ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

für

Philologie und Paedagogik.

Herausgegeben

von

M. Johann Christian Jahn

und

Prof. Reinhold Klotz.

Eilfter Band. Erstes Heft.

Leipzig,

Druck und Verlag von B. G. Teubner.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small]

De locis aliquot Adelphorum Terentii.

Scripsit

F. W. Holtz e.

Prol. v. 1- 3.

Postquam poeta sensit scripturam suam

Ab iniquis observari et adversarios

Rapere in peiorem partem quam acturi sumus,

Indicio de se ipse erit cett.

In versu altero Bothius scripsit Iniquos observare pro: ab iniq. observari, quam grammatistae alicuius correctionem dicit verentis ne pueri in ambiguitate v. scripturam suam Iniquos observare, quae etiam significare possunt iniquos a scriptura observari, haererent. Qua correctione recepta quamquam ea qualiscunque est difficultas, de qua infra disputabimus, quod primum scripturam est subiectum, deinde obiectum, sane tolleretur, tamen nimis illa coniectura a probabilitate recedit.

Jam vero hi tres primi versus ita sunt comparati, ut diversissimis modis possint explicari, quod etiam videmus factum esse. Primum enim verba scripturam suam aut possunt dicta esse pro stilo s. scribendi genere (sic Willichius), aut accipi de omnibus omnino Terentii comoediis (sic Daceria, Paraphrastes Delph., Schmiederus), aut de hac una Terentii fabula. Tum quae vocula sequitur, quam, aut potest esse pronomen relativum, spectans illud ad fabulam, comoediam s. scripturam (sic Magnaeus, Daceria, Schmiederus), aut etiam esse possit particula illa comparativa, quomodo Eugraphius eam videtur intellexisse dicens: ,,animadvertit iniquos rapere aliter quod dictum est a Terentio, quam nos acturi sumus.“ Jam si haec inter se coniungimus, plures diversae hunc locum interpretandi cogitari possunt rationes, quarum quum nonnullae sint contortissimae, aliquot tantum in medium proferre iuvat faciliores et expeditiores.

[merged small][ocr errors]

1845-46)

ра

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »