ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

nos in hereditatem introducit; ita populus electus per 42 generationes pervenit ad Iesum ducem etc. — Quem in modum explicant Origenes, hom. 27 in Num. M. 12,783, S. Hier. in ep. ad Fabiolam, ep. 78; M. 22,700, Pasch. Bed. Alb, Mald. Lap. In numero 42 etiam praesens Ecclesiae tempus signari aiunt; « septies enim seni quadraginta duo faciunt; et rarus est quidem qui sane sex ad opera, septem vero ad requiem futurae vitae significandam pertinere dubitet » (Pasch.) etc. etc.

b) Natus de Virgine 1,18-25.

1,18. Christi autem generatio sic erat :

1,18. Τοῦ δὲ Χριστοῦ Ἰησοῦ ἡ γένεσις

cum esset desponsata mater eius Maria | οὕτως ἦν· μνηστευθείσης τῆς μητρὸς αὐτοῦ Ioseph, antequam convenirent, inventa | Μαρίας τῷ Ἰωσήφ, πρὶν ἢ συνελθεῖν αὐτ est in utero habens de Spiritu sancto. τοὺς εὑρέθη ἐν γαστρὶ ἔχουσα ἐκ πνεύματος 19. Ioseph autem vir eius cum esset iu- | ἁγίου. 19. Ἰωσὴφ δὲ ὁ ἀνὴρ αὐτῆς δίκαιος stus et nollet eam traducere, voluit oc- ὢν καὶ μὴ θέλων αὐτὴν δειγματίσαι culte dimittere eam. 20. Haec autem eo | ἐβουλήθη λάθρα ἀπολῦσαι αὐτήν. 20. ταῦτα cogitante ecce angelus Domini apparuit δὲ αὐτοῦ ἐνθυμηθέντος ἰδοὺ ἄγγελος κυρίου in somnis ei dicens : Ioseph fili David, κατ' ὄναρ ἐφάνη αὐτῷ λέγων· Ἰωσὴφ υἱὸς noli timere accipere Mariam coniugem | Δαυείδ, μὴ φοβηθῇς παραλαβεῖν Μαρίαν τὴν tuam; quod enim in ea natum est, del γυναῖκά σου· τὸ γὰρ ἐν αὐτῇ γεννηθὲν ἐκ Spiritu sancto est; 21. pariet autem | πνεύματός ἐστιν ἁγίου. 21. τέξεται δὲ υἱὸν filium et vocabis nomen eius Iesum; καὶ καλέσεις τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ἰησοῦν· αὐτ ipse enim salvum faciet populum suum τὸς γὰρ σώσει τὸν λαὸν αὐτοῦ ἀπὸ τῶν a peccatis eorum. 22. Hoc autem totum | ἁμαρτιῶν αὐτῶν. 22. τοῦτο δὲ ὅλον γέγονεν factum est, ut adimpleretur quod dictum | ἵνα πληρωθῇ τὸ ῥηθὲν ὑπὸ κυρίου διὰ τοῦ est a Domino per prophetam dicentem : προφήτου λέγοντος· 23. ἰδοὺ ἡ παρθένος 23. Ecce virgo in utero habebit et pariet | ἐν γαστρὶ ἕξει καὶ τέξεται υἱὸν καὶ καλέσουσιν τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ἐμμανουήλ, ὅ ἐστιν nuel, quod est interpretatum Nobiscum | μεθερμηνευόμενον μεθ ̓ ἡμῶν ὁ Θεός. 24. Deus. 24. Exsurgens autem Ioseph a ἐγερθεὶς δὲ ὁ Ἰωσὴφ ἀπὸ τοῦ ὕπνου somno fecit, sicut praecepit ei angelus | ἐποίησεν ὡς προσέταξεν αὐτῷ ὁ ἄγγελος Domini et accepit coniugem suam. 25. | κυρίου καὶ παρέλαβεν τὴν γυναῖκα αὐτ Et non cognoscebat eam donec peperit τοῦ, 25. καὶ οὐκ ἐγίνωσκεν αὐτὴν ἕως filium suum primogenitum, et vocavit οὗ ἔτεκεν υἱόν, καὶ ἐκάλεσεν τὸ ὄνομα αὐτοῦ nomen eius Iesum. Ἰησοῦν.

filium et vocabunt nomen eius Emma

[ocr errors]

In. v. 18 legit Τi Ἰησοῦ Χριστοῦ cum N CE KLMP SUV Z ΓΔΠ al fere omn sah cop syr (utr) arm aeth; Or Eus Did Epiph. B et Or praebent Xp. I.; solum Christi habent 71. it vg sax fr syr (cu) pers (w) Ir Ps-Ath Theoph. Aug al γενεσις Ti W Η cum N BCPSZ A al syr (p) Eus Ps-Ath Max; sed γέννησις Ε KLM UV Γ Π al pler syr Did. cum vulg. habeat generatio, uti 1,1, supponitur γενεσις. Post μνηστευθ. addunt yap C2EKLM PSU VгA II al pler d Eus Bas al; omittunt Ti W H cum NB CZ 1. 209. Did Epiph Chr Max Ir it vg sah cop syr arm al. - In v. 19 legunt δειγματισαι Ti W Η cum N (a vel b) B Z 1. Eus d praepalare, k et Aug divulgare, Vig detegere; παραδειγματ. praebent * (* et c) CEK LMP SUV ΓΔ Π al fere omn; it vg traducere. In v. 21 syr (cu) praebet mundum (scil. salvum faciet). In v. 22 inserunt Isaiam D al it (pl) syr (cu p hr) al Ir et dub ken rush, uti in v. 24 Chr sah

cop addunt Mariam (coniugem suam). In v. 25 om primogenitum Ti W H cum & BZ 1. 33. a (vid) b c g1k sah cop syr (cu) Amb al; habent tоv çшτотоXOν C D E K L M SUVIAII al pler f ff1 g2 (unigenitum) q syr (utr) arm aeth al Ath Ps-Ath Epiph Aug Hier; eodem modo legitur Luc. 2,7 sine lectione variante.

Primo explicat evangelista, cur contra reliquam generationis seriem dicendum fuerit de qua natus est; declarat dubitationem Iosephi eiusque dubii per angelum solutionem; dein exponit in conceptu et partu virgineo cerni adimpletionem vaticinii olim dati Is. 7,14.

Dixerat s. auctor in v. 16 Iesum nomen gerere Christi (ó λeyouevoç). Pergit nunc (ex plurimorum testimonio) uti 1,1 inceperat Iesu Christi generatio i. e. ortus vel origo hominis qui nomine lesu innotuit omnibus et qui simul erat Messias, hac ratione evenit: non communi hominum modo conceptus est, sed eius conceptio effecta est de Spiritu sancto. Bene ostendit nexum cum antecedentibus S. Chrys. « ne audiens virum Mariae putares communi naturae lege Christum natum esse, adverte quomodo ea addat quae opinionem istam corrigant; audisti, inquit, virum, audisti matrem, audisti nomen puero datum, audi etiam generationis (yevvGews) modum ». Haec tamen verba: Christi generatio sic erat, ad antecedentia refert S. Hier., item videtur Origenes hom. 28 in Lucam (M. 13,1872); posse referri vel ad antecedentia vel ad subsequentia Bed. Rab. existimant. Sed communissima eaque vera sententia est, ut ad subsequentia pertinere dicantur; cur enim Matthaeus absoluta genealogia adnotaret eam ita esse sicut ipse eam retulerit (Patr. diss. 15 p. 123)? id quod plane abundat; verum e re erat, ne quis existimaret Christum eodem modo quo alii genitum esse, modum quo genitus esset explicare, ut eum cuius generationem cum aliorum generationibus connumerarat, tamen singularem habere originem demonstraretur (Mald).

Vox desponsata in propria sua et nativa significatione, uti graecum μvnoteʊfeíons, retineri debet; scil. sponsalia esse inita inter Mariam et Ioseph. Verum simul oportet adverti apud Iudaeos sponsis iam eadem iura fuisse quae esse solent matrimonio iunctis. Proinde etiam antequam sponsa pompa sollemni in domum sponsi duceretur et nuptiae festive celebrarentur, sponsus et sponsa impune tamquam vir et mulier inter se agere poterant. Atque desponsam haberi sicuti nuptam, etiam ex Deut. 22,23-28 statim colligitur. Ad eum morem legitimum non attendentes aliqui putarunt, ut honori virginis esset consultum, desponsatam hoc loco accipi debere in notione nuptae. Ita videtur S. Ambrosius (in Luc. lib. 2,2) accepisse, cum dicat partum innuptae lege damnari; ita Mald. Ians. Sylv. aliique. Re

quidem vere sentiunt quia sponsus et sponsa si vellent iam uti possent omnibus matrimonii iuribus, proinde iam exsistere verum coniugium existimari potest; at a verbi proprietate recedunt. Desponsatione facta iis iura coniugum propria fuisse, etiam modo loquendi evangelistae satis declaratur; nam v. 19 Ioseph dicitur vir eius; sermo est de dimissione; angelus v. 20 Mariam vocat coniugem Thν yuvαîxx Iosephi. Quare merito S. Hier. ad v. 17 monet: «< recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsi viri et sponsae vocantur uxores ». De qua re bene tractant Calm. Patr. diss. 15 p. 127; Grimm I p. 124.219; Flunk 1. c.

Cur Deus voluerit filium suum concipi a virgine desponsata, ratio in aperto est. Ita enim mysterio Incarnationis quod non statim manifestari et intelligi potuit consulitur, providetur quoque honori virginis; de qua re S. Ambr. 1. c. dicit : « maluit Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare; sciebat enim teneram esse virginis verecundiam et lubricam famam pudoris ». Praeterea merito addunt virgini auxilium in sponso et solatium dari debuisse; Iosephum testem et custodem esse virginitatis Mariae. Notum est quod scribit S. Hier. : « martyr Ignatius etiam quartam addit causam, cur a desponsata conceptus sit, ut partus, inquiens, eius celareter diabolo, dum eum putat non de virgine sed de uxore generatum ». Eandem affert S. Ambr. lib. 2 n. 3 quoque : « non mediocris causa est, ut virginitas Mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum »; quae ratio dein a multis profertur; cf. S. Thom. in com. et in Summae p. 3 qu. 29 art. 1; Sylv. Suarez in 3 partem S. Thomae qu. 29. Contra quam sententiam varia movent Scotus (in 4 librum sentent. dist. 30. qu. 2) et Tostatus (qu. 31 in 1 cap. Matth.) et Salm. et Mald.: diabolum potuisse omnino viribus naturalibus cognoscere Mariam virginem esse; ergo debuisse virtute divina ne adverteret prohiberi; iam si peculiari Dei interventu opus fuerit, eodem interventu potuisse diabolum impediri ne cognosceret quomodo concepisset etsi non fuisset desponsata; proinde illam rationem ne diabolus partum suspicaretur virgineum esse inefficacem. Porro multo insigniora documenta quam sit partus virgineus diabolo non esse abscondita ex quibus quis esset Iesus coniectare posset; talia esse angelorum annuntiationem ad pastores factam, stellam et adventum et adorationem magorum, vocem de coelo lapsam in Christi baptismate, testimonia Ioannis baptistae etc.; quae omnia cum nemo dixerit diabolo esse occultata, vix assumi posse Deum miraculo intervenisse ne partum virgineum cognosceret. Aliam quoque rationem reddit.

S. Thom. Summa 1. c. ut cum ipsa esset virgo et desponsata honoraretur in ea et virginitas et matrimonium contra haereticos alteri horum detrahentes.

• Quamvis itaque desponsatione facta iam iis praesto essent more antiquo iura matrimonii, tamen non statim solebat sponsus sponsam suam in eadem secum domo habere cohabitantem. Id non fiebat nisi nuptiis sollemniter confectis. Unde intelligitur discrimen quod iam enuntiatur Deut. 20,7: quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam? Cum itaque evangelista dicat antequam convenirent, nos docet signa praegnationis, uterum intumescentem, apparuisse, antequam Iosephus sponsam suam nuptiis publice celebratis in suam deduceret domum, vel antequam in eadem domo cohabitarent, vel, ut Rab. dicit, antequam nuptiarum sollemnia rite celebrarent. Ita GUVEλ0ETV de habitatione in eadem domo vi vocis et usu adhibetur et hoc loco ita debet accipi propter v. 20 quo iubetur accipere Mariam πаρаλæbɛīν i. e. ad se domum suam adducere, id quod v. 24 Iosephus praestitit. Eo modo vocem rite accipiunt S. Bruno, Salm. Mar. Calm. Lamy, Patr. Schegg, Reischl, Schanz, Fil. Keil, Weiss. Alii tamen sat multi vocem accipiunt de congressu maritali; ita S. Chrys. Ambr. Hier. Pasch. Theoph. Euth. Mald. Bar. Tost. Ians. Lap. Sylv. Sa, Est. Men., qui plerumque etiam opinantur Mariam iam habitasse in eadem cum Ioseph domo. Vox quidem Guvεev etiam de commercio matrimoniali adhibetur; at quo sensu hic usurpetur, erui debet ex v. 20. 24; accedit quod evangelista in v. 25 de altero sensu voce utitur cognoscendi.

Beata virgo statim post conceptionem abiit in montana in civitatem Iuda ad Elisabeth et cum illa mansit quasi mensibus tribus (Luc. 1, 39. 56); abiit sola, sponsum non habebat comitem. Reversa igitur post tempus fere trium mensium, quo tempore signa praegnationis apparere solent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto, εúpén i. e. ut Euth. bene explicat qźvn, apparuit. Notat S. Chrys. et post eum Theoph. Thom. Mald. verbum dici de re quae praeter spem et exspectationem eveniat; id vero hoc loco significari nullo modo. opus est; nam, ut S. Bruno bene notat, eam visam esse gravidam a familiaribus, ab iis qui cum ea versabantur, « nemo tamen eam in aliquo suspectam habuit, quoniam desponsatam esse sciebant ». Ea res solum mira et praeter exspectationem accidit S. Iosepho. Quod S. Hier. dicit, Iosephum pene licentia maritali futurae uxoris omnia novisse, «< nisi me tanti auctoris reverentia retineret, minus reverenter dictum dicerem; satis habeo non assentiri; nam píszetv

KNABENBAUER in Matth. I. — 4.

potius significat non quaerendo, non cogitando, praeter opinionem aliquid invenire, ut Chrys. idoneus graeci sermonis testis adnotavit; non ergo Ioseph vestigando, sed non quaerendo, visu eoque purissimo minimeque curioso Mariam praegnantem invenit » (Mald.), scil. sicuti quivis qui modo oculos adiiceret videre posset eam esse gravidam. Illud autem de Spiritu sancto « Matthaeus ardenti probatur amore praeveniendo addidisse, antequam angelus id exponeret, maxime ne lectoris animum mox subreperet suspicio quae postea dictis angelicis purganda esset » (S. Pasch. Thom.). Est igitur exponendum : inventa est, apparuit gravida, at habebat in utero (filium Dei conceptum) de Spiritu sancto (Bar. Ians. Lap. etc.). Et eam explicationem quam plerique sequuntur veram esse, haud difficile probatur. Exceptis enim Elisabeth et Zacharia nemo sciebat modum quo b. Virgo supernaturaliter conceperat; iam quomodo alii in eius notitiam venirent, dum tacente Maria id ne ipse quidem sponsus eius cognosceret? Iosephum autem modum conceptionis ignorasse, iam Alb. Mald. Ians. ex sermone angeli omnino constare asserunt, cum tandem angelus eum doceat de Spiritu sancto esse quod in ea natum sit.

Sunt tamen iam in antiquitate qui enuntiationem hanc inventa est in utero habens de Spiritu sancto coniunctim acceperint '; ita legitur in homilia de humana Christi nativitate quae S. Basilio adscribebatur (falso tamen): utrumque invenit Ioseph et conceptionem et causam quod de Spiritu sancto (in vol. 2 edit. Maurinorum p. 597) et in quaestionibus ad Steph. Eusebius dicit : « sicut Elisabeth ex Spiritu s. notum factum est, ita Iosepho quoque, iustus enim erat » (quaest. 1,3; M. 22,884). Idem asserit auctor homiliae 1 ex variis evangelistarum locis, qui olim credebatur Origenes «< ideo eam dimittere volebat quoniam virtutem mysterii et sacramentum quoddam magnificum in eadem cognoscebat cui approximare se indignum existimabat; ergo humilians se ante tantam et tam ineffabilem rem quaerebat se longe facere ». Idem refert Rab. affirmans Iosephum ex Isaia novisse virginem de domo David esse concepturam et parituram Dominum, atque ideo non dubitasse quin in Maria hanc prophetiam videret impletam; proinde se humiliasse, sicut beatus Petrus dixerit recede a me, Domine. Idem quoque recitat S. Thomas in catena. Clare quoque ex verbis arguit Theoph. « hoc est, innotuit (diɛyvion) quod ex Spiritu sancto concepit; unde clam yoluit eam dimittere, quasi non auderet habere uxorem quae tanta gratia esset donata ». Eandemque sententiam Salm. tract. 30 firmiter tenet: «< cuius sunt imprimis multi veteres patres et recentiores; magnae etiam et efficaces rationes ad idem persuadendum exsistunt ». Dein recitat

1. De qua quaestione vide quae egregie disputant Flunk 1. c. p. 681 et Keppler, Die Bedenken des hl. Joseph, Theologische Quartalschrift, Tübingen 1889 p. 558-577.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »