ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

modo a statu immutabilitatis degenerant: talis mutabilitas est cis quædam mortalitas. Animæ vero sicut sunt per omnia mutabiles, ita quoque pene per omnia mortales. Deus quippe est vita animæ, sicut ipsa est vita corporis sed sicut mortuum est corpus quando animam non habet, ita anima mortua est cum Deo caret; vel sicut cæcus oculus mortuus dicitur cum luce privatur, sic anima mortua, cum beata vita que est Deus non fruitur. Solus ergo Deus habet immortalitatem, quia nullam recipit mutabilita tem. Hic etiam solus et invisibilis, quia nulli creaturæ ad plenum intelligibilis. Nempe Angeli et animæ beatorum suo more, non nostro, eum semper vident; non per intervalla spatiorum, sicut nos corporea videmus, sed intra se et extra se, in omni creatura et extra omnem creaturam eum conspiciunt, et nullo intellectus intuitu amplitudinem sua claritatis excedunt. Et quia non pleniter ab ipsis ut a se ipso conspicitur vel intellig tur, ideo solus invisibilis dicitur.

CAPUT XXXII. Quatenus homo ad imaginem et similitudinem Dei creatus. Res omnis aliquam Dei similitudinem habet. Animas esse æternas. DISC. Jam divina natura cum angelica in hac turri tenente sceptra, ecee humana natura legionem adducit; et ad impugnandam eam machinam erigit. Quaeritur namque quomodo homo ad imaginem et similitudinem Dei formatus dicatur: cum nulla convenientia similitudinis Dei in homine conspiciatur.

MAG. Impugnantia a repugnantibus expugnantur, dum præcedentia a consequentibus inexpugnabiliter roborantur. Duo homines scribuntur, interior et exterior. Interior anima, exterior corpus; interior invisibilis, exterior visibilis. Invisibilis ergo ad imaginem et similitudinem invisibilis Dei est creatus, visibilis autem secundum visibilem mundum est formatus. Deus invisibilis est in substantia unitas, in personis trinitas. Interior ergo homo, id est, anima ad imaginem unitatis est creata; quia non est partibus ut corpus composita, sed est simplex natura et immortalis essentia . (a) Est quoque Deus memoria, que зui et omnium quae sunt meminit, quæ Pater nominatur ex qua intelligentia nascitur, quæ se et cuncta quæ sunt intelligit, quæ Filius nuncupatur : ex utraque dilectio procedit, quæ se et universa quæ sunt diligit, quæ Spiritus sanctus vocatur. Ad hujus Trinitatis imaginem anima conditur, dum ei memoria, intellectus, ratio dilectionis inditur; præteritorum namque meminit, invisibilia intelligit, mala respuens bona diligit. Dei quoque essentia est lux, vita, justitia, bonitas, beatitudo. Ad hanc similitudinem anima facta est; ut sit lucida, vitalis, justa, bona, beata. Exterior vero homo, id est, corpus quodam modo ad exemplar mundi formatur, dum ex quatuor elementis compaginatur: unde et microcosmus, id est, minor mundus cognominatur. Et in hoc etiam anima habet similitudinem Dei, dum ipsa sic minorem mundum gubernat, ut Deus majorem. Omnis quoque creatura per aliquid similitudinem Dei habet, et quantum quæque alteri est excellentior, tantum est illi similior, Ipse quippe est, vivit, sentit, per rationem discernit. Lapides ergo ejus similitudine se adjungunt; quia sunt. Arbores magis similitudini ejus appropinquant; quia sunt, et crescendo vivunt. Quæque animantia multo magis ejus similitudinem exprimunt; quia sunt, vivunt et sentiunt. Porro in hominibus et in Angelis similitudo Dei maxime refulget; quia sunt, vivunt, sentiunt, et ratione discernunt.

Animas autem constat esse æternas. Si enim ad videndum Deum factæ prædicantur, necessario scquitur, ut sicut Deus finem non habere creditur, ita animæ illum visura sine fine vivere non dubitentur.

In B., sed est simplex naturæ, et immortalis essentia. Er. Lugd. Ven. et Lov. secuti sumus, quos et ipsa secuta est PP. Benedictinorum Antuerpiana editio. M.

(a) Vid. Anselmi Monolog. capp. 59, 69, 72; vid. Elucidar. ib. 1, capp. 11, 51.

1021

sed quæritur, utrum illæ animæ immortales sint quæ Deum visuræ non sunt. Omnes animas unius constat esse naturæ; et si quædam animæ immorta¬ les sunt, ergo omnes immortales sunt igitur omnes animæ Deum visuræ semper erunt beatæ, et eum non visurae semper miseræ '.

CAPUT XXXIII. Anima unde tam multa videat in somnis. Cur se non videat. Disc. Unde animæ tanta vident in somnis?

MAG. Anima insatiabili cupiditate sciendi veritatem captatur, et ideo semper in cogitationibus vagatur; ideoque sensibus corporis sopitis, per ænigmata quædam futura Deo revelante prævidet, interdum circa verisimilia diabolo fallente anxia languet : aliquando Angelis vel animabus confabulatur, aliquando a demonibus ludificatur. Hæc in modum oculi cætera omnia videt, se ipsam videre non potest. DISC. Cura nobis non videtur?

MAG. Quia tam subtilis ejus natura dicitur, quod se a corporeis oculis videri non patitur. Quantum enim aqua tenuior est terra, tantum aer subtilior est aqua; et quantum atherius ignis aerem tenuitate, tantum vincit anima ignem cœlestem subtilitate. Ilæc est enim causa quod nullus spiritus a nobis cernitur, quia subtilitas illorum naturæ nostrum visum exce-dere creditur.

CAPUT XXXIV. Qui singulis in membris tota. Disc. Qualiter perhibetur anima per totum corpus esse diffusa, et tamen non magis in maximis, nec minus esse in membris minimis, sed in singulis tota? Num tot sunt tota, quot membra?

MAC. Sicut superius dictum est, si lumen in mcdium ponatur, non minus in meis, et non magis lucet in alterius oculis, sed in singulis totum, et in se ipso manet totum; sic anima ubique in corpore, et in singulis membris est tota; unde tacto uno membro do let tota. Non tamen tot tota quot membra, quia in se ipsa manet tota; sicut vox in auribus omnium non particulariter, sed sonat tota, et in se ipsa remanet

tota.

CAPUT XXXV. Cur una discendi alia capacior. Disc. Si omnes animæ unius naturæ sunt, quidnam causæ est quod quaedam babilior, quædam tardior est ad discendum?

[ocr errors]

MAG. Anima habet formam ceræ vel candela. Cera habilis est ad exprimendam imaginem, si ei sigillum imprimatur; sic candela ad lucendum, si accendatur. in hunc modum exprimit anima imaginem scientiæ, si ei imprimitur sigillum doctrina; lumenque veritatis recipit, si igne sapientiæ accensa fuerit: quæ si se per studium vel exercitium habilem præbere neglexerit, sicut cera sine imagine, et sicut candela inaccensa sine lumine, sic in tenebris ignorantiæ sine scientia et veritate remanebit. Quanto magis autem quæque anima se doctrine adaptaverit, tanto magis capax scientiæ erit. Cur autem ignis sancti Spiritus quasdam animas se habiles non præbentes, imo negligentes, lumine scientiæ magis accendat, quasdam non accendat; imo quibusdam laborantibus scientiam subtrahat, aliis similibus non subtrahat; ratio penetrare non valens mirando clamat: O quam incomprehensibilia sunt judicia Dei, et investigabiles via ejus (Rom. x1, 33)!

CAPUT XXXVI. Quod unus nobis magister. Disc. Cum cuncta a magistris discantur, quomodo unus magister in cœlis esse scribitur (Matth. xxi, 9), a quo quasi specialiter quæque doceantur?

MAG. Si recte perpenditur, nihil prorsus per hominem discitur. Magistri tantum commemorando foris plantant et rigant; veritas autem quae in anima habitat, intus docendo incrementum dat (I Cor. 11, 7).

Er. Lugd. Ven Lov. sic leguat hunc locum : Omvies animas unius constat esse naturæ, et si (Lov. sic) quædam animæ inunortales sunt: igitur omnes animæ Deum visuræ semper erunt beatæ, et eum non visuræ miseræ. M. In Ms. non est, habilem; nee i afro, habiles.

[ocr errors]

Sed stultus non intelligit hæc; ratio autem quæ cuncta discernit, facile hæc ita esse comprobabit. Nempe quidquid discitur, melius per visum quam per auditum capitur. Nam quantum cæco nato de sole narravero, ipse tamen nescit quid sit sol, quem nunquam vidit; tantum verbis meis credit aliquid esse quod ita vocetur, aut fortasse dubitat quidquam esse in re quod sic nominetur : qui si repente videat, ipso visu solem esse probat, quem auditu scire non poterat. Sic plerique exci scripturas noverunt, sed tamen quid sit liber vel littera nesciunt; quorum oculi si subito aperiantur, et libro coram posito quid sit quod vident, mirantur, et visu discernunt quod auditu non potuerunt. Porro si alicui illorum dixero, talis littera, A vocatur, et talis, B nominatur; mox introrsus recurrit, veritatem consulit, et verum esse probat quod audit. Quid ergo hunc docui, qui nec prius auditu, nec postea visu scire potuit quid littera esset, nisi veritate intus docente, et visu foris probante hanc edisceret? Ego tantum sonos verborum protuli; ipse vero verba et res per verba significatas veritate intus examinante cognovit. Sic vos quoque, si multa vobis de elephante dixero, nescitis quid sit elephas, nisi cum videritis; sic multa de David legimus, et quasi rufum hominem et pulchrum aspectu eum novimus qui si ad præsens intraret, num illum agnosceremus? Puto minime. Quare? Quia a magistris discere nequivimus, quod veritate visus non probavimus. Doclores etenim tantum sonos verborum proferunt; auditores autem veritate intus docente, verba mente, res visu discunt. Sic litteras, sic ignotas linguas, sic varias artes discimus, dum sonos verborum a præceptoribus percipimus, res ipsas veritate docente intus consideramus. Sed quid de cantu est dicendum, qui non videtur, sed tantum auditu discitur? Nonne dum vox canentis foris sonat, veritas intus quasi quosdam ascensus vocis in anima format? Igitur nihil omnino per hominem nisi solus sonus discitur; verba autem et res per veritatem in interiori homine habitantem discernuntur. Et sic verissime unus magister prædicatur, a quo quisque interius instruitur. Ea autem que a nobis non videntur, ut Deus et Angeli, tantum esse creduntur.

CAPUT XXXVII. Quid differant credere Deum, et credere in Deum. Fides vera. Disc. Differt aliquid, credere Deum, et credere in Deum?

MAG. Multum. Dæmones etenim el Pagani credunt Deum, sed non credunt in Deum. Credunt namque quod Deus sit qui omnia creavit, ac super omnia potens sit. In Deum autem tantum credunt, qui cum diligendo in illum tendunt. Vera autem fides est credere, quod Deus in essentia sit unitas, et in personis trinitas, et hic cuncta ex nihilo Verbo suo creaverit, ac collapsa eodem Verbo incarnato restauraverit, et in ultimo die per Spiritum suum universa innovabit; et hoc credentibus summum bonum, scilicet se ipsum, in præmio dabit. Hæc fides vita animæ existit, et per hanc justus vivit. Haec fides spe nutritur, ut corpus cibo reficitur; dilectione animatur, ut corpus anima vivificatur; dilectio autem operatione comprobatur, unde et fides sine operibus mortua affirnatur (Jacobin, 17). Ergo fide anima declinat a malo et facit bonum, spe cuncta transitoria respuit, invisibilia sibi similia appetit, dilectione quæque dura tolerat, carnis impetus refrenat, necessaria proximis erogat, summo bono semper anhelat. Igitur anima quæ sic credendo et sperando in Deum tendit, ipsum summum bonum sine fine habebit.

CAPUT XXXVIII. Quod animæ carne solutæ nil corporeum sentiant. Disc. Si animæ naturaliter sunt lucide, quæritur utrumn animabus corpore exutis lux diei aliquid conferat, vel rursus caligo noctis quidquam ad videndum noceat?

Ms. Audoen., discunt. Idem Ms., discuntur. * t.diti, sicut visibilia.

MAG. Sicut corpus sine anima nihil sentire cernitur, sic utique anima sine corpore nihil corporeum sentire creditur. Corpori quippe admixta per oculos sentit colores, per aures voces, per nares odores, per palatum sapores, per tactum vel incessum res tangibiles mollitie vel duritia differentes. A corpore vero separata nihil corporeum corporaliter sentit, quasque res in proprietate substantie, abstractis accidentiis colorum conspicit, spiritualia quoque suo more sentit. Sicut ergo lumen candelæ nihil confert soli ad lucendum, sic profecto lux solis nihil omnino confert animæ ad videndum. Et sicut nox jubar solis non impedit, sed potius fugit; sic nec animæ aliquatenus obsistit, utputa quam nec anima sentit. Porro anima, aut spirituali luce ipsa nimis præ sole fulgida fruitur, aut horrida peccatorum caligine obscurata, non_noctis, sed propriis ut cæcus tenebris involvitur. Quod autem anima carne soluta corporaliter lucem non videat, hinc constat, quod cum aliqua dictare volumus, vel quidquam facturi disponimus, mox anima exteriores sensus fugit, introrsus se colligit, in se ipsa intus considerat ea de quibus tractat, et solis lumen nihil ei prodest, sed etiam ei ad hoc negotium obest : et dum alias attendit, clainosas voces juxta se non audit. Igitur anima extra corpus nihil corporeum videt vel audit. Quod si facit, tunc utique acrium corpus induit.

CAPUT XXXIX. Qui sancti preces nostras exau, diant. Disc. Si aniine corporeas voces non audiunt, quomodo animas sanctorum, scilicet Petri vel Martini vel alterius, multi preces suas exaudisse experti sunt?

MAG. Oratio cordis, non oris, ascendit in caelum. Animæ enim non clamorem vocis, sed cordis audiunt, et se fideliter invocantibus subveniunt. Neque magis clamosas preces audiunt, quam eas quæ sine vocc, vel in lingua, vel in corde tantum fiunt; quia neque a nobis verba, sed voces tantum audiuntur; cæterum verba mente videntur. Cum ergo animæ nostræ aliquid secundum Deum desiderant, et hoc sibi a Deo per sanctos dari, sive corde, sive lingua, seu voce postulant; animæ sanctorum (quibus est idem audire quod videre, et e converso) non voces, sed verba intuentes, desiderata eis a Deo impetrant; unde habetis scriptum, Desiderium pauperum exaudivit Dominus (Psal. x, 17. sec. Hebr.).

CAPUT XL. Quomodo intelligantur animæ a corpore solvi, et iterum reverti, ac visa referre. Infernus est incorporeus, aut animæ damnatæ corpus induunt. Disc. Nonne legitur, quod swpe multa anima de corpore educt, multa loca pœnalia, et item multa amœna et florida, et in utrisque multas animas in humana forma viderint, atque ad corpus reversæ, plurima se ab eis audisse retulerint?

MAG. Sciendum est, quod he anime non penitus corpus reliquerant, sed sensus tantum corporeos suis officiis destituerant, corpus autem non ex toto vitali spiritu carebat. Unde ea quae audierant, non res corporeæ, sed similes corporearum rerum erant, quas reversæ aliis in corpore constitutis pro ædificatione referre poterant. Postquam vero corpus funditus exuerant, longe res aliter erat quam priùs videre non valebant. Sicuti nos aliquando juxta parietem positi, umbram venientis hominis, non ipsum videmus; remoto autem obstaculo muri, ipsum ut est cernimus. Anima etiam defunctorum cum viventibus apparent, corpus aerium induunt, in quo corpoream vocem vel verba audibilia exprimunt.

Hinc colligitur, quod infernus sit incorporens, substantia spiritualis, corporea similis; cujus pœna tanto sit intolerabilior, quanto spiritus est corpore subti lior. Omne enim corpus vetustate deficit, diuturnitate dissolutum interibit. Unde si infernalis ignis est corporeus, restat ut corporalibus alimentis nutriatur, et sequitur ut illis consumptis ipse intereat; sed constat ignem gehennæ non deficere; ergo spiritualis est. Si autem est corporeus, sed indeficiens creatus est; re

rum gaudium videtur, si intellectualis creatura non nisi de stolida re lætatur.

cesse est ut animæ et spiritus qualecumque corpus induant, in quo ignem corporeum sentiant.

CAPUT XLI. Resurrectionis mortuorum probatio petila er promissis Dei. Alia ex animarum æternitate. Nova creatura trifarie dicitur. Disc. Poteritne ratione probari resurrectio mortuorum?

MAG. Si ea inconcussa constabunt, quæ superins verissimis argumentis probata sunt; tunc omni repugnantia submota, omnique necessitate admota, resurrectio erit futura. Constitit enim Deum esse veritatem veritatis autem verba necesse est adimpleri; quod si non implebuntur, sequitur, quod aut Deus mutabilis sit, aut veritas non sit; quod si impleri non poterunt, jam Deus omnipotens non est. Quae cuncta liquet quam absurdissima Deo sunt. Incommutabilis itaque veritas Deus promisit suis dilectoribus plenum gaudium, suis contemptoribus plenum supplicium, quod utrumque erit impossibile, nisi sit in anima et corpore; necesse est ergo ut corpora resurgant, animas recipiant; quatenus secundum promissa Veritatis hi plenum gaudium in anima et corpore habeant, illi eodem modo plenum supplicium recipiant. Amplius, si corpora non resurgunt, tunc animæ æternæ facta non sunt sed superius probatum est animas factas aternas, ad hoc videlicet factas, ut Deum semper cum Angelis videant, et in hac visione sine fine beate vivant. Beate autem non vivunt, si indumenta, scilicet corpora sua, in sordibus computrescere absque spe recuperationis conspiciunt. Sequitur itaque ut necessario vestimenta sanctarum animarum, quae stole nominntur, per resurrectionem innoventur, et in incorruptibilem gloriam immutentur, quibus animæ induta semper beatæ Deum contemplentur; et e contra ut infelices vestes sordidas reinduant, de quarum fœditate semper doleant. Igitur non solum corpora innovari, sed etiam communem naturam, que sanctis servivit, necesse est in melius commutari; unde habetis scriptum, Ecce nova facio omnia (Apoc. xx1, 5).

Disc. Cum Deus ab initio mundi usque nunc nihil novi creaverit, quomodo novam creaturam esse constabit?

MAG. Trifarie nova creatura dicitur, quæ per Trinitatem ita disponitur. Deus Pater omnem creaturam ex nihilo condidit, et hæc nova creatura nominatur. Deus quoque Filius incarnatus Ecclesiam nova religione instituit, quæ nova creatura nuncupatur; unde habetis in Apostolo, Nos sumus nova creatura (11 Cor. v, 17); et in alio, Ut simus initium aliquod creaturæ ejus (Jacobi 1, 18). Deus quoque Spiritus sanctus corpora adhuc vivificabit, et totum mundum innovabit; et haec nihilominus nova creatura appellatur; unde habetis, Cœlum novum et terram novum faciet Dominus (Isai. LXV, 17).

CAPUT XLII. Qui Christus aut sancti in cœlo. Quid cœli nomine vulgo intelligatur. Quod firmamentum oculi non attingant. Disc. Jam turri in summum nobiliter perducta, restat nunc ut propugnaculis cingatur, et sic cacumen in summo polorum consummetur. Legitur de Domino, quod elevatis manibus ferebatur in cœlum, et quia sedet a dextris Dei (Luc. XXIV, 50; Marc. xvi, 19); et Stephanus in concione vidit eum stantem a dextris Dei (Act. vn, 55). Qui fertur de loco ad locum, movetur; et qui sedet vel stat, loco continetur. Et cum Dominus corporaliter cœlum ascenderit, qualiter nunc ibi credendus sit, vel qualiter nunc animæ sanctorum ibi sint, aut qualiter receptis corporibus ibi futuri sint, summopere scire desideramus. Si enim aliquis locus Christum vel sanctos sedentes vel stantes continet ne cadant; tunc ille locus melior eis comprobatur, a quo tot bona continentur. Et si sancti de aliqua creatura visibili et sensibili gaudentes gloriantur, ut nos de hac visibili et sensibili luce delectamur; tunc iterum ea res melior rationali creatura indicatur, de cujus possessione ipsa jucundatur, ut nos de habita pecunia gratulamu: et mise

[blocks in formation]

MAG. Apicem hujus turris pariter ascendamus, et ratione indagante, qualiter se habeant hæc perspiciamus. Cœlum usitato nomine appellamus, quod super caput nostrum videmus. Supra nos autem nihil nisi nubes, vel aerem sole illustratum conspicimus. Solem vero, vel lunam, vel stellas longe a nobis remotas sic videmus, sicut in lato mari positi a longe montes conspicimus, in circuitu vero nihil nisi circumfusum aerem cernimus. Unde liquet quod nullius hominis visus totum hujus aeris spatium_penetret, qui vix etiam horizontem attingere valet. Unde cum Apostoli Dominum sublatum ulterius videre non possent, dicitur Nubes suscepit eum ab oculis eorum (Act. 1, 9). Stephanus quoque non corporeis oculis Dominum in cœlo ultra firmamentum vidit, cum nullius hominis visus ullo modo usque ad firmamentum pertingere possit. Sed et concio illa, in qua Stephanus stans Christum conspexit (Id. vn, 55), in domo aliqua fuit: cujus tecti culmen ipsius corporeus oculus penetrare minime potuit. Constat igitur quod non oculo corporis, sed intuitu interioris hominis Christum non in corporeo, sed in intellectuali cœlo viderit. Sed hic fortassis ab aliquibus calumniosis objicitur, stellas esse firmamento infixas, et visum nostrum firmamnentum attingere dum eas videmus. Num ideo oculi nostri firmamentum attingunt, quia stellas aspiciunt? Num ideo totum aeris spatium in mari penetrant, quia montes, ut puta solida corpora, considerant? Sicut enim in mari remotis ab aspectu montibus, nihil nisi aer undique conspicitur; ita quoque sideribus, solidis videlicet corporibus, sublatis, nihil nisi aer cernitur. Quidquid antem ab aere est usque ad firmamentuin, et ipsum firmamentum a nobis nequaquam videtur, propter ipsius spatii longinquitatem, et ob naturæ suæ subtilitatem.

CAPUT XLIII. Cœlum triplex historialiter. Tres cœli significative tres visiones. Apostoli ad tertium cœlum raptus. Angeli et justi cur cœli, et dæmones tenebræ. Quod si forte objicitur quod Apostolus ad tertium cœlum raptus scribitur, scienduin est tres cœlos historialiter appellari, et iterum tres significative nuncupari. Ilic quippe aer primum cœlum historialiter vocatur, sicut habetis, Volucres cæli, quia in cœlo, id est, in aere volare videntur. Secundum cœlum æther nominatur, ut habetis, Stellæ cæli, quia in eo planetæ vago cursu feruntur. Tertium coelum appellatur firmamentum, sicut habetis, Astra cœli, quia sidera in eo fixa traduntur. Significative quoque tres cœli leguntur; quia tres visiones, scilicet sensualis, spiritualis, intellectualis a sapientibus non nesciuntur. Sensualis quippe visio est, cum colores et formas rerum exterius cernimus, sed interius aliquid celari, ut in litteris significantiam intelligimus. Hæc ergo visio primum et sensuale cœlum nominatur, quia in scripluris intelligentia celatur. Coelum etenim a celando denominatur. Secunda visio spiritualis est, qua non res, sed imagines rebus similes spiritualiter videmus, sicut in somniis solemus, et sicut Joannem in Apocalypsi, et Prophetas multa vidisse novimus: et hæc visio secundum cœlum nuncupatur, quia vere res in his similitudinibus celantur. Tertia visio est intellectualis, cum neque res exterius, neque imagines rerum interius, sed ipsas substantias prout vere sunt, abstractis coloribus intellectu conspicimus, et uniuscujusque qualitatem inter se differentem ratione discernimus: et hæc visio tertium cœlum vocitatur, quia veritas rerum in hac, quasi in cœlo, a stultis celatur. Igitur si Apostolus in corpore est raptus, tunc ad corporeum cœlum, scilicet firmamentum, est perductus: si autem extra corpus, quod magis videtur, tunc utique ad intellectuale cœlum raptus creditur, in quo e-sentiam deitatis sicuti est, et angelicas substantias prout sunt, non sensualiter, quod nequit fieri nisi per Editi, substantiale

corpus, nec spiritualiter, quod non fit nisi per imagines rebus similes; sed veraciter, quod non fit nisi ipso intellectu, vidisse cognoscitur. Angeli vel justi quadam similitudine cœli nuncupantur; quia in secreto Dei humanis visibus celantur; et e contra dæmones vel impii tenebræ appellantur, quia in tormentis a nobis occultantur.

CAPUT XLIV. Quid sit regnum cælorum, et quod ubique sit. Cur nos nunc non in cœlo. Quid sit in illud intrare. Quid inferri. Ad quid visiones corporeæ quibusdam morientibus factæ. Regnum autem cœlorum, id est justorum, non urbium monia, non possessionum predia, non auri et gemmarum copia, non supellex varia, sed justitia et pax et omnimoda gloria in pleno gaudio creditur, quod de visione æterna claritatis, et de societate Angelorum et sanctorum habetur. Deus autem æterna lux, probatus est esse in mundo et extra mundum, infra et supra et in circuitu, undique et ubique. Igitur si regnum cœlorum talium ratione demonstrante nihil est aliud quam visio Dei, qui est fons omnium bonorum; necessario sequitur quod regnum cœlorum sit in hoc mundo, et extra mundum, et in omui creatura, et extra omnem creaturam : unde habetis, Regnum cœlorum intra vos est (Luc. XVII, 21); quia nimirum in Deo consistentes, eum in nobis ipsis, et in omni creatura, et extra omnem creaturam sicuti est cernimus. Idcirco autem nunc extra Deum, vel extra regnum cœlorum dicimur, quia hac visione privamur. Eodem modo et miseri tunc a regno cœlorum excludi referuntur, quia eadem visione ut cæci luce solis privabuntur. Hoc regnum coelorum, vel hoc gaudium justi intrare scribuntur; quia ineffabile gaudium non capientes, in eo quodam modo obvolvuntur. Quod autem animæ sursum ad cœlum ferri affirmantur, vel etiam inferri putantur; ad visum 0 strum dicitur, quibus superiora splendore solis lucidiora noscuntur, et quod aliter non potest hæc res cognosci ab his qui sunt adhuc in carne constituti. Sane animæ carne solutæ non loco moventur, nec in aliquem corporeum locum ducuntur, ut inde Deum contemplentur; sed mox a corpore sequestratæ, Angelis et sanctis associantur, regno cœlorum, quod est visio Dei, intra mundum et extra et undique sine mora fruuntur; sicuti cæcus in sole positus, si oculi ejus aperirentur, confestim luce solis frueretur. Quod autem quibusdam morientibus lux vel formæ Angelorum aut sanctorum ibi videntur, et concentus harmoniæ audiuntur, et ad alta duci cernuntur; hoc propter viventes fieri non dubitatur, ut in Christiana religione corroborentur. Porro frivolum videtur, si animæ illocales de hoc mundo extra firmamentum duci asserantur, quasi ibi sit pulchrius, vel magis ibi sit Deus, cum potius Deus supra et infra, intra et extra æqualiter esse non dubitetur, et ejus visio ubique justis æqualiter adesse comprobetur. Animas vero, spiritus cum sint incorporei, corporeis locis includi absurdissimum videtur, præsertim cum omnis locus altitudine, longitudine, latitudine dimetiatur, hisque omnibus spiritus carere bene sciatur. In eo quippe illocaliter manere, et ejus visione frui æstimantur, sicut scientia in anima ilocaliter moratur.

CAPUT XLV. Corporum beatorum gloria et locus. Ictus oculi. Corpus autem sanctorum resurget spirituale, quia levitate, velocitate, perspicuitate spiritibus erit arquale, et omne solidum erit ei penetrabile; sicut et corpus Domini lapide clausum surrexit, et januis clausis intravit. Sicut igitur nunc spiritus nullo corporali loco sustentatur; ita quoque non est neresse ut spirituale corpus tunc aliquo loco fulciatur. Non enim insensibile corpus spiritum, sed spiritus corpus vegetat. Igitur nullus locus spirituale corpus fulcit, quod omni elemento subtilius crit, sed ut spiritus illocaliter in summo spiritu Deo subsistit; nisi forte hoc pro loco accipiatur, quod substantialiter ac personaliter circumscribitur. Amplius, aut in hoc cor

Anas, quæ.

poreo mundo sancti manentes Deum videbunt, аце extra mundum erunt. Si extra mundum fuerint, tunc nulla elementali materia stantes vel sedentes sustentantur, quia nullum elementum extra mundum comprobatur. Qui enim terram vel aquam ibi esse credit, nimis terrenus et fluxus desipit; si autem aerem vel ignem ibi esse arbitratur, graviter a mobilitate aeris et ignis ipse instabilis, irrisus computatur. Ergo extra mundum nulla materiali re fulciuntur, ubi nulla invenitur. Si autem in hoc mundo erunt, similiter nulli elemento localiter stando vel sedendo inhærebunt, quia æquales Angelis erunt ( Matth. xx11, 30). Cum igitur spirituales sint, in summo spiritu spiritualiter, non localiter manebunt. Porro illorum corporum gloria, non ratione, sed sola fide est contemplanda. (a) Erunt quippe tune illa corpora ut animus agilia, ut sol perspicua. Quam cito enim nunc animus ab Oriente in Occidentem cogitatione pervenit, tam cito tunc illud corpus illuc pervenire poterit. Hoc hine colligitur, quod resurrectio in ictu oculi fienda legitur (I Cor. xv, 52). Ictus autem oculi est, non quod oculus aperitur, sed quod aperto oculo objectus lucis radius conspicitur. Sed revera tantum differt velocitas illius corporis ab ictu oculi, quantum a corpore agilitas animi. Hujus etiam corporis claritas est tanta, quanta et spiritus; non enim est hoc corpus anima oneri, sed decori, quod nulla corruptibilis moles aggravat, sed quod angelicæ naturæ æqualitas levigat. Hujus quoque claritas tantum solem excellit, quantum sol in claritate nostrum corpus præcellit. Sol enim est corpus insensibile, et quamvis immutetur, tamen nunquam vivificabitur; corpus autem illud erit sensibile, vitale, et intellectuale. Igitur quantum differt spiritus intellectualis ab aere insensibili, tantum differt præclara claritas iliius corporis a claritate solis.

CAPUT XLVI. De gloria communi ac speciali Sanclorum. Hinc quæstio non minima occurrit. Cum enim Dominus dicat, Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 45); et Apostolus, Alia claritas solis, alià lunæ, alia stellarum. Stella ab stella differt in claritate; sic et resurrectio mórtuorum (1 Cor. xv, 41): videtur Apostolus Domino contrarium sentire, videlicet quos hic velut solem fulgere asserat, ille quosdam velut diversas stellas, alios velut lunam, alios velut solem splendere adstruat. Sed sciendum est, quod Dominus gloriam sanctorum generaliter expressit, Apostolus autem singulorum gloriam pro meritis distinxit. Ultimus ergo in regno cœlorum ut sol fulgebit, qui tunc septies clarior quam nunc erit (Isai. xxx, 25). Et in hac claritate tantum quisque ab alio pro meritis differt, quantum stella ab stella in claritate differt. Alii autem hos item diversa claritatis gloria ita præcellunt, sicut lucifer pleiades, luna luciferum, sol junam claritate excellunt. Nos autem omnes tantum corpus Christi in claritate excedit, quantum Creator creaturam transcendit; unde et in dextera Dei Patris sedere scribitur (Coloss. 1, 1), quia in gloria divinæ majestatis fulgere creditur. Igitur talis visio et talis gloria regnum cœlorum dicitur, quia soli cœli, id est, justi hac visione fruuntur; quorum præmium summum est bonum, in quo habent plenum gaudium de plenitudine omnium bonorum.

CAPUT XLVII. Quod sarcti non de sensibilibus, sed de summo bono delicientur. Cazam cœlorum. Catena vir tutum. Concluditur itaque, quod sincti non de sensibilibus rebus delicientur, sed se iz summo bono esse, et summo bono in omni creatura et extra omnem creaturam videndo frui glorientur. Si ́enim quidquam minus quam summum bonum in præmio acciperent, adhuc plus appeterent; et consequens esset, quod plenum gaudium non haberent. Sed cum constel eos plenum gaudium habere, necessario sequitur eos surumum bonum Deum habere, et de ejus affluentia, plenitudine omnium bonorum abundare. Quando au(a) Ita Elucidar. lib. 3, cap. 16.

tem cœlum cœlorum legitur, ipse Deus intelligitur; quia cœli vel justi in abscondito faciei sue a conturbatione hominum celantur (Psal. xxv, 21). Unde scribitur, Habentes thesaurum in cœlo (Matth. xix, 21), boc est, in Deo. Ad hoc summum bonum justi quadam catena trahuntur, que de virtutibus hoc modo connectitur. In primis fides animam quasi quidam circulus complectitur, fidei spes annectitur, spes dilectione tenetur, dilectio operatione expletur, operatio intentione in summum bonum trahitur, intentio

boni perseverantia clauditur, perseverantiæ Deus fons omnium bonorum dabitur. Igitur qui hac catena tractus, hane turrim scandens culmen ejus attigerit, non solum se veram vitam cognoscere, sed et perenniter in ea beate vivere se gaudebit; quia in ea hujus glorie consors erit.

Disc. Veræ vitæ et omnium beate viventium faciat te Deus participem, qui nos omnes ad suminum bonum perducat. Amen.

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Liber de Vita christiana jam ante parenti suo restitutus fuit per Lucam Holstenium, qui novam ac singularem ejusdem libri editionem ad vetus exemplar Casinensis monasterii, in quo Fastidii nomine inscriptum reperit, perficiendam curavit Romanis typis, anno 1663. Casinensi exemplari fidem auctoritatemque affert Gennadius, de Fastidio et ejus lucubrationibus in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 56, ita loquens : Fastidius Britto scripsit ad Fatalem de Vita christiana librum, et alium de Viduitate servanda, sana et digna doctrina. Gennadii verba sunt ex vetustissimo Corbeiensi codice descripta; quæ quidem in editis non sic pura leguntur, sed male interpolata duobus tribusve locis: scilicet ad Fatalem quemdam scriptus liber dicitur in Gennadii impressis; quem tamen non ad virum, sed ad viduam quamdam directum esse liquet ; prætereaque in iisdem impressis libris judicium Gennadii uno adjecto verbo illustrius longe, vel magis (dicere liceat) ineptius redditur in hunc modum: ‹ Sana et Deo digna doctrina. Enimvero Fastidium Pelagii conterranei sui hæresi addictum fuisse non temere suspicantur eruditi viri. Nam de Adamo in hujus libri capite 13 sic loquitur: « In quo nihil fuisse incredulitatis invenio, præter solam inobedientiam, cujus causa ille dainnatus est, et omnes suo damnantur exemplo. Ipse est Pelagii crror docentis, Adæ peccatum posteris exemplo nocuisse, non transitu, ut in epistola ad Demetriadem, in Appendice operum Augustini : quem Pelagianum errorem Augustinus sæpe reprehendit. Quæ etiam hic habentur in capite 11, Ille enim merito ad Deum extollit manus, ille preces bone conscientiae fundit, qui polest dicere, Tu nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam pure sunt ab omni fraude et injuria et rapina, quas ad te expando manus, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo ; › illa ipsa verba sunt, quæ in libro Pelagii ad viduam exstitisse, teslatur Augustinus in libro de Gestis Pelagii, cap. 6, necnon Hieronymus in tertio Dialogorum libro, ubi iis verbis recitatis exclamat: ‹ Christiani est hæve, an Pharisæi superbientis oratio? Fastidium Britannorum episcopum claruisse sub Honorio et Theodosio principibus anno Christi 420, scripsit Trithemius. Gennadii autem exemplar Corbeiense supra laudatum, episcopi titulum, quem editi Fastidio tribuunt, adscriptum a prima manu non habuit; sed post vocem ‹ Britto, additus est recentiori calamo episcopus. Librum hunc contulimus cum veteri codice Corbeiensi, cum Remigiano, Michaelino, Victorino ac duobus Sorbonicis, et cum Holstenii editione Romana.

DE VITA CHRISTIANA
LIBER UNUS.

Humilis de se auctoris opinio. Ut ego peccator1et ultimus, insipientior cæteris, et imperitior universis, te ut sanctitatis et justitiæ viam pergas, crebrioribus ́audeam litteris admonere, non me propriæ justitiæ fiducia, non sapientiæ peritia, non scientiæ gloria, sed sola quam secundum Deum animo ac mente concepi, charitatis tuæ causa compellit: quæ me peccatorem et ignarum, ad dicendum ita hortatur et provocat, ut cum loqui nesciam, Lacere non possim. Vellem itaque et libenter optarem, te eorum habere notitiam quorum et sapientia affluentior est, et facundia major, et scientia uberior, et conscientia ab omni peccatorum contagione liberior, qui te verbis juste instruerent et exemplis. Nos enim præterquam quod mentem nostram ita insipientiæ et ignorantiæ caligo cæcavit, ut divinum aliquid nequeat sentire vel dice

diti lite addunt, prinuus, quod abest, a Mss. et ab Holsleari editione.

re; adhuc insuper et omnium redarguit conscientia
peccatorum, ut etiam si quid luminis possit habere,
abscondat: et ita fit ut præterquam quod dicere non
habemus, hoc etiam quod habemus, non fiducialiter
proferre conscientia prohibente possimus. Tu tamen
dum peritior tibi apparere possit et melior, rudibus
admonitionibus nostris interim esto contenta, et cha-
ritati da veniam; cujus est non considerare quid of-
ferat, nec quod non habet, quærit; sed totum quod
habet, libenter impertit ad cujus non tam muneris
speciem, quam anitni respice voluntatem, et diligen-
ter adverte quid tibi illa negare poterit, quæ totum
dare potuit
quod habebat. Obtulisset etiam quod
non habebat si posset, quæ totum potuit quod
habebat offerre . Sitit itaque ille, sed parum ,

1

[blocks in formation]
« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »