ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

cujus quasi effectus est contemplationis dulcedo. CAPUT XI. Quam imperfecti sine se invicem. Contemplantium felicitas. Ex his possumus colligere, quod lectio sine meditatione arida est, meditatio sine lectione erronea, oratio sine meditatione tepida, meditatio sine oratione infructuosa; oratio cum devotione contemplationis acquisitiva; contemplationis adeptio sine oratione, aut rara, aut miraculosa. Deus enim cujus potentiæ non est numerus vel terminus, et cujus misericordia super omnia opera ejus, quandoque ex Japidibus suscitat filios Abrahæ, dum duros et nolentes acquiescere cogit ut velint: et ita quasi prodigus, ut vulgo dici solet, bovem cornu trahit, quando non vocatus se infundit. Quod etsi quandoque aliquibus legimus contigisse, ut Paulo et quibusdam aliis; non tamen ideo debemus nos quasi Deum tentando divina presumere, sed facere quod ad nos pertinet, legere scilicet et meditari in lege Dei; orare ipsum, ut adjuvet infirmitatem nostram, et videat imperfectum nostrum quod ipse docet nos facere, dicens, Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. vII, 7). Nunc enim regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud ( Id. x1, 12). Ecce ex præsignatis distinctionibus perspici possunt prædictorum gradum proprietates quomodo sibi cohæreant, et quid singuli in nobis efficiant.

Beatus homo cujus animus a cæteris negotiis vacuus, in his quatuor gradibus versari semper desiderat, qui venditis universis quæ habuit, emit agrum illum, in quo latet thesaurus desiderabilis ( Id. xm, 44); scilicet vacare et videre quam suavis est Dominus; qui in primo gradu exercitatus, in secundo circumspectus, in tertio devotus, in quarto supra se levatus, per has ascensiones quas in corde suo disposuit, ascendit de virtute in virtutem, donec videat Deun! deorum in Sion. Beatus cui in hoc supremo gradu, vel modico tempore conceditur manere; qui vere potest dicere, Ecce sentio gratiam Domini, ecce cum Petro et Joanne gloriam ejus in monte contemplor, ecce cum Jacob plerumque Rachelis amplexibus delector. Sed caveat sibi iste, ne post contemplationem istam, qua elevatus fuerit usque ad coelos, inordinato casu corruat usque ad abyssos: nec post Dei visionem ad lascivos mundi actus et carnis illecebras convertatur. Cum vero mentis humanæ acies infirma, veri luminis illustrationem diutius sustinere non poterit, ad aliquem trium graduum, per quos ascenderat, leviter et ordinate descendat; et alternatim modo in uno, modo in altero, secundum modum liberi arbitrü pro ratione loci et temporis demoretur, tanto jam Deo vicinior, quanto a primo gradu remotior. Sed heu fragilis et miserabilis humana conditio! Ecce ductu rationis et Scripturarum testimoniis aperte videmus in his quatuor gradibus bonæ vitæ perfectionem contineri, et in his spiritualis hominis exercitium debere versari. Sed quis est qui hunc vivendi tramitem te

Alias hic additur, vel amare.
Alias, post factam visitationem.
Alias, motum.

1004 neat? Quis est hic? et laudabimus eum. Velle multis adjacet, sed perficere paucis. Et utinam de istis paucis essemus!

CAPUT XII. Quatuor causæ ab his gradibus retrahentes. Sunt autem quatuor causæ quæ retrahunt nos plerumque ab istis gradibus, scilicet, inevitabilis necessitas, honestæ actionis utilitas, humana infirmitas, mundialis vanitas. Prima est excusabilis, secunda to1 rabilis, tertia miserabilis, quarta culpabilis. Cur culpabilis? Illis enim quos hujusmodi novissima causa a sancto proposito retrahit, melius erat gloriam Dei non cognoscere, quam post agnitam retro ire. Quam utique excusationem habebit iste de peccato? Nonue ei juste potest dicere Dominus, Quid debui tibi facere, et non feci? Non eras, et creavi te; peccasti, et diaboli servum te feceras, et redemi te; in mundi circumitu cum impiis currebas, et elegi te; dederam tibi gratiam in conspectu meo, et volebam facere apud te mansionem, tu vero despexisti me, et non solum sermones meos, sed me ipsum projecisti retrorsum, et ambulasti post concupiscentias tuas. Sed, o Deus bone, suavis et mitis, amicus dulcis, consiliarius prudens; adjutor fortis: quam inhumanus, quam temerarius est qui te abjicit, qui tam humilem, tam mansuetum hospitem a suo corde repellit! O quam infelix et damnosa commutatio, Creatorem suum abjicere, et pravas noxiasque cogitationes recipere! Illud etiam secretum cubile Spiritus sancti, secretum cordis, quod paulo ante cœlestibus gaudiis intendebat, tam subito immundis cogitationibus et peccatis tradere conculcandum! Adhuc in corde calent sponsi vestigia; et jam intromittuntur adulterina desideria. Male conveniens et indecorum est aures quæ modo audierunt verba que non licet homini loqui (II Cor. xn, 4), tam cito inclinari ad fabulas et detractiones audiendas; oculos, qui sacris lacrymis modo baptizati erant, repente converti ad videndas vanitates; linguam quæ modo dulce epithalamium decantaverat, quæ ignitis et persuasoriis eloquiis suis cum sponso reconciliaverat sponsam, et introduxerat eam in cellam vinariam (Cani. n, 4), iterum converti ad vana eloquia, ad scurrilitates, ad concinnandum dolos, ad detractiones. Absit a nobis, Domine. Sed si forte ex humana infirmitate ad talia dilabimur, non ideo desperemus, sed iterum recurramus ad clementem medicum, qui suscitat de terra inopem, et erigit de stercore pauperem (Psal. cxu, 7): et qui non vult mortem peccatoris (Ezech. xxxm, 11), iterum curabit et sanabit nos.

Jam tempus est ut epistolæ finem imponamus. Oremus ergo Deum, ut impedimenta quæ nos ab ejus contemplatione retrahunt, in præsenti nobis mitiget, in futuro nobis penitus auferat: qui per prædictos gradus de virtute in virtutem nos perducat, donec videamus Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Ubi electi non guttatim, non interpolatim percipient divinæ contemplationis dulcedinem; sed torrente voluptatis indesinenter repleti habebunt gaudium, quod nemo tollet ab eis, et pacem incommutabilem, pacem in idipsum.

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Honorius Augustodunensis in libro de Luminaribus Ecclesiæ recenset editum a se opus, cui titulus, Cognitio vitæ, de Deo et vita æterna. Hoc ipsum est argumentum libri subsequentis, qui cum de Deo et vita æterna totus sit, appellatur tamen sive tantum Cognitio vitæ, ut in vetere codice Audoenensi, qui ætate fere Honorii scriptus videtur; sive ut in impressis, De cognitione veræ vitæ, quanquam vocem veræ titulus in quadam Jodoci Badii editione non habeat. Nemo vero est qui hic Honorium Augustodunensem, si modo alia ipsius opuscula viderit, non facile agnoscat. Solet ille imprimis eam methodum, quæ in hoc libro servatur, consectari, dialogi forma res tractare, et colloquentes cum magistro discipulos inducere, qui ei semper in dialogi fine bene precantur. Et quidem hic loco Discipuli, substitutum ubique fuerat Fratres: sed erratum ad Audoeuense exemplar correximus. Præterea Anselmum imitari amat Honorius, et ipsius non tantum doctrinam tradere, sed etiam quasdam interdum voces usurpare, ut cum hic summum Spiritum appellat Deum sive Spiritum sanctum, cuin

toties adhibet particulam amplius, ubi ad alias et alias probationes disputando pergendum est, etc. Eosdem autem sensus et ipsissimam Anselmi doctrinam ex ipsius Monologio expressam reperies atque hue translatam. Deinde scholas redolet opusculum, atque eo nomine non indignum est Honorio, qui se ipse scholasticum in libro de Luminaribus Ecclesiae vocat. Ad hæc instructus etiam est liber præfatione ejusdem generis ac carteri fere libri Honorii Augustodunensis, cui proprium aut solemne est, in suorum opusculorum exordio tum de invidis suis conqueri; ut facit in libris de Imagine mundi, de Luminaribus Ecclesiæ, de Prædestinatione et libero arbitrio tum opusculi cujusque titulum proponere et explicare; quemadmodum in libris de Gemma anina, de Imagine mundi, et in Sigillo B. Mariæ; quod quidem etiam in libro de Prædestinatione præstitit saltem in fine. Fatendum porro est, opus cui Elucidario nomen in Anselmi Appendice, iisdem indiciis et argumentis Honorio eidem adjudicari posse; tametsi occurrant in isto opere nonnulla haud satis consentanea cum aliis Honorii opusculis, qualis illa est liberii arbitrii definitio, lib. 2, cap. 2, data, Libertas eligendi bonum et malum: quam in libro de Prædestinatione et Libero Arbitrio minime probat Honorius : qui nimirum profecisse sive sententiam mutasse credendus est post scriptum Elucidarium, quod inter opuscula sua primo ipse loco recenset. Cæterum ipsismet Græcis cognitus fait tractatus iste de Cognitione veræ vitæ. Ejus quippe fragmentum græco idiomate una cum excerptis aliis Latinorum quorumdam scriptorum, puta Leonis Magni et Hilarii græce pariter inventis, prodiit Basilea, anno 1578, cura Leunclavii, qui ea fragmenta ex Joan. Sambuci bibliotheca eruens latinitati restituit. Illud ipsum de cognitione veræ vitæ fragmentum exstat in Monacbiensis bibliothecæ codice Ms. 115, cum Bessarionis opusculis conjunctuin, sicuti videre est in Indice ejusdem bibliothecæ ad calcem Apparatus Possevini vulgato. Incipit autem fragmentum in hac verba : Αδελφοὶ ὥσπερ τὸ τῆς σαρκὸς βάρος πιέζει τὴν ψυχήν. Fratres, quemadmodum pondus carnis animam aggravat, sic, etc., ductum scilicet ex subsequentis libri cap. 10, et circa finem capitis 18 (omisso tamen capite 15) desinit. Fragmento titulus græce est : Toû άyiou Avyouali:OU περὶ Τριάδος, ἐκ τοῦ βιβλίου τοῦ περὶ τῆς γνώσεως τῆς ἀληθοῦς ζωῆς ἐπιγραφομένου, ἐν ᾧ ὡς ἐν διαλόγῳ ἐρωτῶσι μὲν οἱ àõeλpol, åñozpiverai dè ó Sidá-xadog. Sancti Augustini de Trinitate, ex libro qui de Cognitione veræ vitæ inscribitur, in quo tanquam in dialogo Fratres interrogant, Magister respondet. Vides Græcos incidisse in latinum exemplar jam depravatum, in quo non modo adscribebatur opus Augustino, sed præterea Discipuli mutati erant in Fratres. Isthæc porro mutatio alterius in titulo depravationis causa et occasio fuit (nisi forte mutationes illas eodem tempore factas esse velis): scilicet in quodam Regiæ bibliothecæ Ms. non admodum vetere, qui notatur 4546, iste titulus huic operi præfixus legitur: Incipit liber beati Augustini de Cognitionæ veræ vitæ, quem fecit fratribus heremitis in monte Pysano, ipso existente fratre, anno ætatis suæ xxx1. Et sicut suppositi sunt, Fratres loco Discipuli; ita loco Magister ubique suppositus Augustinus.

COGNITIO VITÆ,

SEU

DE COGNITIONE VERÆ VITÆ
LIBER UNUS.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. Rationalis natura ad quid facta. Operis suscepti ratio. Ejus nomen. Sapientia Dei, quæ os muti aperuit (Matth. 1x, 35), et rudibili animali humana verba formare tribuit (Num. xx, 28), me quoque non solum sermone, sed etiam scientia imperitum ad fandum impellit, atque per se ac de se intellecta aliis pie innotescere compellit. Hujus ergo instinetu ad utilitatem, ut spero, plurimorum, iterum committo me corrodendum dentibus invidorum, et forsitan confovendum cordibus vitæ dilectorum: cum Christus veritas et vita dicat, Hæc est vita æterna, ut te solum verum Deum cognoscant (Joan. xvii, 3). Constat profecto naturam rationalem ad hoc solum factam, ut factorem suum verum Deum intelligat, intelligendo diligat, diligendo in eo, qui est æterna vita, æternaliter beate vivat. Divinitatis ergo essentiam rationabiliter investigare, est ad vitam æternam festinare: hanc vero negligendo ignorare, est utique ad mortem indeficientem properare: quia nimirum hic

Sic Ms. Audoenensis. At Medardensis, construendum. Editi, confodiendum.

ab ea ignorabitur, dum quandoque a beata vita sequestrabitur. Quamobrem cum de hac præclara materia plurimi sanctorum Patrum multa gloriosa con scripserint, ipsamque rem simplicioribus obscuriorem quodam modo reddiderint; libet me per hæc condensa quasi quamdam semitam stilo complanare, qua infirmis intellectibus relicto erroris devio, per planum veritatis liceat libere ambulare. Sed hic quilibet invidus nebulosa facie mihi fortassis occurrit, et virus diu sub livido corde concretum in me acerbiter evomit. Quid tu, inquiens, tentas ligna silvis importare, aut redundanti mari undam instillare conaris? Hujus tam mordacis mordacem dentem hæc petra retundat, et venenum malitiose evomitum in viscera ipsius denuo torquenda refundat. Invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum : imitantur illum qui sunt ex parte illius (Sap. 11, 24, 25). O invide infelix, qui aliena felicitate torqueris, alieno damno depasceris, ipsis rebus probas te ex parte cjus esse, qui invides aliis

Editi, retorquendo.

quod tu ignoras scire: ac mihi ob pium laborem collatum ægris suspiriis ingemiscis, quod tibi ob desidiam, imo ob invidiam denegatum cognoscis. Age miser, potius lethiferum virus quo turges evome, salubre dilectionis antidotum excipe. Sin autem, parti patris tui nigro felle tabescens faveto. Ego autem cum invidia tabescente iter non habeo. Egregiam Scripturarum silvam alacer ingrediens, non in eam, ut tu venenata lingua asseris, ligna deferens, sed pretiosum vita lignum justitiam esurientibus de ea efferre conabor et dulcem vitæ haustum vitam sitientibus de pelago Scripturæ haurire non morabor. Omnes ergo fideles ad lignum vitæque fontem curramus, cujus gustu in æternum beate vivamus. Libellus autem nomen, Cognitio vitæ 1, sortiatur: dum in eo vera vita tardioribus intellectu cognoscibilis reddi videatur.

CAPUT II. Regni cœlestis carnalis excogitatio. Dei notitiam exhibere quam arduum. Qua methodo id tentetur. Quare expostuletur. Operis difficultas. DISCIPULI. Gratias Deo persolvimus, cujus dono aperte in dubiis rebus certificari possumus. Quando quidem ergo nos in hoc ipsum videas confluxisse, ne ad patriam tendentes, in via lassabundi deficiamus; pastu haustuque vitæ ut soles refice, et tempus irremeabili cursu labile, nexibus quæstionum figens, fac nobis stabile ne sua volubilitas nos otiantes involvat, sed tua affabilitas in divinis laborantes ad semper manens ævum sustollat.

MAGISTER. Fructum ligni vitæ in ramis crucis pendulum mecum alacres adite, fontemque vitæ a vita Patre quasi de loco voluptatis manantem, paradisum, Ecclesiam videlicet hortum deliciarum irrigantem unanimes haurite: cujus sapor si palatum cordis vestri indulcorabit, testor vobis, quos vos cum ævo permansuros, de torrente voluptatis suæ quandoque satiabit.

DISC. Cum carnalia sapientes, spiritualia cogitare nequeamus, regnum cœlorum regionem clarissimam, omni opulentia affluentissimam, in qua cœlestem Jerusalem urbem præclaram, meritis atque opibus inclytam, et in hac Deum quasi gloriosum regem, Angelos velut milites vario cultu conspicuos mente formamus:> idcirco poscimus, ut ratione indagante, argumentis quæque obstantia comprimens, veritatem quasi in tenebris latitantem, ad lucem nobis producas, ac Deum aliquando videndum, ut asseris, factum quodam modo visibilem ante oculos cordis nostri constituas.

MAG. Cum Deus omnipotens, solus immortalis, solus invisibilis, solus incomprehensibilis, lucem habitet inaccessibilem; ego autem tenebris vitiorum obsitus, tetram caliginem inhabitem, luci virtutem inadibilem: qualiter ineffabile lumen sauciis aliorum oculis inferre potero, qui cxccutiente cordis oculo, splendorem tantæ majestatis reverberatus nullo modo intueri prævaleo?

DISC. Tamen nitere pro posse in illam rapi, quatenus disjecta caligine merearis ab ea illuminari, nosque per te illustrari; sicut sæpe videmus valles a montibus jubare solis irradiari.

MAG. Conabor pro viribus vobis orantibus, ac logica præeunte, comitantibus argumentis, sequar veritatem usque in ipsius inaccessibilis lucis latibulum fugientem, ipsaque concedente producam eam vobis indagantibus se ostendentem.

DISC. Nostra quidem tibi non deerit oratio, tantum sit tibi prævia dux veritatis ratio. Magnopere quippe a te audire desideramus, qualiter in orationibus de Deo cogitare debemus ne forte infirma mens sibi pulchrum hominem imaginetur, et hoc simulacrum pro vero Deo decepta veneretur.

MAG. Fateor, magnitudine altitudinis suscepti negotii victus succumbo; quia quæ utcumque mente concipio, vix verbis explicare sufficio. Excedit enim

1 Sic Bad. et Audoenensis Ms. At alii libri addunt, veræ. editis desideratur vox, Patre.

1

omne præclarum longe summorum philosophorum ingenium, quia sublimitas hujus rei quæ tractatur, exsuperat omnem intellectum. Quanto quippe magis omnem creaturam ingressus 1, conor eam diligenti intuitu contemplari, tanto magis sentio eam ab aspectu intellectus mei elongari. Operam tamen dabo inquisitioni vestræ pro modulo meo satisfacere, prout ipse de quo agimus, diguabitur notitiam sui deside ranti animæ innotescere. Vos autem ubi vires pordere tantæ eminentiæ pressæ succumbunt, oportet fragilitati ignoscere.

DISC. Nos quanto diligentius hujus rei perpendimus altitudinem, tanto ardentius optamus eam nobis utcumque ficri cognoscibilem, et ejus qualicumque modo intueri pulchritudinem et ideo libenti animo tibi ignoscimus, si ca quæ verbis non vales, saltem nutibus explices.

CAPUT III. Deus proprie exprimi nequit. Cui nullum ex prædicamentis convenit. MAG. Sciendum igitur, Deum nullis verbis proprie exprimi, nulla posse cogitatione comprehendi. Quomodo enim immensus et incomprehensibilis prædicaretur, si humanæ locutioni vel meditationi includeretur? Nunc autem patet quam sit admirabilis, cum omnibus linguis sit inedicibilis, omnibus cordibus sit incogitabilis. Dialectica namque disserendi potens, potenter quæque dubia definiens, cunctas scripturas evibrans et eviscerans cunctam humanam sapientiam annihilans, cum divinitatem intendit, tantæ majestatis luce repercussa pavidum caput tremefacta reflectit, atque in abdita mundana sapientiæ fugiens delitescit, dissolutisque syllogismorum nexibus stulta obmutescit. Nempe et nomine et verbo cuncta exprimuntur, quæ sub decem prædicamentis humano corde concipiuntur. Sed quod ex his nullum proprie Deo conveniat, manifeste ratio comprobat. Nam si dixerimus quod Deus substantia sit quæ omnibus subsistere tribuat, et per quam omnes res esse habent; mox universalia et individua, de quibus substantia prædicatur, genera et species in quibus versatur, simul et novem accidentia, quæ ei necessario inhærent, animo occurrunt: quæ cuncta liquent, quia minime in Deum concurrunt. Si prædicemus quod Deus ipsa magnitudo existat, quæ omnia in mensura el numero et pondere disponat; protinus parvitas huic quantitati se opponit, et sua exiguitate quod est super omnia maximum comminuit. Quem si ipsam bonitatem vel summum bonum nominemus, qui cuncta varde bona facit; statim malum huic qualitati contrarium obviat, et tanto bono se opponere non trepidat. Quod si creator vel dominus prædicetur quod utrumque ad aliquid, scilicet ad mundum refertur; confestim relatio opponit, ante mundi constitutionem eum hoc vocabulo caruisse, et hoc relativum ex mundi creatione ei accidisse; cum ratio astruat nihil Deo accidentale, sed totum quod prædicatur de eo, ei essc essentiale. Porro si ubique totus esse dicatur, et simul cuncta replere loca dicatur; mox localitas clandestine irrepens, illum loco includit, qui cuncta pugillo includit. Si autem sempiternus prædicetur, et cuncta tempora disponere affirmetur; continuo præterito præsens, futurum præsenti succedere festinat, et initium atque finem æternitati adscribere non formidat. Si vero dicatur quod omnia possideat, et amictus lumine sicut vestimento refulgeat; statim cogitatio eum hoc habitu privat, dum amictum lucis vel possessionem rerum ab eo separat. Quod si semper præsens adesse testatur, confestim situs standi vel sedendi imaginatur. Si vero universa regere referatur, actus laboris æternam requiem annullare conatur. Porro si affirmetur patiens, mala nostra sufferens; illico passio se ingerit, et impassibilem pati contendit. His quippe decem cuncta humana conditio includitur, et ab his omnibus proprietas summe essentie evidenti ratione penitus excluditur. Cuncta

Editi, transgressus, minus bene.

etenim quæ vel oppositionem vel contrarietatem vel accidens suscipiunt, nulla ratione Deo proprie conveniunt. Igitur cum ratione repugnaute nibil de Deo proprie loqui valeamus, saltem improprie et per nigma a de eo loqui satagamus.

CAPUT IV. Mens animæ speculum. Scientia unde nobis. Spiritualia fide attingi, non ratione. Spiritus sex modis in Scriptura dicitur. Aer. Ventus. Vita brutorum. Disc. Evidens quidem ratio docet Deum humanis verbis inedicibilem, sed intellectualis mens inhianter desiderat eum sibi utcumque fieri cognoscibilem; quæ mens instar speculi animæ videtur, in quo ipsam imaginem Creatoris sui contempletur.

MAG. Universa quæ in rebus creatis novimus, per corporeos sensus cognovimus. Et ea quidem quæ nec visu nec experientia didicimus, per comparationes visorum vel expertorum discimus, ut quæ de bestiis vel ignotis hominibus legimus ; quæ autem nobis penitus incognita, per comparationes notas non significantur, nunquam prorsus scientia nostra notificantur. Et ideo quia spiritualia nobis sunt invisibilia, atque corporeis sensibus incomparabilia, nunquam crunt nobis aliqua ratione probabilia. Quia vero hre constat esse, sed per similia edoceri nequeunt, fidem Lantum credentium exigunt.

DISC. Quæ ratio argumentis probat, quanquam in comparatione deficiant, necesse est ut rationalis quisque credere non renuat tu tantum profer quid de spiritibus sciendum tibi ratio innuat.

MAG. Sex modis in Scripturis spiritus substantialiter dici, non nescio a vobis sciri. Primo summus omnium Deus spiritus appellatur, ut ibi: Spiritus est Deus; et qui adorant eum, in spiritu oportet adorare (Joan. iv, 24). Secundo angeli spiritus dicuntur, ut ibi Qui facit angelos suos spiritus (Psal. cm, 4). Tertio animæ spiritus nuncupantur, ut ibi: Exibit spiritus ejus, et caro revertetur in terram (Psal. CXLV, 4). Quarto vita brutorum animalium spiritus vocatur, ut ibi: Quis scil si spiritus jumentorum descendat deorsum (Eccle. 1, 21)? Quinto venti dicuntur spiritus, ut ibi: Spiritus procellarum (Psal. cxLvm, 8). Sexto aer spiritus scribitur, ut ibi: Os meum aperui, el allraxi spiritum (Psal. cxvi, 131). Quorum definitio talis est: Aer est spiritus sensilis, non sensibilis: id est, quem nos attrahendo sentimus, ipse nihil sentiens, cunctis tamen sub cœlo viventib's spirainen exhibens. Ventus spiritus est acr, Dei nutu, aliquo motu agitatus, procellis aquarum augmentatus, per angelica ministeria excitatus, per eadem tranquillatus. Vita brutorum animalium est spiritus vitalis constans de aere et sanguine, animalis, invisibilis, sed sensibilis, memoriam habens, sed intellectu carens, cum carne moriens, in aera evanescens.

CAPUT V. Anima intelligens quid sit. Est vita sensibilis, mutabilis, illocalis, passibilis; sine quantitate, figura vel colore. Anima vero spiritus est substantia incorporea, corporis sui vita, invisibilis, sensibilis, mutabilis, illocalis, passibilis, nec quantitatum mensuræ, nec qualitatum formae vel coloris suscepti bilis memorialis, rationalis, intellectualis, immortalis. Et ne hæc vacillet definitio, ratio eam probationibus roboret. Anima est spiritualis substantia; onne enim quod alii vitam subministrat, ipsum necesse est ut subsistat sed anima vitam corpori tribuit: igitur anima realiter subsistit. Hanc vero vitam esse ipsamet probat, dum præsentia sua corpus vivificat, absentia sua idem mortificat. Hæc nobis quidem est invisibilis, sed spiritibus est visibilis. Hanc etiam sensibilem esse constat, dum oculis colores, auribus sonos, naribus odores, palato sapores, manibus aspera vel lenia sentire præstat. Est quoque mutabilis omne enim quod pejoratur et melioratur, mutabile est; sed anima vitiis pejoratur, virtutibus melioratur; igitur mutabilis est. Est etiam illocalis : omne enim quod loco includitur, altitudine, latitu

In MSS., quantitate..... qualitate.... colore susceptibilis.

dine, longitudine acris circumscribitur, corpus est; sed ratio docuit animam incorpoream esse, id est, nec corpus nec aliquod membrum habere; igitur constat eam esse illocalem. Non enim spatium aeris, ut corpus, occupat, nec corpus, ut aqua utrem, implet; sed ut calor toto igni illocaliter inest, ita anima totum corpus illocaliter implet. Ignis quidem est visibilis, sed calor invisibilis et sensibilis, et quodam modo ignem vivificans: ita anima invisibilis, sed sensibilis, visibile corpus quadam occulta vi sensificat et vivificat. Ilrc est quoque passibilis: omne enim quod moerore afficitur, passibile est : sed anima dum suæ voluntatis compos non efficitur, dolore mæstitiæ afficitur; igitur passibilis esse convincitur. Ab hac quantitas excluditur: dum nec altitudine vel latitudine aut longitudine metitur, nec sex circum stantias, scilicet ante et retro, dextrum et sinistrum, sursum et deorsum, se includere patitur. Quaiitas etiam formæ et coloris ab hac secernitur, dum nulla forma vel humani corporis, vel ullius coloratæ rei illi adscribitur. Hæc est memorialis, quia præterita recolit1. Est rationalis, quia præsentia discernit. Est intellectualis, quia futura intelligit. Hanc immortalem hinc esse constat, quod memoriam sui apud posteros perenniter durare laborat.

CAPUT VI. Angeli quid sint. An sint. Quid agant. Notitia eorum et nostræ discrimen. Angelus autem spiritus est substantia incorporca, invisibilis, sensibilis, rationalis, intellectualis, immortalis; bonorum lucida et impassibilis, malorum tetra et passibilis. Sed videndum utrum aliqua substantia talis in rebus creatis esse credatur, cum a nobis minime videatur. Angelos esse ipsa insensibilia probant, quæ tam certam sui motus legem observant. Omne quippe quod movetur, aut motum a se habet aut aliunde: sed omne quod motum a se habet, est sensibile, ut anima; quod aliunde, insensibile, ut corpus. Quod si sol, luna et sidera per se moventur, sensu vel ratione vigere videntur: quæ tam certa tempora, tam certa cœli spatia custodiunt, et quodam modo suum intellectum huic mundo lumine vel signis innuunt. Sed qui ea rationalia vel saltem sensibilia corpora arbitratur, jure sensu carens, inter irrationabilia computatur. Cum autem vere sint corpora visibilia, sed motu carentia, utputa insensibilia, et tamen moveantur; constat profecto quod aliunde moveantur. Restat igitur ca per angelica ministeria moveri. Similiter ventos, pluvias, grandines, fulgura, tonitrua, tempestates, auras jussu Dei per illos regi qui dubitat, ea sensibilia putat sed bunc ratio stultum cum insensibilibus probat. Brut» quoque animalia usibus humanis per illos obsecon dare vel adversari qui non credunt, aut illa per rationis intellectum hrc facere credunt, longe a ratione recedunt. Sed et cuncta quæ in rebus insensibilibus, vel creaturis sensibilibus geruntur, per illos administrari qui ambigit, inuitum a luce veritatis desipit. Igitur constat angelos vere esse, et cuncta nobis occulta patenter nosse. Sed hoc differt inter illorum et nostram scientiam, quod ipsi omnes causas rerum antequam eveniant præsciunt; nos autem vix et cum magno labore investigamus eas, postquam res in actu constant.

CAPUT VII. Deus quid sit. Quod sit. Quod sit veritas, vita, sapientia, justitia et æternitas. Porro summus spiritus, sicut a nullo intellectu valet proprie cogitari, ita nulla definitione poterit proprie determinari. Sed quia intellectualis mens eum utcumque agnoscere anhelat, hæc ænigmatica definitio ei interim sufficiat. Deus spiritus est essentia invisibilis, omni creaturæ incomprehensibilis, totam vitam, totam sapientiam, totam æternitatem simul essentia liter possidens vel ipsa vita, ipsa sapientia, ipsa veritas, ipsa justitia, ipsa æternitas existens, omnem creaturam instar puncti in se continens.

:

1 Mss. duo, recolligit.

2 Mss. duo, refutal.

Si autem aliquis insipiens tantum desipiat, ut Dem esse diffidat hunc solum vere esse, et alia omnia ab ipso habere esse hac ratione colligat. Omnis substantia aut per se subsistit, aut per aliud; sed hunc mundum non subsistere qui contendit, hic fatuus in nihilum tendit. Mundum autem non per se subsistere constat, dum eum cœpisse ratio doceat; partibus enim constat. Omne autem quod partibus conjungitur vel in partes resolvitur, ab aliquo utique conjunctionem vel resolutionem patitur. Mundus ergo non per se subsistit; et ideo sequitur quod creatura sit. Creatura autem ad aliquid, scilicet ad creatorem refertur. Solus igitur Creator per se ipsum et in se ipso existit: omnis autem creatura per ipsum subsistit. Si enim ab alio esse habet, tunc id Deo majus est a quo hoc habet; quod Deo inconveniens est. Et cum nihil præter Creatorem et creaturam existat, si Deus per se ipsum non habet esse, necessitate consequitur ut per creaturam existat ; quod inconvenientissimum est. Amplius, substantia mundi in diversa genera et in differentes species dividitur, et in his singulis bonum invenitur. Omne enim utile, bonum: universa quippe utilia considerantur, et ideo singula bona comprobantur. Omne autem bonum aut per se bonum est, aut per aliud. Sed diversa bona participatione unius boni bona esse necesse est; diversitas quippe recipit magis et minus. Nam quantum ad genus, lapis est minus bonum, qui tantum est, et non vivit (a) ; lignum magis bonum, quod crescendo vivit; equus illo melius, qui vivit et sentit; homo illo præstantius, qui vivit, sentit, et ratione discernit. Restat igitur his maxime et summe bonum, de quo omnibus inferioribus profluat bonum: et hoc bonum est Deus, de quo quasi de fonte cuncta bona profluunt, et in eumdem cuncta refluunt.

Hic solus vere est; et ideo veritas est. Omnc enim quod est, verum est; quod vero non est, falsum est; sed Deus vere est, igitur veritas est (b). Creatura autem ei collata quasi non est : et idcirco quasi falsitas ad veritatem est. Omne enim quod ex nihilo esse cœpit, in nihilum redigi poterit: sed omnis creatura ex nihilo a Deo producta, ad aliquid esse est perducta: igitur si ci comparatur, nihil esse comprobatur. Nulla ergo mens Deum esse dubitat, per quem alia cuncta esse considerat. Hujus essentia est vita. Omne enim quod est, aut vivit aut vita caret; omne autem quod vivit, aut per se vivit aut per aliud: sed Deus per se ipsum et in se ipso vivit, et aliis omnibus vivere tribuit; igitur vera est vita et vitalis veritas. Se ipsum quoque et totam facturam suam sapit et intelligit, cui nihil aliud est sapere, quam vivere et esse; igitur sapientia est. Se ipsum etiam et omnem creaturam diligit; quia justitia est : et hanc justitiam non aliunde accipit; igitur justitia et dilectio existit. Initio et fine caret, præteritum et futurum non habet; igitur æternitas est.

CAPUT VIII. Dei claritas qui cognoscenda. Anima quæque toto mundo major. Magnitudo intellectualis. Claritas Dei qui cogitanda. Cum itaque ratio Deum veraciter esse probaverit, et hunc vitam, sapientiam, veritatem, justitiam et æternitatem veris assertionibus essentialiter esse docuerit; restat nunc ut ad hunc quoque videndum aliquam fenestram aperiat, per quam mens per quosdam gradus scandens prospiciat, quatenus regem gloriæ in decore suo videre prævaleat. Pedetention autem ratio per corporalia gradiatur; ne infirmus intellectus per ardua nitens, difficultate confractus relabatur. In primis igitur hunc corporeum solem mente consideremus, cujus magnitudine totum mundum calefieri, cujus claritudine totum orbem illuminari videmus. Post bunc millia millium Angelorum Deo ministrantium attendamus, quos singulos ratione monstrante, septics, imo centies sole splendidiores sciamus; nam hic sol est minister mundi, An

Editi addunt, increatm.

(a) Vid. Anselmi Monolog. cap. 4. (b) vid ibid., cap. 28.

geli autem templa Dei. Quantum ergo differt templum Dei a servo mundi, tantum differt claritas Angelorum a claritate solis. Deinde decies millies centena sublimium Angelorum Deo astantium perpendamus, quos singulos centies, imo millies præ sole clariores pro certo noscamus. Sicut enim luna stellas, sol lunam in claritate excellere cernitur; sic quilibet superior ordo Angelorum inferiorem, ab Angelis usque ad Seraphim, gloria, dignitate, claritate præcellere creditur. Post hos innumerabilia millia sanctarum animarum inspiciamus, quas singulas longe sole lucidiores, Angelis beatitudine et claritate coquandas non dubitamus. Tot et tantis luminibus singulariter consideratis, singulorum etiam magnitudinem contemplemur; quatenus ad id quod intueri anhelamus, facilius sublevemur. Cogitemus itaque animam splendidum ignem, cujus minima scintilla ratione instruente vincat hunc solem. Omne enim quod ab alio includitur, minus eo quod se includit, esse necessitate convincitur; sed cogitatio animæ, quae ejus scintilla est, non solum hune solem, sed et totum mundi ambitum brevi spatio includit, et totus orbis eam minime circumscribit: igitur constat quamque animam toto mundo longe majorem fore. Angeli autem sicut ab animabus beatitudine, ita etiam differunt magnitudine. Hic nemo magnitudinem corporalis quantitatis intelligat, sed illam potius intellectualem, quæ hunc mundum corporeum, et cuncta in eo corpora ad parvitatem redigat. Hinc jam mens se in alta elevet, cor suum quantum potest dilatet, tot luces inestimabili claritate, incomparabili magnitudine resplendentes sub se prospiciat; super se vero quamdam admirabilem lucem, quæ omnium illarum lucium lux sit, intendat, que sie super tot et tantas luces longe refulgeat, sicut sol super omnes stel las luceat; cujus lucis ineffabilem magnitudinem et admirabilem pulchritudinem ille tot et tante luces jugiter admirentur, et in cujus affluentissimam dulcedinem indefesse prospicere delectentur. Haec profecto est lux inaccessibilis, quam inhabitat essentia Dei (1 Tim. VI, 16), solis mundicordibus visibilis. Nullus hic cogitet luce Deum, quasi tabernaculo hominem circumdatum; quasi aliud sit Deus qui lucem inhabitet, et aliud lux quam inhabitet : sed potius ipsam lucem essentiam Dei sciat, in qua universa bona simul locata intelligat. Hac est lux que Angelos et animas in cœlis sua visione satiat. Hac est quæ mundicordes per contemplationem illuminat. Hæc est que solis lucernam in mundo commorantibus, ut candele lumen in carcere positis præstitit; qua de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de exsilio ad patriam remeare possint. Ergo in oratione taliter mens vestra Deum meditetur, taliter intentio vestra imaginem ejus contempletur, scilicet talem lucem, quae sic super solem, ut sol super candelam, resplendeat; immortalem, quæ sic super innumera Angelorum et animarum millia præ sole centies splendida, ut sol super sidera, refulgeat. Unde dicitur Pater luminum in Canonica Jacobi: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17). Non multum quippe a veritate aberrat qui talem Dei imaginem ante ocu'os cordis in oratione

versat.

CAPUT IX. Visionis beatæ Dei variorum nominum ratio. Qualiter sancti in oratione cogitandi. Hæc præsens visio Dei facie ad faciem regnum cœlorum vocatur; quia extra hoc corporeum cœlum, imo extra omnem locum, Angeli et justi, qui cœli nominantur, hac visione fruuntur. Idcirco etiam quamvis Deus in omnibus creaturis essentialiter manere credatur, proprie in cœlis, id est, in justis habitare prædicatur; quia ipsi inhabitationem ejus fruendo sentiunt, et eum omnibus rebus inesse gaudentes conspiciunt; quem sib. minime adesse cognoscunt, qui terrena diligunt. Sicu

1 Mss. non habent hæc verba: Unde dicitur........... a l'atra luminum.

Abest a Mss., in cœlis, id est

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »