ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[graphic]

et Abrahae, iam desine dubitare te filium Adae filium Dei futurum esse. Neque enim frustra et incassum seipsum ita humiliasset, nisi nos exaltaturus esset; natus est enim secundum carnem, ut tu nascereris secundum spiritum ».

Uti in Davide familia, ita in Abraham tota gens declaratur. Cur hi duo commemorentur, rationem afferunt quia iis praeprimis data sint promissa messiana (Mald. Ians. Sylv. Lap.) et Abraham quidem tamquam capiti et parenti totius populi qui ratione singulari electus, et modo vires naturae excedente a Deo est constitutus pater et patriarcha gentis. Ei quippe dicebatur: in te, in semine tuo benedicentur omnes gentes (cfr. Gen. 12,3; 18,18; 22,18); quae promissio ei primo data est eique in filiis Isaac et Iacob confirmata; solum ergo de promissione Abrahami fit mentio et non de aliis quae sunt veluti continuatio ac confirmatio illius » (Sylv.) eique sollemniore modo, cum iuramento facta est promissio (Gen. 26,3) sicuti Davidi quoque (Ps. 88,39; 131,11). Aliam rationem afferunt Alb. S. Thom. in Davide scil. regiam Christi dignitatem declarari, in Abraham qui fuerit sacerdos et sacrificaverit (Gen. 15,9; 22,2.13) eius sacerdotium. Sed ea sententia supponitur filii Abraham referri immediate ad lesum qui ex aequo dicatur filius David et filius Abraham. Ita quidem multi explicant v. g. S. Hier. Theoph. Rab. Pasch. Bed. Alb. Thom. Dion. Bar. Sylv. Calm. Reischl. At merito iam monet Mald. ei acceptioni obstare Hebraeorum consuetudinem quam dubium non esse Matthaeum hoc loco voluisse imitari; « solent enim illi in recensendis genealogiis ultimum genetivum filii ad proximum referre; cuius rei docti exemplis non egent; alii legant exempla 1 Reg. 1,1. 1 Par. 4,37; 5,8.14; 6,34-50». Quare explicare oportet: Iesu filii David qui David fuit filius Abraham; et hoc modo ratio dicendi cum ceteris genealogiis congruit, prout verba concipiunt Euth. Cai. Ians. Schegg, Patr. Schanz, Fil. Keil, Weiss aliique. Fit autem mentio ea quia iam Abraham dictum erat: reges ex te egredientur (Gen. 17, 6), id quod stabili ratione, in Davide impletum est, qui igitur iure quodam praecipuo filius Abraham vocatur...

Ipsa genealogia in tres partes divisa est; primus quaterdenarius, ut S. Thom. loquitur, procedit per patriarchas ab Abraham ad David usque, secundus per reges a David usque ad transmigrationem Babylonis, tertius incipit a ducibus et procedit per personas privatas (sim. Sylv.). Unde in genealogia variae populi sortes adumbrantur: electio in Abraham facta, familiae patriarcharum, incrementum populi, regnum demum et regum series, exsilium, reditus, conditio humilis qua tabernaculum David ceciderat (Am. 9,11). Sed simul

in ea cernitur quomodo Deus, ut per Ezechielem promiserat, de vertice cedri (domus davidicae quae concidit) tenerum ramum distrinxerit eumque super montem Israel plantaverit ac servaverit (Ez. 17, 22), qui surculus in Iesu eruperit in germen et fructum fecerit et factus sit in cedrum magnam, sub qua habitant omnes volucres. Initium ducitur ab Abraham, gentis israeliticae origine et capite, cui primo promissio fiebat in te benedicentur (S: Pasch.), qui pater fidei nostrae ab apostolo dicitur, in quo electio et gratia plurimum valuit et qui cum Deo obsequens filium unicum paratus esset immolare, a Deo qui dives est in misericordia in superabundantem recompensationem suum accepit filium (Sylv.) et in spiritu vidit diem Christi et gavisus est. Notant S. Pasch. Thom. Matthaeum ubique dicere genuit, quia patres recenseat carnales, dum S. Lucas qui patres quoque sola lege constitutos enumeret fuit dicat. Ex multis Abraham filiis unus recensetur Isaac; nam in Isaac vocabitur tibi semen (Gen. 21, 12. Rom. 9, 7. Cai.). Cur hic Ismael aliique, postea Esau sint omissi, ratio non erit quaerenda in eorum peccatis vel in ingenio servili nec in cultu Dei ab iis eorumque posteris relicto (Alb. S. Thom.)- peccatores enim inter maiores Christi enumerantur alii quoque sed dicendum est cum S. Chrys. Theoph. Pasch, Mald. Ians. Sylv. eos esse omissos, quia ab illis Christus revera non descendit; erant enim alieni a populo Dei; « nihil commune habebant illi cum israelitico genere Saraceni, Ismaelitae et Arabes et quotquot ab illis maioribus nati sunt; ideo illis silentio missis ad eius et iudaici populi maiores properat» (S. Chrys.). Atque S. Paulus nos docet in electione illa Isaac et Iacob prae aliis adumbrari gratiam Dei quae gratuito detur neque ullo iuris titulo vel naturae merito possit acquiri (Rom. 9.).

[ocr errors]

Iacob autem genuit Iudam; Iudas non erat primogenitus; sed is nomine exprimitur prae aliis filiis Iacob, quia ei regia potestas a patriarcha lacob promittitur, non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius etc. (Gen. 49,10) et ex tribu luda Christus descendit (Euth. S. Thom. Pasch. Cai.); unde vicit leo de tribu Iuda (Apoc. 5,5) et manifestum est quod ex Iuda ortus sit Dominus noster (Hebr. 7, 14). Et oraculo a lacob dato tribus Iuda paulatim ad illum dignitatis gradum est evecta (cf. Iud. 1,2) et cum David rex a Domino eligeretur, ipse dixit: de Iuda enim elegit principes (1 Par. 28,4); erat enim Iudas fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt (1 Par. 5, 2) et Iuda rex meus Ps. 59,9. Nominantur autem et fratres eius non quasi Christi progenitores, sed tamquam regni eius et reipublicae conditores (Mald.);

hi enim parentes sunt ex quibus unus israeliticus populus ad duodecim radices relatus oriebatur (Euth.), patres sunt populi Dei electi in hereditatem (Cai.), populi theocratici, in quo et pro quo Messias primum appariturus erat. Unde patribus totius populi commemoratis idem exprimitur in genealogia quod S. Paulus inter summa populi Israel decora recenset ex quibus est Christus secundum carnem (Rom. 9,5).

Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar; cf. Gen. 38,1330. 1 Par. 2,4. Nominatur autem uterque propter rem de eorum partu narratam; prior enim Zara extra uterum manum protulit, qua tamen retracta Phares prior exiit. Unde dubium videri poterat, uter esset primogenitus habendus; itaque voluit evangelista honorem illis quodammodo partiri, ita Phares in Christi genealogia numerans, ut Zaram non penitus excluderet, sed suum illi quod habuisse videbatur ius quo uno poterat modo declarando reservaret (Mald.). Gemelli erant uno partu effusi; unde una recensentur. Pergitur quidem in linea Phares; sed quia posteri Zarae ad populum electum pertinent, non erat eum excludendi eadem ratio quae in Esau obtinuit. Alii (S. Chrys. Euth.) in his duobus utrumque populum, israeliticum et christianum, typice exhiberi opinantur; «< sicut enim Zara primum quidem manum efferens retraxit eam, deinde Phares egresso tunc et ipse integre exivit, ita quoque vitae evangelicae pars quidem temporibus Abraham apparuit, qua retracta processit legalis et post hanc perfecte apparuit evangelica» (Euth). Sed cur per Phares genealogia descendit qui tamen ex incestu ortus est? Filius Iudae primogenitus erat Her, cui Thamar uxor data est. Her sine sobole obiit. Eius frater Onan noluit suscitare semen fratri suo. Quare Iudas ei promisit maritum Selam, filium iuniorem; neque tamen promissis stetit. Unde Thamar dolo utens ex ipso Iuda sobolem sibi et suo marito defuncto quaesivit. Itaque lex leviratus, postmodum confirmata Deut. 25,5, iam in familia patriarcharum nota erat. Thamar ius mariti sui vindicat, ne scil. deleatur nomen eius, id quod lege illa leviratus cautum erat (Deut. 25,6). Id Iudas quoque agnovit dicens re comperta iustior me est (Thamar) quia non tradidi eam Sela filio meo (Gen. 38,26). Illa itaque lege Phares censetur filius Her primogeniti Iudae et ea ratione iure primogeniturae prae Sela filio Iudae in genealogia recensetur. Iam quid de Thamar eiusque agendi ratione iudicabimus? Certe dicendum erit eum S. Ambrosio (in Luc. lib. 3 n. 18; M. 15,1596): « non temporalis usum libidinis requisivit, sed successionis gratiam concupivit; erat enim deforme liberos non habere; nondum virginitatis, nondum viduitatis ante Christi adventum

[graphic]

vernabat gratia; dolens se sine filiis remansisse, dolum studio generationis commenta est ». Ius itaque suum et mariti defuncti quaerit quod a Iuda agnitum erat et tamen postea negatum; similiter Eusebius, Quaest. evang. ad Stephanum; qu. 7; M. 22, 905. Proinde existimavit se recte agere; unde etiam non reprehenditur, sed simul cum Rachel et Lia quae aedificaverunt domum Israel eius fit mentio celebris in votis quae ab omni populo nuptiis Booz et Ruth perhibentur (Ruth 4,12). Atque ius illud ipse Deus videtur agnoscere; ad unum enim coitum concepit (Gen. 38,18). Phares autem non ideo pertinet ad genealogiam quia filius est a Iuda genitus, sed quia iure leviratus a matre Thamar pro marito defuncto erat expetitus. Unde nomen Thamar ponitur in genealogia, ut hoc ius valere ostendatur. Ita simul libertas electionis divinae adumbratur, qui, uti aliis exemplis constat, a serie progenitorum Christi eos excludit quandoque qui vere genuerunt, eos autem assumit ad eum honorem qui non ipsi genuerunt (cf. Grimm in Theolog. Quartalschrift, Tübingen 1859 p. 433) Atque simul illud praeformatur, eos fore filios Dei qui non ex sanguinibus neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, neque coram Deo valere unum illud: filii Abraham sumus, quippe qui etiam ex lapidibus filios Abraham suscitare possit. Id in lege leviratus eo modo adumbratur qui umbrae ac typo convenit. In eadem lege etiam praeformatur id quod in Ioseph viro Mariae cernimus qui pater Christi appellatur et est, quamvis minime eum genuerit.

Iudam eo concubitu peccasse plane certum est; putabat enim eam esse meretricem. Quare merito dicit S. Chrys.« ipse patriarcha qui nomen indidit genti non modicum in peccatum lapsus narratur; stat enim Thamar eius fornicationem accusans... proinde ostendit etiam proavos ipsos peccato obnoxios fuisse. Inde quoque iactantiam de progenitorum nobilitate deprimit». Atque Bar. advertit : « omnis gloria gentis iudaicae (dicit. Rupertus), cuncta nobilitas populi eius ex hoc flagitio profluxit, ut omne. os obstruatur et de meritis suis nemo glorietur. Christus quoque ab his progenitoribus nasci voluit, ut qui propter peccatores venerat (ait Hieronymus Matth. 1) de peccatoribus nascens omnium peccata deleret et Augustinus libr. 22 contra Faustum cap. 64 Salvator (inquit) non solum loquendo sed etiam nascendo magister exstitit. Fideles enim eius venturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse; proinde sponsus ille suis congruens invitatis qui vocaturus erat ad nuptias bonos et malos, etiam nasci voluit de bonis et malis ». En, quot documenta ex hac genealogiae parte colliguntur. Vere haec dicuntur si solius Iudae ratio habetur. Sed adverti debet Phares et Zaram non connumerari, quia vel quamvis ex incestu orti sint, sed quia a Thamar pro marito defuncto, filio Iudae

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »