ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic][subsumed][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Bar

Præmonitum,

Addenda, Corrigenda.

In hoc altero adversariorum volumine, quod prope duos annos apud typothetas hæsit, benevolam et peritam operam in corrigendis typorum erroribus mihi commodavit Clarentius Gertzius, discipulus carissimus, nec pauca extra illud corrigendi genus utiliter me monuit. Is cum in singulis scriptoribus præter nostræ ætatis proximæque editiones apparatu critico instructas, quibus ego perpetuo usus eram, etiam antiquiores, quæ variorum notas haberent, diligentius, quam ego feceram, perscrutaretur, unam etiam et alteram recentissimam, quam ego non adhibueram, non ita pauca, quæ mea coniectura emendaveram, eodem modo a superioribus correcta repperit, nonnulla nuper. His emendationibus primorum inventorum nomina in plagulis iterum relegendis adscripsi brevissime, ne nimiam molestiam typothetæ crearem, nec valde dolui sie nonnullis novitatis gratiam detrahi. Nam pro novis tamen non immerito accipientur, quæ adeo spreta et oblivioni tradita iacuerunt, ut magnam partem ne suspicionem quidem ullam cuiquam obortam recentiores. editores indicarent, in Cæsare Nipperdeius aut Duebnerus, in historiæ Augustæ scriptoribus Eyssenhardtius Iordanusque aut Peterus, in aliis alii, et confirmatur veritas iterum. inventa. Supersunt eiusdem generis nonnulla aliaque quædam sero animadversa, quæ hic cum minutorum errorum correctione eo loco ponam, ubi facilius in oculos incurrant.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »