ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Utrum litterae, quae ad

Claudium Tiberium imperatorem

apud Josephum referuntur, ad eum referendae
sint nec ne, quaeritur.

Scripsit Th. Kindlmann.

Cremsirii.

In aedibus H. Gusecii.

MDCCCLXXXIV.

9.710

[merged small][ocr errors][merged small]

I.

Gens patricia Claudia, ex cuius stirpe imperator Claudius ortus est, haud dubie in numerum veterrimarum atque clarissimarum gentium Romanarum referenda est. Verumtamen primi eius gentiles non sunt, ut dixeris, Romae nati sed Regillis, in oppido Sabinorum, unde Appius Claudius, gentis Claudiae auctor, cum seditione domi exorta a turbatoribus pacis premeretur, neque factioni par esset, anno quingentesimo tertio a. Chr. n. Romam venit (Liv. II. 16; Tac. Ann. XI. 24; IV. 9). Qua in urbe cum non solum facultatibus sed etiam magno suorum numero omnium civium oculos in se convertisset, factum est, ut et civitate donaretur et in numerum patriciorum adscisceretur (Tac. Ann. 11. 24; Liv. 2, 16; 4. 3-7; Verg. Aen. 7. 706). Quo amplissimo honore aucti Claudii procedente deinde tempore usque ad imperatoris Claudii Tiberii aetatem, quem primum genti suae alienam progeniem, Tiberium Claudium Neronem dico, inseruisse constat, sine adoptione viguerunt (Tac. Ann. 12, 25; Suet. Tib. 1; Claud. 39), quae res quin Claudiis non mediocri fuerit honori, non est, cur dubitemus.

Accedit, quod etiam nulla alia gens Romana ab ipso illo Appio Claudio Sabino usque ad imperatoris Claudii dies scientiarum et litterarum studio adeo eminuit quam Claudia. Singularia huius rei exempla hi sunt potissimum viri clari atque illustres: Appius Claudius Caecus (Cic. Cat. mai. 6, 16; Tusc. 4. 2, 4; Brut. 16. 61; Suet. Tib. 2), M. Claudius Marcellus (Liv. 27. 27), Appius Claudius Pulcher (Cic. Brut. 77). Quin etiam in ipsis Claudiae gentis imperatoribus tanta inerat litterarum scientia, quanta pauci inter ceteros imperatores Romanos excellentes exstiterunt (Suet. Cai. 3; Claud. 41; Sext. Aur. Vict. Epit. 2. 4). Valde autem est dolendum, quod etiam vix ulla alia vetus ac nobilis gens Romana se tam superbe tamque crudeliter in plebem Romanam gesserit quam Claudia (Liv. 2, 27-61; 3. 15-58; 4. 6; Tac. Ann. 1. 4.).

1*

Tiberius Claudius Caesar Augustus Germanicus natus est Lugduni in Gallia (a. X. a. Chr. n.). Corpore erat non integer et animo parum valebat. At naturam in corpore eius fingendo maleficam inque tribuendis ingenii facultatibus minus fautricem adiuvit Antonia mater. Nam cum filio homines non solum immanitate insignes sed etiam humanitatis expertes praeponeret rectores, commeruit, ut quidem ventri foede oboedire, alea ludere, alia id genus disceret, nihil vero in se liberali indole dignum haberet et maiorem, quam in animo eius vere inesset, simplicitatis speciem prae se ferret (Suet. Claud. 33; Sext. Aur. Vict. IV. I). Nihilo minus in tot tantisque animi ineptiis, graviore enim verbo uti non libet, manserunt quaedam virtutes. Erat enim ceteroquin animo miti et benigno, iustitia praestanti et imprimis disciplinis liberalibus plus, quam mos aequalium erat, dedito (Dio LX. V. 3; Jos. Ant. XIX. 3. 1.); quod erat causa, ut cum iis, de quibus supra diximus, affectibus vacaret, operam ad multas res utiles atque necessarias conferret. Puer exercitationibus illis, quibus tunc prima informari solebat aetas, videlicet rhetoricis, operam tribuit (Suet. Claud. 4. 41); adolescens studio rerum antiquarum imprimis ardebat. Quod studium adeo adamavit tantaque persecutus est industria, ut se vel ad historias scribendas conferret magnumque numerum operum conficeret: Res Romanas a caede C. Julii Caesaris inchoavit. Quo in opere cum arcana ac potius, silenda domus suae divulgaret, et a matre et avia convicio saepe correptus est. Itaque cum sibi neque libere neque vere de superioribus, quem ad modum gesta sint, tradendi potestatem esse relictam videret, incepto destituit et ad inferiora tempora describenda transiit. Prioris materiae duo volumina posterioris unum et quadraginta composuit. Ad haec confecit Latine „De vita sua" octo volumina, magis inepte, ut ait Suetonius (Claud. 41.), quam ineleganter; item Ciceronis defensionem adversus Asinii Galli libros" satis eruditam, volumen De arte alea ludendi", „De ratione litterarum)" scriptum (Tac. Ann. XI. 13; Suet. Claud. 41). Neque tamen minore cura quam Latina Graeca quoque secutus est studia. Legatis Graecis nonnunquam continua oratione Graeca respondit et haud raro vel pro tribunali versibus Homericis velut illo: ἀνδρὶ ἀπαμύνασθαι, ότε τις πρότερος χαλεπήνη (Od. π. 72; φ. 133) eum usum esse auctores sunt Suetonius (Claud. 42) et Dio Cassius (LX. V. 16). Quae Graece conscripsit, sunt viginti volumina Tyrrhenicon et octo Carchedonicon. Opera haec, nescio quo modo, ad unum omnia interierunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quae ingenii Claudii monumenta litteris mandata exstant, hae sunt tabulae publicae:

1. Duae partes non integrae illius orationis, quam Claudius a. XXXXVIII. p. Chr. n. de iure honorum Gallis con

cedendo apud senatum habuit, Lugduni in monte St. Sebastiani a MDXXVIII. p. Chr. n. forte erutae (v. Boissieu corp. inscript. Lugdunensium).

2. Edictum Claudii de iure civili Anaunorum a. XXXXVI. p. Chr. n. Idibus Martiis Bais in praetorio propositum et a. MDCCCLXIX. in valle, quae Val di Non" vocatur, erutum, cuius verba ac litterae leguntur apud Mommsenium (Hermes tom. IV. 1870).

3. Duo edicta, alterum pro Judaeis Alexandrinis, alterum pro Judaeis per orbem terrarum dispersis propositum et rescriptum ad magistratus Hierosolymitanos aut per Josephum aut per quendam eius interpretem e Latino in Graecum sermonem conversa, quae quidam Claudii esse non putant, nos ad eum iustis de causis referenda censemus.

Cuius modi horum ratio sit, ex his licet cognoscamus:

Aulo Vitellio Lucio Vipstano cos. imperator Claudius quosdam senatores probris famosos senatu movit, quorum in locum regenerator senatus integros et innocentes sublegeret. Quae res ei luxuriae mirum quantum dedito, libertinis et uxoribus effrenatis adscripto minime omnium convenit. Si quis sub Augusto, Tiberio, Caio imperatoribus dignitatem senatoriam petebat, nobili genere ortus, maior viginti quinque annos natus esset, decies centena milia sestertium haberet, necesse erat. Claudius latum clavum, quamvis initio affirmas set, se non lecturum senatorem nisi civis Romani nepotem, etiam libertinorum filiis tribuit. At praeter hanc rem aliud quoque in senatu legendo novavit: Cum enim de supplendo senatu agitaretur, primores Galliae Comatae iam pridem civitate Romana sed sine suffragio praediti Romam venerunt ius honorum expetitum, quo sibi viam ad dignitatem senatoriam assequendam aperirent. Cuius rei novitate cum Romae multi moverentur, quidam gaudio afficerentur, primum multus variusque ea de re urbem pervasit rumor. Tum vel in domo principis in contrarias partes, prout quis magis Gallis aut Italicis studebat, certabatur. Nam cum imperatores Romani omnem potestatem, quae temporibus rei publicae penes universum populum fuerat, usurpassent, eo utebantur more, ut si quid novi statuere vellent iuris, prius domi suae ad illud consilium suum (Dio LIII. 21; LVI. 28; LVII. 7; Suet. Tib. 30. 31) referrent et tum demum, quid sentirent, aut ipsi patres docerent aut quaestores de scripto dicere iuberent. Hoc ergo in consilio cum haud pauci essent, qui in omni re Italicos provincialibus haberent potiores, senatoriam dignitatem non nisi cum Italiae incolis esse communicandam graviter contendebant (Tac. Ann. XI. 23).

Sed Claudius maiorum exemplum quam verba ministrorum potius. respiciens (cf. Diod. I. C; Liv. 9. 46; Suet. Claud. 24; Tac. Ann. XI. 23-25) et domi suae repugnavit et senatu vocato orationem habuit, qua patribus placere sibi, ut Gallis quoque ius honorum

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »