humanis fortuna urget, ut aliquid demum decernatur. Etenim ut eleganter a quopiam dictum est; Etiam non statuere, est aliquid statuere: adeo ut sæpenumero consilii suspensio pluribus nos implicet necessitatibus, quam si aliquid statuissemus. Videtur autem iste morbus quidam animi, similis ei, qui reperitur in avaris : sed translatus a cupiditate retinendi opes, ad cupiditatem retinendi arbitrium et potestatem. Siquidem avarus frui non vult, ne quid detrahat de summa; ita et hujusmodi scepticus nil exequi vult, ut omnia ei sint integra. Fallit secundo, quia necessitas, et illud (quod aiunt)" jacta est alea," stimulos addit animis; sicut inquit ille, Cæteris pares, necessitate certe superiores estis.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Fallit istud sophisma, primo propter spem; quæ malorum magnum est antidotum. Etenim culpæ emendatio sæpe in nostra potestate sita est; fortunæ vero minime. Itaque Demosthenes, non semel cives suos hujusmodi verbis affatus est; "Quod ad præterita pessimum, id ad futura optimum est. Quid hoc tandem sit? Hoc ipsum scilicet, quod vestra incuria et culpa res vestræ male se habeant: nam si vos officio vestro per omnia perfuncti essetis, et nihilominus status vester, ut nunc, laborasset; ne spes quidem reliqua esset, eum futurum aliquando meliorem. Cum vero errores vestri in causa potissimum fuerint, confidendum plane, vos, illis emendatis, pristinum statum vestrum recuperaturos." Similiter Epictetus, de gradibus tranquillitatis animi verba faciens, infimum locum illis attribuit, qui alios accusant; superiorem iis, qui seipsos; supremum vero illis, qui nec alios nec seipsos. Fallit secundo, propter insitam animis humanis superbiam ; qua ægre adducuntur homines, ut errores proprios agnoscant. Hoc vero ut evitent, patientiam adhibent longe majorem in iis malis, quæ culpa sua contraxerunt. Etenim, quemadmodum fieri videmus, ut cum culpa admissa sit, neque de auctore constiterit, supra modum excandescant homines, et tumultuentur: quod si postea in notitiam pervenerit, culpam illam ad filium, aut uxorem, aut gratiosum aliquem pertinere, statim sedantur turbæ et consilescunt: eodem modo fit, cum res aliqua accidit, propter quam necessitas incumbit culpam in nos ipsos recipiendi. Id quod in mulieribus sæpissime conspicitur, quæ, si quid infeliciter egerunt, contra consensum parentum aut amicorum, qualecunque infortunium sequatur, illud sedulo dissimulabunt.

SOPHISMA IX.

"Gradus privationis major videtur, quam gradus diminutionis: et rursus gradus inceptionis major videtur, quam gradus incrementi."

Canon est in mathematicis; nullas esse rationes nihili ad aliquid. Itaque gradus nullitatis et quidditatis, majores videntur gradibus incrementi et decrementi. Sicut monoculo durius est, unum perdere oculum, quam utrumque oculum habenti. Similiter complures liberos habenti gravius est, ultimum, qui superstes fuerit, filium amittere, quam reliquos priores. Itaque et Sibylla, cum duos priores libros combussisset, pretium tertii duplicavit: siquidem illius amissio gradus fuisset privationis, non diminutionis.

ELENCHUS.

Fallit sophisma primo, propter eas res, quarum usus in sufficientia quadam, sive competentia; hoc est, quantitate determinata, consistit. Si quis enim obligetur pœnaliter ad solutionem certæ pecuniæ summæ, ad diem certum; gravius ei fuerit, nummo unico aureo carere, quam si, posito quod ille unicus parari non potuerit, deessent etiam decem alii. Similiter in decoctionibus fortunarum, damnosior videtur gradus obærationis, qui primus sortem minuit; quam extremus, qui ad egestatem redigit. Huc spectant formulæ illæ usitata: Sera in fundo parsimonia: Parum interest, utrum nihil habeas, an quod nihil juvet, etc. Fallit secundo, propter illud principium in natura, quod corruptio unius sit generatio alterius. Adeo ut gradus ipse privationis ultimæ, minus interdum incommodet, quoniam ansam et stimulum præbet novæ alicui rationi ineundæ. Unde etiam Demosthenes sæpius conqueritur apud cives suos: "Conditiones minus utiles, et honorifi- | cas, quas a Philippo impositas subibant, nihil aliud esse, quam alimenta quædam ipsorum ignaviæ et socordiæ: ut multo iis fuisset satius illis omnino carere, propterea quod hoc pacto industria illorum melius acui possit ad alia paranda remedia.' Novimus certe medicum quendam, qui, mulieribus delicatis, querentibus se male habere, sed tamen a medicamentis omnibus abhorrere, solebat dicere, non minus facete, quam morose: "Vobis omnino opus est, ut deterius valeatis, quo medicamenta, etiam quælibet, libenter toleretis." Quinetiam ipse gradus privationis, sive indigentiæ ultimæ, salutaris esse possit, non tantum ad excitandam industriam, verum etiam ad imperandam patientiam.

Quod ad secundum membrum hujus sophismatis, illud eodem, quo prius, fundamento (de gradibus quidditatis et nullitatis) nititur. Hinc tanta usurpantur, de initiis negotiorum, præconia:

"Dimidium facti, qui bene cœpit, habet, etc." Hinc astrologorum superstitio, qui judicium faciunt de dispositione aut fortuna hominis, ex momento sive articulo nativitatis aut conceptus.

ELENCHUS.

in contrarium rei inceptæ fertur. Ita ut prima inceptio perpetuo evacuetur, nisi vires continuentur. Quemadmodum in formulis illis usitatis dicitur; Non progredi, est regredi: et, Qui non proficit, deficit: ut in cursu in adversum montis; remigatione in adversum gurgitis: at contra, si in declivi montis motus incipiat; aut secundo flumine remigatio fiat; tum gradus inceptus longe potiores partes tenet. Porro iste color, non tantum extenditur ad gradum inceptionis, qui sit a potentia ad actum, comparatum cum gradu, qui sit ab actu ad incrementum: verum etiam ad gradum, qui sit ab impotentia ad potentiam, comparatum cum gradu, qui sit a potentia ad actum. Etenim gradus ab impotentia ad potentiam, major videtur, quam a potentia ad actum.

SOPHISMA X.

"Quod ad veritatem refertur, majus est, quam quod ad opinionem. Modus autem, et probatio ejus, quod ad opinionem pertinet, hæc est; quod quis, si clam putaret fore, facturus non esset."

Ita pronunciant Epicurei de felicitate Stoicorum, in virtute collocata, quod similis sit felicitati histrionis in scena; qui, si a spectoribus et plausu eorum destitueretur, animis statim concideret. Itaque virtutem, per ignominiam, bonum theatrale vocant. Aliter fit in divitiis; de quibus ille :

"Populus me sibilat; at mihi plaudo."

Itidem in voluptate:

"Grata sub imo

Gaudia corde premens, vultu simulante pudorem."

ELENCHUS.

Fallacia hujus sophismatis subtilior paulo est; licet responsio ad exemplum, quod adducitur, facilis. Neque enim virtus eligitur propter auram popularem. Cum etiam illud præceptum sit, Ut quis maxime omnium seipsum revereatur. Ita ut vir bonus idem fuerit in solitudine, idem in theatro. Licet forte intendatur virtus nonnihil per laudes, quemadmodum calor augetur per reflexionem. Sed hoc suppositionem negat, non fallaciam redarguit. Elenchus vero talis est. Dato, quod virtus (præsertim ea, quæ labores et conflictus subit) non eligeretur, nisi quod laudes et fama eam comitari soleant; haud Fallit sophisma primo, quoniam in nonnullis inde sequitur, quod appetitus et motus ad virtutem primæ rerum inceptiones nihil aliud sunt, quam quæ non sit præcipue propter se. Siquidem fama possit Epicurus, in philosophia sua, appellat tentamenta ; esse causa tantum impulsiva, aut sine qua non; id est, rudimenta quædam, quæ nihili sunt, nisi neutiquam efficiens, aut constituens. Exempli gratia: iterentur aut provehantur. Itaque in hoc casu, Si duo fuerint equi, quorum unus, calcaribus non gradus secundus dignior videtur et potentior, quam admotis, quævis haud segniter præstaret; at alter, primus: quemadmodum in plaustris, equus qui calcaribus admotis, priorem longe superaret: postepenultimus est, plus confert ad motum plaustri, rior iste (arbitror) palmam referet, et pro equo quam primus. Etiam non inepte dici solet: Con- meliore judicabitur. Neque quenquam judicii sani vicium regestum, illud esse, quod pugnæ sit reum. commoverit formula illa: Apage istum equum, cujus Prius enim fortasse prætervolaturum fuisset. Itaque spiritus siti sunt in calcaribus. Quandoquidem enim prius malo principium dedit, sed posterius modum instrumentum ordinarium equitanti sit calcar, neque abstulit. Fallit sophisma secundo, propter dignita- ullo modo oneri aut impedimento ei sit; non minoris tem perseverantiæ; quæ in progressu, non in ag- propterea æstimandus est equus, qui calcare incitagressu, sita est. Etenim casus, aut natura, primum tur: neque etiam ille alter, qui absque calcaribus impetum progignere possunt; at affectus tantum- mira præstet, eo ipso melior, sed delicatior tantum modo maturus et judicium, constantiam. Fallit habendus est. Simili ratione, gloria et honor, virtertio in iis rebus, quarum natura et cursus ordinarius | tuti, pro stimulis et calcaribus, subserviunt: ac licet

virtus, sine illis, paulo futura esset languidior; tamen cum semper illa præsto sint ei, etiam non invitata; nil officit, quo minus virtus propter se quoque expetatur. Itaque recte redarguitur illa positio: Nota ejus rei, quod propter opinionem, et non propter veritatem eligitur, hæc est; quod quis, si clam putaret fore, facturus non fuisset.

SOPHISMA XI.

"Quod opera et virtute nostra partum est, majus bonum; quod ab alieno beneficio, vel ab indulgentia fortunæ delatum est, minus bonum."

alias excellant, sponte etiam fluere videantur et quasi genium sapere. Quarto, quia, quod præter spem, aut præter expectatum contingit, gratius et majore cum voluptate in hominum animos influit. Illud vero neutiquam competit iis, quæ propria cura et ambitu comparantur.

SOPHISMA XII.

"Quod ex pluribus constat et divisibilibus, est majus, quam quod ex paucioribus, et magis unum: nam omnia per partes considerata majora videntur : quare et pluralitas partium, magnitudinem præ se fert fortius autem operatur pluralitas partium, si ordo absit: nam inducit similitudinem infiniti, et impedit comprehensionem."

Causæ hujus rei hæ sunt. Primo propter spem de futuro. Siquidem in aliorum gratia, aut fortunæ ipsius ventis secundis, non multum inest certitudinis; propria vero industria aut virtus semper domi Sophisma istud videtur etiam primo intuitu fallax, adsunt. Adeo ut, postquam boni quid nobis hoc et quasi palpabile: siquidem, non pluralitas partium modo paratum fuerit, maneant etiam eadem instru- tantum, sed majoritas earundem, poterit constituere menta in novos usus parata, quin et consuetudine et totum auctius. Attamen abripit hoc ipsum sophisma successu reddita validiora. Secundo, quia quod sæpius phantasiam; quinetiam insidiatur sensui. alieno beneficio adipiscimur, ejus etiam aliis debi- Etenim aspectui ipsi brevior videtur via in planitie, tores sumus: cum quæ per nos ipsi comparaverimus, ubi nihil intercurrat, quod visum frangat, quam in nihil oneris secum trahant. Etiam si quid indul- tali tractu terræ, ubi simul conspiciuntur arbores, aut gentia divina in nos cumulaverit, retributionem quan- | ædificia, aut aliud aliquod signum, quod spatium dam erga Dei bonitatem efflagitat, quod homines metiri et dividere possit. Sic homini bene nummato, pravos et improbos mordet, ubi in priore genere postquam arcas suas et marsupia diviserit et digesseillud prophetæ usuvenerit, lætantur, et exultant, rit, major etiam, quam antea, subit divitiarum phan"immolant plagis suis, et sacrificant reti suo." tasia. Habet etiam vim in amplificationibus, si res Tertio, quia ea, quæ a virtute nostra minime pro- in plures portiones dividatur, atque singulæ seorsum fecta sunt, nulla sequitur laus et existimatio. Quæ tractentur. Hoc vero adhuc magis phantasiam enim felicitatis sunt, admirationem quandam pariunt, implet, si fiat promiscue et sine ordine. Confusio laudem minime. Sicut ait Cicero ad Cæsarem: enim multitudinis opinionem generat. Siquidem Quæ miremur habemus; quæ laudemus expectamus. quæ ordine ostenduntur aut proponuntur, tum ipsa Quarto, quia quæ industria propria acquiruntur, cum magis finita apparent, tum certum præbent argulaboribus et contentione fere conjuncta sunt; quod mentum, nihil esse prætermissum. At contra, quæ nonnullam habet in se suavitatem: uti Salomon, confuse repræsentantur, non solum in se numerosa "suavis cibus a venatu." putantur, sed et suspicioni locum relinguunt, restare adhuc plura, quæ omittuntur.

ELENCHUS.

At quatuor inveniuntur colores oppositi, qui rem in contrariam partem inclinant, possintque esse prioribus instar elenchorum. Primo, quia felicitas videtur esse signum quoddam, et character favoris divini et propterea tum in nobismetipsis confidentiam et alacritatem generat, tum apud alios auctoritatem et reverentiam. Felicitas autem ista etiam fortuita complectitur, ad quæ virtus ægre aspirat; veluti cum Cæsar ad navis gubernatorem, animos addendo, dixit: Cæsarem portas et fortunam ejus. Quod si dixisset, Cæsarem portas et virtutem ejus, frigidum prorsus fuisset solatium periclitanti in procella.

Secundo, quia ea, quæ a virtute aut industria procedunt, sunt imitabilia, et aliis patent; cum felicitas sit res inimitabilis, et prærogativa quædam hominis individui. Itaque in genere videmus, res naturales artificialibus præponi, quia imitationem non recipiunt. Quod enim imitabile est, potentia vulgatum est. Tertio, quæ ex felicitate proveniunt, bona videntur gratuita, nee laboribus empta: at quæ virtute propria pretio veluti acquisita. Itaque eleganter Plutarchus, de rebus Timoleontis, hominis longe fortunatissimi, cum rebus Agesilai et Epaminondæ, qui uno ævo vixerunt, comparatis, dixit: Illas Homeri carminibus fuisse similes, quæ cum

ELENCHUS.

Fallit sophisma primo, ubi quis ampliorem præceperit de re aliqua opinionem, quam pro vera rei ipsius magnitudine. Etenim cum hoc fit, distributio falsam illam opinionem destruet, et rem in veritate sua, non autem cum amplificatione, monstrabit. Itaque si quis morbo aut dolore corripiatur, horæ longiores ei videbuntur, absque horologio aut clepsydra, quam si iisdem mensurentur. Nam si tædium et vexatio morbi, tempus videri longius faciunt, quam revera est, at computatio temporis errorem illum corrigit, et brevius facit, quam opinio illa falsa conceperat. Etiam in planitie contra, quam superius dictum est, aliquando evenit. Licet enim visus in principio viam ostentet breviorem sensui, quia indivisa est, tamen si ex eo obrepat opinio de longe minori intervallo, quam reperitur; opinionis ejus vanæ frustratio efficiet, ut videatur demum etiam, quam revera est, productior, Itaque si quis opinioni alicujus falsæ de magnitudine rei cujuspiam velificari cupiat, caveat a distributionibus, sed rem integram utique extollat. Fallit sophisma secundo, si distributio ea distrahatur, non autem simul obversetur, aut uno aspectu visum feriat. Itaque si flores in horto aliquo in plures torulos distinguantur, majoris

quantitatis speciem præbebunt, quam si omnes in uno toro simul crescerent; modo toruli illi oculis simul subjiciantur; aliter enim unio distributioni distractæ prævalebit. Sic reditus eorum majores videntur, quibus prædia et latifundia sua vicina aut conjuncta sunt. Nam si sparsim sita sint, non veniunt tam facile sub aspectum. Fallit sophisma tertio, propter dignitatem unitatis supra multitudiOmnis enim compositio, indigentiæ in singulis signum est certissimum: ubi illud usu venit:

nem.

EXEMPLA ANTITHETORUM.

I.
NOBILITAS.

PRO.

Quibus virtus a genere penitus insita est; ii jam non mali esse nolunt, sed nequeunt.

Nobilitas laurea, qua tempus homines coronat. Antiquitatem etiam in monumentis mortuis veneramur; quanta magis in vivis ?

"Et quæ non prosunt singula, multa juvant.” Itaque Mariæ partes potiores; "Martha, Martha, attendis ad plurima, unum sufficit." Hinc illa fabula Esopi de vulpe et feli. Jactabat enim vulpes, quantas artes haberet et effugia, quibus se a canibus eriperet; felis autem se unico tantum confidere Si nobilitatem familiauxilio dixit, utpote quæ tenuem scandendi faculta- arum contemnas, quæ tem haberet. Quod tamen reliquis illis vulpinis | tandem erit differentia longe præstantius præsidium fuit: unde adagium; inter sobolem hominum "Multa novit vulpes, sed felis unum magnum." | et brutorum? Quin etiam in hujus fabulæ significatione morali idem cernitur: nam potenti et fido amico niti, plus præsidii habet, quam artes et astutiæ complurimæ.

Atque hæc exempli loco sufficient. Superest autem nobis ejusmodi colorum numerus etiam magnus, quos olim adolescentes congessimus: attamen sine illustrationibus suis, atque elenchis; quos hoc tempore concinnare non vacat: ideoque colores illos nudos, absque illustrationibus suis (cum superiores isti vestiti prodeant) proponere, minime nobis consentaneum videtur. Illud interim monemus, rem istam, qualiscunque ea videri possit, haud parvi, judicio nostro, esse pretii: utpote quæ ex philosophia prima, et ex politica, et ex rhetorica participet. Atque de signis popularibus, sive coloribus boni ac mali apparentis, tam simplicis quam comparati, hactenus.

Secunda collectio, quæ pertinet ad promptuariam, et desideratur, ea est, quam Cicero (ut superius in logica diximus) innuit; cum præcipit, ut in promptu habeantur loci communes in utramque partem disputati et tractati. Quales sunt, "Pro verbis legis," et "pro sententia legis," etc. Nos vero hoc præceptum etiam ad alia extendimus; ut non solum ad genus judiciale, sed etiam ad deliberativum et demonstrativum adhibeatur. Omnino hoc volumus, locos omnes, quorum frequens est usus (sive ad probationes et refutationes, sive ad suasiones et dissuasiones, sive ad laudes et vituperia spectent) meditatos jam haberi, eosque ultimis ingenii viribus, et tanquam improbe, et prorsus præter veritatem, attolli, et deprimi. Modum autem hujus collectionis, tam ad usum, quam ad brevitatem, optimum fore censemus, si hujusmodi loci contrahantur in sententias quasdam acutas et concisas; tanquam glomos quosdam, quorum fila in fusiorem discursum, cum res postulat, explicari possint. Atque similem quandam diligentiam in Seneca reperimus, sed in hypothesibus sive casibus. Ejus generis, cum plurima parata habeamus, aliqua ad exemplum proponere visum est. Ea autem antitheta rerum nominamus.

[ocr errors]

Nobilitas virtutem invidiæ subducit, gratiæ tradit.

PRO.

CONTRA.

Raro ex virtute nobilitas; rarius ex nobilitate virtus.

Nobiles majorum deprecatione ad veniam sæpius utuntur, quam suffragatione ad honores.

Tanta solet esse industria hominum novorum, ut nobiles præ illis tanquam statuæ videantur.

Nobiles in stadio respectant nimis sæpe : quod mali cursoris est.

II.

FORMA.

Deformes naturam ulcisci solent.

Et virtus nil aliud, quam interna forma; et forma nil aliud, quam externa virtus.

Deformes se a contemptu, per malitiam utique suam, vindicare cupiunt.

Forma virtutes splendere facit, vitia rubere.

PRO.

III.

[blocks in formation]

JUVENTUS.

Primæ cogitationes et juvenum consilia, plus habent e Numine.

Senes sibi sapiunt magis; aliis et reipublicæ minus.

Si conspici daretur, magis deformat animos, quam corpora, senectus. Senes omnia metuunt, præter Deos.

PRO.

CONTRA.

Juventus pœnitentiæ campus.

Ingenitus est juvenibus senilis auctoritatis contemptus; ut quisque suo periculo sapiat.

Tempus, ad quæ consilia non advocatur, nec rata habet.

Senibus Veneres mutantur in Gratias.

IV.

VALETUDO.

Cura valetudinis animum humilem facit, et corpori supplicem.

CONTRA.

Sæpe convalescere, est sæpe juvenescere. Excusatio valetudinis

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »