ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[blocks in formation]

In evangeliis Marci et Lucae narratur Levi Alphaei filium sedentem ad telonium a Christo esse vocatum vocatumque esse Christum secutum (Marc. 2,14. Luc. 5,27). In albo autem apostolorum apud utrumque non recensetur Levi, sed Matthaeus, qui in primo evangelio appellatur publicanus (Matth. 10,3. Marc. 3,10. Luc. 6,15) et de quo Matthaeo sedente ad telonium eadem referuntur quae de Levi apud illos leguntur. Praeterea haec de Levi-Matthaei vocatione narratio apud tres synopticos in eadem rerum connexione describitur; praecedit narratio de paralytico sanato, sequitur narratio de convivio in eius domo habito, cui multi publicani et peccatores intersunt, quare pharisaei et scribae de commercio Christi cum eiusmodi hominibus offenduntur, quibus Christus eodem modo apud omnes tres synopticos respondet; pariter sequitur quaestio a discipulis Ioannis baptistae de ieiunio proposita. Unde efficitur Levi esse eundem qui Matthaeus quoque nominatur idque immerito negari ab aliquibus protestantibus (inter quos Grotius, Sieffert, Neander, Ewald, Reuss, Grimm, Keim, Hilgenfeld) quorum opinatio ab aliis (cf. Meyer, Weiss, Keil, Holtzmann, Mansel etc.) merito reiicitur. Tota quoque antiquitas unum eundemque esse Levi et Matthaeum agnovit. Si quandoque Heracleon (apud Clementem alex. Strom. 4,9; M. 8,1281) et Origenes (c. Celsum 1,62; M. 11,773) pro contraria opinione afferuntur, notari oportet utrumque locum esse satis obscurum nec probabilitate carere eos non de Levi, sed de Lebbaeo loqui atque insuper dubio Origenis loco posse opponi indubium et clarum quo inter exempla virorum binominium Matthaeum quoque nominat (praef. in ep. ad Rom. M. 14,836; ceterum plura vide de ea re apud Cornely, Introd. III p. 16 seq.). Haud enim infrequenter inveniuntur viri binomines; ita quinque filii Mathatiae (1 Mach. 2,2-5), Ioseph Barsabas, Ioseph Barnabas (Act. 1, 23; 4,36), Iudas Thaddaeus (Lebbaeus). Incertum autem est, utrum duplex nomen semper gesserit an Matthaei nomen postea assumpserit

[blocks in formation]

relicto priore, prout Paulus pro Sauli nomine. Improbabile autem ei nomen a Christo esse inditum sicuti Simoni nomen Petri, cum de ea re nihil in evangeliis habeatur.

Quae sit nominis Ma00atos (ita & B; alii codices Mat0.) etymologia et significatio disceptatur. Si autem modus consideratur quo apud LXX nomina hebraea redduntur, probabile videri potest nomen hoc ad formam vel etiam referri. Nam id ostenditur transscriptione nominum Mapooyatos, La66a0aîos etc. ex hebr. '' (cf. Esdr. 2,2. Neh. 8,7); itemque iis nominibus quibus terminatio graeca non est adiuncta, uti Bebai, Nobai, Zachai, Sobai, Sotai etc. quae omnia eandem formam hebraeam exhibent et ad graecum usum translata certe Bбaios etc. evaderent (cf. Esdr. 2,9. 42.55; cap. 10. Neh. 10,16 etc.). Si praeterea memineris nominum Chananaei, Hethaei, Amorrhaei, Pherezaei etc. etc. quae hebr. in terminantur, concedes fieri posse ut nomen derivetur a . Quod autem haud pauci proposuerunt derivandum esse a vel nn, iudicabis improbabile, quia nomina in 771 graece fere semper transscribuntur in ta, tas; cuius rei exempla sat multa exstant v. g. Esdr. Neh. 1. c.; exceptiones rarissime invenies, uti Esdr. 7,177 Zapatos. Quae est nominis significatio? Veteres iam varia proposuerunt. Explicatur enim nomen donatus quondam (S. Hieronymus, lib. interpret. hebr. nominum) vel donatus (idem), δεδωρημένος, δωματισθείς, δόξα ζωῆς (cf. de Lagarde, Onomastica sacra, Gottingae 1887; 62,20; 70,1; 173,79; 175,22; 203,16). Notioni donati etiam multi recentiorum calculum adiiciunt; ita Cornelius a Lapide allegans Origenem et Isidorum, Etymol. 7,9, Schegg, Schanz, qui monent forma nominis nos remitti ad nomen adiectivum, uti similiter dicitur Amithai (fidelis), Barzillai (ferreus) etc. Gesenius (Thes. p. 929) opinatur esse contractum ex 'n idemque significare quod donum lahve, Theodorus, Adeodatus; similiter Bisping, Fillion, Keil; vel referunt nomen ad eiusdem notionis, uti Arnoldi, Cornely (Introd. interpretantur virilem, virtute viro digna prae

III p. 16), Meyer. Alii autem

ditum (cf. Grimm, Studien und Kritiken 1870 p. 726).

Alia quoque explicatio et ea forte probabilior proponi potest. Syrus enim interpres Ion. 1,1 et 4 Reg. 14,25 nomen Amithai N reddit nomine eodem Matthaei. Cum tempore Matthaei iam invaluerit lingua aramaica, in qua aleph initiale (etiam radicale) haud raro supprimitur, haec explicatio quam interpres aramaicus suggerit sustineri potest. Videtur itaque nomen referri ad N et erit explicandum fidelis, quam derivationem iam Hitzig et Fürst proposuerunt. Ceterum vide Payne Smith, Thes. syr. p. 2249.

Cum ad telonium sedens sistatur, erat pain, portitor, non N vectigalium exactor. Illud hominum genus Iudaeis maxime erat abominationi; ii quoque innumeras habebant occasiones vexandi mercatores, itinerantes, vendentes etc.; vide Edersheim, Jesus the Messiah, London 1890 I p. 515 seq.; Levy, Neuhebr. Woerterbuch III p. 114, Leipzig 1883.

Quoniam Marc. 2,14 filius Alphaei dicitur nonnulli suspicati sunt eum fuisse fratrem lacobi minoris, qui pariter Alphaeum patrem

habebat. At nulla est huius opinionis probabilitas. Nomen enim Al-
phaei satis frequens erat; Iacobus minor est frater i. e. cognatus
Domini; Matthaeus vero nunquam fratribus Domini accensetur; de-
mum in albo apostolorum fratres recenseri solent coniunctim; nullibi
autem Matthaeus iungitur cum Iacobo. Ceterum de eius vita fere nihil
scimus. Ex narratione vocationis eius colligere licet eum habitasse in
Capharnaum (9,1 cf. v. 9) quae urbs commercio utpote frequens et
florens muneri portitoris exercendo maxime apta erat. Ex ordine
quem in albo apostolorum constanter occupat haud sine fundamento
concluseris eum septimo loco ad apostolatum esse vocatum (vide ad
10,3). Uti Clemens alex. refert, per quindecim annos evangelium in
Palaestina annuntiavit; dein ad alias gentes se contulit; eodem teste
vitam austeram degebat perpetuo a carnibus abstinens (Paedag. 2,1;
M. 8,406). Apud scriptores ecclesiasticos et in actis apostolorum
apocryphis aliae et aliae provinciae quibus praedicaverit assignan-
tur regiones ad Pontum, Persis, Syria, Aethiopia, Macedonia, Hi-
spania, regiones indicae (de scriptoribus eccl. cf. Cornely, Introd. III
p. 19; de actis apocr. cf. Adalbert Lipsius, die apocryphen Apo-
stelgeschichten, Ergaenzungsheft p. 217 seq. et vol. II b p. 109 seq.).
Vario quoque mortis genere interemptus esse dicitur obiisse mor-
:
tem naturalem, igne interiisse, decollatione, lapidatione. Ceterum
vide Acta Sanctorum, septembri mense VI p. 206 seq.

[blocks in formation]

Evangelii librum ordine primum esse a S. Matthaeo lingua aramaica conscriptum communis est ac vera totius antiquitatis sententia. Id iam indicatur titulo zarà M. qui saeculo secundo in ecclesiis lugdunensi, alexandrina, africana, romana in usu fuit et qui de auctore libri intelligebatur, id quod evidenter 'patet ex Tertulliano (c. Marc. 4,2), Irenaeo (adv. haer. 3,1), Clemente alex. (Strom. 1,21). Iam vero cur traditione adeo antiqua et constanti liber adscribatur Matthaeo apostolo, nulla alia causa afferri potest nisi certa rei cognitio. Matthaeus enim nec in narratione evangelica nec in Actis apostolorum nec in libris apocryphis locum prae aliis insignem occupat ex quo explicari posset cur ei prae reliquis scriptio libri attribueretur. Immo nisi certa rei scientia subesset, omnino dicendum foret futurum fuisse ut liber evangelicus alicui ex primis et insignioribus apostolis qui saepius in aliis libris laudantur adscriberetur; solet enim fama ubique ea nomina efferre et suis decorare laureis et ornamentis quae maiore celebritate in omnium ore et sermone sunt. Quare illi quoque

[ocr errors]

ex recentioribus qui nostrum evangelium integrum non ad Matthaeum referunt tamen statuunt ei subesse debere aliquod scriptum quod indubie habeat auctorem Matthaeum; alias enim plane non posse intelligi cur liber constanter eo nomine inscribatur. Probandum itaque est testimonia historica antiquitatis ea esse quibus nostrum evangelium Matthaeo vindicetur neque ex rationibus quas vocant internis quidquam rite afferri posse quo illud dubium evadat.

Inter omnes constat S. Papiam, episcopum Hierapoleos, floruisse saeculo primo exeunte et ineunte secundo; pariter constat eum edoctum esse ab immediatis Christi discipulis, uti declaratur ipsius Papiae verbis ab Eusebio servatis (h. e. 3,36.39) et testimonio S. Irenaei (adv. haer. 5,33.4). Eodem modo constat verba Papiae : Ma00atos μèv oùv ἑβραΐδι διαλέκτῳ τὰ λόγια συνεγράψατο (al. συνετάξατο), ab Eusebio qui ea refert (h. e. 3,39) intellecta esse de evangelio Matthaei quod suo tempore ut tale ferebatur i. e. de nostro evangelio. Eusebius enim explicite profitetur se inquisivisse in veterum scripta, ut quid ipsi de s. Scripturis sentirent ac traderent investigaret (cf. 3,25; 5,8) et hac inquisitione facta testimonium Papiae de nostro evangelio profert. Solum restat ut probetur Papiam quoque verba illa de eodem evangelio intellexisse. Id quidem a criticis recentioribus protestantibus plerumque negatur; at immerito. Nam Eusebius novit opus Papiae ex quo verba illa et alia nobis servavit, quod opus inscribebatur λογίων κυριακῶν ἐξηγήσεως συγγράμματα, aut βίβλοι πέντε, quo igitur opere λoyiwv xuptax@v interpretationes a Papia proponebantur, quas Papias profitetur se hausisse a Christi discipulis : παρὰ τῶν πρεσβυτέρων καλῶς ἔμαθον... τοὺς τῶν πρεσβυτέρων ἀνέκρινον λόγους, quid Andreas, Philippus, Thomas, Iacobus, Ioannes, Matthaeus TIS TEρOS TV τοῦ κυρίου μαθητῶν εἶπεν ὅ τε Αριστίων καὶ ὁ πρεσβύτερος Ἰωάννης οἱ τοῦ κυρίου μαθηταὶ λέγουσιν. Hisce Papias nobis ostenditur suis ipsius verbis sollicitus de interpretatione; proinde a fortiore concludere debemus eum de textu quoque Tv oyiwv curam adhibuisse et diligentiam. Porro Eusebius qui eius libros perspectos habuit testimonium eius de nostro evangelio dici perhibet; ergo nihil in textu Papiae reperit quo sequeretur Papiam de alio quodam libro vel libri forma scripsisse, sed textum Papiae nostrum referre librum deprehendit. Proinde minime audiendi sunt illi recentiores qui quamvis libros Papiae nullatenus viderint tamen asserunt testimonium Papiae non valere de nostro evangelio, verum solummodo de commentariis sermonum Domini (Redesammlung).

Haerent scil. in verbo oyiov. Sed quam immerito, iam concludi

ĥ

oportet ex acceptione Eusebii, qui si Papias solum novisset sermones Domini a Matthaeo conscriptos, talem librum non potuit censere eundem quem ipse tamquam evangelium Matthaei prae manibus habuit; proinde verba Papiae non potuit afferre ut ostenderet quid ille de nostro retulerit evangelio. Praeterea ipse Papias quo sensu adhibeat à λoyia nos docet clare. Quae enim a Marco scripta esse dicit τὰ ὑπὸ τοῦ Χριστοῦ ἢ λεχθέντα η πραχθέντα, haec eadem vocat σύνταξιν τῶν κυριακῶν λογίων. Insuper in opere illo de quo Eusebius refert non solum dicta Domini sed etiam res gestas afferri ostenditur paucis quoque illis fragmentis quae usque ad nos perlata sunt, quae vide M. 5,1255 seq. et Funk, Patr. apost. op. II p. 276 seq. Praeterea negari nequit vocem λóya etiam alias sensu latiore adhiberi; vide Schanz, Commentar über das Ev. Matth. p. 27-31.

Eadem traditio de Matthaei evangelio nobis refertur ex ecclesia alexandrina. Refert enim Eusebius Pantaenum ad Indos usque (i. e. in Arabiam felicem, probabilius) penetrasse ibique iam reperisse Matthaei evangelium quod Bartholomaeus ibi reliquerit (h. e. 5,10); etsi hoc narrat ἔνθα λόγος εὑρεῖν αὐτὸν etc. hic ipse λόγος ostendit Alexandriae ́eiusmodi Matthaei librum notum fuisse. Idem refert S. Hieronymus (de vir. illustr. c. 36) : « reperit (Pantaenus in India) Bartholomaeum de duodecim apostolis adventum Domini nostri iuxta Matthaei evangelium praedicasse, quod hebraicis litteris scriptum revertens Alexandriam secum detulit ». Gravissimum quoque est S. Irenaei testimonium : ὁ μὲν δὴ Ματθαῖος ἐν τοῖς Εβραίοις τῇ ἰδίᾳ διαλέκτῳ αὐτῶν καὶ γραφὴν ἐξήνεγκεν εὐαγγελίου (adv. haer. 3,1). S. Irenaeus autem discipulus erat S. Polycarpi, discipuli S. Ioannis. Scit itaque Matthaeum scripsisse hebraice; textum autem graecum evangelii verum S. Matthaei opus referre ipsi exploratum erat. Eius autem persuasio firmissima eo magis valere debet, quia testis nobis est et evangelia nostra communi omnium sententia haberi genuina et temporis sui doctrinam referri ad apostolos auctores. Atque de evangeliis ita inter alia habet : « tanta est autem circa evangelia haec firmitas,ut et ipsi haeretici testimonium reddant eis et ex ipsis egrediens unusquisque eorum conetur suam confirmare doctrinam » (3,11. 5) atque similiter 3,11. 9. Quanta autem constantia et firmitate singula doctrinae capita ad apostolorum traditionem et doctrinam referri et ab iis derivari ei persuasum sit, integer liber quem de haeresibus conscripsit testis est. Pauca afferre sufficiat : « traditionem autem apostolorum in toto mundo manifestam in omni ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre et habemus annume

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »