ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[ocr errors]

Quaestionem cur reges sint omissi S. Chrys. quidem ponit; at dicit hom. 4,1 : « vobis solvendam relinquo, non enim omnia solvere vobis necesse est, ne vobis fastidium generemus »; in cat. Cr. ratio legitur dià tàv ὑπερβάλλουσαν αὐτῶν ἀσέβειαν; eandem rationem ibi afferre dicitur Africanus in quinto libro Chronicon did tЯv άyav duoσéбɛlav. Sed recte notat S. Chrys. hom. 1,6: « si eorum utpote admodum impiorum nomina tacuit, neque ipsis similes commemorare oportuit ». At Euth. scribit : « qua causa tres reges praetermissi sint, nullus hactenus dixit; valde enim perplexa est ratio his qui nostris nati sunt temporibus, quia nemo ante nos hanc solvit quaestionem ». Alii, ut Theoph. de ea re tacent. Alia ratio affertur in opere Quaestionum vet. et novi testamenti quod olim S. Augustino adscribebatur, eos scil. poni in genealogia qui vel boni sint aut a bonis geniti aut qui bonos genuerint; illos tres autem nec ipsos bonos fuisse neque ex bonis natos; quam rationem quoque adoptarunt Pasch. Alb. Thom. Sylv., sed quae est magis subtilis quam vera. Recte monet Salm. eos non esse exclusos solum propterea quod essent peccatores. Nam peiores illis in genealogia numerantur. Ioas et Amasias ne omni quidem laude carent, dum de aliis qui recensentur simpliciter dicitur: et fecit malum coram Domino, ambulavit in omnibus peccatis patris sui etc.; ita de Roboam 3 Reg. 14,22 seq. 2 Par. 12,1; de Abia 3 Reg. 15,3; de Ioram 4 Reg. 8,18; de Achaz 16,2; de Manasse 21,2; de Amon 21,20; de Iechonia 24,9. Qui placitum et rectum fecerunt coram Domino laudantur Asa, Iosaphat, Ozias, Ioatham, Ezechias, Iosias. Quare ea ipsa genealogia in regibus satis ostenditur Christum non erubuisse descendere a peccatoribus.

-

Pulavit Sanctius ad 4 Reg. 14,18 non a Matthaeo illos tres esse omissos, sed solum errore descriptorum qui oculis fallentibus ab Ochozia filio Ioram aberraverint ad Oziam propter quandam nominum similitudinem. Id refutatur tum aliis tum praesertim quia in v. 17 solum quatuordecim generationes numerantur. Interpretes protestantes aliqui eundem errorem ipsi Matthaeo impingunt; sed vario modo. Vel eum ab Ochozia aberrasse ad Oziam sed id dici nequit; in textu enim hebr. ista similitudo non exsistit inter 18 neque in LXX, cum ibi Azarias legatur - vel in exemplari quo usus sit lectum esse cum aliis quoque 1 Par. 3,11 Ozias filiùs eius (Ioram), uti vult Weiss; at gratis supponitur idem mendum iam exstitisse in LXX; dein constat Matthaeum non scripsisse graece, ergo etiam vix censeri posse usum esse versione graeca, quae insuper 1 Par. 3,12 Azariam praebet. Quare ut ea sententia admitti nequit cum Matthaeo errorem impingat auctori inspirato, ita uterque modus errorem explicandi pariter est ineptus. Restat igitur, ut Matthaeus consulto eos deleverit vel potius intellexerit eos esse iudicio divino deletos ex Israel et ex genealogia Christi.

Ab Ozia (Azaria) usque ad Iosiam series regum continua recensetur. Iosias ultimus rex erat vere pius qui pietate sua ac correctione et emendatione morum et cultus divini restitutione et innovatione foe

deris sollemni ruinam regni imminentem et iram Dei avertere studebat; ac frustra. Post eum filius eius loachaz a Nechao rege captivus in Aegyptum ductus est ibique diem obiit; in eius loco Nechao alium Iosiae filium, Eliacim, regem constituit et mutatione nominis in Ioakim facta suam ostendit in regnum davidicum dominationem. Praeterea Ioakim a Nabuchodonosor est victus et superatus, Ierusalem capta, pars vasorum templi ablata (Dan. 1,1 seq.) et cum rebellaret loakim post tres annos servitutis, regnum a Chaldaeis, Syris, Moabitis, Ammonitis misere vastabatur (4 Reg. 24,2). Mortuo Ioakim successit lechonias (Ioachin) filius eius qui mox cum principibus et decem millibus ex populo in Babyloniam captivus ductus est (4 Reg. 24,12). Tempus hoc quo tabernaculum David concidit et cidaris et corona sublata est (cf. Ez. 21,26. 27), quo igitur minae illae 2 Reg. 7,14 in opus deductae sunt, indicat evangelista dicens: Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis i. e. quorum tempore fuit transmigratio Babylonis (Cai.), quae scil. sub rege Ioakim incepit (Dan. 1,2) et sub Iechonia et Sedecia absoluta fuit; cf. 4 Reg. 24. 25. ler. 52,28-30. Dicitur inì ñs i. e. tempore transmigrationis, prout i et apud scriptores profanos et sacros (Marc. 2,26. Luc. 3,2. Act. 11,28) de tempore alicuius regis vel eventus adhibetur. Iechonias primus rex fuit qui abductus est in captivitatem, idemque qui trigesimo septimo suae transmigrationis anno ab Evilmerodach rege Babylonis eductus est e carcere et cuius thronus positus est super thronos regum qui erant in Babylone (cf. 4 Reg. 25,27. Ier. 52,31). Unde in eo rege figuratur et ruina domus David et simul misericordia illa quam Dominus nunquam se ablaturum esse spoponderat, etsi filii David propter peccata in virga et plagis fuerint castigandi (2 Reg. 7,14. 15. Ps. 88,30-34). In illa enim elevatione regis melioris temporis praesagium cernitur et certa spes pro familia David (vide quae dixi in Comment. Ier. p. 607). De Iechonia dicit Dominus: terra, terra, terra, audi sermonem Domini! scribe virum istum sterilem... nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David (Ier. 22, 29. 30). In eo ergo hac comminatione et abductione in Babyloniam poena exhibetur et regni davidici ruina; sed quod idem transmigratione facta stirpem davidicam propagat, documento est misericordiae Dei qui de cedro succisa surculum servat iterumque in monte Israel plantat (Ez. 17,22. 23). Quare Iechonias aptissime et seriem regum concludit et seriem tertiam quae est series surculi illius latentis vel trunci arboris succisae (Is. 11,1 et 6,13) idem incipit. In eo enim ille transitus optime exprimitur et ab ipso propheta Ieremia clare indicatur.

Iechonias erat nepos Iosiae regis. Quare hic quoqué unum membrum, loakim, omittitur. Cur sit omissus, in op. imp. ratio affertur satis probabilis : « quia non populus Dei constituerat eum in regnum sicut erat consuetudo in regibus constituendis, sed Pharao per potentiam; ideo quantum ad eum non fuit rex Ioakim. Si enim iustum fuerit, ut propter solam commixtionem generis Achab et lezabel tollerentur de numero regum supradicti tres reges, quamvis a populo legibus fuerant constituti in regno, quare non erat iustum ut similiter tolleretur et Ioakim quem Pharao vi hostili fecerat regem et non populus praevio iure »? Quam rationem etiam adoptant S. Pasch. Thom. in com. et cat. Salm. Fratres autem Iechoniae intellige eius patruos more Hebraeorum quo cognati etiam fratres vocantur. Fratres enim Iechoniae nullibi commemorantur. Nominat autem evangelista cognatos i. e. totam familiam regiam, ut indicet totam stirpem regiam esse regno privatam et captivitate oppressam in regionem alienigenarum esse deportatam. Significatur itaque in deportatione babylonica, quomodo regia domus conciderit foedere violato.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quod Iechonias bis nominetur, multis erat offensioni. Iam S. Hier. scribit : « si voluerimus Iechoniam in fine tesseradecadis ponere, in sequenti non erunt quatuordecim, sed tredecim; sciamus igitur Iechoniam priorem ipsum esse quem et Ioakim; secundum autem filium non patrem » et ita Iechoniam semel poni pro Ioakim volunt S. Ambrosius, cat. Cr. Pasch. Bed. Alb. Cai. Bar. Ians. Lap. Sa, Men. Tir. Sed hoc arbitrarie dici patet sicut etiam quod praeeuntibus Hardouin et Zaccaria approbat Patr. (dissert. 9 cap. 12) priore loco Iochanan (1 Par. 3,15) esse legendum; et eo quoque excluditur, quia in genealogia non exprimitur secundum. Iechoniam esse genitum a priore, id quod tamen in quovis membro explicite statuitur. Mald. censet cum Epiphanio (haer. 1,8) scriptorum vitio aliqua excidisse et ita supplet Iosias genuit Ioakim et fratres eius... Ioakim autem genuit Iechoniam. Ioakim in genealogia Matthaei etiam legit S. Irenaeus (adv. haer. 3,21. 9; M. 7,954), dum scribit: Ioseph Ioakim et Iechoniae filius ostenditur, quemadmodum et Matthaeus generationem eius exponit. At cur ab aliquibus textus eum in modum sit mutatus, nimis manifestum est. Alia lectio critice certa est. Cur fratres quoque nominentur, varie concipiunt; quia pares fuerint in malitia, respondet S. Pasch., quia omnes regnabant, alii dicunt (Alb. Thom. Cai. Salm. Mald. Ians. Bar.); addit Cai., ut Iosias ex multitudine filiorum commendaretur; «< et hoc directe videtur fecisse evangelista ad significandum quare sustulerit memoriam Ioram in quartam generationem, ostendendo quantum illius impietas meruerit, supplendoque memoriam pietatis Iosiae, dum illi adimitur, huic superadditur ». Sed si hae rationes valerent, deberemus saepius simile deprehendere in genealogia. Quare vera ratio indicari videtur

in addito illo tempore deportationis babylonicae. Ibi series regum clauditur quae iam non est aperienda nisi per solum Messiam, prout iam Ezechiel vaticinatus est (19,14 et 21,27).

Dixerat Deus per Ieremiam cognoscam transmigrationem Iuda in bonum, et ponam oculos meos super eos ad placandum (ler. 24,5. 6); id quoque manifestat in familia David a qua misericordiam suam i. e. promissionem illam gratiosam non aufert; id indicatur : et post transmigrationem Babylonis i. e. post deportationem, dum moraretur Babylone, Iechonias genuit Salathiel; cf. 1 Par. 3,17. Ex Bar. 1,3 elucet Iechoniam non duro carcere esse inclusum, sed aliqua saltem libertate esse potitum; vide quae ad Bar. 1,3 adnotavi. Quare minime opus est ut cum Mald. Schanz censeamus eum non potuisse filios generare nisi postquam ab Evilmerodach fuerit liberatus, quia detentis in carcere non fuerit opportunitas rei uxoriae operam dandi. Proinde ea difficultas quam aliqui urgent duas generationes arcto spatio 26 annorum includi non exsistit; neque enim ullo pacto opus est asserere Salathiel non esse natum nisi circa annum 26 ante reditum et quaerere quomodo igitur Zorobabel, filius Salathiel, dux esse potuerit eorum qui ex Babylone in patriam redierint. Iechonias cum uxoribus translatus est Babylonem (4 Reg. 24,15) circa annum 598 vel 597; itaque anno 538 i. e. post sexaginta annos nepos eius Zorobabel filius Salathiel, uti repetito dicitur Agg. 1,1. 12. 14; 2,3. 24. Esdr. 3,2. 8; 5,2. Neh. 12,1, omnino dux esse potuit redeuntium. Cum Matthaeus ubique, quantum scire possumus et ex ipsa voce genuit concludere, eos nominet qui vere genuerint et insuper Zorobabel toties filius dicatur Salathiel, existimo eum vere a Salathiel genitum esse. Quod 1 Par. 3,19 filius dicatur Phadaiae, fratris Salathiel, ad errorem amanuensium referri potest eo facilius quia nominum quaedam corruptio et confusio in Par. haud semel deprehenditur.

Alii ad legem leviratus recurrunt; Zorobabel fuisse genitum a Phadaia ex vidua fratris eius Salathiel qui sine prole obierit; ita Schanz, Cornely Introd. III p. 199: « Iechonias cum vidua Neri genuit Salathiel, Phadaia autem cum vidua Salathielis genuit Zorobabelem »; ita scil. ut genealogia Matthaei concilietur cum ea apud S. Lucam in qua Salathiel filius Neri, Zorobabel filius dicitur Salathiel.

Disceptant quoque qua ratione quatuordecim generationes efficiantur. Si enim Iechonias semel tantummodo numeratur, in ultima serie non efficiuntur nisi tredecim, ita ut Christus ipse sit tertia decima generatio. S. Ambrosius quidem dicit : «< nihil refert utrum in duabus generationibus,

an in una mendacium sit »; sed statim duos Iechonias statuens, patrem et filium, nodum solvit (in Luc. lib. 3,46). S. Augustinus qui unum Iecho. niam bis poni rite docet in eo invenit solutionem, quod evangelista quidem quaterdenas generationes tribus distinxisset articulis, nec tamen eas duxisset in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae; proinde propter unum bis numeratum fieri generationes 41, si et ipsum Christum annumeremus « qui huic regendae vitae nostrae temporali atque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet ». Cur autem Iechonias bis numeretur, ita explicat: a Iechonia « facta est quaedam in extraneas gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est; ubi autem ordo a rectitudine flectitur atque ut eat in diversum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scil. prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis » (de consensu evang. 2,4. 10; M. 34,1076). S. Chrys. Euth. Theoph. ipsum captivitatis tempus pro una generatione numerari existimant. Neque defuerunt qui ad complendum numerum Mariam censeri posse opinarentur; sed bene notant Theoph. Salm. mulieres numerari esse insolens et a ratione genealogiae alienum. Alii Davidem bis numerari volunt, ut Salm., semel ut hominem privatum, semel ut regem; sed repugnat textus. Ipsis vero verbis textus satis indicatur Iechoniam et secundam tessaradecadem claudere et tertiam incipere; quae res satis iam explicatur in op. imp.: « hic enim Iechonias duas habuit conditiones fuit enim et rex ante transmigrationem, factus est et privatus post transmigrationem; ideo ante transmigrationem quidem computatur inter reges quasi rex, post transmigrationem computatur inter privatos quasi privatus (M. 56,628).

[ocr errors]

In Zorobabel quam maxime apparet Deum a stirpe David non abstulisse promissionem gratiosam. Vocatur ille magna cum emphasi dux Iuda Agg. 1,1. 14; 2,3. 22; de lechonia dictum erat : « vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit lechonias... annulus in manu dextera mea, inde evellam eum » (Ier. 22,24); ille abiectus est ita ut de eius posteris iam nemo sederet in throno David, donec is venturus sit qui eius throni ius habet (Ier. 22,30. Ez. 21,27). Verum promissio instauratur in Zorobabel iis verbis quibus a contrario lechonias erat repudiatus: « Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum » (Agg. 2,24). Et ad quid et quomodo dux Iuda esse debeat, praeclare ostenditur et Agg. 1,2 seq. 2,3 seq. et praesertim Zach. 4,6-10 (cf. quae ad hos locos notavi in Comment. in proph. min. II). Insigni modo itaque reditu facto domum David in Zorobabel antiqua sua dignitate non excidisse ostenditur. At hac quasi confirmatione facta familia regia magis magisque obscuritate et humilitate obvolvitur. Cuius rei signum quoque est, quod de generationibus subse

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »