ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

APVLEII

METAMORPHOSEON

LIBRI XI

FRANCISCVS EYSSENHARDT

RECENSVIT

BEROLINI MDCCCLXVIIII

I. GVTTENTAG

CYTILOUMIY

113 1869

*

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PRAEFATIO

Codicem Laurentianum solum adhibendum esse ad Apuleii uerba emendanda et Henricus Keilius luculentissime demonstrauit et Ottoni Iahnio ita persuasit ut eam Metamorphoseon particulam quae ad Cupidinis et Psyches amores spectat inde egregia arte restitueret. requirebatur ut tandem aliquando reliqua Metamorphoseon pars ad eundem codicem exacta cum hominibus doctis communicaretur. qua in re quo modo uersatus sim iam ex hoc meo exemplo apparebit. superest ut nobilissimae membranae quamquam a multis descriptae quales mihi uisae sint breuiter declarem.

Codex Florentinus bibliothecae Laurentianae plutei 68, 2 scriptus est in membranis formae quadratae maioris saeculo undecimo. constat foliis centum nonaginta uno. columnae singularum paginarum sunt binae, uersiculi triceni quini. Metamorphoseon initium est in folio 126 post Apologiam, finis in folio 183. secuntur Florida. hic codex duplicem calamitatem expertus est. nam praeter emendationes primae manus quae tantum non omnes leuissimi momenti sunt, altera eaque sequioris aeui litteras quasdam erasit aut quae nitido tenuique ductu prima pinxerat ea crassis lineis superpositis deleuit ut haud raro nisi alio adiumento uti posses, uix quid primitus fuerit expiscari ualeres. deinde quaedam partes siue aqua infusa siue quae fuit alia pernicies ita euanuerunt ut atramentum magnam partem non amplius compareat. hae tamen quotquot integrae relictae sunt, ueram labem nullam contraxerunt; quod si folium ita collocaueris ut lumine transuerso illuminetur, uel tenuissima siue litterula siue uirgula plene apparebit, quia membrana ubi atramentum non retinuit, seruauit locum ubi atramentum fuerat et uestigium litterae olim exaratae satis manifestum. sed idem ille homo, qui postea suas emendationes in

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »