ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

QUAESTIONUM GRAMMATICARUM

ATQUE ETYMOLOGICARUM SERIES ALTERA.

SCRIPSIT

JOANNES MICHAEL ROZWADOWSKI.

I. De verbis denominativis in -taiō cadentibus.

De his verbis, quae praecipue in lingua latina frequentissime occurrunt atque iterativa appellantur, recentissimo tempore egerunt Carolus Brugmann Grdr. II p. 1126 sq. atque uberius ego in disputatione, quae inscribitur: Łacińskie słowa pochodne urobione z pnia imiesłowu biernego na -to- (t. z. Iterativa lub Frequentativa i Intensiva), Cracoviae 1893, 46 pp. pp. 179-224 vicesimi primi voluminis Commentariorum classis philologicae Academiae. Epitome disputationis, lingua germanica conscripta, invenitur in breviario Anzeiger der Akademie der Wissenschaften in Krakau" inscripto a. 1892, mense Julio, pp. 268-286.

=

Nunc appendicem vel potius additamenta quaedam propositu

rus sum.

Atque primum omnium in disputationibus commemoratis quaerebamus, duceretne uberrima haec classis verborum latinorum in -tāre cadentium originem inde a tempore, quod vulgo indoeuropaeum vocatur, an non. Quaestionem uterque confirmavit, Carolus Brugmann vocabulis lat. gustare palaeogerm. costom, lat. itare umbr. etaians 'itent' itqtéov, lat. putäre = palaeobulg. pytati allatis, ego autem cum praeter eadem etiam lat. pōtāre, gr. oivo-ToTά, TOTηTús atque lat. invitāre = slav. vitati mentionem fecerim.

[ocr errors]

=

graec.

Nunc aliquot alia verba affero, quae variis linguis indoeuropaeis communia sunt ideoque linguae palaeoindoeuropaeae tribuenda mihi videntur.

=

1. litvan. stataŭ 'statuo' (lett. stattu) palaeogerm. gi-statōn (neogerm. gestatten) <*statá- (*stətá-): *statá f.>palaeogerm. stata locus commodus, xxpó, occasio': part. pass. *stǝtó-s, quod ubique servatum est. Ut iuxta *stǝtó-8, *stǝtá etiam *state-i- (sanser. sthiti-, graec. ovács, got. stads gen. stadi-) et *stǝteú-/u- (lat. status) inveniuntur, eodem modo iuxta thema verbale *statá- etiam thema *stati- (*stəti-) vel statie- occurrit, dico in lit. statý-ti lett. statti-t atque palaeoisl. stadja (stedja) statuere, firmare'.

=

Lat. statuo sine dubio denominativum a status substantivo derivatum est. Quod autem ad umbr. statitatu 'statuito, ponito' et statita 'statuta' spectat, res non satis certa videtur. Bücheler, Umbrica p. 139 existimavit, statita per syllabarum dissimilationem ex *statitata ortum esse, quae opinio vocabulo statitatu comparato parum verisimilis videtur. Quod autem ad i vocalem attinet, alii statita = lat. *statita a verbo *statire, alii=statuta posuerunt, vide Planta Gramm. der osk. umbr. Dial. I 134. 600. II 267. 398; Buck, Osk. Vocal. 112; Brugmann Grd. I2 113 § 111 adn. 2. Quae virorum doctorum commenta admodum incerta atque, opinor, reicienda sunt. Primum omnium, cum forma statitatu ter occurrat, statita autem semel, facile concedendum est, vocabulum statita scribae errore pro statitata exaratum fuisse. Tum thema verbale statita- sine dubio eodem modo ortum est, quo latina illa verba in titare cadentia, de quibus vide, quae dixi in disputatione supra commemorata. Itaque umbr. *statitau (statitatu) evasit, cum pristino *statau (=lit. stataŭ, germ. -staton) terminatio itau addita sit.

Got. ga stoðanan (cod. et Bernh.) vel ga-stôðan (Uppstr.) 'statuere', un-ga-stôds 'instabilis' et ana-stôdjan 'incipere' vocalem analogiae vi pro a mutatam continere videntur; cf. infra got. fôdjan.

2. Verbum *itājō (lat. itāre, graec. itov, umbr. etaians) non solum in linguis italicis et in lingua graeca extitisse, linguae celticae probant. Habemus enim palaeohib. ethaim 'eo, vado', quod e forma vetustiore *ita-mi repetitur. Cf. Ascoli, Gloss. palaeohib. LXX. Stokes, Urkelt. Sprachschatz 25.

=

3. Palaeosax. haftôn 'haerere'=lat. capture palaeohib. cachtaim (1. Sing.) 'capere'<*kaptā-; ut vulgo etiam alia themata inveniuntur, habemus itaque palaeogerm. haftên 'haerere'<*kaptei-, palaeogerm. hef tan 'adstringere' palacosax. heftian 'constringere' got. haftjan sik 'adhaerere'<*kaptie: palaeogerm. hafta f. 'captivitas': part. pass. lat. captus: got. hafts palaeogerm. haft occupatus, captivus' = palaeoisl. haftr=palaeohib. cacht 'serva'=cambr. caeth 'angustus, arctus; capti

[ocr errors]
[ocr errors]

vus, servus'. Etiam cambr. denominativum caethu 'capere; confinem esse' invenitur, sed in quemnam vocalem thema ceciderit, difficile dictu 1).

4. Fortasse etiam graec. ovoto, quod ex themate *(o)-notā- derivatum,=lat. notāre: lat. nota: graec. ovou.z. Pristina vocabulorum significatio erat stigma; stigma imprimere'. Cf. Augusti Fick Etymologieon 14 505.

A participiis in -to- cadentibus non solum verba denominativa in - tā - (ie-) derivabantur, quae proprie a femininis in -tā proveniunt, sed etiam a themate masculino atque in -te-je- exibant. Praeter haec inveniuntur denominativa in -te-(-), -ti- (-ti-) et -tie- cadentia. Itaque iam supra attulimus palaeoisl. stedja || lit. statyti, lett. stattít atque palaeogerm. heftan=sax. heftian=got. haftjan || lat. captivus. Confer etiam haec : graec. Szréoux, palaeoisl. tedja 'stercus spargere' palaeogerm.

zetten 'dispergere, dissipare' (neogerm. verzetteln).

got. drôdjan ruuvάav'=slav. trátiti 'absumere, consumere' 2). graec. Xтéo, cf. got. fôdjan, cuius vocalis e verbo primitivo sumpta est, spectat enim ad radicem pā-.

graec. μzтsĩ пxтî Hes.: palaeobulg. müną.

palaeogerm. missen ags. missan = palaeoisl. missa: part. pass. missa- verbi midan 'meiden'.

[ocr errors]

=

got. -raíhtjan palaeogerm. rihten palaeoisl. rétta: part. pass. rehta-lat. rectus: palaeosax. rëkôn.

palaeogerm. zuhten züchten' || zuhtôn: zuht f.: ziohan.

Alia multa exempla e linguis germanicis afferri possunt, quae etiam magnum numerum verborum in -tāje- cadentium praebent. Confer praeter iam allata:

got. rahton 'porrigere': -rakjan.

palaeogerm. swifton 'tacere': got. sweiban.

palaeogerm. artôn, ardôn 'terram colere', ags. eardian: art f.: erren got. arjan.

palaeogerm, ahton 'achten', ags. eahtian: ahta f.: got. ahjan; atque alia multa.

1) Significatio vocabulorum cambr. monstrat, celtica verba genuina esse. 2) Nunc etymologia haec, nescio quam ob rem, reprobatur. Est enim *trato-8 participium verbi *trāiō ad radicem ter- 'terere' spectantis, quae res quod ad formam spectat nullis commentariis eget. Sed et significatio plane perspicua est: dum enim homo armis, iumenta iugo teruntur, assuescunt atque exercentur (cf. lat. tiro, ross. tërtyj alia).

Rozprawy Wydz. filolog. T. XXVIII.

32

Nunc ad iterativa latina transeo atque addimenta aliquot, maxime

e Corpore Glossariorum Latinorum sumpta, propono 1).

I. Themata in consonantes cadentia +-to- (tā-).

A. -to- (-ta-) integrum servatur.

amictare, amictari: amicire.

cultare, excultare: colere.

decultare: (oc-)culere.

cuptare: cupere.

in-, praefertare: ferre.

haustare, exhaustare: haurire.

polluctare: pollucere.

surrectare: surgere.

consultare 'inculcare': salire.

sculptare: sculpere.

ultare: ulcisci.

ventare: venire.

victare: vivere.

B. to- (-ta-) in -so- abiit.

a) incensare: incendere.

con-, perfossare: fodere.
grassare: gradi.

messare: metere.

mussare: muttire.

b) vexare 'portare': vehere,

nixari: niti.

perpessare: pati.
pisare: pinsere.

exscissare: exscindere.

II. Themata in vocales cadentia +-to- (-tā-).

[blocks in formation]

1) Locos Corporis exscribere nolui, cum editor volumen omnes glossas complectens atque in glossarii modum compositum editurus sit. Ordo supplementorum, quae propono, idem est atque in disputatione supra commemorata.

manitare: manere.

pavitare: pavere.

occisitare: occidere.

III. Suffixum -ita- analogiae vi in verba primae coniugationis ex

stenditur.

dubitare: dubare.

minitare, ri: minari.

IV. Suffixum -itare iterativis in -tare, -sare cadentibus denuo additur.

redemptitare: redemptare.

depulsitare: depulsare.

II. De instrumentalis casus usu praedicativo.

Inter omnes constat, Slavos pro praedicativis nominativo atque accusativo antiquitus instrumentalem casum usurpare, sed tum tantum si ratio, quae inter casum subiecti atque praedicati intercedit, non ipsi natura inhaeret sed e rerum atque temporum condicione sequitur. Sin autem coniunctio subiecti atque praedicati insita, a natura data est, usurpatur nominativus vel accusativus. Qui usus olim late constanterque patuit, licet nunc per varias linguas slavicas res varie se habeat.

Antiquitus igitur ponebatur semper casus instrumentalis, si subiectum atque praedicatum verbo coniungebantur, quod vim fiendi habebat, nominativus autem vel accusativus, si verbum vim constantis existentiae continebat. Stałem się królem (rex factus sum), zrobiono mnie królem (regem me fecerunt) dicitur atque dicebatur, praedicatum enim król pás tantum vitae significat atque speciem, qua subiectum exsistit atque conspicitur. Sed dicitur atque dicebatur jestem samiec (mas sum) 1), cum praedicatum samiec cum subiecto ratione in natura posita coniungatur. Facile itaque intellegitur, homines in priore casu praedicatum in instrumentali posuisse, continebat enim notionem novi modi atque ut ita dicam novae formae, qua subiectum apparebat. Equidem ita rem intellego. De usu instrumentalis praedicativi ef. Miklosich, Syntax 726 sqq. Delbrück, Syntax I § 122, p. 263 sqq. Quem usum linguarum slavicarum non casu quodam exortum esse, ut fere Bertholdus Delbrück censet, sed in vetere omnium linguarum indoeuropaearum usu constitutum esse, ostendere volo, quamquam res satis nota est.

Atque omnium primum constat, eundem usum in linguis, quas balticas appellamus deprehendi, qua de re consule opera supra allata.

1) Licet nunc etiam jestem samcem dici possit.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »