ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

bitur argumentum. Sed, mi D. praeceptor, credas hoc mihi vere adfirmanti. Ego mihi ad mactationem potius ductus quam ad honores aut opes aliquas evectus esse visus sum, cum consentire me in eam vocationem, nescio qua inevitabili propemodum necessitate, oportuit. Qua ipsa de re etiam saepe cum D. Beurlino contuli eique meam sollicitudinem et pericula exposui. Quia autem tandem in vocationem, saepe (ut D. Beurlinus novit) a me recusatam, bono et simplici animo consensi, expecto nunc auxilium a Domino. Eumque, ut mihi mediocres successus largiri dignetur, indesinenter oro.

Nunc, mi domine praeceptor, neque plura propter temporis angustiam neque alia propter singularem animi moesticiam scribere potui. Te, ut pristinum in me animum retineas nobisque misere hic laborantibus quamprimum succurras, etiam atque

etiam rogo. Retribuet ea tibi Dominus et in hac vita et in aeterna. Bene et feliciter vale. Salutem ex animo precor toti tuae familiae et omnibus collegis.

Regiomonte 11 Octobris anno 1554.

Johannes Aurifaber.

Adresse: Clarissimo viro, D. Philippo Melanthoni, praeceptori suo carissimo.

Orig. Nr. 142 (fol. 207) in Bd. VIII der Sammlung der Camerarii zu München.

(Nordhausen). Zwischen 1554 und 1564.

Andreas Fabricius' an Melanchthon.

Salutem a Christo. Post gravem ac diuturnam febrim, confirmata valetudine Dei beneficio, ad studia intermissa iampridem redeo: quod autem rarius et brevius scribo ad optime de me meritum, non id oblivione maximorum in me beneficiorum fit. Quomodo enim obliviscerer absque scelere summae erga me benevolentiae vestrae? Ego autem si gratitudinem literis non declaravi, precibus certe piis pro vestra incolumitate et salute declaro talem, qualem Northusae multi non exhibent, qui se

1) Andreas Fabricius, der Bruder des berühmten Georg Fabricius, war zuerst Rektor und dann (seit 1564) Prediger in Nordhausen und dann in Eisleben. Corp. Ref. IX, 163 steht ein Brief Melanchthon's an ihn, worin er ihm Glück zu seiner Eheschliefsung wünscht. 1554 hatte er ihn glänzend nach Nordhausen empfohlen. Corp. Ref. VIII, 264 Da er 1564 Pastor zu St. Petri in Nordhausen wurde und die Schule aufgab, so fällt dieser Brief zwischen 1554 und 1564.

existimationis Philippicae defensores perhiberi volunt et autoritate praeceptoris ad suam impietatem abutuntur. De Ant. Ottone 1 quid scribam? ad cuius vel mentionem scio quantopere commoveamini. Iussu scholarcharum epistolam Paulinam meis interpretatur. A me quaesitum est, cur hoc hactenus impedierim? Sed non impediam, quod impedire non debeo eoque magis, cum audiam cum admiratione, quam Legis divinae usum Apostolicum urgeat et demonstret fidem accipere a Christo ad salutem omnia, et quam fidei fructus ad testificationem acceptae salutis, ad Dei honorem proximique utilitatem accomodet. Adhibuit quaedam Lutheri de lege aşıμata, non antinomica petulantia, sed provocatus ab antagonista, legem quoque divinam ad salutem necessariam clamante. Haec coram ipso Filio Dei testificabor. Inculco pietatem et literas meae fidei commissis, interdum loco exercitii habeo conciones publicas, si me forte dominus improviso extrudat in messem suam. Valete in Christo felicissime.

Andreas Fabricius.

Adresse: Clarissimo viro pietate, eruditione et sapientia praestanti D. Philippo Melanthoni, praeceptori suo summa observantia perpetuo colendo.

Aus Bd. XVIII (Nr. 263) der Camerarius - Sammlung zu München.

(Nürnberg.) 18. April 1556.

2

Moritz Heiling an Melanchthon.

S. Reverende et clarissime d. praeceptor, patrone observande. Ante biduum Andreae tabellario literas ad vos perferendas dedi, nunc has subiungere iussus sum. Venit enim ad me optimus vir, M. Leonhartus Pfaler, huius templi diaconus, hunc adolescentem Cristophorum Burer, senatoris in Weisenberg 3 filium adducens, et nomine parentis amanter a me petivit, ut vobis eum commendem. Cumque ostenderet eum propter ingenium, erudi

1) Antonius Otio (auch Otho) war Prediger in Nordhausen und Melanchthon abgeneigt. Corp. Ref. VIII, 460. Mehrere Briefe von ihm an Jonas bei G. Kawerau, Der Briefwechsel des Justus Jonas (Halle 1884 und 1885) I, 300; II, 261. 262. 265. 266. 272. 275–279. 288. 289. 299-304.

2) Jedenfalls identisch mit dem Mauricius Helingus aus Friedland in Preufsen, welchen Melanchthon 1555 nach Nürnberg empfohlen hatte. Vgl. Corp. Ref. X, 370.

3) Wahrscheinlich ist das Weifsenburg im Sande oder im Nordgau, bayer. Kreis Mittelfranken.

tionem et mores dignum esse honesto testimonio, nolui officium meum homini mihi amicissimo pro amico intercedente denegare. Versatus est antea quoque isthic, inde in patriam recurrens fuit in officio paedagogico integrum triennium et cantoris munus sedulo obivit. Visum est autem parenti consultius fore suis studiis ad vos migrare quam in illa conditione longius delitescere. Post copiosiorem in studiis profectum fortassis ad aliquod ministerium scholasticum se iterum conferet. Hac in re vestra opera indiget. Amanter igitur a vobis peto, ut hunc adolescentem amore amplecti, et si modo locus vacabit, in numerum vestrorum convictorum recipere dignemini. Adferet etiam literas a domino Paumgartnero, quae cum sine meis adiunctis satis magnum pondus habiturae sint, nolui tamen honesta a me petentibus reluctari. Bene valete.

18 Aprilis an. 56.

Mauricius Heiling.

Adresse: Reverendo et clarrissimo viro, pietate, virtute et eruditione praestanti d. Philippo Melanthoni, domino et praeceptori suo colendo.

Orig. nr. 314 (f. 422) in Bd. VIII der Sammlung der Camerarii zu München.

Frankfurt a. M. 17. Sep. 1556.

Justus Velsius an Melanchthon.

S. P. Mitto tibi, vir amicissime, Apologiae nostrae exemplar, simul autem et copiam literarum, quas Domino Calvino, cum huc venisset, cum subiectis propositionibus misi, quibus etiam adiunctae sunt tres nostris adversantes, non satis perite ab ipsis domini Horni Anglicanae ecclesiae pastoris opera extructas propositiones, quod sic inter nos convenisset, ut, quas ex nostris non probarent, iis contradictorias suas opponerent. Quomodo et quid utrinque sit disputatum, Deo volente non ita multo post publice bona fide evulgabo, ex quibus improbitas et impietas sophisticorhetoris Calvini, a Lasco et Horni τῶν κατὰ φύσιν τὴν διεφθαρμένην ἔτι βιούντων, ὃ τοῦ οὐδέπω πεπιστευκότος εἶναι φησὶ Ἰουστῖνος, omnibus ad Dei et veritatis gloriam et falsitatis

1) Wahrscheinlich der bekannte Hieronymus Baumgartner, Ratsherr in Nürnberg, Freund und Korrespondent Melanchthon's. Corp. Ref. X, 337.

2) Über diesen Aufenthalt Calvin's in Frankfurt a. M. vgl. jetzt die Annales Vitae Calv. Corp. Ref. 49, 647.

demolitionem, orisque loquentis mendacium obstructionem, conspicua evadet. Neque enim minus antichristianos sophistas hos esse, quam aut Gropperum aut Billikium existimo, ut qui, quae menti et sensui sunt evidentia, impudenter negent, scripturae apertos locos falsis et contortis explicationibus adulterent, ac sic cum ipsis omnem recte disserendi rationem prorsus praecidant. Caeterum in quo errent, liberum arbitrium funditus e medio ac proinde humanam naturam tollentes, omniaque ac Deum adeo ipsum immutabili et necessitati et plus quam fato Stoico subiicientes, quod nimirum in non minimo nostrae religionis, sed et omnis probitatis quasi fundamento, in quo aliquid certe est mentis et rationis facile perspexerit, ne levem quis aut contemnendam huiusmodi controversiam existimet. Et tamen, si Deo placet, ob haec eorum nagάdoğa homines excommunicantur et exulatum a finibus his et latronibus non per ianuam in ovile ingressis, sed aliunde conscendentibus mittuntur, idque post unum aut alterum statim, subdolum et captiosum cum ipsis habitum colloquium, ut manifeste hos ex eorum numero esse constet, de quibus in Actis inquit Paulus 1: Ego enim novi hoc, quod ingressuri sint post discessum meum lupi graves in vos, non parcentes gregi, et ex vobis ipsis exorientur viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se, ὑπὲρ τοῦ νεωτέραν τινὰ αἵρεσιν ovoTourTos. Haec ad te nunc scribere, vir piissime, visum est, ut quid hic actum sit, breviter intelligas, et ovvaywriter xaxoπαθοῦντι τῷ εὐαγγελίῳ strenue pergas. Vale, frater in Christo charissime, et nos, ut facis, in Christo complecti pergito.

Francoforti ad Menum 15° Cal. Octob. anno 1556.
Tui amantissimus

Justus Velsius.

Adresse: Clarissimo doctissimoque viro, domino Philippo Melanchthoni, in Academia Wittenbergensi professori primario, domino et amico suo, Wittenbergae.

Orig. nr. 279 (f. 374) in Bd. VIII der Sammlung der Camerarii zu München.

Nockau. 11. August 1557.

Alexander Alesius 2 an Melanchthon.

S. D. Quod foelix faustumque sit. Dilectissima filia mea Anna, cui nomen in baptismo indidit bonae memoriae primogenita

1) Apg. 20, 29. 30.

2) Über den Schotten Alex. Alesius (1500-1563), der ein An

2

vestra, desponsata est honesto iuveni Martino Luxsolario, nam solem etiam pro insigni habet, doctoris Martini filio, petente id sua matre per cognatos et affines, et suadentibus communibus amicis nostris. Dictus est autem dies nuptiarum ultimus Augusti, circa quod tempus vos ad colloquium profecturum (sic) spero. Peto igitur reverenter et amanter, ut una cum honestissima coniuge vestra, genero, filia ac nepte nuptias vestra praesentia ornare velitis. Existimo autem magistrum Paulum 3, amanuensem vestrum, una venturum, sed tamen ut eum cum uxore invitetis meis verbis ad nuptias oro. Scitis autem summum sacerdotem et pontificem nostrum filium dei, qui primos parentes in paradyso copulavit, et non minore magnificentia quam sapientia et potencia suam ordinationem contra sophistica et tyrannidem diaboli et multiplicem ingratitudinem nostram defendit, ut totam actionem, ita etiam invitacionem hospitum et communia officia sua presentia et primo miraculo comprobasse ac monstrasse, quantum dilectetur (sic) istis congressibus. Nos autem parentes et amici, sponsi et sponsae, una cum eis pro hoc officio et molestia profectionis gratitudinem pollicemur per omnem occasionem.

4

Ex pago Nockau postridie Laurentii 1557.

Alexander Alesius.

Adresse: Clarissimo et ornatissimo viro, d. Philippo Melanthoni, suo praeceptori carissimo.

Orig. Nr. 139 (f. 203) in Bd. VIII der Sammlung der Camerarii zu München.

hänger der deutschen Reformatoren geworden war, vgl. die Litteratur Corp. Ref. X, 332.

1) Uber Melanchthon's Lieblingstochter Anna, die Frau des Sabinus, vgl. Muther, Anna Sabinus (Aus dem Universitäts- und Gelehrtenleben im Zeitalter der Reformation, S. 329-367).

2) In Worms. Vgl. C. Schmidt, Melanchthon, S. 603.

3) Wahrscheinlich der bekannte Paul Eber.

4) Ein Nockau konnte ich nicht finden. Sollte es vielleicht Rockau heifsen. Ein solches giebt es bei Dresden und ein anderes in Sachsen-Weimar, nördl. von Bürgel.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »