ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Introd. I p. 205). Iam in ps. 17 efflagitatur a Deo ut suscitet regem, filium David, qui regnet super Israel et robore cinctus principes iniustos conterat, qui Ierusalem purget a gentibus quae eam conculcent in interitu, qui peccatores expellat ab hereditate et insolentiam eorum confringat ut vas figuli et sceptro ferreo omnem eorum potentiam comminuat, qui gentes impias verbo oris sui perdat (v. 2327). Deinde rex ille davidicus congregabit Israel, omnes erunt filii Dei, alienigena iam non erit inter eos; sub iugo eius servient gentes et venient ab extrema terra ut videant eius gloriam et filios Israel afferant (v. 28-33). Atque simili modo regnum describitur potentissimum, maxime splendidum in aliis libris in oraculis sibyllinis (III v. 46-50), in libro Henoch, in Assumptione Moysis, in libro lụbilaeorum et apud Philonem quoque (cf. Schürer 1. c. p. 431-435). Etiam postmodum in libris talmudicis tamquam primum regis Messiae opus enumeratur destructio regni et potestatis gentium (cf. Weber, System der altsynagogalen palaest. Theologie, Leipzig 1880 p. 348 etc.).

Porro multis fuisse offensioni quod maior populi pars Iesum Messiam noluit agnoscere, etiam eo constat quia S. Paulus Rom. cap. 9-11 illam offensionem variis argumentis tollere studet. Atque in ea maioris partis contumacia non levem difficultatem repositam esse facile concesseris memor regnum messianum primo Iudaeis esse promissum, eos fuisse populum electum. Nonne mirum et fere incredibile videri poterat agnoscendum esse Messiam eum quem illi ipsi quibus primo et per se promissus erat non agnoscebant, et illud esse regnum messianum quod eius regni filii et heredes nullo modo admittebant, sed odio implacabili persequebantur? Tali autem consideratione etiam ipsos fideles potuisse tangi, ita ut edoceri ac praemuniri deberent, quis negaverit? Nonne eodem modo fideles quoque muniendi erant contra falsam illam exspectationem splendoris regni messiani? illis quoque arma erant subministranda quibus se contra Iudaeos infideles tuerentur ac defenderent et eorum argumenta destruerent. Sed si Matthaeus eiusmodi subsidia fidelibus praestitit, simul aliis viam demonstravit et paravit ad regnum messianum ingrediendum.

Consilium itaque quod Matthaeus prosecutus est consideratis evangelii argumento et modo tractandi ita enuntiari potest cum Cornely : « vera et genuina Messiae regnique messiani imagine delineata voluit demonstrare Iesum quidem verum esse Messiam Ecclesiamque ab eo fundatam regnum messianum per prophetas promissum; nec tamen esse mirandum quod hic Messias a principibus populi sui

magnaque eius parte non sit agnitus, cum suis ipsi praeiudiciis et peccatis salute messiana se excluserint » (1. c. p. 58). Id quidem ex ipsa explicatione libri potissimum elucebit; hic autem sufficiet summa quaedam capita strictim indicare percurrendo breviter illa quae ipso libro demonstrantur.

Et primo quidem probat Iesum ex stirpe descendere Abraham et David et in eius conceptu et partu virgineo iam cerni impletionem oraculi gravissimi. Eius dignitas sublimior et salus quam nomine suo promittit gentibus quoque profutura statim demonstratur stella apparente et adventu adorationeque magorum; qua occasione iam patefit negligentia et contemptus maioris populi partis; immo debet lesus ex terra sui populi fugere; sed ipsa fuga fit ut alia impleantur vaticinia; demum ipso loco quo adolescit prophetia in eo impleta declaratur (1,1-2,23). Antequam ipse regnum messianum annuntiat, exsistit, uti praedictum erat, praecursor qui iam clare docet indolem regni spiritualem et falsam illam pharisaeorum praesumptionem subvertit iudicio messiano in improbos annuntiato. In ipso baptismo Iesus declaratur Filius Dei et ut doceat qualem adversarium sit eiecturus in deserto tres diaboli tentationes vincit. Atque haec est praeparatio et prolusio operis (3,1-4,11). Vitam publicam ingressus eam seligit habitationem et regionem quae iam ab Isaia erat praesignata; auspicatur praedicationem regni messiani, cuius veram notionem et indolem evangelista statim pandit in sermone montano, quo falsa exspectatio funditus evertitur, pharisaeorum quam dicunt iustitia plane manca et vitiosa declaratur, praeclara quaedam et sublimis virtutis forma proponitur, vana gloria rerumque terrestrium aviditas condemnatur et magnum quoddam robur animi et fortitudo ad salutis opus postulatur; quod si quis non praestiterit, ruinae erit obnoxius. Eo sermone Iesus cernitur tamquam legislator et princeps prophetarum; singula autem eius doctrinae documenta totidem quoque sunt argumenta, quibus manifestum redditur, cur multi talem doctorem sequi renuant (4,12-7,29).

Dein Iesum ostendit patratorem miraculorum et ita quidem, ut omne morborum genus solo voluntatis nutu sanet ideoque tamquam talis appareat quem Isaias praedixit; eadem potestate et ventis marique et daemonibus imperat; praeterea se praebet benignissimum, remittit peccata, cum peccatoribus, ut eorum saluti consulat, agit familiariter, in suos se maxime clementem ostendit. Cum ea amabilitate coniuncta est summa quaedam potestas qua morti quoque praedam eripit et si fidem invenerit morbos curat insanabiles. Iam quomodo talis Dei legatus adeo potens et benignus suscipitur? Pha

risaei in principe daemoniorum eum daemones eiicere calumniantur (8,1-9,34). Quare lesus miseratus turbas quae a talibus ducibus vexentur et seducantur, alios eis in apostolis duces providet (Ecclesiae suae fundamenta prima ponens) quos sua potentia instruit et de missionis ratione edocet. Ita se prodit apertius regni spiritualis conditorem. Eius dignitas messiana egregie comprobatur legatione a Ioanne baptista missa, cuius doctrina populus iam olim ad Iesum Messiam amandabatur. At plerumque frustra; id quod praecipue in perversitate et malitia pharisaeorum in dies crescente cernitur qui iam lesu mortem meditantur et summa obstinatione animos oculos

que veritati occludunt. Quare simul declaratur cur reiectis synagogae ducibus alios sui regni instituat principes. Quae vero sit huius regni indoles septem exponitur parabolis (9,35,-13,50).

Adumbravit itaque Matthaeus Christum ut prophetam (doctorem, legislatorem novum), miraculorum patratorem, novi regni conditorem; sed simul odium in eum pharisaeorum nobis monstravit, quo iam caedem eius meditantur. Eius sceleris quasi praeambulum et praesagium cernimus in morte praecursoris.

Principes itaque synagogae se ipsos quam maxime indignos reddidisse regno messiano satis superque constat. Iesus autem exinde potissimum operam dat, ut apostoli, Ecclesiae suae regnique principes, rite edoceantur et ad munus suum praeparentur. Quare duobus insignibus miraculis patratis eos adducit, ut se tamquam Filium Dei agnoscant et profiteantur; dein contra perversas pharisaeorum doctrinas munimenta discipulis praebet eosque miraculis patratis ad maiorem provocat fidem, suo exemplo curam populi iis commendat et reiectione pharisaeorum denuo manifestata Petro in regno suo primatum promittit; verum ne de regni messiani natura perperam sentiant, incipit eos docere de sua passione et de nostra quae inde sequatur abnegatione. Transfiguratione autem gloriosa et eiectione daemonis fidem apostolorum confirmat, eamque altera praedictione passionis probat; sed ipsa hac praedictione et alio miraculo quo suam omniscientiam et potentiam denuo manifestat simul ostendit se libere obiturum esse mortem quam inimici ei machinantur (14,1-17,26). Dein magna caritate et cura apostolos edocet de iis virtutibus quibus in munere suo potissimum indigent: docet eos de humilitate (contra falsam regni messiani exspectationem) de cura eorum qui viles videntur, de mansuetudine et misericordia, de praestantia virginitatis, de cura et amore parvulorum, de contemptu divitiarum et praecellentia et mercede paupertatis voluntariae, de Dei in gratiis distribuendis libertate deque gratia opera hominis mercede digna

reddente, de sua passione mox futura, de vera animi demissione (18,1-20,28).

Dein evangelista nobis narrat quae ultimis vitae publicae Iesu diebus acciderunt, eius mortem et resurrectionem. Quae narratio quantopere eius consilio quod supra descriptum est aptetur, ex hisce conclude prophetiam impletam docet festivo lesu ingressu in Ierusalem; pharisaeos autem in tanta maiestatis eius declaratione obstinatos et obcaecatos exhibet, quare merito arbore arefacta eorum sors adumbratur; pessimi quoque eorum sensus panduntur quaestione de Ioannis baptismo proposita et quam merito regno Dei excludantur, tribus parabolis Christus ostendit. Illi autem pro sua malitia subdolis quaestionibus Iesum in sermone capere tentant; quibus refutatis tota eorum perversitas longiore sermone et enumeratione scelerum populo palam exponitur, ne ab huiusmodi ducibus se falli permittant. Horum autem impietate et sceleribus et urbis et templi ruina inducetur, quod iudicium in plebem contumacem devolvendum simul est figura quaedam iudicii ultimi, cui vigiles et bene paratos obviam ire oportet, id quod tribus parabolis magis declaratur. In oraculo de ruina urbis et templi et in doctrina de iudicio ultimo et praeparatione ad id facienda iterum clare proponitur quae sit regni messiani natura, et falsa illius exspectatio subruitur (20,29-25,46).

In Christi patientis historia iisdem vestigiis ingreditur Matthaeus. Imprimis ostendit principes sacerdotum et seniores populi mortem Christi esse machinatos (26,3. 47. 59. 66; 27,1. 6. 12. 20. 41), vaticinia prophetarum esse impleta (26,24. 31. 54. 56; 27,9. 35. 46); insuper aliqua apud eum solum leguntur quae plebis iudaicae scire maxime intererat 27,6 seq. 24. 25. 34. 52-54. 63 seq. 28,11-15. Christum esse passum quia libere voluit repetito docet; eius gloriam iam esse manifestatam in cruce docet tenebris ortis, scisso velo templi (quo tamquam symbolo abrogatio veteris foederis declaratur), mortuorum resurrectione, terrae motu, fide centurionis militumque. Ultimo demum loco ea refert Christi verba quibus mandat ut evangelium omnibus gentibus annuntietur et ut opere exprimant quae ipse docuerit; itaque denuo indolem regni messiani et universalem (qua iam transeat ad gentes) et spiritualem effert modo claro et indubitato.

Ex qua analysi inferri potest haud inepte quattuor partibus librum posse distingui: 1,1-4,11 describi Christi ortum et praeparationem ad vitam publicam; 4,12-13,58 Christum proponi doctorem, miraculorum patratorem, regni messiani conditorem (prima fundamenta

iacientem); 14,1-20, 28 apostolorum suorum eruditorem; 20,29-28,20 narrari ultimos vitae Christi in terris eventus. - Analysin ampliorem aliorumque de libri fine et partitione sententias vide apud Cornely 1. c. p. 57-76.

[blocks in formation]

Inter Graecos Origenes evangelium Matthaei explicavit; legisse me fateor, inquit S. Hieronymus in prologo ad Matth., ante annos plurimos in Matthaeum Origenis viginti quinque volumina et totidem eius homilias commaticumque interpretationis genus. Ad nos pervenerunt solum aliqui tomi; tom. 10-17 quibus explicationes magnam partem morales et mysticae continentur ad 13,36-22,33 et haec quidem graece servata sunt; reliqua autem usque ad 28,13 latine (M. 13,836-1800). Interpreti non minus quam concionatori valde utiles sunt homiliae 90 (alias 91) S. Chrysostomi in Matthaeum (M. 57 et 58). De commentariis S. Cyrilli alexandrini fragmenta servata sunt M. 72,365-474. In catena graecorum Patrum in ev. Matth. quam edidit J. A. Cramer, Oxonii 1844 praeter multa ex S. Chrysostomo etiam quaedam interpretationes leguntur Apollinaris, Basilii, Clementis, Cyrilli alex. Eusebii, Isidori pelusiotae, Origenis, Severi, Theodoreti, Theodori heracleensis, Theodori monachi, Theodori mopsuesteni; hi saepius laudantur, quibus adde aliquem anonymum; alii, uti Epiphanius, Gregorius (naz. et nyss.), Hesychius, Severianus solum una alterave vice afferuntur. Quae ex ea catena deprompsi, cat. Cr. designavi. Theophylactus generatim in breve compendium redegit sententiam et explicationem S. Chrysostomi; aliorum expositiones parcius intersit neque abstinet ab allegoriis (M. 123). Euthymius zigabenus quoque potissimum sequitur S. Chrysostomum; sed propria etiam habet et in verborum explicatione haud raro diligens est et felix (M. 129). De graecis commentariis praeter Origenem se legisse S. Hieronymus dicit commentarios Theophili, antiochenae urbis episcopi, Hippolyti martyris, Theodori heracleotae, Apollinarisque laodiceni et Didymi alexandrini, qui tamen temporum iniuria · ad nos usque non pervenerunt. Ex latinis nominat Hilarium, Victorinum, Fortunatianum.

Inter Latinos primo loco nominandus est is quo etiam S. Hieronymus usus est, S. Hilarius (M. 9, 917-1078); sensum litteralem non plane negligit, sed multo magis allegorice explanat. S. Hieronymus commentarium brevem postulante Eusebio scripsit, de quo ipse nos docet scribens illi : « tu in duabus hebdomadis imminente iam pas

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »