ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Ceterum quam apte nuntius de Messia eiusque regno vocetur evangelium, neminem fugit. Vox enim euxyyɛív in versione LXX iam adhibetur de bonis messianis, de nuntio faustissimo liberationis messianae et regni Dei instaurandi; Is. 40,9; 52,7; 60,6 et 61,1 ipse Messias profitetur se esse missum εὐαγγελίσασθαι πτωχοῖς. Iam vero nuntius de regno Messiae eiusque bonis est sane nuntius omnium acceptissimus et gratissimus, siquidem, ut S. Chrys. dicit, poenarum sublationem, veniam peccatorum, iustitiam, sanctificationem, redemptionem, adoptionem, coelorum hereditatem et cognationem cum filio Dei omnibus annuntiat, quibus adiungit Euthymius, nuntiari Deum hominem factum, hominem vero divinum (άv0ρóπou béшGLV) daemonum cladem ac dissolutionem. Cum hoc nomen evangelii de praedicatione Christi et apostolorum in libris sacris novi testamenti frequenter adhibeatur (circa 77 vicibus; praesertim apud S. Marcum et praeprimis apud S. Paulum), sua sponte factum est ut demum etiam praedicatio scripta eodem appellaretur nomine. Notioni vocis etiam congruit xxτà M. i. e. nuntius de regno messiano secundum eum modum quo illum annuntiat Matthaeus. Ea enim voce zari etiam profani utuntur, si unum idemque argumentum a variis scriptoribus pertractatum est; ita legitur in scholiis ad Homerum : Όμηρος κατὰ ̓Αρίσταρχον, κατὰ Ζηνώδοτον, κατὰ ̓Αριστοφάνην (cf. Schegg, Weiss). Nullo autem pacto in dubium vocatur Matthaeum esse libri auctorem. Nam xarà etiam adhibetur ad auctorem designandum; ita in graecitate posteriore dicebatur ǹ xx0' 'Hpódotov iGTOρία; ita legimus 2 Mach. 2,13 οἱ ὑπομνηματισμοὶ οἱ κατὰ Νεεμίαν i. e. memorabilia, prouti conscripsit Nehemias, quo loquendi genere indicatur exsistere alios quoque libros quibus titulus similis ab historia vel memorabilibus depromptus sit inscriptus. Demum etiam adhibetur vox sine notione adiuncta, uti v. g. Epiphanius: ʼn xxtż Mwugéα tEVτάτευχος. Neque obstat quod etiam dicitur εὐαγγέλιον καθ ̓ Εβραίους, κατ ̓ Αἰγυπτίους; nam etiam ea dictione exprimitur evangelium prouti ab Hebraeis vel Aegyptiis est mutatum et transformatum. Demum aliis testimoniis satis superque constat eam dictionem a tota antiquitate semper esse intellectam de auctore veri nominis evangelium prouti illud conscripsit Matthaeus, et cum complures de eadem re scripserint, titulus selectus est aptissime. Adde quod haud bene diceretur ex notione primaria evangelii : evangelium Matthaei, nam non est bonus nuntius eius, neque nuntius quem ipse affert. Si Paulus loquitur de evangelio suo, intelligit munus praedicandi sibi commissum vel suam praedicandi rationem qua alios iam de regno mes

siano edocuit, vel rem ac praedicationem sibi demandatam. Unde iterum patet librum a Matthaeo conscriptum ex usu eius temporis non potuisse vocari evangelium Matthaei. Usui autem vocis antiquissimo bene congruit titulus qui in vulgata legitur: sanctum Iesu Christi evangelium secundum Matthaeum.

1. Iesus filius David, natus de Virgine. Cap. 1.

Recensetur priore loco album progenitorum lesu quò ostenditur eum esse filium David i. e. descendere ex stirpe et familia David, in qua enumeratione tripartita simul adumbratur triplex populi electi conditio (1,1-17); dein exponitur Iesum conceptum esse natumque ex Maria virgine quo eventu vaticinium Isaiae est impletum (1,18-25).

a) Iesus, filius David 1,1-17.

[ocr errors]

1. Liber generationis Iesu Christi filii 1. Βίβλος γενέσεως Ἰησοῦ Χριστοῦ υἱοῦ David filii Abraham; 2. Abraham genuit | Λαυειδ υἱοῦ ̓Αβραάμ. 2. ̓Αβραὰμ ἐγέννησεν Isaac; Isaac autem genuit Iacob; Iacob | τὸν Ἰσαάκ, Ἰσαὰκ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἰακώβ, autem genuit Iudam et fratres eius. 3. Iu- Ἰακώβ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἰούδαν καὶ τοὺς das autem genuit Phares et Zaram de ἀδελφοὺς αὐτοῦ, 3. Ἰούδας δὲ ἐγέννησεν τὸν Thamar; Phares autem genuit Esron; Φαρὲς καὶ τὸν Ζαρὲ ἐκ τῆς Θάμαρ, Φαρὲς δὲ Esron autem genuit Aram. 4. Aram au- ἐγέννησεν τὸν Ἐσρώμ, Εσρώμ δὲ ἐγέννησεν tem genuit Aminadab; Aminadab autem τὸν Ἀράμ, 4. Αρὰμ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἀμι genuit Naasson; Naasson autem genuit ναδάβ, Ἀμιναδὰβ δὲ ἐγέννησεν τὸν ΝαασSalmon. 5. Salmon autem genuit Booz σέων, Ναασσέων δὲ ἐγέννησεν τὸν Σαλμών, de Rahab; Booz autem genuit Obed ex 5. Σαλμὼν δὲ ἐγέννησεν τὸν Βοὲς ἐκ τῆς Ruth; Obed autem genuit Iesse; Iesse Ραχάβ, Βοὲς δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἰωσὴς ἐκ autem genuit David regem. 6. David au- τῆς Ρούθ, Ἰωσὴς δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἰεσσαί, tem rex genuit Salomonem ex ea quae 6. Ἰεσσαὶ δὲ ἐγέννησεν τὸν Δαυὶδ τὸν βασι fuit Uriae. 7. Salomon autem genuit Ro- λέα. Δαυεὶδ δὲ ἐγέννησεν τον Σολομῶνα boam; Roboam autem genuit Abiam; ἐκ τῆς τοῦ Οὐρίου, 7. Σολομῶν δὲ ἐγέννησεν Abias autem genuit Asa. 8. Asa autem | τον Ροβοάμ, Ροβοάμ δὲ ἐγέννησεν τὸν genuit Iosaphat; Iosaphat autem genuit Αβιά, Ἀβιὰ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἀσάφ, 8. Ἀσάφ Ioram; Ioram autem genuit Oziam. 9. δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἰωσαφάτ, Ἰωσαφὰτ δὲ Ozias autem genuit Ioatham; Ioatham ἐγέννησεν τὸν Ἰωράμ, Ἰωρὰμ δὲ ἐγέννησεν autem genuit Achaz; Achaz autem genuit τον Οζίαν, 9. Οζίας δὲ ἐγέννησεν τὸν Ezechiam. 10. Ezechias autem genuit Ma- Ἰωάθαμ, Ἰωάθαμ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἄχαζ, nassen; Manasses autem genuit Amon; Ἄχαζ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ἐζεκίαν, 10. ΕζεAmon autem genuit Iosiam. 11. Iosias | κίας δὲ ἐγέννησεν τὸν Μανασσῆ, Μανασσῆς autem genuit Iechoniam et fratres eius | δὲ ἐγέννησεν τὸν ̓Αμώς, Αμὼς δὲ ἐγέννησεν in transmigratione Babylonis. 12. Et post | τὸν Ἰωσείαν, 11. Ἰωσείας δὲ ἐγέννησεν τὸν transmigrationem Babylonis Iechonias | Ιεχονίαν καὶ τοὺς ἀδελφοὺς αὐτοῦ ἐπὶ τῆς genuit Salathiel; Salathiel autem genuit μετοικεσίας Βαβυλῶνος. 12. μετὰ τὴν μετοι Zorobabel. 13. Zorobabel autem genuit κεσίαν Βαβυλῶνος Ἰεχονίας ἐγέννησεν τὸν Abiud; Abiud autem genuit Eliacim; Elia- | Σελαθιήλ, Σαλαθιήλ δὲ ἐγέννησεν τὸν Ζορο

|

[graphic]

essent attributa, dubitari nequit quin posterorum eius census servaretur accuratus. Sacerdotum genealogias diligenter esse observatas, exempla habemus Esdr. 2,62 et 1 Mach. 2,1 et in iis quoque quae Iosephus in vita sua de se refert et genere suo. Codices et libellos genealogicos Ierusalem in urbe esse asservatos etiam in mischnico tractatu taanith non semel asseritur (cf. Lightfoot, Hor. hebr. in Matth. 1,1). Cum igitur S. Matthaeus librum suum hominibus ex gente iudaica destinaret, apud quos eiusmodi libri generationis in usu erant, dictio haec ad subsequentem catalogum referenda erit neque ulterius extendenda.

M

Neque enim desunt qui eum titulum pertinere velint vel ad totum caput primum (Schanz) vel ad caput 1 et 2 vel etiam ad integrum librum. Ita iam dicit S. Chrys. «sed cur librum vocat generationis Iesu Christi, cumtamen non solum generationem sed totam dispensationem complectatur? quia hoc totius dispensationis caput est atque principium nobis et radix omnium bonorum; quemadmodum librum coeli et terrae vocavit Moyses, etiamsi non de coelo et terra tantum loquatur, sed de iis etiam quae in medio posita erant, ita et hic quoque ex capite bonorum ac praeclare gestorum librum nuncupavit. Quod enim stupendum est omnemque spem et exspectationem superat, est hominem Deum fieri; quo facto omnia secundum rationem et consequentiam eveniunt ». Similiter Euth. atque Alb. quoque titulum ad totum librum refert, « quia regeneratio causatur et rationem trahit a generatione, eo quod tactu mundissimae carnis genitae vím regenerativam contulit aquis »; quae ratio est subtilior. Alii eam acceptionem inde commendant quod generatio non solum ortum rei significet, verum totum cursum vitae; idque ex hebr. niin confirmare student, ,qua dictione hominis alicuius vita tota vel historia designetur, ita quidem ut yéveσis ad ea omnia referatur quae ab eo originem habeant vel ab eo fiant. Eo scil. modo vocem capi Gen. 2,4 et 5,1 et 6,9 etc.; ita arguunt Mald. Sylv. Calm. et Keil quoque. Sed quidquid est de usu vocis hebr. in Genesi, ad nostrum locum ea significatio nequit aptari. Nam non esse titulum totius libri vel maioris partis illam inscriptionem, iam inde conficitur quia 1,18 novus apponitur titulus et nova pro narratione nativitatis inscriptio; separatur itaque origo Christi proxima ab enumeratione maiorum, unde ostenditur librum generationis ad illum solum pertinere catalogum eoque nihil aliud designari nisi genealogiam. Ita concipiunt Salm. Bar. Ians. Sa, Est. Mar. Lap. Men. Tir. Schegg, Patr. Reischl, Bisp. Fil. Weiss; idque confirmatur eo quod eiusmodi genealogiae apud Iudaeos servabantur et eo nomine vocabantur, uti iam dictum est. Insuper adverte librum apud Hebraeos dici unamquamque scripturam etiam perbrevem; ita dicitur liber repudii, ita epistola, ita liber emptionis (cf. Deut 24,1. Is. 37,14. Ier. 32,10 etc.); quare cum Matthaeus aramaice scripserit pro hominibus generis iudaici, brevem istum catalogum appellari librum non ex

nostro loquendi more sed ex consuetudine et usu illius gentis et temporis aestimari debet.

Notat Lightfoot (Horae hebr. ad h. 1.): « facile est ergo coniectari, unde Matthaeus genealogiae huius suae tertiam decatessarada hauserit Lucasque quadraginta prima nomina suae a libellis scil. genealogicis tunc temporis satis notis et apud publica xeniz repositis atque etiam apud privata.

necesse quidem erat in argumento tam spectato atque sublimi tantaeque apud populum iudaicum disquisitionis, qualis erat delineatio progeniei Messiae, ut non solum veritatem traderent evangelistae non contradicendam, sed a certis et fidis cognationum voluminibus probandam atque. adstruendam ». Quae dicuntur de libellis genealogicis etiam iis confirmantur quae apud Eusebium legimus; nam Hist. eccl. 1,7 refert ex Africani epistola ad Aristidem: « cum ad id usque temporis in tabulariis publicis descriptae essent origines familiarum hebraicarum... Herodes omnia illat veterum familiarum monumenta concremavit...; pauci tamen antiquitatis studiosi privatos stirpis suae commentarios vel quod nomina ipsa memoriter callerent vel ex archivis descriptos penes se habentes in primis gloriabantur quod avitae nobilitatis memoriam conservassent »; idemque elucet ex iis quae 3,12. 19. 20 narrat a Vespasiano et teste, Hegesippo a Domitiano quoque eos iussos esse perquiri qui ex Davide genus deducerent (M: 20,96. 248. 252).

Cum ea inscriptio videatur esse conformata ad Gen. 5,1: hic est liber generationis Adam, in hac utriusque similitudine aliquid mysterii latere nonnulli existimabant. Ita Rabanus « Matthaeus corrupto humani generis initio per praevaricationem in primo novi testamenti libro respondens primo libro veteris legis (Gen. 2,4; 5,1) Adae videlicet veteri, per quem totus corruptus est mundus, Adam opponens novum in quo restaurata sunt omnia, dedit manifeste intelligi quod ipsius scripserit secundum carnem generationem qui electos suos in filiorum Dei assumeret adoptionem » et S. Pasch. quoque monet decuisse ut novi testamenti initium simili modo. ac veteris praesignaretur, et S. Thom. «viderat Matthaeus librum primum veteris testamenti, in quo agitur de generatione; ut ergo novum testamentum in quo agitur de regeneratione ei responderet per oppositum, dicit: liber generationis.., ut ostenderet quod idem est auctor utriusque ». Similiter Ians. Lap. in ea inscriptione Christum declarari existimant alterum Adam, alterum parentem generis nostri, qui nobis futurus sit pater vitae immortalis et per quem secundo et quidem felicius simus nascituri quam ex primo. Attamen hae considerationes longius repetuntur. Cum enim Messias ex familia David exspectaretur, id erat Matthaeo de Iesu ostendendum et proinde series maiorum texenda; huic autem seriei eum praefixit titulum qui apud populares in tabulis genealogicis ùsuveniebat; proinde nihil aliud in verbis quaerendum est.

Nomini personae Iesu, de quo vide ad 1,21, additur nomen dignitatis Christus i. e. Messias, Unctus; quo nomine reges theo

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »