ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

digna. Genus enim dicendi est graeco-latinum; retinentur graeca nonnunquam vocabula (ut in: mons eleon, cata Matthaeum et in al.), immiscentur alia barbara et a genio latinae linguae aliena. Quod etsi aegre feratur ab eo, qui meliori adsuevit sermoni, tamen hoc inde utilitatis redundat, quod textus graeci antiquioris natura ex his fragmentis, quae presse sequuntur Graeca, cognoscitur. At certo dici et colligi nequit, quosnam fontes Graecos sequuti fuerint, qui latine haec vertebant, cum antiquissimi libri manu scripti graeci, his quidem fragmentis aetate pares, perpauci supersint. De provincia et origine versionum ante Hieronymum, quae nonnunquam privatis tantum usibus inserviisse videntur, ea de causa difficile judicium est, quod haud raro forte fortuna ex uno loco in alium migraverunt. Ea tamen fragmenta, erroribus orthographicis, grammaticis aliisque non uno loco conspicua, apte comparantur ad latinae linguae, senescentis illius et decrepitae, historiam subtilius cognoscendam; et documento sunt, quem in modum veteres Christiani, non tantum episcopi et clerici, sed etiam laici, pietate insignes, qui aliqua utriusque linguae facultate instructi sibi videbantur, sacros libros graecos in latinum sermonem transferre conati sint, summa quidem fide et mirabili diligentia. Quae fragmenta Italicarum versionum, hucusque cognita, si aliis incognitis et nove repertis augere secunda fortuna contingeret, si praestantes Codices graeci vetustissimi denuo ad editiones impressas conferrentur, et quidem subtilitate philologica his nostris diebus digniore, de restituendo textu graeco, saeculo III. fere p. Chr. familiari, bona quaevis sperari fas

[blocks in formation]

Satis haec sunto disputata de rebus biblicis ante Hieronymum; nunc, unde aberravit oratio, ad nostri codicis versionem Hieronymianam redeamus. Hieronymus jussu Damasi, episcopi Romani, adjumento codicum graecorum non multorum, sed excellentium antiquitate et indole sua, suscepit laborem et emendandae veteris versionis, tot mendis foedatae, et novae translationis conficiendae. In qua re ardua moderate egit; sed ne sic quidem damnatorias sententias imperitorum et malevolorum effugit; in quos

subinde, animo obtemperans exacerbato, invehitur. Multum abfuit, ut continuo haec ejus studia plausu ecclesiarum exciperentur. Imo saeculo quinto et inferiori etiam tempore utrisque translationibus et vetere, et recenti promiscue usi sunt pro lubitu non tantum laici, sed item pontifices, in his Leo Magnus, qui excitat verba N. T. hodie perdita: „vos autem quaeritis de minimo crescere et de magno minui." Sexto saeculo p. Chr. exeunte Gregorius M. in explicatione libri Jobi translationem Hieronymi latinam in usum vocavit; antiquiore autem versione ad comparationem usus est, polemico consilio. Ita factum est, ut duplex opus diu multorum memoria et usu floruerit. Nihil enim difficilius perficitur, quam ut aliquem destituas in rebus sacris, quem dudum ea usum esse scitur, auctoritate. Haud raro accidit, ut ex antiquiore latina versione recentior, et ad recentiorem vetustior corrigeretur, ut in codice Brixiensi argenteo evangeliorum et in Vaticano cudice no. 7016. Hieronymus cautus translator, qui aliquot loca populi causa reliquerat intacta, tanti laboris mercedem quum retulisset injurias, querelas, calumnias; decursu aliquot saeculorum multorumque pontificum judicio res novae auctoritate sufficiente tandem confirmatae sunt.

[ocr errors]

De linguistico atque critico valore versionis, licet his, quae dicentur, defungi. Latinitas Hieronymi talis est, ut neque contemni possit, nec laudanda nimium sit. A soloecismis enim et barbarie peritorum virorum judiciis non semper abhorret. J. M. Gesnerus, homo literatissimus, magni hoc monumentum facere solebat, non quasi sermone Latii plenum, sed quod sibi ad cognoscendas penitus Romanae linguae aetates subsidio esset. Gnaviter enim curabat, ut stadia sermonis Romanorum, cui pervestigando vitam viresque dicaverat, undequaque perspiceret. Est argentea aetas linguae Latinae, est etiam ferrea. Novimus, Hieronymum questum esse, orationem suam latinam lectione librorum Hebraeorum et Graecorum aliquantum affectam esse, et „,rubigine obductam," ut ignoscendum sit ejus ruditati. Sed, collatis Italis versionibus antiquioribus, quae ad Latinitatem rusticam, matrem ho

sed

dierni Italorum sermonis, prope accedunt, Hieronymianum dicendi genus possis jure tuo et castum et aliquantum elegans appellare. Item argumenti rationes puram Latinitatem recusant. Dicta enim et placita sacrarum Scripturarum quum sint profunda, subtilia, nec audita ante mortalibus, quid tandem miramur, ad res novas designandas verba etiam nova ficta, imo excussa fuisse? Et quis neget, veterum Romanorum omnino linguam ad res divinas explicandas et ad interiores notiones christianas aperiendas parum cultam formatamque fuisse? Exinde Latinitas ecclesiastica, theologica, religiosa in ecclesiis et scholis christianis emersit, latius tendit tendetque, quousque res theologicae latine exponentur; non arbitrio, non casu, quadam necessitate. Quod autem intra Protestantium familias accidit translationi germanicae Lutheri, ut in omnium ore sit, quotidianumque sermonem saepe invita et inscia flectat, ut proverbia non pauca ex ea deriventur (id quod, quo diutius vivitur, eo saepius animadvertitur): similis ratio est versionis Vulgatae penes adseclas ecclesiae Romanae. Ad hujus enim normae judicium disputatur a theologis in scholis, collegiis, seminariis, academiis, legitur missa, cantantur carmina sacra, scribuntur mittunturque epistolae, breves, bullae Pontificum crebris allegationibus. Unde recte sic fieri, apte contenditur; exclusa enim lingua patria, qui vetere emortua utuntur, his novis vocabulis utendum est; nova enim vina non nisi novis utribus condi possunt. Nolo tamen, ut dicam quod sentio, patronus advocatusque haberi barbariae scholasticae, sed necessitatis.

Critica anten pars versionis ita comparata est, ut dubitationibus et judiciis intra se pugnantibus obnoxia fuerit. Nobis non licebat textus conformationem receptam mutare ad nostrum codicem, et in eum modum corrigere, ut nova versio esse videretur. Sed adjecimus criticum apparatum, qui hominibus graece doctis materiem disquisitionum et emendationum praebere possit, in graeco inprimis textu. Quum item manualis, quam vocant, haec editio futura sit, nefas esse duximus, a textu recepto, qui sacrosanctus creditur nonnullis coetibus, ulla ratione dis

cedere. Verumtamen discipulorum animos hac varietate lectionis, e praestantissimo codice, pontificia adprobatione Sixti V. ornato, in margine subjecta, erigere et movere tentavimus, ad Graeca evangelica et apostolica legenda iterumque perscrutanda, quibus studiis qui assidue et solerter se dederint, suis praeclaris fructibus non carebunt. Recognitionem tamen et adeo recensionem textus latini novam, qualem critici homines dicere solent, vel eam ob causam hic exhibere neque potuimus neque voluimus, quod sine ubere apparatu codicum graecorum, versionum et Patrum fieri non potuisset, qui quamvis nobis minime desit, in itineribus large congestus, ad futuram editionem graeci textus N. T. criticam et exegeticam, tamen, si nunc adlatus fuisset, non manualem, sed ampliorem criticam editionem effecisset. Id quod et a bibliopo

lae, viri honestissimi, et a nostro consilio alienum erat.

Constat autem, editiones typis impressas Clementinas posteriores, ab a. maxime 1593. 1598. et sequentibus identidem annis promulgatas non nisi raris inter se minutiis differre, et unam fere aequabilem formam textus continere. Earum tamen fundamenti loco una erat ponenda. Consentaneum erat his temporibus et huic literarum luci, eam eligi editionem, cujus auctor plurima eruditionis rectique judicii specimina in corrigendis erroribus typothetarum et criticorum protulisset, tantumque temporis in hoc genere studiorum consumsisset, ut in eis totus habitare jure suo crederetur. Novam enim textus conformationem nemini, ut repetam, in hac versione licitum est tentare ex antiquis ecclesiasticis legibus, quae sacrosanctae multis videntur. Qui plura postulant, hoc ipso profitentur, se historiam hujus versionis, ejusque vim atque naturam a concilio inde Tridentino ignorare. Quamvis neminem fugiat peritum, a multis hodie Catholicis decretum Tridentinum de vers. Vulgata existimari praeceptum non dogmaticum, sed disciplinarium, aequalibus datum, indeque non perpetuae obligationis. Optima igitur visa est editio recens et manualis VAN ESSI 1), viri doctrinae, in

1) Prodiit a. 1822. Tubingae ap. Fues. 8. solum Novum Testa

genui animi, et sagacitatis meritissima laude florentis, quam in textu stanneis formis describendo sequeremur. Praetermisimus tamen, ne antiquiora nostra variis aliis fontibus temere commiscerentur, lectiones variantes, quae e correctoriis Romanis aliisque vetustioribus exemplis prelo commissis in margine Essiani libri rarius enotatae sunt. Multa leviora errata bene ab editore correcta vidi. Alia, quae ex editione Sixtina a. 1590. rejecerant, qui sequuti sunt, homines critici, et van Ess in marginem ablegaverat, noster codex confirmavit. Ex quo manifestum est, Sixtina biblia, quantumvis scatere erroribus et festinationis indiciis atque vestigiis (in V. tamen multo frequentius, quam in N. T.) visa sint aequalibus 1), respectu fontium antiquorum praestantiora videri Clementinis, quorum recensio, intra decem et novem dies, Zagarolae in confiniis Romae perfecta est 2). Neque talis correctio supplementa non admisit, quae plura prodierunt iteratis editionibus et correctoriis adjectis. Examinatis autem antiquioribus, nt Veneta (a. 1755. 4. auct. J. B. du Hamel. T. I. II. ex typographia Balleoniana), et recentissimis editionibus, ut Francofurtensi ap. Andreae aliisque, certo persuasum mihi est, textum Clementinum, qui receptus est, et a quo discedere nullo pacto licet in manuali editione, apud van Ess emendatissimum et castigatissimum exhibitum esse. Hunc igitur sequuti sumus potissimum, non caeca cupiditate rerum novarum, sed fundato, solidoque judicio. Nostra vero principis codicis Latini varietas lectionis subjecta est margini instar commentationis criticae, ad exercenda ingenia veri amantia.

mentum continens. Ejusdem anni est major editio, quae tribus Tomis universa Biblia complectitur.

1) Cf. inprimis librum suis temporibus late divulgatum, nunc vero una fere cum Sixtinis bibliis, quorum exempla hodie in bibliothecis publicis rarissima sunt, oblivione sepultum, scriptum ab Anglo THOMAS JAMES, bibl. Bodlejanae Oxoniensis primo praefecto: Bellum Papale sive Concordia discors Sixti V. et Clementis VIII. circa Hieronymianam editionem. Lond. 1600. 4.

2) Idem videtur van Essio. Cf.historiam bibliorum Sixtinorum et Clementinorum inprimis docte et copiose scriptam in libro: VAN ESS, pragmat. krit. Gesch.d. Vulgata. Tübing. 1824. 8. p. 263 sq. p. 344 sq.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »