Ҿ˹˹ѧ
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

TESTAMENTUM

VULGATAE EDITIONIS

JUXTA

TEXTUM CLEMENTIS VIII. ROMANUM EX TYPOGR. APOST. VATIC. A. 1592. ACCURATE EXPRESSUM.

CUM VARIANTIBUS IN MARGINE LECTIONIBUS

ANTIQUISSIMI ET PRAESTANTISSIMI CODICIS OLIM MONASTERII MONTIS AMIATAE IN ETRURIA,

NUNC BIBLIOTHECAE

FLORENTINAE LAURENTIANAE MEDICEAE SAEC. VI. P. CHR. SCRIPTI.

PRAEMISSA EST COMMENTATIO

DE CODICE AMIATINO ET VERSIONE LATINA VULGATA.

EDENTE

FERDINANDO FLORENTE FLECK,

THEOL. DOCTORE ET PROFESSORE LIPS.

CUM FACSIMILI INCISO LAPIDI.

LIPS IAE

SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHNITII.

1 8 4 0.

117

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Factum est autem, ut et me ante iter biblicum criticum et theologicum, quod in Germaniam meridionalem, Italiam, Siciliam, Galliam, per aliquot annos suscepi 1), cujus luculenta descriptio una cum commentationibus literariis atque theologicis ab aliquo tempore in lucem emissa est 2), Codicis praeclari praesentia et domicilium fugerent, et quidem iisdem de causis, quas in aliis esse indicavi. Quocirca, quum primum in urbe pulcherrima Etruriae principe versarer, aliis de graeco N. T. textu laboribus distractus, securus insciusque praeterivi hunc thesaurum, qui inter alia Bibliothecae sua recondito loco depositus erat. Jam cum Romam, urbem aeternam, Dei beneficio migrare contigisset, ibique admirari immortalia artium et literarum monumenta (quod in singulari vitae meae munere repono), veni praeter alios in familiaritatem hominis eruditi, ÚNGHARELLI, sacerdotis, qui in monasterio S. Caroli a Cattinari literas hebraicas et graecas juvenes docebat. Is, quum historiam Bibliorum latinae versionis Vulgatae et Italae ante Hieronymum a

librorum insignes possident, bene mererent de literis et evangelio, si potiores codices biblicos ea solertia et diligentia, quae nostris diebus flagitatur, denuo cum textu typis impresso compararent. Peregrinatorum festinantius videntium facilis et excusabilis error Ea tandem ratione, praesumta eorum, qui hoc labore exercentur, bona fide, paulatim perficeretur editio N. T. vere critica, in commodum et laetitiam Christianorum omnium.

est.

-

1) A mense Oct. a. 1831 usque ad mensem April. a. 1834.

2) In opere hujus tituli: F. F. FLECK, wissenschaftl. Reise durch das südl. Deutschland, Italien, Sicilien u. Frankreich. T. I. - V. Lips. 1835-1838. 8. duo priores Tomi exhibent narrationem itineris (Reisebeschreibung); tria vero, quae sequuntur, volumina continent dissertationes varii argumenti, natas e rebus theologicis, literariis, et indole populorum, inter peregrinandum observatis (theol. Reisefrüchte). Quorum ultimum, latine scriptum, etiam hac inscriptione prodiit: Anecdota maximam partem sacra, in itineribus Italicis et Gallicis collecta. Lips., 1837. 8. ad quod statim erit redeundum. Dolendum vero est, Anecdota theologica non eodem fervore excipi ab amantibus literarum, quam philologica. Theologicis enim dissidiis et disputationibus multi nunc adeo distinentur, ut vera incrementa literarum, quae in scriptis antiquitatis christianae incognitis in lucem trahendis cernuntur, plus aequo negligant.

longo tempore meditaretur conscribendam, multaque studia in hoc genere doctrinae consumsisset, primus mihi indicavit, praestantissimum et antiquissimum rei criticae subsidium ad emendandum translationis latinae Hieronymianae textum in bibliotheca Laurentiana servari. Parui ego lubens et gratus his nutibus. Nam quum redeunti mihi ex Italia inferiore alterum Florentiis domicilium per plures septimanas collocare licuisset, alacri studio animoque librum quaesivi. FRANCISCUS DEL FURIA, Bibliothecarius Regius, vir egregius, in quo par est eruditioni humanitas, precibus meis facile adnuit, adjutus et sublevatus gravi commendatione Generosissimi Comitis et Equitis Josephi A SCHAFFGOTSCH, Regis Borussorum apud Etruscos Legati illustris, ab interioribus Consiliis, cujus in me hospitem benevolentia ab omni parte tanta fuit, ut digna laude non possim praedicare. Ita sum adeptus, ut, quod peregrinatoribus literarum cultoribus minime omnibus conceditur, rarissimi tantoque loco habiti Codicis usus liberrimus mihi non negaretur. Tanta liberalitate adjutus, contuli maximam partem N. T. ex libro hoc manu scripto ad editionem impressam probatam, et quod temporis per leges licuit in Bibliotheca morari, id omne labori meo intentus peregi. Elegi etiam librum V. T. apocryphum, qui a Tobia nomen gerit, et cum textu typis impresso diligenter comparavi, ut speciminis loco esset indolis criticae Codicis in canone V. T. Quam cupiebam etiam libros V. T. reliquos latinae translationis examini critico ad normam talem vetustissimam submittere! Sed urgebant temporis angustiae. Vocabant ad alia studia Mediolanum, Augustae Taurinorum, Lugdunum, Parisiae Lutetiorum, vocabat denique patria diu absentem. Quare tot vocibus obtemperandum arbitratus, relicto labore, sarcinas meas collegi, discedensque tradidi perficienda quae supererant amico, quem Bononiae aegrotans primum cognovi et amare didici, Rev. S. FARMAR JARVIS, verbi divini ministro apud incolas Americae septentrionalis, theologo vere evangelico, qui literarum causa et ad imbuendos liberali educatione liberos bene natos magnam Europae partem peragravit pluresque per annos Italiam habitavit, nunc autem redux in patriam saluta

« ͹˹Թõ
 »