ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

ich durch Worte nur schwach und allgemein schildern konnte und also diese Schule der Wißenschaft als eine Werkstäte zu Bildung des menschlichen Geistes sich selbst rühme.

11.

De muneris scholastici dignitate, vtilitate, sanctitate. [Bei der Einführung des Konrektors Schwabe. 20. Februar 1786.]

Viri perillustres, generosissimi, illustres, excellentissimi, amplissimi, summe plurimumque reverendi, clarissimi, doctissimi, integerrimi,

Auditores omnium ordinum praestantissimi, ornatissimi, amantissimi vti et Tu gymnasii nostri studiosa cohors.

Gratissimus hic mihi dies, diuque exspectatus illuxit, quo gymnasio huic illustri novum doctorem adducere, illumque tum collegis tum discipulis ab hoc tempore suis mutuorum officiorum vinculo adnectere, muneris mei pars est. Ipsis enim vobis, auditores, perspectum satis esse debet, qua penuria et paucitate docentium gymnasium nostrum laboret, ita vt si de quo alio reipublicae ordine, de nostro certe valeat oraculum Christi: messis opera sunt multa, laetaque inde exspectari posset frugum vbertas; operarii pauci. Petite ab hero vt plures agro suo operarios immittat. Habet enim nostrum cum quolibet alio societatis humanae 1 instituto hoc commune vt nisi cum tempore restituantur aedificii columnae, ipsa moles vetustate sua ruat longeque ab institutoris animo recedat: labefactat enim omnia tempus, extenuat animi corporisque vires, tum rerum tum sensus nostri est edax ita vt dum novam semper scholae progeniem succrescere facit, lento idem passu docentium vitam vegetumque animi robur absumat. Eoque igitur maiore gaudio atque hilaritate

1) humanae durchstrichen in a.

animi, Tibi, egregia corona, Virum hunc doctissimum multaque eruditionis scholasticae laude praeclarum sisto, quo certiora ille et egregiora eximiae suae in administranda et regenda schola solertiae et alacritatis documenta dedit. Perspecta enim mihi est ab examine iuuenum quos ex schola Buttstadiensi ornatissimos doctrina in academias misit tum methodus eius facilis et apta scholis, tum eximium eius et indefessum in formandis puerorum ingeniis studium et cura fere paterna. Ardet in illo nobilis zelus, in doctore scholastico numquam satis collaudandus, quo quae ipse vel ad eruditionem sibi comparandam vel ad munera reipublicae recte capessenda vel tandem ad honestatem vitae probosque mores animo induendos, necessaria tenet, cum aliis etiam, inprimis cum iuuenibus curae suae commissis communicare gaudet. Spes ergo nobis omnibus arridet, fore hunc virum in gerendo munere suo praestantissimum, nostri etiam ad quod nunc vocatur gymnasii egregium ornamentum, doctrinae et disciplinae in classe, cui praeesse debet aliquantulum collapsae prudentem restitutorem, restitutaeque columnam, Directori gymnasii nostri praecellentissimo doctissimo et perquam humano, non secus ac collegis suis, viris probissimis ac integerrimis, collegam amicum, discipulis tandem suis praeceptorem sedulum atque paternum. Ne autem tempus vana laudum declamatione teram, quas vti dies ex parte iam comprobauit, diem optimum laudatorem in ceteris comprobaturum esse confidimus, amplius quoddam orationis meae argumentum sumsi quod non modo ritui huic solemni sed et ipsi rei de qua agitur conueniat, quoniam vti iudico tum ad instruendos tum ad confirmandos, quinimmo consolandos auditorum meorum quorumdam animos egregie valet. Nota sunt plurimorum hominum de vita scholastica praeiudicia, vanaeque opiniones, quibus inducti scholas contemnere et odio habere tum ipsi non dubitant, tum animos suorum iisdem opinionibus prauis imbuere tentant. Et quoniam late grassatur haec lues, ita vt pro temporis nostri genio inter publica societatis

instituta scholae vel plane ignorentur vel pro abiectissima et pudenda quasi politici corporis parte habeantur; certe veritatis, humanitatisque officium est refellere hos errores, confirmare animos, qui melius sentiunt, erectos et nobiles, inprimis autem ordinis scholastici, qui inter cetera vitae suae incommoda, grauesque difficultates cum fama etiam sinistra, cum risu fere atque contemtu publico conflictatur animum erigere et vt insulsis opinionibus plebis rectiorem fortioremque sensum de conditionis suae nobilitate opponat, probe monere. Erit igitur humanitatis. vestrae, auditores, vt aequo animo et ad audiendum prono, pauca mea quae indixi verba,

de muneris scholastici dignitate, vtilitate, quinimmo sanctitate accipiatis bonique consulatis.

Non defuerunt ab omni tempore scholis publicis, vitaeque scholasticae infensi cauillatores, qui vel ipsum nomen scholarum atro carbone notare friuoloque vocis lusu risui exponere ingeniosum esse putarunt. Amens hic scholae appellationem ab Ebraica voce, quae infernum significat, derivare, delirans iste σχολήν et χολήν scholam et bilem seu iram pro synonymis habere, plures in doctoribus scholasticis argutias suas exercere, illosque nomine vmbraticorum, scholasticarum vulpecularum et quae sunt huius furfuris alia, ridicule tractare allaborarunt. Nota est descriptio monstri illius, quod Franco-Galli Pedantis nomine insigniverunt, barbara satis et inficeta, quod sit animal irrationale, indecrotabile, scabiosum carens pecunia et laborans fluxu sermonis, nota iam ex Petronio et Annaeo Seneca citata in paedagogos acerba dicta, quorum ille, vmbraticum doctorem ingenia delere ait, hic liberalium artium consectationem molestos, verbosos, sibique placentes facere autumat, qui ideo non discunt vitae necessaria quia supervacua didicerunt. Notae sunt tandem congestae a multis fabulae, quibus paedagogorum mores sordidi et inculti, superbi atque molesti adunco naso ridentur risuique publico propinantur. Ast omnia haec, si in quibusdam scho

lasticis hominibus pro veris sumantur, quid probant? Cuilibet hominum conditioni sua esse vitia, suas infirmitates, sortisque ac mentis calamitates, quibus nullus reipublicae ordo nec Theologorum, nec iure consultorum, nec medicorum nec aulicorum denique et politicorum hominum plane caret. Vti enim tinctor ab opificio suo tinctas sibi manus esse euitare nullo modo potest; sic nec ab ulla hominum conditione, ne ex quotidiana vita consuetudinem vel bonam vel prauam contrahant, aequo animo est poscendum. Homo de schola scholastica tractat; bello vel civitati praeesse, in foro versari, ad aulas extraneas mitti, in theatris publicis saltatoris vel histrionis agere partes, nec muneris sui habet, nec si dignitatem huius probe noscit, tale sibi munus imponi patietur. Simili modo in quouis alio reipublicae ordine prudens quilibet alienam sibi larvam personamque imponi detrectabit, nec est nisi vesanus homo, qui omnes omnium conditionum vitaeque generum flores decerpsisse eisque coronis caput suum ornasse, impudentissime sibi persuadeat. Contentus ergo sorte sua iuuenum doctor ex conditione ingenium moresque sibi fingi haud plane negabit, negabit autem optimo iure, malos sibi necessario inde fingi mores. Qui enim? nonne praeceptor iuuenum ipsius humanitatis est doctor? nonne quae in qualibet arte ab ingeniis gentibusque maxime cultis praeclarissime inventa, humanissime edita sunt, quotidie in ore sinuque gestat? Nonne sententia est in scholis saepissime repetita:

[blocks in formation]

Quaenam igitur alia, nisi ex luto peiori ficta testa tam suauem, tam amoenum ex omnibus, quae infunduntur illi, odorem in se recipere et servare, aspernatur? Vilissimi autem talis hominis. vitia ordini, quem dedecorat, toti adscribere, nec aequum est, nec humanum. Nolo ceterum persequi hoc argumentum, quod si intentiori cura tractetur, in eis etiam, in quibus ordo scholasticus peccat, rempublicam ipsam incuriae et negligentiae, qua Herders sämmtliche Werke. XXX.

8

ordinis huius sibi vtilissimi homines tractare consueuit, accusare deberet, quod meae partis nunc quidem non est.

Quare ab administris scholarum ad ipsum eorum munus progrediamur, cuius vti puto dignitas atque vtilitas, quinimmo sanctitas quaedam a nemine, qui sanae mentis est, poterit inficiari. Ecquid enim in nostris Rebus publicis exstat, quod ad omnes omnium ordinum homines, eorumque ingenia et mores, ramos suos fructusque tam longe emittit, quam hoc institutum? Non ad rempublicam solum sed ad ipsam humanitatem et religionem pertinere videtur hic ordo, quoniam quos natura rudes gignit, quos incuria paterna plerumque aut negligit aut corrumpit pueros atque infantes, hic ordo format, notitiasque illis tradit vere humanas. Sanctius certe nihil diuiniusque habet natura humana, quam quae ipsi indita sunt, pietatis semina atque veritatis, quae quicunque hominum in tenerrimis animis excolere et in hac rerum profanarum colluuie conservare satagit, certe instrumentum Dei est generisque humani egregius benefactor. Haec Deus praestantissima sua dona conservari atque propagari postulat, illumque ad finem data est homini sermonis communicatio, qua praecipue et vnice fere brutis animalibus. praestat. Eundem ad finem infantia generis nostri longius quam in ceteris animantibus durat, multa cum mollitie cerebri atque sensus, quinimmo profundissima ignorantia omnium eorum, quae animal vix natum divinitus quasi perspecta habet, coniuncta. Scilicet vt maiores doceant, minores discant, vnaque quasi catena institutionis atque doctrinae omne genus hominum, diuinae cuiusdam familiae instar, quam fieri possit, arctissime coniungatur. Cum vero scholis haec sit commissa cura, vt quae nobis insunt notitiarum atque virtutum semina, excitentur atque colantur, haud certe obscurum est, munus earum ad bene humaniterque vivendum maxime esse necessarium, quinimmo ad conservandam nobis humanitatis notam et characterem dignissime pertinere. Non enim sine scholarum doctrina religiones conservari, non leges

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »