ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

den, und über deren zum Teil bedauernswerte Schicksale Halm gehandelt hat 1. Den Beamten genannter Bibliothek sage ich an dieser Stelle meinen besten Dank für die gütigst gewährte Erlaubnis der Benutzung dieser wertvollen Manuskripte.

Zeitz. 29. August 1531.

Julius Pflug an Melanchthon 2.

S. P. D. Cum Jacobus Tham 3 sacerdos nunciarit se istuc reversurum, sine meis ad te literis eum abire nolui, praesertim cum ad officium, quod tribuendum erat amicitiae nostrae, accederet etiam, quod ex te scire mea interesset. Res autem haec est: magno me antehac desyderio eius diei, cum sublata de religione controversia concors esset et bonus ecclesiae status, arsisse ipse, quicum saepe ea de re Augustae locutus sum, testis esse potes. Quem dierum si unquam videro, nae ego me uberem vitae huius fructum coepisse arbitrabor. Itaque quociens mihi in mentem venit actorum Augustensium, et doleo sane et ipse me consolor. Doleo, quod concordia, a qua non ita longe aberatis, e manibus, nescio quo, elapsa sit. Consolor autem spe certa, cum ad eadem acta animum referens sencio leviora esse ea, de quibus disceptabitur quam quibus de Augustae quodammodo transactum est. Ac cum spes concordiae, cuius tam praeclara iacta sunt fundamenta, necdum adempta sit omnino, peto, me certiorem ut facias, quaenam sint ea, in quibus adhuc controversia potissimum resideat. Et quamquam ad apologiam

5

1) Über die handschriftliche Sammlung der Camerarii und ihre Schicksale (Sitzungsberichte d. bayer. Akademie der Wissenschaften. Philos.-hist. Kl. Bd. III, Jahrg. 1873, S. 241–272).

2) Zwei Briefe Melanchthon's an Pflug, aber aus späterer Zeit (1548 und 1550) stehen Corp. Ref. VII, 171. 627, zwei Briefe Pflug's an Melanchthon Corp. Ref. IV, 460; VII, 148. Ein Gedicht Melanchthon's an Pflug Corp. Ref. X, 501, nr. 49.

3) Ein gewisser Valentinus Tham hat in Torgau den evangelischen Gottesdienst 1519 eingeführt. Vgl. Mencken, Script. rer. German. II, 583. Über einen Dominikaner Franciscus Tham, vgl. G. Kawerau, Joh. Agricola von Eisleben (Berlin 1881), S. 24. Ob dieselben Verwandte unseres Jakobus Tham gewesen, weifs ich nicht zu sagen. 4) Jetzige Schreibung ist cepisse.

5) Es ist die von Melanchthon verfafste Apologia Confessionis Augustanae gemeint, worüber Corp. Ref. XXVII, 245 und C. Schmidt, Ph. Melanchthon, S. 239 zu vergleichen ist.

tuam reicere potes, tamen, quia fere fit, ut ex scripto sedato facilius statuere liceat quam contentioso, desydero epistolam aliquam tuam eamque brevem, ut ne tibi homini minime ocioso nimium oneris imponam. Quare sic habeto, si hoc benefitium mihi datum fuerit abs te, id mihi fore tam gratum quam quod gratissimum, et cum ipse aut nihil omnino aut parum possim in ratione constituendae ecclesiae, tamen si cognovero, quinam sit rerum status, spes mihi ea fortasse ostendebat, ut ipsa cogitatione animum meum recreare possim. Jacobum Tham, hominem integrum sane et cupidissimum cum tui tum literarum, tibi commendo. Vale.

Citii IIII Cal. Septembr. anno XXXI.

Julius Pflug
praepositus.

Adresse: Doctissimo viro, Philippo Melanchtoni (sic), amico suo charissimo.

Orig. Nr. 11 in Bd. VIII der Sammlung der Camerarii zu München.

Meifsen. 4. Juni 1538.

Julius Pflug an Melanchthon.

S. P. D. Quod mihi misisti librum et literas Joachimi Camerarii, magno tuo benefitio affectus sum. Fuerit igitur offitii mei, ut gratias tibi referam, quibuscumque vobis possim. Ac mihi quidem Joachimi ipsius studium iudiciumque vehementer probantur. Quo maiorem e libro eius voluptatem caepi. Cum praesertim idem ipse provocet me ad amicitiam, quae inter nos superioribus annis constituta est, colendam. Quod mihi profecto tam gratum est quam quod gratissimum.

Tuos, mi Philippe, de ecclesia sensus ad moderationem proclivos iamdudum satis perspexi. Vellem igitur, qui sunt cum potestate, audirent salutares bonorum voces. Quod si contingeret, haberemus sane statum ecclesiae, si non omnino optimum, tamen satis bonum. Quod si concilium medicinam faceret rebus languentibus, esset profecto, quamobrem Deo immortali maximas gratias ageremus. Sed hoc mihi unum in optatis est maxime, ut boni prudentesque viri eo incumbant, ut non tam alienae quam suae partis vulnera tractent curentque, ut sublatis, si quae sunt in utraque parte, vitiis, causae offensarum atque dissidii tollantur, qua etiam ipsa ut in gratiam restitui facile possemus. Nam dum nobis indulgemus, aliena autem tantum insectamur, non tam Ecclesiae consulimus, quam inimicitias in ea alimus, et

quicquid ab alteris proficiscitur, id alteris est suspectum, id quod vetat ea nos capere consilia, quibus viva ac salutaris Ecclesiae concordia constitui possit. Sed de hac re considerabunt ii, qui valent cum prudentia, tum vero etiam authoritate; ego vero etsi sentio, quod possum, esse perexiguum, tamen in eiusmodi cogitationibus crebro libenterque versor, easque cum magnis viris saepe communico. Quod si impetravero, quod volo, magnum sane offitii mei fructum caepero, sin minus, consolabor tamen me ipsa recta voluntate. Confido enim deum nostrum conatum hunc meum approbare. Hic nisi nota mihi essent iuditia tua, hortarer te, ut idem faceres. Sed quia videris exhortationi nostrae nullum relinquere locum, longior esse nolo. Vale, meque, ut facis, ama. Misna pridie Non. Junii anno MDXXXVIII.

T. Julius Pflug dr.

Dedi ad Joachimum nostrum literas bene longas, quas Bernhardus Hebraeus a me accepit.

Adresse: Magnifico rectori atque viro clarissimo doctissimoque d. Philippo Melanchtoni (sic), domino et amico suo primis observando.

cum

Orig. Nr. 11 in Bd. VIII der Sammlung der Camerarii zu München.

Eperies. 8. Dezember 1543.

Andreas Batizius an Melanchthon.

Gratiam et pacem liberatoris nostri Jesu Christi, qui veram humanitatem diu conservet ecclesiae suae sanctae. Amen.

Etsi indignum iudico, humanissime ac in aeternum venerande domine praeceptor, meas indoctas ad te dare literas, tamen cum mihi discedenti a te diligentissime sit commissum, ut quicquid novarum rerum de turcica tirannide audiero, diligenter ad te persciberem, coactus sum vel invitus has meas sordes ad te mittere. Itaque statim, ut perveni ad limites Hungariae, intellexi a bono quodam viro christianos fratres, qui iam synceriori religione imbuti sub turca sunt, adhuc in pace vivere. Deinde a confinibus quinque ecclesiarum venisse aliquot scolasticos ad partes Hungariae superioris caussa discendae religionis eosque ex voluntate

1) Wahrscheinlich Übersetzung für Fünfkirchen, ungar. Pécs, Hauptstadt des ungarischen Komitats Baranya.

3

turcici Imperatoris a Bassa, praefecto Budensi 1, habere literas, ut libere possint venire ad studia literarum et, cum voluerint, iterum ad suos redire. Nunc dicunt in oppido Szanto 2, post annum, ut audio, rursum redituri. Ad haec intellig(0) praedictum Bassam nostram religionem magis approbare quam Papistarum. Nam cum sacrificuli Baal non procul ab oppido Tasz Bôlén bonum quendam concionatorem quasi haereticum et conturbantem religionem Papisti(cam) detulissent, praefectus noluit eos audire, quamvis ingencia dona ex auro et argento illi offerentes, nisi eciam coram adveniret is, quem detulerant. Cum igitur hic coram Bassa constitisset, interroga(vit), quare conturbaret religiones? Respondit se non religionem conturbasse, sed errores reprehendisse, videlicet sanctos mortuos non invocandos esse, sed solum unicum aeternum ac verum deum, deinde imagines eiiciendas esse e templis, quod nihil aliud sint quam signa et portent(a) idolorum, tercio ignavos et ociosos sacerdotes, qui non docent tan(quam) fucos ab alvearibus removendos esse ab officio. Haec quia sunt magis subiecta rationi humanae, Turca approbavit. Sed non puto eum laturum fuisse, si quicquam aliud addidisset de divinitate filii dei et de redempcione per ipsum parta, quam dicuntur mirabiliter abhorrere et detestari tanquam rem absurdissimam, quod impossibile sit immortalem immortalis dei filium pati posse etc. Quamvis autem deriserit Papistarum religiones, attamen propter munera permisit illos ad sua redire, quibuscum etiam concionatorem sine impedimento remisit. Caeterum dederat quibusdam mercatoribus de Tasz Bôlén literas cum sigillo Turcici tiranni, quo possent cum suis mercibus ad Turcas et ad christianos sub Turca existentes libere venire. Cum autem mercatores pergerent in itinere, Turcae obviantes illis quendam ex mercatoribus abripuerunt, qui eciam hodie ignoratur, quanam perierit. Cum autem reliqui mercatores venissent ad praefectum, ut de illata iniuria et violata fide Turcici tiranni apud illum conquererentur, agnoverunt illos Turcas, qui iniuriam intulerant et unum eorum abripuerant, et cum praefecto illos ostendissent, promisit illos statim capite plectendos esse, quod violarint literas Imperatorias. Igitur cum iam tempus plectendi advenisset, quidam captivi Hungari vestibus Turcarum, qui latrocinium perpetrarant, induti coram mercatoribus decollati sunt et ita isti

1) Budensis, Adj. zu Buda, ungarischer Namen für Ofen. 2) Es wird schwer zu entscheiden sein, welches von den zahlreichen Szanto in Ungarn gemeint ist.

3) Die eingeklammerten Buchstaben sind Konjektur, da sie in dem am Rande beschnittenen Manuskripte fehlen.

4) Vielleicht die Stadt Bölön in Siebenbürgen Kr. Udvarhely.

amaro animo dimissi. Igitur non est confidendum Turcicae promissioni, quia apud illos violare fidem pro nihilo habetur. Imo aiunt, si quis vel septies violaverit fidem, tamen ieiunio unius diei posse iterum reparari fidem, ac si semper integra in violataque mansisset.

Haec habui, mi humanissime domine praeceptor, quae ad te scribere volui. Postrema cum a vestra dignitate discederem, dixi me meis fratribus aliquot aureos debere, quos, sit deo optimo maximo gratia, iam persolvere possum, quia intellexi magnificum quendam principem mihi misisse sedecim aureos, quos praestantissimus vir Georgius Vernerius simul cum literis ad vestram dignitatem misit. Obsecro igitur te, venerande praeceptor, ne graveris illos meis debitoribus dividere, Blasio Bihori aureos 8, Josepho Pestino 3, Caspari Passtai 1, Christophoro Sram unum aureum cum medio talero, Demetrio Batizio unum aureum cum talero atque eciam, quicquid residui fuerit, eidem Demetrio dare. Ego istis rebus leviculis non libenter vellem tibi alioqui multis negotiorum undis occupato molestus esse, sed quia audiebam meas pecunias literis tuae humanitati inscriptis esse a domino Vernero inclusas, igitur aliter facere non potui. Atque precor vestram dignitatem, ut hanc meam importunitatem aequiori animo ferat. Aeternus autem deus, pater domini nostri Jesu, te conservet simul cum tota familia et alma illa universitate ad gloriam nominis sui in multa secula. Amen.

Datae ex civitate Eperies in festo concepcionis Mariae anno domini 1543.

Andreas Batizius, tuorum discipulorum minimus.

Adresse: Divinarum pariter et humanarum literarum summo restauratori, domino Philippo Melanthoni, in alma universitate Vitaebergensi, supremo gimnasiarchae etc. domino ac praeceptori suo in aeternum venerando etc.

Orig. Nr. 78 im Bd. XVI der Sammlung der Camerarii zu München.

cus

(Strafsburg.) 12. März 1545.

Kaspar Hedio an Melanchthon.

S. D. Ex nundinis Francofordianis Eusebius meus Germanicum Tripartita prodit 2. Quibus historiis ego XII libros

1) Georg Werner ist Rat des Königs von Ungarn; er stand mit Melanchthon in brieflichem Verkehr. Corp. Ref. III, 233. 487.

2) Es ist das Chronicon germanicum, d. h. wahrhaftige Beschrei

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »