ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

rare eos qui ab apostolis instituti sunt episcopi in ecclesiis et successores eorum apud nos >> (3,1) « hac ordinatione et successione ea quae est ab apostolis traditio et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos » (3,3. 3) « et si de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere ecclesias in quibus apostoli conversati sunt et ab eis de praesensti quaestione sumere quod certum et re liquidum est » (3,4. 2) et similiter 3,5. 1; 4,33. 8 et in epistola ad Florinum (M. 7,848. 851. 855. 1177. 1226). Qui vero ita sentit neque ullam doctrinam amplectitur nisi eam ab apostolis traditam esse cognoverit, certe is non integrum librum tamquam ab apostolo conscriptum adeoque summae auctoritatis documentum suscepisset, nisi certissime scivisset librum habere. apostolum auctorem. Et qui pro reliquis doctrinae capitibus traditionem postulat apostolicam, quomodo censeri posset librum sine tali doctrinae testimonio et traditione agnovisse?

Hisce adde testimonia Tertulliani (de carne Ch. 22; adv. Marc. 4, 2. 5), Clementis alex. (apud Euseb. 6,14), Origenis (apud Euseb. 6, 25. 4), ipsius Eusebii (3,25. 6) qui traditione maiorum profitentur se accepisse haec evangelia ab iis esse conscripta quorum nomina prae se ferunt neque de illis ullam ex antiquitate dubitationem referunt. Atque horum testimonia eo quoque confirmantur quia scripta apocrypha reiiciunt; proinde discernebant inter genuina et supposita; cf. Tertull. de bapt. 17; Clemens alex. Strom. 1,21; 3,13; Origenes hom. 1 in Luc. et apud Euseb. 6,25. Idem elucet ex versionibus quae saeculo secundo factae sunt, ex vetere latina et syriaca simplici (peschittho) quibus pariter constat et evangelium idem quod nos habemus ubique fuisse notum et apostolo Matthaeo adscriptum.

[ocr errors]

Ne autem existimes a saeculo secundo medio et ineunte usque ad ipsum tempus apostolicum esse aliquam lacunam vel tale temporis intervallum quale sufficiat ad scriptum aliquod apostolicum interpolationibus et additamentis transmutandum, meminisse oportet Patres illos ac scriptores saeculi secundi provocare ad traditionem maiorum illisque codices antiquiores praesto fuisse. Praeterea a Patribus apostolicis ea allegantur quae in nostro quoque evangelio leguntur; quae testimonia vide apud Schanz p. 7; Cornely Introd. III p. 28 seq.; Fillion, Évangile selon S. M. p. 9; Keil, Commentar

P. 17.

Istis itaque testimoniis patet evangelium nostrum tot firmari argumentis quae mediate usque ad ipsa tempora apostolica ascendant. Proinde cum agatur de re historica, scil. quis librum scripserit, istis

documentis historicis oportet acquiescere quae a tot testibus quorum maxime intererat verum cognoscere nobis traduntur. Ceterum iuvat adnotare pro nullo libro profano ex antiquitate graeca vel romana ad nos perlato tot afferri posse testimonia atque argumenta; pro plerisque vix unum alterumve vere antiquum, et tamen neminem dubitare quin ea volumina, quae nomine Aristotelis, Herodoti, Thucydidis, Taciti etc., etc. circumferuntur, eorum sint quorum nominibus inscribuntur in codicibus qui haud raro pluribus saeculis distant a tempore scriptorum illorum. Quare qui nostra evangelia impugnant, debent si sibi constare velint a fortiore illos libros classicos omnes repudiare, qui in numero et antiquitate testimoniorum nullo modo comparari possunt cum evangeliis.

At evangelium nostrum impugnant rationibus quas vocant internis. Unde eas oportet recensere et quid valeant diiudicare. Et primo quidem censet Holtzmann, Lehrbuch der hist.-krit. Einleitung in das N. T. p. 365, non posse extistimari opus apostolicum, quia relicta serie rerum gestarum narrationes et sermones ad certum quoddam auctoris consilium persequendum conformentur ac disponantur. Sed sane apostolus, si scribit, docere voluit; si docere voluit, debuit ea seligere et apte disponere quae ad docendum conducebant. Id apostolos fecisse, videmus ex eorum epistolis. Quare ergo idem praestitisse Matthaeum negatur? Porro obiicit dictiones vagas atque indeterminatas πολλοί, πάντες, τότε, ἐν ἐκείνῳ τῷ καιρῷ etc. ; utique si Matthaeus sibi proposuisset diurnos scribere commentarios rerum a Christo dictarum gestarumque, ille modus fuisset ineptus; at si dicta et facta afferat non tam propter seipsa, sed ut doctrinam legentibus conferat, non est cur illa narrandi ratio vituperetur. Tertio obiicit Holtzmann evangelium non posse ad apostolum referri quia narret miracula de Christi conceptione, de resurrectione multorum sanctorum, de custodibus sepulcri, de angelo descendente et revolvente lapidem (27,52. 53. 62-66; 28,2-4. 11-15). En, haec sufficiunt viro critico, ut firmissima testimonia historica spernat! haec est scil. ars critica quae sublimior vocatur! Similia sunt quae Meyer, Bleek aliique obiiciunt; plerumque supponunt apostolum debuisse litteris consignare quae per singulos dies dicta factave fuerint; quam formam cum evangelium non exhibeat, opinantur non posse ad apostolum testem ocularem referri. Sed apostolorum non erat solum narrare res gestas cum omnibus quae ad tempus, locum, cetera adiuncta pertinent, verum eorum potissimum intererat docere, annuntiare evangelium de salute messiana; id quippe facere iussi erant a Domino; idcirco si scribunt, scribunt quoque ut doceant, non ut solum narrent res

gestas. Ceterum de istis obiectionibus vide plura apud Cornely

1.

c. p.

32-38.

Testimoniis quae supra allata sunt etiam asseritur S. Matthaeum scripsisse hebraice i. e. ea lingua qua tum Palaestinenses utebantur, lingua scil. aramaica vel syro-chaldaica, uti a plerisque nuncupatur et quae in paucis illis formis etiam cernitur Matth. 27,46. Marc. 5, 41; 7,34. Ioan. 19,23. Act. 1,19; 9,36. Rom. 8,15. 1 Cor. 16,22.` Gal. 4,6. Illis testimoniis adde Origenem (apud Euseb. 6,25. 4), Eusebium (3,25,6. quaest. evang. ad Mar. 2,1), S. Cyrillum hieros. (catech. 14,15), S. Epiphanium (haer. 30,3; 31,5), S. Chrysostomum (in Matth. hom. 1,3), S. Hieronymum (de vir. ill. c. 3; prolog. in Matth. et saepius). Atque frivolum est quod aliqui obiiciunt omnia haec testimonia ab uno derivari Papia qui ea in re utpote parvi ingenii vir deceptus sit (Wetstein, Hug). Quae obiectio duplici defectu laborat. Sufficit enim legere illa testimonia, ut statim evidenter pateat neminem recurrere ad Papiam quasi eius rei fontem testemve et insuper ab aliquibus quaedam adduntur quae nequaquam a Papia hausta sunt. Dein adverti debet, ut Papias referat quae a presbytero Ioanne acceperat non requiri magnum ingenium; insuper illa parvi ingenii nota ei ab Eusebio solum affigitur propter chiliasmum quem ex parabolis male intellectis proposuit. Alii obiiciunt aliquos textus allegari ex LXX (Bleek, Holtzmann); sed cur non potuit interpres graecus, si verba textus graeci prorsus eandem probandi vim eundemque sensum habent, sequi versionem LXX, cum tamen opus suum illis destinaret qui solum ea versione utebantur? quare ex 1,23 nihil concludi potest. In aliis allegationibus deprehendimus vel textum hebraeum ad amussim exprimi vel neque eum neque versionem LXX verbotenus referri. Dein arguunt cerni lusus verborum, ideoque librum esse ab origine graece scriptum. At quinam sunt lusus verborum? duo afferuntur ; 6,16 ἀφανίζουσιν ὅπως φανῶσιν et 24,30 κόψον ται καὶ ὄψονται (nam 21,41 malos male perdet κακοὺς κακῶς afferri, ut idem probetur, nimis tenue est). Sed quis nesciat eiusmodi lusus in versione posse casu oriri? vide quae ad 6,16 adnotavi. Porro num ex 16,18 sequitur Christum vel graece vel latine locutum esse discipulis? num ex 22,44 (dixit Dominus Domino meo) sequitur Christum graece locutum vel psalmum ab origine esse graece scriptum? vel 23,14 orationes orantes legimus; num ex eo lusu qui non est in graeco inferendum est textum esse ab origine latine conscriptum? Eodem iure posses etiam 23,24 excolantes culicem lusum latinum deprehendere; vel 24,15 qui legit intellegat (scribe scil. intellegat cum recentioribus!) habes lusum verborum; vel 24,29 luna non dabit lumen,

vel 24,41 molentes in mola; vel 24,46 cum venerit, invenerit etc. en, eodem iure posset ex hisce aliquis arguere librum esse ab origine latine scriptum.

Praeterea Matthaeum scripsisse aramaice, valide confirmatur iis quae nobis Patres tradunt de evangelio secundum Hebraeos, quippe quod ita nobis describunt, ut pro depravato Matthaei evangelio habendum sit. Iam S. Irenaeus testatur Ebionitas solo eo quod est secundum Matthaeum evangelio uti (adv. haer. 1,26. 2; 3,11. 7); idem Eusebius (h. e. 3,27.4) et Epiphanius docet eos admittere evangelium secundum Matthaeum idque vocare secundum Hebraeos, uti vero eo non integro et incorrupto, sed νενοθευμένῳ καὶ ἠκρωτηριασμένῳ (haer. 30,3. 13). Idem quoque tradit Nazaraeos habere evangelium Matthaei 6pxïti et apud eos hebraicis litteris prout ab initio scriptum erat adhuc servari (haer. 29,9). Sed magis clara sunt et certa quae S. Hieronymus nos docet. Testatur enim « ipsum hebraicum (Matthaei evangelium) haberi usque hodie in caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus M. studiosissime confecit; mihi quoque a Nazaraeis qui in Beroea urbe Syriae hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit » (de vir. ill. c. 3). Iam vero hoc evangelium ita erat conformatum, ut ex una parte authenticum Matthaei haberi deberet, ex altera autem parte multa haberet addita vel mutata, ita quidem ut S. Hieronymus nova eius versione opus esse existimaret. Haec patent ex iis quae s. doctor variis in locis de eodem commemorat (de vir. ill. c. 2; ad Matth. 12,13; adv. Pelag. 3,2). Quae autem in eo evangelio addita sunt, quantum ex fragmentis iudicare licet, similia sunt iis quibus in paraphrasibus chaldaicis veteris testamenti textus sacer haud raro augetur et explicatur. Eius rei exempla vide apud Cornely 1. c. p. 52.

[blocks in formation]

Tradunt veteres Matthaeum evangelium suum Iudaeis destinasse qui crediderant, ut quod praesens praedicaverat absens quoque libro annuntiaret (cf. Origenes apud Euseb. 6,25. 4; Eusebius 3,25. 5: τὸ λεῖπον τῇ αὐτοῦ παρουσίᾳ διὰ τῆς γραφῆς ἀπεπλήρου; S. Chrysostomus hom. 1,3 in Matth. S. Hieronymus de vir. ill. c. 3; prolog. in Matth.). Cui sententiae plane ea conveniunt quae in libro deprehendimus. Obiter enim inspicienti librum et cum aliis evangelii libris comparanti statim apparet multo frequentius adhiberi locos ex vetere testamento et praesertim tot afferri oracula messiana quibus ostendatur lesum esse Christum et in eo illa esse impleta; dum apud Marcum 5, 8 apud

Lucam, apud Ioannem 11 leguntur, deprehenduntur 20 apud Matthaeum. Insuper multa in rebus et verbis occurrunt quae solis genere Iudaeis nota erant neque tamen explicantur; quare illa legentibus esse nota supponitur (cf. 1,21; 4,5; 5,27 seq. 6,2 seq.; nomina geographica, festorum non explicantur, in parabolis mores Iudaeorum notos esse supponitur etc.). Aliter apud Marcum; lege 2,18; 7,2-4. 8. 11; 14,12; 15,42; et apud Lucam 1,26; 2,4; 23,51; 24,13 etc. Adde quod apud Matthaeum pluribus explanetur quae sit Christi habitudo ad legem, quae sint vitia pharisaeorum et scribarum et quae eorum machinationes ad Christum perdendum.

Hisce iam suadetur librum esse pro Iudaeis conscriptum. Ulterius quaerunt sitne destinatus iis qui crediderant an iis qui nondum crediderant, ut iis via demonstretur ad Messiam? Sed cur non utrumque asseramus? Nam teste Eusebio in alias terras profecturus defectum praesentiae suae libro scripto compensare voluit et ministerium praedicatione sua litteris consignata continuare. Iam praesens et eos erudiebat qui fidem iam amplexi erant et alios ad eandem adducere studebat. Uti ex variis locis Act. discimus, apostoli Christum annuntiabant Iudaeis ostensa oraculorum impletione, Iesu miraculis, morte, resurrectione narratis (cf. 2,22; 3,12; 10,37; 13,23) atque 10,37-42 totidem verbis ille praedicandi modus proponitur quem apud synopticos observatum videmus. Praeterea quae de evangelio Marci a veteribus traduntur, ostendunt id Marcum scripsisse quod Petrus praedicaverat. Quare concludere licet evangelium esse praedicationem litteris consignatam. Si autem res ita se habet, evangelio scripto idem voluisse Matthaeum attingere dicendum erit quod praedicatione sibi proposuit. Atque ex hoc consilio quo utilitati ac necessitati Iudaeorum credentium et nondum credentium prospiciebat cuncta quae in libro reperimus facile declarantur.

Primo considerare oportet quaenam difficultates removendae fuerint, ut Iudaei in Iesu Messiam agnoscere et fidem semel susceptam firmiter tenere et tueri potuerint. Hae vero difficultates ex duplice fonte praesertim oriebantur : ex exspectatione messiana quae tum temporis vigebat communiter et ex eo quod duces populi et principes synagogae et maior populi pars omnino renuebant lesum agnoscere Messiam. Quae fuerit communis exspectatio messiana, tum aliis tum praesertim breviter et clare edocemur psalmo salomonico 17; psalmos salomonicos qui dicuntur annis 63-48 ante Christum ortos esse sententia est apud plerosque recepta (cf. P. Ed. Ephraem Geiger, der Psalter Salomo's, Augsburg 1871 p. 11; Schürer, Geschichte des jüdischen Volkes im Zeitalter J. Ch. Leipzig 1886 II p. 590; Cornely,

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »