C. Julius Caesar's commentaries on the Gallic war

ปกหน้า
Crocker and Brewster, 1863 - 373 หน้า
 

หน้าที่เลือก

คำและวลีที่พบบ่อย

บทความที่เป็นที่นิยม

หน้า 102 - Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus ; atque ob earn causam, qui sunt affecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant, aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia Druidibus utuntur...
หน้า 102 - Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet.
หน้า 104 - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
หน้า 77 - Uxores habent deni duodenique inter se communes, et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis ; sed, si qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
หน้า 6 - ... de finibus suis cum omnibus copiis exirent : perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio podrí. 2Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur : una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit ; altera ex parte monte Jura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios ; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.
หน้า 102 - In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate, disputant et juventuti tradunt.
หน้า 233 - In military language a yoke, a frame consisting of two spears placed erect, and a third laid transversely upon them, under which vanquished enemies were sometimes made to pass, without their arms, as a mark of disJ grace.
หน้า 101 - Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
หน้า 5 - Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.

บรรณานุกรม