Ҿ˹˹ѧ
PDF
ePub

i doctoris evangelici munere magno cum fructu fungitur. Is homo, literarum theologicarum cultor sincerus, rem neam sedulo accurateque egit; peracto autem labore, Illustris Eques BUNSENIUS, qui Legati Regis Borussorum officia apud sedem pontificis Romanam injuncta tum temporis habebat, itinere in Germaniam suscepto, fructus studiorum amici a. MDCCCXXXIY. Roma in patriam nostram attulit, et Dresdam mittendos mihi benevole curavit. At ne sic quidem voti plene compos sum factus. Supererat enim pars librorum N. T., quorum comparandorum cum codice defuerat otium familiari meo, qui, Florentiis relictis et conscensa navi Livornensi, Neapolim cum suis se contulerat. Reliquum igitur erat, ut peterem literis a Clariss. DEL Furla, bibliothecae Praeside, quod mihi ad plenum apparatum criticum deerat. Id ille perhumaniter mihi dedit, persona demandata et docta et in hoc genere studiorum exercitata, mihique transmisit, quae aegre desideraveram. Hujus inventi thesauri primam notitiam aperui in Anecdotis meis ?), dato specimine collationis criticae erangelii Matthaei et libri Tobiae, cum argumentis N. T. antiquissimis. Sed Codicis unici gravitas non invitum me, hortantibus amicis, impulit 2), ut editionem N. T. meditarer, quae et lucem afferret rationibus criticis exegeticisque bibliorum versionis latinae vulgatae, et arti etiam criticae in graeco textu factitandae insigni auxilio esset. Id quod in tanta libri antiquitate nemo non concedet , praesertim si memor fuerit regularum Hieronymi criticarum, qui in recensione sua textus latini sequutum se

[ocr errors]

1) Cf. F. F. FLECK Anecdota maximam partem sacra, in itineribus Italicis et Gallicis collecta. (Lips. 1837. 8.) Prolegg. p. XU. XIII. et p. 163—188., etiam sub titulo: wissenschaftl. Reise etc. II. 3. vel theol. Reisefrüchte etc. pars III. Hujus operis quodvis volumen separatim venditur et ita comparatum est, ut argumentum singuli libri etiam absque altero plene intelligatur.

2) Philologi saepissime aut codicum multo leviorum juniorumque adjumento , aut sine omni novorum codicum subsidio novas editiones conficiunt. Quanto rectius hoc fit in Bibliis latinis, quae tot hominibus necessaria sunt, praesertim si primarii codicis facultatem habes!

esse contendit Codices graecos optimos vetustate venerandos. LACHMANNUS Berolinensis , qui codicem aetatis multo inferioris, Fuldensem quendam saec. forsitan IX. non indignum judicaverat, ex quo textum latinum aliquando editurus esset, nostro principi libro palmam, lubens ingenuusque, quae est hominis praestantis natura, recto judicio concessit. Hi vero codices Vulgatae latinae, qui in monasteriis congregationis Benedictinorum aliisque latent, eleganter nitideque scripti, quos vidi plurimos, ad rem criticam ita sunt leves, et tenues, eandemque formam textus ita constanter prae se ferunt, ut vere dici possit, qui unum viderit, mille vidisse; qui mille viderit, Sunt autem saec. XI. XII. XIII., et talis indolis, et figurae, ut mira sit aequabilitas. Jure autem nostrum codicem in primario subsidio habemus, ad recensionem hoc nomine dignam exercendam; nullus enim antiquior est, nullus testimoniis historicis et indole sua probatior. Quod ut, quale sit, melius perspiciatur, historia ejus breviter delineanda est, in qua re et BANDINIUM 1. c. et nostra sequemur.

unum.

II. Historia externa codicis et monasterii Amiatini.

Liber manu scriptus quondam Amiatinus, qui nunc servatur inter pretiosissimos Codices bibliothecae Florentinae Laurentianae, quos vocant thesaurum (tesoro), est maximae molis admirandaeque pulcritudinis et elegantiae, interque eos, qui ex monasterio Amiatino in Regiam bibliothecam venerunt, codices septem primum verissimo merito suo locum occupat. Est enim inter latinos Codices biblicos non solum Etruriae, non solum Italiae, sed totius Europae et omnino occidentalis ecclesiae haud dubie vetustissimus, et ut dicam quod sentiam, paucissimi item graeci libri invenientur, qui se ei vel aequent vel eum superent antiquitate. Continet Vetus et Novum Testamentum integrum, versionis Hieronymianae, nullâ lacuna, primo capite Geneseos ad extremum caput Apocalypseos integre servatum, quod quam raro contingat, norunt periti.

a

Vel enim prima vel ultima folia in antiquioribus voluminijus deesse solent, in aliis libris quaedam e medio textu perierunt. Alii codices graeci sola evangelia, alii epistolas cum Actis apostolicis, omissa Apocalypsi, continent; rariores sunt, qui totum N. T. perscriptum habent. Et talem quidem, qui universa Biblia V. et N. T. teneat graece, praeter codicem Musei Britannici , qui litera A apud eriticos inde a Griesbachio notatur, et codicem Vaticanum clarissimum no. 1209., qui litera B designari solet, nullum novi librum. Nam recensio codicis Ephraemi Syri rescripti litera C insignis, Regia Parisina, fragmentis constat, difficulter resarcinandis et colligendis, quod ipse, cum Parisiis aggressus essem laborem, sum expertus.

De nostro libro disseruit BANDINI I. c. posteaquam ante bis de ea re dixerat, primum in Novellis Literariis Florentinis a. MDCCLXXXVI., tum in diss. italica lingua conscripta, Venetiis typis Sebastiani Coleti impressa, quam tamen minime credibile est, in multorum manus venisse.

Codex membranaceus est, forma maxima , forti materia, constans foliis scriptis ex una parte numeratis mille triginta, scriptusque elegantissime. Probabitur causis argumentisque idoneis, exaratum esse eum saeculo p.

Chr. sexto, majoribus s. uncialibus literis Romanis, tempore Gregorii Magni pontificis Romani, manu vel auctoritate SERVANDI abbatis, binis columnis, ad stichometriae antiquioris normam, diligentia admirabili. Suppressis Etruriae coenobiis, in his monasterio montis Amiatae Cisterciensi, venit in bibliothecam Laurentianam, jussu Petri Leopoldi, Magni Etruriae Ducis, postea creati Romanorum Imperatoris semper Augusti, meritis immortalis. Posteaquam saec. XVI. exeunte ad editionem Sixtinam perficiendam Romam postulatus missusque fuerat, diu neglectus jacuit per duo ferme saecula. Rari enim tum temporis homines erant, qui in coenobiis laudem eruditionis appeterent, et inter otium literis operam navarent, laudabili exemplo majorum, bibliothecas cumulantium non ornatus causa ad gloriolam apud peregrinatores curiosos captandam, sed doctrinae amplificandae gratia, et ad libros, solidae doctrinae testes, conscribendos. Erat monasterium

Amiatinum Religiosis Benedictinis primum habitatum, in deque doctis hominibus non infrequens, dein vero Cisterciensibus. Quo tempore conditum fuerit, in tenebris remotae antiquitatis certo asseri nequit. Fama est, medio saeculo octavo a. DCCXLIII. sub Arialdo, Clusinorum episcopo, Rachin, Regem Longobardorum, Perusinam civitatem obsidione cinxisse, animique levandi causa per Amiatinos montes aliquando spatiatum esse. Tum ex abiete procera humani generis Servatorem duas inter ardentes faces per noctem sese illi obtulisse. Quo viso,

ibidem celebre Amiatinum coenobium in honorem S. Salvatoris eum construxisse, amplissimisque fortunis ditasse. Locus est in confinio Etruriae et ejus Romani pontificis agri, qui patrimonium Petri appellari solet, prope urbem Senam (Siena) et Radicofani, in agro antiquitus Senensi. Mons Amiatinus, qui hodie Monte delle fiore appellatur, tam altus extenditur, ut in proverbio sit, eos, qui enm incolunt, in mortalibus equitare videri. Sed missis in hoc genere fabulis ?), hoc manifestum est, originem loci Jesu sacrati vetustis temporibus esse vindicandam, et octavo post nat. Chr. saeculo prima vestigia exstructi florentisque coenobi deprehendi. Imperatores autem, Reges atque Principes solebant non tantum bonis, exemptionibus, privilegiis amplissimis monasteria augere, sed etiam codicibus biblicis et scriptorum ecclesiasticorum. Hujus moris haud pauca exempla in coenobiis et ecclesiis cathedralibus Italiae habes, ut in Romana, ut in Veronensi, ut in Viterbensi. Multis nummis ea aetate, quae non erat ferax literarum ignara artis typographiae, haec munera redimebantur. His talibus beneficiis monachorum Amiatinorum studia juvit inprimis Theobaldus episcopus, qui Clusinam diu rexit ecclesiam, temporibus Ludovici Pii et Lotharii filii, penes quos multum auctoritate valebat, de monasterii juribus ac latifundiis, si quis alius, sollicitus. Plures enim codices exscribendos hoc fine curavit, et a Rabano Mauro, archiepiscopo Moguntino, in aula Caesarea versante, familiari

1) Quas esse fabulas, e diplomatibus supposititiis tabularii Amiatini demonstravit BANDINI I. c. p. 702.

suo, ut idem faceret faciendumque curaret, impetravit. Praeterea donationis a Carolo M. in commodum monasterii factae confirmationem impetravit, neque qui post Ludovicum Lothariumque regnavit Arnulphus rex minus liberalis fuit. Patrocinio suo cumulum addidit Theobaldus, jubens corpus suum in abbatia Amiatina tumulari, cujus officii religione defuncti sunt monachi, sub altari S. Benedicti, haud longe a sacrario. Et fama quidem coenobii, non tantum per Etruriam, sed per universam Italiam late fusa est.

Jam ad aetatem codicis definiendam utendum est tum externis indiciis et signis, tum genere scripturae.

Est autem in posteriore primae paginae parte aliquod carmen, characteribus maximi moduli exaratum, inter duas columnas, quibus arcus superimponitur, rubro ac viridi colore distinctus. Tale monumentum certo foret indicio, nisi aliquantum esset corruptum atque depravatum. Nam antiquae voces nonnullae erasae sunt, novis superinductis vocabulis, quae, ut ab antiquioribus discernantur, charactere cursivo cudenda curavimus. Uncialis est scriptura. Inscriptio sic habet:

+ Cenobium ad eximii merito

Venerabile Salvatoris
Quem caput eclesiae

Dedicat alta fides
Petrus Longobardorum

Extremis de finibus Abbas
Devoti affectus

Pignora mitto mei
Meque meosq. optans

Tanti inter gaudia patris
In caelis memorem

Semper habere locum. In his sex hemistichiis elegis quaedam temere affecta sunt et ita detorsa, ut metro non respondeant scriptoremque juniorem antiquiora verba certo consilio mutantem haud difficulter prodant. – Perspicuum est ex indole primi distichi, imprimisque e verbis:

Quem caput ecclesiae dedicat alta fides

« ͹˹Թõ
 »