ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Inim videns et cæcus in sole stantes, videns claritate olis videndo fruitur, cæcus lumine ejus privatur ; et quamvis præsentia solis utrique æque adsit, tamen ejus præsentiam non æqualiter uterque sentit; sic Deus hos tantum inhabitare dicitur, qui ejus præsentia facie ad faciem videndo, ut Angeli, aut per contemplationem speculando, ut justi in hac vita, fruuntur; in his autem non esse dicitur, qui ejus visione privantur. Unde et regnum cœlorum intra nos esse prædicatur (Luc. XVII, 21), quia visio Dei omnipotentis, quæ regnum coelorum, id est, justorum nominatur, in Angelis et justis contemplatur. Hæc etiam vita æterna appellatur, quia beati præsentia indeficientis vitæ plene perfunduntur, et nunquam nec morti, nec ullis doloribus ministris mortis subjacere permittuntur. Ad hoc namque creati sunt, ut æternaliter vivant, et æternam vitam æternaliter aspiciant. Hæc quoque cœlestis civitas nuncupatur, quia unanimitas illorum civium ad videndum Regem gloriæ in decore suo congregatur. Hæc nihilominus Jerusalem cognominatur, quia visione semper manentis pacis satiantur. Hæc paradisus vocitatur, quia omnimoda omnium deliciarum abundantia jucundantur. Hæc quoque superna patria nominatur, quia omnes justi hanc visionem, utputa filii Dei, hæreditare non dubitantur. Cum ergo sanctos in oratione invocatis, sic oportet de eis cogitare constitutis in gloria æternæ claritatis, scilicet splendidissima lumina longe præ solis fulgore lucentia, qui omnia bona pleniter in Dei visione habeant, et cunctis se invocantibus potenter subveniant.

Disc. Sol æternus ad quem videndum nos tua dulcis oratio perduxit, et cujus serena lux in cordibus nostris per tua verba illuxit, ipse te de tenebris exemptum in lucis regione constituat; et inter luces quas prædicas, te lucentem luce sux visionis perenniter frui tribuat.

MAG. Si quid per me probabile profertur, nolo ut inde mihi, sed Deo, cujus donum est, gratia referatur; qui sæpe per abjectos servos ad hæreditatem suæ visionis filios suos convocat, et per hostes de exsilio ad patriam iter salutis amicis prænotat. Et bene nostis aliquando deformem formoso speculum, imo cæcum videntibus lumen tenuisse, ac claudum sanis gressu viam ostendisse.

CAPUT X. Quod in Deo necessaria et personarum trinitas et essentia unitas. DISC. Nos quoque propter ea quæ audivimus, perenni Deo grates referimus, cujus visio per te nobis innotuit, et qui talem thesaurum carnalibus absconditum per te nobis protulit. Sed (a) quia pondus carnis animam aggravat, ecce iterum carnalis cogitatio mentem divina contemplantem pulsat. Cum enim superius ratio unum Deum verissime esse demonstraverit, et ipsum solum cuncta ex nihilo fecisse probaverit; quomodo quasi tres deos adorare docemur, dum Patrem perfectum Deum, Filium perfectum Deum, Spiritum sanctum perfectum Deum confiteri monemur? Dum enim sic distinctæ tres personnæ distinguuntur, quid aliud quam tres dii a nobis intelliguntur?

MAG. Ipsa veritate se demonstrante et ratione probante, citius videbitis necessariam in una essentia personarum trinitatem, et item per omnia necessariam in tribus personis individua substantiæ unitatem. Cum jam superius de Deo loquerer ænigmatice, quia non poteram proprie, quid dixi essentiam Dei esse?

[blocks in formation]
[blocks in formation]

DISC. Per omnia patet.

MAG. Summum spiritum Patrem lucem appellari habetis in Apostolo: Deus lux est, et in eo tenebræ non sunt ullæ (I Joan. 1, 5). Summum quoque spiritum Filium splendorem nuncupari Apostolo habetis in alio Qui est splendor substantiæ ejus (Hebr. 1, 3). Summum nihilo minus, Spiritum sanctum calorem nominari habetis apud Moysen: Deus noster ignis est (Deut. iv, 24). Cum itaque lux, splendor, calor sit una natura et individua substantia, vocabulo vero diversa; constat profecto Patris et Filii et Spiritus sancti unam naturam individuamque essentiam, dum in co quod significat quid sit, substantialiter spiritus nominatur; et item in personis diversitatem necessariam, dum Pater gignens, Filius nascens, Spiritus sanctus ab utroque procedens prædicatur.

Disc. Plane trinitatem in personis perspicue videmus, et necessariam in substantia unitatem evidenter tenemus.

CAPUT XI. Cur substantiæ et personæ nomina Deo aplata ferantur. Pater cur sic dictus non mater. Cur gignens. MAG. Ideo vigilantissime hæc duo nomina, scilicet substantia et persona, divinæ essentia coaptantur, quia semper substantia de individuis in pluralitate consistentibus, persona autem de individua rationali natura prædicatur; cum nos soleamus personis pluralitatem, substantiæ autem designare essentiæ unitatem.

1

Disc. Qua similitudine vocatur æterna lux Pater? MAG. Quia ex se prolem æqualem sibi genuit. DISC. Nonne sibi magis matris nomen convenire videretur?

MAG. (b) In patre semper est principalis causa prolis, et ideo a principali sexu debuit jure hoc nomine appellari.

DISC. Qua similitudine dicitur gignens?

MAG. Certum est quod mens gignit cogitationem; cum autem mens se ipsam cogitat, quasi aliam sibi similem generat. Sic summus Deus cum se ipsum talem qualis est, cogitavit, procul dubio similem sii per omnia imaginem generavit. Et sicut gignens jur Pater vocatur, ita rectissime genitus Filius nomi

natur.

CAPUT XII. Quod nunquam sine Filio exstitit. DISC. Si Deus Filium genuit, videtur aliquando fuisse quod Filium non habuerit, et hoc nomen ex accidenti possederit. Quod si hoc ita est, superior prolatio labefactatur, qua Deo nihil accidentale, sed totum essentiale prædicabatur.

MAG. Jam docuit ratio, Dei essentiam esse ælernam vitam, initii et finis nesciam. Quod si hæc singalaris vera vita absque initio semper fuit, constat quod et absque initio semper se vivere intellexit. Quod si se vivere non intellexit, sapiens non fuit : quod nefas est de Deo dicere. Quod si aliquando sapientiam aliunde accepit, quia prius caruit, tunc id a quo tantum bonum accepit, Deo melius exstitit; quod absurdissimum est. Sed si sempiterna vita semper se vivere intellexit, hæc intelligentiae sapientia non aliunde ei accidit, sed semper ci coessentialis fuit, quan quam hanc ex se, ut prolem suam, inef

Græci legunt, splendorem.

Vid. Elucidarium, lib. 1, cap. 1.
Ex Anselmi Mavolog, cap. 42.

fabiliter genuerit. Igitur Pater nunquam sine Filio exstitit.

CAPUT XIII. Cur hic Filius, non filia. DISC. Qua similitudine splendor æternæ lucis Filius vocatur, non filia ?

et

MAG. Quia per omnia similitudo Patris in eo exprimitur, unde et similitudo ejus dicitur. (a) Nihil enim in rebus creatis ad integrum ejus similitudinem servat a quo nascitur. Capilli namque a capite nati sunt capiti dissimiles, poma ab arboribus nata sunt illis dissimilia, lana dissimilis ovibus; fetus animalium, vel ipsi filii hominum, non per omnia similes qualitati genitorum. Hic autem per omnia gignenti est simillimus; et ideo verissime non filia, sed filius.

CAPUT XIV. Quare Verbum. Verbi etymon. Disc. Qua autem habitudine Filius Verbum vocatur ?

MAG. (b) Tripliciter verbum intelligitur. Verbi gratia, cum hoc verbum, Homo, ore profertur ; aut com idem verbum, Homo, absque motu lingue in corde formatur; aut cum res ipsa, quam significat illud verbum, Ilomo, qualis sit in intellectu cogitatur. Hoc tertio modo Deus Verbum suum genuit, cum se ipsum cogitando dixit. Et quia totam mundi formam eadem cogitatione dixit, ideo dicitur, quod omnia in Verbo suo fecerit unde et de creatione mundi legitur, Ipse dixit, et facta sunt ( Psal. xxx11, 9). Nihil enim est aliud Filius vel Verbum Dei, quam cogitatio vel ars vel sapientia ejus. Nempe cum nos aliquam rem cogitamus, ipsius rei imaginem in cogitatione nostra formamus: sic Deus cum se ipsum cogitavit, similem sui per omnia imaginem formavit ; et ideo hoc Verbum imago vel similitudo Dei dicitur, sed nihil aliud nisi eadem essentia exprimitur. Unde et hoc verbum dicitur quasi vere bonuin.

CAPUT XV. Qui res omnis creata in Verbo vita. DISC. Quomodo dicitur, Omne quod factum sit, in ipso vita fuerit? Num lapides qui stolidi sunt, in verbo Dei vivunt?

MAG. Omnis creatura trifarie subsistere dicitur : (c) In Deo, in se ipsa, in nobis. In Deo vita immutabilis, in se ipsa substantia commutabilis, in nobis similitudo rerum imaginabilis. Verbi gratia, lapis in se ipso est substantia mutabilis, quia in calcem convertibilis, in nostra cogitatione similitudo lapidis, in arte Dei essentia interminabilis vitæ durabilis. Cum enim artifex domum facere cogitat, jam domus in ipsa arte vivit, quam postmodum manus ædificat. Sed illa quam manus erigit, corruet; illa vero quæ in arte vivit, permanet. Nihil quippe aliud est ars quam anima, et anima nihil aliud quam vita: sic Verbum Dei nihil aliud est quam ars ejus, et ars nihil aliud est quam ipsa vita et in hac cuncta immutabiliter permanebunt, quæ in substantia sui mutabilia deficiunt.

CAPUT XVI. Qui solum Verbum incarnari potuit. DISC. Cum evidens ratio idem Verbum cum Patre et Spiritu sancto, unam individuam substantiam inexpugnabiliter probaverit, quomodo solum incarnari potuit? Si enim a Patris et Spiritus sancti essentia est separatum, et sic singulariter inhumanatum; constat profecto quod Patris et Filii et Spiritus sancti substantia non sit individua, que potuit pati separationis discrimina.

MAG. Sicut sempiterna virtus divinitatis per ea quæ facta conspiciuntur, potest intelligi (Rom. 1, 20) ; sic hoc profundum nimis occultum ↓ per ea quæ in nobis geruntur, ratione perscrutante poterit inspici.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Notum est enim quod humana mens verbum communis locutionis ex se cogitando gignit, et idem ver. bum in mente et in memoria simul una essentia exi · stit. Cum vero mens verbum suum aliis innotescere cupit, cum eadem cogitatione, que nihil aliud est quam verbum suum, et cum memoria disponit, quod idem verbum corpus vocis induit, et auribus audibile, et cordibus audientium visibile procedit, et etiam litteris corpus suum ligari et videri permittit; et tamen invisibile manens, de essentia mentis et memoria non recedit. Non ergo mens neque memoria, sed solum verbum singulariter sonuit per corpus vocis sensibile; et tamen inseparabiliter mansit in essentia mentis et memoria invisibile. Sic summus Pater Verbum suum se ipsum cogitando genuit, quod in Patris et Spiritus sancti essentia simul coessentiale subsistit; sed tamen нес Рater nec Spiritus sanctus, sed solum Verbum quod est Patris Filius singulariter humanum corpus induit, sensibile hominibus se exhibuit, corpus sumptum indigna pati permisit ; ipsum inseparabiliter in essentia Patris et Spiritus sancti invisibile et impassible permansit.

CAPUT XVII. Cur amor Dei Spiritus et cur sanclus. DISC. Qua autem similitudine amor Dei Spiritus nominatur?

MAG. Dei essentiam dixi esse vitam. Vera autem vita se vivere intelligit; et si se vitam intelligit, se utique diligit. Dei autem vivere, intelligere, diligere, nihil est aliud quam existere. Dilectio ergo Dei est vita, et vita est spiritus. Et quia Deus per dilectionem cunctis esse vel vivere tribuit, idcirco spiritus nuncupatur. Ideo autem sanctus additur, quia cuncla per eum sanctificantur.

CAPUT XVIII. Spiritus sanctus qualiter a Patre et Filio. Quatenus in specie columbæ vel ignis. Disc. Qualiter probatur hic Spiritus a Patre et Filio procedere ?

MAG. Nihil aliud Spiritus sanctus, quam amor Dei intelligitur, unde et Deus charitas dicitur ( Joun. Iv, 46). Constat autem quia Pater Filium ut se ipsum diligit, et item Filius Patrem tanquam semetipsum diligit; vita namque diligit se sapere, et item sapientia diligit se vivere: vitae autem et sapientiæ probata est una essentia esse. Igitur dilectio vel amor vel charitas, quod est Spiritus sanctus, in substantia Patris et Filii coessentialis existit ; et ideo ab utroque æqualiter procedit.

Disc. Si Spiritus sanctus Patri et Filio coessentialis existit, quomodo ab individua substantia separari potuit cum in specie columbæ super Dominum Matth. 1, 16), vel in forma ignis super Apostolus apparuit (Act. 11, 3).

1

MAG. Spiritus sancti substantia non est in columbam vel ignem transmutata, sicut nec Verbi in carnem transformata: sed Spiritus sanctus columbæ corpus condidit (a), in quo se ad horam super corpus Verbi inseparabiliter ad testimonium hominibus visibilem praebuit, ipse vero invisibilis in essentia Patris et Verbi inseparabiliter mansit. Animas quoque discipulorum interius possidens, foris speciem ignis vel Jaminis oculis hominum pro signo exhibuit, et tamen a substantia Patris et Filii non recessit; profecto insinnans quod Pater et Filius per eum peccata consumunt, et in eorum amorem hominum corda per ipsum accendunt; et quod impios per eum ad ignem judicabunt, justos vero lumine vitæ in ipso glorifica

bunt.

CAPUT XIX. De æqualitate personarum. Cur deitas virtutum vocabulis non colatur. Disc. Quomodo constat has personas esse æquales ?

MAG. Deus est summa vita, summa sapientia, summa dilectio. Quantum ergo vita vivit, tantum

Editi, per corpus sibi inseparabiliter unitum ad, etc Fortasse, separabiliter unitum. (4) Hic desinit versio græca.

se intelligit et tantum se diligit. Si enim non tantum se intelligit quantum vivit, nequaquam summa sapientia erit; et si non tantum se diligit quantum se intelligit, summa dilectio minime existit. Sed cum ipsius substantia verissime summum bonum sit; summa autem vita, et summa sapientia, et summa dilectio non nisi in summo bono inveniri possit; neFicessario sequitur tres persouas, Patris gignentis, lii geniti, Spiritus sancti procedentis, per omnia esse æquales, et in una eademque individua substantia summum bonum existentes.

Disc. Cur in his vocabulis magis deitas veneratur1, cum misericordia et justitia et cæteræ virtutes ejus essentiæ assignentur ?

MAG. Quia illa sunt ei proprie secundum se substantialia, ista vero secundum nos ei accidentalia. Misericors namque inde dicitur, non quod miserum cor habeat; sed omnem miseriam longe a Deo esse ratio probat. Justum autem humana locutio nominat, qui bonis bona, malis mala recompensat. Verum quia Deus miseris in miseriis subvenit, nomen misericordis vel misericordiæ accepit: quamvis si nunquam aliquis miser fuisset, cui misericordiam impenderet, non minus tamen in substantia sui ipsa misericordia existeret. Quia vero justis largitur præmia, injustis justa irrogat supplicia; juste vocatur justus vel justitia tamen si nullus foret cui vel gloriam vel pœnam impenderet, non minus ipse justitia subsisteret. Sic de cæteris virtutibus sentiendum.

CAPUT XX. Annon aliqui necessario miseri; Deus vero auctor mali. Quod sine miseris justitia et misericordia Dei manifestari queant. Disc. Hinc maxima videtur quæstio suboriri. Si misericordia Dei non potuit dignosci nisi per miseros, nec justitia ejus sciri nisi per damnandos; videtur inevitabiliter sequi, quosdam necessario miseros factos, per quos misericordia Dei revelaretur, et quosdam necessario damnabiles, per quos justitia Dei manifestaretur. Quod si ita est, jam frustra prædicabitur malum nihil esse, cum nihil pejus possit excogitari quam miseria et damnatio: et si hoc per validissima rationis argumenta non infirmabitur, jam Deus summum bonum minime cognoscitur, imo auctor tanti mali convincitur. Porro si noluit vel non potuit ostendere suam misericordiam nisi in miseris, justitiam nisi in damnandis; quis non videat sequi, eum malevolum vel impotentem; in uno, quod bonum nisi per malum ostendere noluerit; in altero, quod aliter facere non potuerit?

MAG. Quis vel demens hæc præsumat dicere, misericordiam et justitiam Dei nisi per miseros et damnandos manifestari non potuisse, cum manifeste constet nos occultas divitias non solum per egentes, sed etiam per abundantes demonstrare posse? Si enim occultam habuero pecuniam, non ideo necesse erit quemquam pauperem existere, cui largiendo eam manifestam faciam, cum idipsum diviti tribuendo facere queam; sed potius si pauper quilibet existens ad me venerit, de occulta pecunia ei misericordiam impendi oportebit. Sicque ejus experientia me largum et locupletem comprobat; quod idem in divite posse fieri constat, quamvis pauperis vel divitis scientia aut experientia nihil mihi utilitatis, utputa omnia bona habenti, conferat; ipsis autem utilia, imo necessaria me habere, eis scire et experiri multum expediat. In hunc quippe modum si nullus aliquando miser vel damnabilis fuisset, Deus omnipotens misericordiam et justitiam in angelis et hominibus non minus manifestare potuisset, de sua videlicet abundantia eis misericorditer largiendo quod minime haberent; præsertim cum omnis creatura a se omnino nihil habeat, sed omnia ab ipso fonte omnium bonorum accipiat, ac dona sua in suis juste conservando quæ ab eo accepissent. Et ideo non erat necesse ut vel angelus damnationem ad manifestandam Dei justitiam, vel

diti hinc addun, quam aliarum virtutum.

[ocr errors]

homo miseriam ad declarandam Dei misericordiam inciderent; cum utrumque in stantibus angelis declaraverit misericordiam videlicet, eos a lapsu conservando; justitiam, eis præmia dando. Quia autem libera voluntate angelus vel homo a Deo apostataverunt, misericordiam et justitiam, quasi prius occultam, manifeste experti sunt, dum illum justitia juste damnavit, istum misericordia misericorditer de miseria liberavit. Et cum in hac experientia nihil Deo utilitatis accreverit, in quo plenitudo omnium bonorum ante omnem creatam creaturam fuerit; sequitur quod nulla necessitas, sed sola voluntas eos ad miseriam compulerit.

CAPUT XXI. Mali Deum auctorem non esse, sed ordinatorem. Dei bonitas. Omnipotentia. Deum autem non esse auctorem mali hinc aperte constat, quod ipse omne malum damnat. Porro quod malum non subsistat, evidens ratio probat. Omnis enim substantia bona est, sed malum bonum non est; igitur malum ́ substantia non est, sed privatio boni est. Videtur autem malum quoddam agendi vel patiendi separabile accidens; in actu quidem, dum inordinate agitur; in passione autem, dum inordinata actio bene ordinabitur. (a) In regno quippe cuncta ordinantis nihil inordinatuin relinquitur. Est autem rectus rationalis creaturæ ordo, ut caduca respuat, mansura appetat; homines in anima immortales diligat, Deum summum bonum præ omnibus amans, ejus voluntati obediat. Sed qui summum bonum contemnunt, caducum mundi bonum diligunt, socias animas despiciunt, carnis desideriis obediunt; hi inordinate vivunt, sicque malum faciunt. Hoc vero malum ordinabitur, dum hæc actio in passionem mutabitur. Nam dun tales et summo et caduco mundi bono privantur, necesse est ut asperis, que blanditiis contraria sunt, afficiantur; quæ tamen in se ipsis non sunt mala, sed patientibus videntur amara. Igitur per naturam nihil est malum.

Deum autem summum bonum hinc constat, quod malis et reis, quasi contra justitiam, misericordiam suam prærogat. Nempe a fonte summi boni talis justitia manat, qua Deus jure indignis misereri debeat: qui etiam benevolus in hoc comprobatur, quia solus tot bonis frui noluit, sed ex nihilo tot substantias protulit, quibus bona gloriæ distribuit. Omnipotens vero, imo ipsa omnipotentia hinc declaratur, quod tantam machinam rerum cum omnibus quæ sunt, potuit ex nihilo formare, et omnis creatura eum ad inconveniens non flectit, sed quidquid est, nutui suo parel. Ecce tota munitio vestrae propositionis jacet subruta ariete manifeste rationis1.

CAPUT XXII. Unde res creatæ. Non ex Dei substantia. Non ex materia sed ex nihilo. Qui tamen non ex nihilo. Disc. Utile est munimen erroris subrui, et arcem veritatis construi, cujus fundamentum quia super omnia creantem stabiliter locasti, superest ut machinam super originem creature consolides, ac finem mundi initio continuando ædifices, culmenque in alto regni cœlorum consummes. Itaque ratione probante nobis insinua utrum universitas creaturæ ex Creatoris substantia, an ex aliqua præexistente1 materia, an ex nihilo sit condita.

MAG. Hujus structuræ compagem hic artifex corroboravit, cujus opus nullius augmenti molimen conquassabit. Ex substantia Creatoris se esse ipsa creatura negat, et evidens ratio totis armis suis repugnat. Deus namque est immutabilis, omnis autem creatura mutabilis quæ si ex immutabili natura processisset, consequenter et ipsa immutabilis perduraret. Porro si corruptibilis natura ex Dei substantia prodiit, sequitur quod Dei essentia corrumpi possit; quam cœcæ mentis insaniam jacula rationis confodiunt, et a præsentia veritatis longe rejiciunt. Quod autem ex nulla substantiali materia condita sit, hinc constat, quod nihil præter Deum fuerit. Restat ergo quod Editi, arce manifesti erroris.

2 Mss., existente.

()ta Elucidar. lib. 1, cap. 16.

universitas ex ninilo creata sit; non quod nihil aliquid fuerit vel sit, sed quod non aliquid fuit, hoc aliquid Creator esse fecit. (a) Tamen ante creationem totius creature imago in Verbo, id est, in arte Dei fuit, ad cujus exemplar universitas in creatione prorupit. Sicut enim pictor varietatem picturæ prius in mente fingit, ad cujus similitudinem postmodum visibilem picturam pingit : ita Deus universitatem creaturæ prius in sapientia sua formaverat, secundum quam formam cuneta per multimodas species creaverat. Sed pictor picturam mente conceptam in re non existentem, per colores et per instrumenta extrinseca adesse perducit; Deus autem universitatem in sapientia sua nullam quidem substantiam existentem per nulla instrumenta in tot substantias produxit; et ideo ex nihilo omnia fecit, et tamen quasi non ex nihilo, sed ex aliquo visibilis mundus processit, dum instar archetypi mundi formas induit."

CAPUT XXIII. Quæstiones de præsentia Dei. Disc. Jam egregia turri in altum surgente discreta ratio tenebras erroris undique versum eliminet, præclaram structuram serena veritatis luce clarificet, ac nobis inclytæ ædis opus mirantibus aperiat utrum Creator in creatura, an creatura in Creatore, an utrumque in utroque consistat; an potius Creator extra creaturam alicubi in aliqua gloria substantialiter mancat, creaturam autem per se existentem potentialiter repleat; an dimidius in cœlo, dimidius in mundo; an aliquando totus in cœlo, aliquando totus in mundo subsistat an per singula loca divisus, an in omnibus locis totus existat; an aliquando in illo loco, aliquando in alio sit, verbi gratia, heri Jerosolymis, hodie Carthagini, cras Roma morari credendus sit; an extra omnem locum et extra omne tempus semper et ubique sit.

MAG. Sicut sol exoriens quamvis innumeras rerum formas tenebris obsitas cunctas sua præsentia irradiat; ita potens ratio licet multiplices nimiumque perplexas vestras propositiones perspicaci intuitu singulas discriminat, resque profundissimas de obscurissimis latebris protractas perspicue elucidat.

CAPUT XXIV Quod Deus sit in omni creatura. Quod quæque eum sibi inesse sentiat. Quod Creator in tota creatura existat, omnis creatura probat: quæ se nihil a se, a Deo autem esse et bonum habere clamat. Deus namque est summa essentia et summum bonum: onmis autem creatura per eum subsistit ; omnis vero substantia bona est, quia ex summo bono est. Ubi autem Deus non est, ibi nihil est; ubi vero aliquid substantiale est, ibi Deus est: ergo in omni creatura Deus existit, quoniam omnis creatura subsistit. Hic fortassis infirmus animus apud se dicit, Si Deus in omni creatura est, tunc et in cœno, et in inferno, et in brutis animalibus, imo et in dæmonibus est, quæ utique creaturæ sunt. Hic nullam inconvenientiam aperta ratio probat, que in his omnibus bonum considerat. Cænum quippe est res cum alia permixta, utpote terra cum aqua vel cum alia hujusmodi: terra autem bona est, quia substantia est, et aqua bona est quia substantia est. Infernus quoque dicitur esse igneus; et ignis bonus est, quia substantia est. Bruta eliam animalia singula in genere suo ad aliquid utilia sunt; et ideo bona sunt. Dæmones nihilominus, in co quod angelica sunt natura, boni sunt. Igitur cum constet hæc singula in bono subsistere, necessario sequitur Deum, qui solus bonitas est, in omnibus esse.

(b) Sed et omnis creatura Deum sibi inesse per aliquid sentit. Angeli etenim et universa viventia Deum sibi inesse sentiunt. Deus quippe vita est, et omne quod vivit, vita vivit. Non enim angelus magis vivit quam vermis, licet ille sit immortalis, iste mortalis. Nec angelus magis subsistit quam vermis, quamvis illius substantia sit æterna, istius caduca. Corpora quoque coelestia, scilicet sol, luna, sidera, Deuin in se sentiunt dum per eum lucent et subsistunt. Arbo(a) Vid. Anselmi Monolog. capp. 9, 11. () Vid. Elucidar. lib. 1, cap. 5.

res et herbe Deum in se sentiunt, dum per eum crescunt et subsistunt. Lapides vero Deum sibi inesse sentiunt, dum per eum subsistunt. Dæmones sibi Deum adesse sentiunt, dum per cum vivunt et sentiunt; sed et in hoc Deum adesse sentiunt, quod justo Dei judicio mala in pœnis luunt. Deus enim justitia es!, et ubicumque justitia exercetur, Deus ibi esse creditur. Sic denique adest imperator latroni dum eum damnat, sicut militi cum eum remunerat. Et nemo opinetur Deum sordes mundi abominari, sed solas peccatorum sordes noverit cum exsecrari; nec eum ullo modo posse ulla re commaculari, sicut nec radium solis ulla immunditia sordidari.

CAPUT XXV. Creaturæ etiam sunt in Deo. Objeclio solvitur. Carnalis de Deo et mundo cogitatio. Idea sincerior. Omnis autem creatura in Creatore existere hinc cognoscitur, quod extra Deum nihil esse creditur; sed tamen non sic est in eo ut sit ejus substantia vel pars ejus essentiæ, ut cor est in animali vel pars animalis, sed ut lucerna lumen in sole non est ejus substantia, neque pars ejus essentiæ1. At aliquis stultus hic prorumpit et dicit, Si lapis est in Deo, et Deus est in lapide, ergo lapis est Deus. Non utique sequitur, ut onine quod est in altero, sit illud in quo est; nam vinum est in utre, et tamen non est uter; sol quoque in speculo, et speculum in sole, et tamen neutrum est quod aliud. Sicut quilibet Rome positus, si cogitatione totam civitatem collustraret, totam urbem cum populo imaginando menti sue includeret; recte diceretur Roma in ejus anima, et ejus anima in Roma esse, nec tamen ejus substantia esse: sic profecto Deus in omni creatura, et omnis creatura in eo rectissime affirmatur, et tamen neutrum quod est aliud; sed hic Creator Deus immutabilis, hæc creatura mutabilis verissime prædicatur.

Sed quia nos in tenebris nati sumus, lumen veritatis videre non possumus. Mundum hunc super abyssum fundatum, Deum autem cum Angeli in cœlo locatum cogitamus, et extra hunc mundum nihil nisi tenebras esse putamus. Sed potius visus mentis nostræ magnitudine veræ lucis hebetatur, sicut corporeus oculus fulgore solis reverberatur, et tenebræ nostræ tantam claritatem non comprehendunt, et caligante cordis intuitu eam nos contemplari præpediunt. Nempe totus hic mundus instar brevissimi puneti intra Deum colligitur; serenissima autem lux majestatis ejus extra undique versum in immensum diffunditur. Deus quippe universa supra et infra, interius et exterius, et in circuitu essentialiter, replet; et nullius creaturæ intellectus interminabilem ejus substantiam ulla cogitatione excedit. lloc iterum infirmum intellectum scandalizat, et tacitus apud se volutat: Si cuncta in Deo sunt, ergo et lupi et serpentes imo et dæmones in co sunt. Hic, ut supra, nulla inconvenientia comprobatur, dum in his omnibus bonum reperiatur. Omne autem bonum in Deo est, extra quem nihil est.

CAPUT XXVI. Cur non omnis creatura æqualiter bono fruatur, cum omnis sit in Deo. Quid sit malum pati. Sed quæritur, cur aliqua creatura quidquam mali patiatur, et non potius tota aqualiter bono fruatur, si Deus, qui est summum bonum, in omni creatura esse declaratur. Sed sciendum est, quod sicut anima per totum corpus diffusa, in singulis membris tota consistit, non tamen singulis membris tota administrationis sue munera tribuit, sed oculo tantum videre et non audire, auri autem audire et non videre, et et cæteris in hunc modum; membrum autem cui donum vegetationis subtrahit stolidum et inutile in corpore remanebit, et hoc malum pati vel nihil pati affirmatur, quia bono privatur: sic Deus per omnia diffusus in singulis totus consistit, non tamen singulis cuncta dona gratiæ suæ tribuit; sed singulis prout sibi placuerit, lapidi tantum esse et non vivere, arbori crescendo vivere non sentire, bestiis sentire non dis

Absunt hæc a Mss., u cor..... pars ejus essentæ.

1021

LIBER DE COGNITIONE VERÆ VITÆ.

cernere, Angelis et animabus discernere et immor-
tales existere. Cui autem aliquid horum subtraxerit,
protinus in corpore universitatis inutile crit. Et cum
ei bonum quod naturæ blandum est subtrahitur, mox
ex necessitate amaro quod ei contrarium est afficitur,
ut homines in mundo, dæmones in inferno: sicque
malum pati prædicatur, dum bono privatur, sicut cæ
cus in sole positus tenebras pati dicitur, quia ejus luce
non fruitur. Cur autem Deus illi creaturæ dulcedinem
suæ præsentiæ perfruendam exhibeat, alteri subtra-
hat, ratio nullo acumine penetrare prævalet, sed ter-
ribilem Deum in judiciis suis stupet.

CAPUT XXVII. Cur res mutentur, cum sint in im-
mutabili. Item queritur, si Deus in omni creatura, et
omnis creatura in eo est, quomodo aliquid deficiat,
et non potius totum in uno statu permaneat, præser-
tim cum immutabilis Deus cuncta contineat. Sed
sciendum est, quod per hoc Creator a creatura dis-
cernitur, dum hic immutabilis, hæc autem multum
instabilis cernitur; cuncta autem æternitatem imi-
tantur, dum deficiendo, et iterum recrescendo quasi
in circulis existentiæ semper rotantur. Quia enim de
nihilo originem sumpserunt, in nihilum recurrere, el
quasi extra Deum exire cupiunt. Sed quia exitum non
inveniunt, quasi in circulos revoluta rursum in esse
redeunt. Cœli quippe et sidera semper in circulos suos
revolvuntur; aquæ jugiter fluendo quasi peracto cir-
culo in fontes suos revertuntur. Arbores, herbæ,
animalia, crescendo, senescendo, putrescendo, iterumi
recrescendo quodam modo circulose circumaguntur.
Hoc quoque modo cuneta per se in nihilum tendunt,
sed per continentem semper in datam naturam re-
verti contendunt. Item quæritur, si homo in paradiso
perstitisset, utrum hæc cuneta ut nunc mutabilia
fuissent? Procul dubio cuneta cum labili tempore, ut
nunc, vices suas crescendo, deficiendo, nascendo,
moriendo servarent; ipse in uno statu stabilis et
dominus omnium perduraret. Quia vero peccando
instabilis exstitit, ipse cum tempore et caducis rebus
labi cœpit.

CAPUT XXVIII. An homine non peccante fuissent mutabiles. Quod Deus ubique et quomodo. Fugatis tenebris de structura Sacrae adis, jam ad dissolvendas machinas contra eam erectas accingamur. Deum alicubi esse substantialiter, et ubique potentialiter, repugnat firmitati totius jam elaborata disputationis, et subruitur impulsu evidentissimæ rationis. Si enim alicubi et non ubique substantialiter est, tunc circumscriptus est et localis; et si localis est, tu e corpus est; et si est corpus, concluditur non esse Deus. Amplius, si Deus loco continetur, tunc locus qui cum continet, major et melior est illo: major, quia Deum includit; melior, quia tantum bonum continet. Porro si in cœlo est substantialiter, in mundo autem potentialiter; tunc aliud est ejus essentia, aliud potentia; et sequitur quod hæc potentia ei ex accidenti evenerit, quod superius ratio a facie veritatis repulit. Si autem dimidius est in cœlo, et dimidius in mundo; tunc creatura continet Creatorem, et includit in se suum factorem. Si autem aliquando est in cœlo, aliquando in mundo; tunc mutabilis convincitur, quia de loco ad locum movetur. Amplius, (a) si Deus ali-` quando est in cœlo et non in mundo, tune ibi tantum aliquid est ubi ipse est alibi autem nihil est; ubi enim Deus non est, ibi nihil est. Si vero per singula loca est divisus, tunc constat partibus; et sequitur quod si passibilis qui per loca est divisibilis, sed etiam 3olubilis: (b) omne enim quod partibus constat, dissolvi poterit. Si autem in singulis locis est totus, tunc tot tota sunt, quot loca; omne enim quod uni loco otum includitur, ejus nulla pars in alio loco esse convincitur; et sequitur, quod Deus loco concludatur,

1 Ms. unus, claram.

(a) Vid. Anselmi Monolog. cap. 20.

(b) vid. Anselmi lib. de Fide triuit. cap. 4; et Monolog. cap. 21.

qui cuncta pugillo concludere prædicatur. Quod si per
vices temporum mutatur, et heri in uno, hodie in alio,
cras in tertio loco commoratur; tunc temporalis est:
et jam præteritum amisit, futurum adhuc non habet,
sed et cuncta accidentia in eum concurrunt.

CAPUT XXIX. Conclusio quæstionum de præsentia Dei. Comparatio. Hujus falsissima opinionis machinamenta facile dissolvunt hujus sacra turris instrumenta. (a) Dei potentia nihil est aliud quam ejus essentia igitur Deus non alicubi determinate, sed ubique essentialiter est. Deus quoque immensus est; locus autem, scilicet spatium quod quodlibet corpus occupat, altitudine, latitudine, longitudine mensuratur, et quidquid est locale, per anterius et posterius, per dextrum et sinistrum, per sursum et deorsum circumscribitur: Deus ergo nec partim in cœlo, nec partim in mundo; nec aliquando totus in cœlo, aliquando totus in mundo; nec per singula loca divisus, nec in singulis disjuncte totus; sed extra omnem locum in se et per se existens, omnem locum replens, et in se continens, cunctam creaturam penetrans, universa per substantiam continuans, ubique, scilicet in omnibus et extra omnia totus, et a nullo loco remotus. Sicut lumen lucerna in oculis omnium circum ́stantium totum lucet, et in se ipso totum manet; non a se ipso recedit ut ad præsentes perveniat, nec unum relinquit ut alii luceat, sed potius singulis et omnibus simul totum lucet, et in se ipso totum manet; sic Deus ubique et in omnibus est totus, et in se ipso permanet totus; a se non recedit, sed cuncta in se colligit.

CAPUT XXX. Qui Christus totus in cœlo, totus in virginis utero. Hline quæritur, cum Deus loco non includatur, quomodo Christus totus in virginis utero, totus in cœlo prædicetur, cum uterus virginis locus non dubitetur. In cœlo fuit totus in Patris essentia, ut in anima tota sapientia; in virginis utero totus, ut verbum totum in voce. Deus etenim initio et fine caret ; et ideo eternus manet. Igitur nec fuit præteritum, nec erit futurum recipit, sed extra omne tempus præsens est, semper ubique existit; unde et Est cognominatur (Exod, in, 14)'; quia æternitas existens, omnia tempora disponens, nullo tempore variatur. En machina vestræ multiplicis propositionis corruit, quia nullum accidens in Deum concurrit.

Disc. Hujus ruinam non moleste ferimus, sed ad frangorem ejus potius fautores applaudimus, quia per hujus casum turris introitum speramus. Sed cum hæc machina sit disjecta, ecce alia stat contra turrim

erecta.

CAPUT XXXI. Quomodo Deus sit solus immortalis. Quomodo solus invisibilis. Superius dictum est, quod solus Deus sit immortalis, solus invisibilis. Num Angeli vel animæ mortales sunt, aut Deus est Angelis invisibilis, de quibus dicitur, quod semper videant faciem Patris (Math. xvm, 10)?

MAG. Mutabilitas est quedami mortalitas : dum enim quid de præterito in futurum movetur, quasi præterito moritur. Deus solus est immutabilis, quia nihil præteriti ei decedit, nihil futuri accedit, sed quidquid est vel fuit vel erit, totum sibi semper præsens adest; et sicut non potest cogitari quod aliquando initium habuerit, ita quoque non potest cogitari quod unquam finiri possit, Angeli autem mutabiles sunt, quia de præterito in præsens, de præsenti in futurum moventur; præterito quippe carent, futurum nondum habent. Constat enim quod socios angelicos olim amissos non habent, et quod adhuc consortio sanctorum in terra peregrinantium carent. Præterita memoria recolligunt, futura præsciendo intelligunt. Et sicut potest cogitari quod aliquando cœperint, ita etiam potest cogitari quod finiri possint. Sed et cum ipsi Creaturam in se mutabilem considerant, quodam

1 Er. Lugd. Ven. Lov.: Igitur nihil ei fuit præteritum, nee futurum recipit. M.

() Vid. Anselmi Monolog. cap. 20.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »