ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Argumenta capitum van Essiana fere omnia tum mutavimus, ampliora illic reddentes, hic contrahentes, tum meliore Latinitate donavimus, quod ea emendari et posse haud difficili negotio, et deberi intellexeramus.

Jam lectiones variantes, ex quo genere sint, ne nimis obiter praefati esse videamur, exponamus. Quo dilucidius hoc, quale sit, intelligatur, hanc copiam juvat in classes distribuere. Ad haec fere genera revocantur omnes.

I. Sunt transpositiones verborum et dicendi formarum, omissiones, insertionesque leviores. Ea discrepantia ut in omnibus versionis Vulgatae codicibus, qui aetate multo inferiore sunt scripti, saeculis quidem XI. XII. XIII. et sequentibus, frequentissima est 1), ita nec in nostro libro rara. Exempla, ut nimis multa, odiosa sunt; quavis enim pagina reperies. Ita e. c. et omissum, autem insertum saepenumero est. Haec talia debentur incuriae et socordiae scribarum. Fatendum quidem est, vim dictionis genuinam his plerumque non attingi; sed tamen hujus etiam regulae non desunt exceptiones. Cf. e. c. Luc. 8, 25. Audiatur ad haec vox J. Alb. Bengeli, clari et vere christiani interpretis, qui: „,neque ulla varietas, inquit, tam gravis est, ut inde religionis summa pendeat, neque tam levis ulla, ut veritas Apostolica non sit praeferenda vitiis librariorum."

II. Mutationes casuum, numerorum in substantivis, temporum in verbis, compositorum in simplicia crebro reperiuntur, saepe quidem, imo plerumque contra elegantiam latinae orationis factae, sed ad veriorem indolem textus graeci aperiendam graves. Ad Graeca vel denuo pervestiganda vel confirmanda vel emendanda haec talia haud exigui ponderis sunt. V. inter alia Luc. 8, 3. eis (apostolis). De qua lectione, locupletibus testibus probata, et examine digna, v. Vater. in N. T. ad h. 1., qui tamen male contendit, apostolorum mentionem non esse factam ante. Cf. v. 1. Recte Scholz. avtoïs in textum admisit, quod de

1) Transpositiones et omissiones verborum perquam vulgares esse in codicibus biblicis latinis, vidit SCHOLZ in 1. bibl. krit. Reise. p. 45-49. (Leipzig, 1823. 8.)

buisset etiam facere regulis suis convenienter Lachmannus. Forma orationis ex his mutationibus fit nonnunquam simplicior naturaeque convenientior. Nec tamen desunt exempla, quibus error grammaticus subest, ut Luc. 7, 8. et alio pro et alii.

III. Aliud genus varietatis inest in orthographia, nominum maxime propriorum. Scribuntur enim Jhesus, Johannes, Hierusalem, Helias, Scariotes vel Scariothes, Acheldama et alia similiter. Item habes vocabula sie scripta: temptare, temptatio, epistula, spiritalis, caritas (pro charitas textus recepti), adulescentes et al. Haec talia invenies in Vitruvio, Solino, Tertulliano, aliisque scriptoribus ecclesiae antiquioris. Neque tamen horum orthographicorum aequabilitas est; nam scribis codicum parum doctis sibique non constantibus debentur. Praeterea litera 6 saepe pro litera v ponitur, quod cave in formis temporum pro variante lectione habeas, est enim for malis, non realis diversitas, id quod connexa docet oratio. Insigne exemplum est Apocal. 9, 21. 18, 23., ubi permistione harum literarum mire legitur beneficiis pro veneficiis.

IV. Accedit genus lectionum, quae praecipuo quodam sensu ad rem ipsam pertinent, non tantum ad rationem dicendi variabilem. Eae tales sunt, ut vel ad textum latinum Hieronymi genuinum vel adeo ad graecos codices, quibus usus est doctor subtilis, referendae sint. Hae, quas posteriore loco posui, eatenus valent ad Graeca certiore judicio eruenda, quod per latina verba graeca illa antiquiora et authentica probabili conjectura licet dispicere. Nam quum Hieronymum sequutum esse constet codices graecos antiquissimos et optimos, caute quidem et circumspecte, restituta lectione ejus latina, etiam de „graeca veritate" consequitur, judicari posse. Exinde hic codex ad criticam graeci textus factitandam tanti praesidii et adjumenti est, ut recte semigraecus aut mediate graecus dici possit, et auctoritate sua innumeros codices graecos inferioris notae aetatisque vincat. Multae haud dubie bonae lectiones, communi assensu probandae, aut accurate examinandae et ponderandae, in eo servatae sunt.

Poterant

Qui volet,
Luc. 17, 34.
Dissensum

Exempla, e multis delecta, haec habeto. item alia proponi, sed omnium non erat locus. ex ipsa lectione libri reliqua facile colliget. in tecto uno pro in lecto uno, ènì xhívys muãs. Nostri inde explica, quod apud parall. scriptorem Mtth. 24, 40. similiter legitur: &v to aɣo. Quem v. nonnulli inserunt, sed perperam ap. Luc. v. 36. omissumque putant ob quoiotέhevtov. Luc. 19, 37. descendentium discipulorum, ubi descendentium est glossatoris, imaginem rei gestae amplificantis. Luc. 20, 4. baptismum pro baptismus, ad similitudinem graecae formae то Вάлтiσμα. 21, 4. ex abundantia pro ex abundanti; receptus textus Graeco é τοῦ περισσεύοντος, Amiatinus codex Latinitati respondet et vi oppositionis substantivo sequenti ἐκ τοῦ ὑστερήματος. 21, 21. descedant pro discedant. 22, 26. junior pro minor, elegantius ad Graecum o vedregos. ibid. v. 37. cum injustis pro cum iniquis. Graecum est: μɛrà avóμov, fortius a nostro redditum libro. ibid. v. 55. igni in medio atrio latinius pro igne in medio atrii, sed minus ad verbum. Luc. 8, 7. secus spinas pro inter spinas; gr. &v μέơợ tôv azavv. Saepe illum pro eum positum habes, ut Luc. 5, Ibidem v. 37. rumpit pro rumpet, contra Graecum: na. Cf. et 6, 7. et inprimis v. 26. Optime transiata sunt Luc. 1, 4. 5. 59. 2, 2. et orthographice, et ad rem ibi narratam. Latinae formarum terminationes nonnunquam desiderantur, in earum locum graecae vetustiores suffectae sunt. Cf. Luc. 1, 15. Huc illuc tamen leges ingeniumque latinae linguae violantur, ut Luc. 1, 17. ubi adels vertitur: incredibiles. At non melius textus receptus dedit: incredulos. Videntur utrique: ἀπίστους mente habuisse, cui Latinum non respondet vocabulum. Nulla varietas in Graecis est. Alius error est Luc. 1, 23. Et c. 1, 36. vox insolentior poetarum senecta legitur pro senectute. Luc. 3, 22. in te complacuit mihi pro in te complacui mihi, gr. ¿v ooì núdóznoa. ibid. v. 23. ut putareur pro ut putabatur, is ¿vouiseto, ubi receptus textus potior videtur. 4, 7. procidens si adoraveris pro si aderaveris, ¿àν лoоsʊvýσns; Nostri translatio nativae vocis graecae potestati aptior est. 4, 14. egressus pro re

13. 19.

[ocr errors]

gressus, vлέστçɛyev. ibid. v. 18. omissum est: sanare contritos corde; quae verba item in Graecis ob graves testes criticos suspecta merito censentur.

Jo. 12, 7. sine pro sinite, quod aequum est Graeco apes, nam unus Judas Iscariotes reprehenderat mulierem, cf. v. 4., quamvis opere in testibus criticis secundi ordinis reperiatur. 12, 22. dicunt pro dixerunt, apte ad v. léɣovʊi quod sine var. lectione adest. 12, 23. glorificetur pro clarificetur, doğar. Quis non intelligit, utrum magis ad verbum sit translatum? 12, 26. ministrabit pro ministraverit, diazový, altero loco. 12, 29. dicebant primo loco pro dicebat, et quidem elegantius, quum praecedat turbae hominum mentio. Graecum est ἔλεγε, rarior lectio ἔλεγον, minus illa divulgata. 12, 40. et intelligant pro et non intelligant. Antecesserat negatio, quae, ut repeteretur, necessarium non videbatur. Caeterum res conficitur in Amiatini codicis praerogativam, quod in Graecis constanter legitur vonowo sine ulla repetitione voculae un, quae e proxime antecedentibus facile suppletur; ergo glossator iteratum non in Latinis adjunxit. 12, 42. de synagoga pro e synagoga, áñoovvάyayoi; vides Nostrum limatius scripsisse. 12, 46. in mundo pro in mundum; hic non ambigue praefero receptum, rectius convenientem Graeco es Tòv xóσμov, quum de motu in locum dicatur, non generatim de adventu. 13, 1. hora pro hora ejus, in Graecis habetur avτový pα. 13, 7. dicit pro dixit, sinɛv. Similiter ibid. v. 24. 27.31., ubi tamen heya est scriptum graece. 13, 8. ha bes pro habebis, recte, omnes enim libri habent eyes. 13, 26. cui respondit pro respondit, anoxgivera; hic Noste glossatorem agit. 13, 27. tunc introivit pro introivit, tós Eisner, sed non reticendum est, v. Tóre in aliquot documentis omitti. 13, 29. quia dicit pro quod dixisset; Nester accurate ad Graecum: ött hέya; praesens, ut in poptlari oratione, exquisitius, plusquamperfectum explicativun est. 14, 7. cognoscitis pro cognoscetis; riváσnete. Rece Noster, nam yváσɛσde in subsidiis inferioribus ordine est. 14, 23. mansiones pro mansionem, μovy. Hic cedat Noster recepto. 15, 6. aruit pro arescet, ¿Engάvin; aoristus positus est cogitatione rei certo futurae jam transactae.

ibid. eos pro eum, gr. avià, vel quod minus firmatum est avrò, plures ejusdem farinae homines, palmitum imagine, comprehendit. Sententia generalis praecedit: ar μý TIS etc. — ibid. mittunt et ardent pro mittent et ardet; fákλουσι καὶ καίεται, Noster potior est. 15, 15. dico vos pro dicam vos; λέγω ὑμᾶς ν. ὑμᾶς λέγω, futurum neque in textu graeco est neque eadem, qua praesens, vi dicitur. ibid. facit pro faciat, rí rovɛč. 15, 25. impleatur pro adimpleatur, algodй. 15, 27. perhibetis pro perhibebitis, uagtvρεῖτε. 16, 1. vos pro vobis, vuir. Hic errat Noster qui forsitan ad vos volebat scribere, ut exciderit ad. 16, 9. credunt pro crediderunt, πιστεύουσιν, nam ἐπίστευσαν, rejectum est critico judicio. 16, 13. in omnem pro omnem, gr. ὁδηγήσει ὑμᾶς εἰς πᾶσαν τὴν ἀλήθειαν. Οδηγήσει si transfertur docebit, vides factum esse ad sensum, non simpliciter ad verbum. Noster aliquid e graeca lectione relinquit, ut duarum sit locutionum confusio: docebit vos in omnem veritatem. 16, 22 habebitis pro habetis, gr. fluctuat inter zera et ere, vulgo receptum est prius, sed posterius, quod aeque boni testantur libri, adscivit Lachmannus.

1 Tim. 1, 16. ad deformationem pro ad informationem, пçòs vñоrúлwσ. Non dormitat Noster, sed habet praesumtionem antiquitatis. Nam deformatio a Vitruvio aliisque sensu minime malo ponitur, ut conveniat vocabulis delineationis, descriptionis, exempli. 2, 10. pudicitiam pro pietatem, εoσεßelav; recepta est retinenda, cum de christianis foeminis speciatim agatur. 2, 13. prior figuratus pro primus formatus, ngwros inhάodn. Noster artificiosius. 3, 2. Deest pudicum, ut in Graecis. 3, 6. in superbia elatus pro in superbiam elatus, rvqwdɛis. 3, 12. diaconos pro diaconi; accus. absol. convenientior videtur esse habitus ob v. 11. 4, 1. descendent (ut a re sublimiore τῆς πίστεως) pro discedent, ἀποστήσονται. Haec alias etiam in Nostro reperis. 5, 10. edocavit pro educavit, itexvorgóîŋσɛ, popularior forma. 5, 14. juveniores pro juniores, vewτégas. 5, 16. si qua fidelis pro si quis fidelis, vulgo: si tis mitos non, utrumque jungens. Nostri lectionem in Graecis habet Lachmannus, et optimi omittunt libri: πoros. Alterum videtur admisisse latinus receptus, ut ge

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »