ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

qui decurrentis interim rivi aqua non potest esse contentus, donec ad fontem uberiorem purioremque perveniat. Nec illum satis esurire credo, qui cum panes cibarios habeat, nitidos exspectat et candidos. Ita et tu, dilectissima soror, quam ego certus sum esurire nimium et sitire cœlestia, cibarios interim mande panes, donec siligine candentes invenias : exigui et turbulenti rivuli aquam pota, usquequo affluentioris haurias puriorem. Nec tibi interim panis noster, quamvis rusticus videatur esse, displiceat. Rasticus enim panis incultior videtur esse, sed fortior et celerius esurientem stomachum satiat, fessumque corroborat, quam qui siligineus videtur et nitidus. Nunc ergo dicam sermonem prout valeo, et quid christianum agere conveniat, ut potero, explicabo. Cujus rei, et unde prius exordium sumam, justius non invenio, quam ut primum de christiano ipso vocabulo disputem, et cur quis christianus nuncupetur expo

nam.

CAPUT PRIMUM. Christiani nomenclatura et dignitas. Christiani officium. Christum unctum interpretari, sapientium et fidelium nullus ignorat. Unctos vero non nisi sanctos viros et satis Deo dignos semper fuisse manifestum est, nec alios quam Prophetas aut sacerdotes aut reges. Et tam magnum fuit ipsius unctionis mysterium, ut in Judaico populo non omnes illud, sed satis pauci de plurimis merercntur accipere; et hoc usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi, quem Deus oleo lætitiæ, id est, Spiritu sancto, præ cæteris consortibus suis unxit (Psal. XLIV, 8). Ex quo tempore credentes illi et baptismatis illius sanctificatione purgati, non aliquanti, sicut sub lege prius fuerat, sed omnes in Prophetis et sacerdotibus unguntur et regibus. Cujus unctionis quales esse debeamus admonemur exemplo; ut in quibus tam sancla est unctio, sit non minus sancta conversatio. Ex sacramento enim unctionis hujus, et Christi et Christianorum omnium, id est, in Christo credentium, vocabulum descendit et nomen; quod nomen ille frustra sortitur, qui Christum minime imitatur. Quid enim tibi potest vocari quod non es, et nomen tibi usurpare alienum ? Sed si christianum te esse delectat, quæ Christi sunt gere, et merito tibi christiani nomen assume. Aut forsitan non esse, sed vocari desideras? Hoc satis foedum et misèrum est, te velle vocari quod non sis. Nemo enim ita transit ad Christum, ut christianus appelletur, et non sit. Qui christianus dicitur, Christum se habere Dominum profitetur. Et vere habet, si ei in omnibus obsequatur et servial. Si quominus, Christi ille non famulus, sed subsannator est et derisor, qui ejus se servum dicit, cui servire dissimulat. Huic ergo judicium geminum servatur; et pro Dei subsannatione, quem sine causa Dominum appellavit, et pro qualitate peccati.

ut

CAPUT II. Peccatores. Deus illico duplici ex causa non punit. Dei in hominem benignitas. Sed plerosque incredulos et impudentes et perfidos misericordis Dei longa patientia peccare facit1 intrepidos; ut ex hoc peccatorum suorum Deum non arbitrentur ultorem, quod non statim velit punire peccantes. Miseri et ingrati, suæ salutis improvidi, quia hoc etiam Deo imputant, quod eorum differatur interitus : ignorantes Dei providentia duplici ratione servari, et humano generi longa ejus patientia consulatur ; et ne ille judicetur impatiens, si illico voluerit damnare3 peccantes. Nam si tam patiens non esset, jam diu humani generis origo desiisset: nec justos de peccatoribus haberemus, si confestim Deus vellet punire qui peccant. Nonnullos enim scimus et legimus, qui an lea aut ignorantiæ cæcitate, aut causa perfidiæ, aut adolescentiæ vanitate decepti, multiplici et vario peccalorum genere tenebantur obnoxii, et per sustentan

Editi, sinil.

⚫ Holsten., qui.

Plerique Miss., punire.

SANCT. AUGUST, VI.

1031

[ocr errors]

tis Dei clementissimam patientiam postmodum ab errore sunt conversi, majores adhuc operas fecisse justitiæ, quam ante peccata commiserant. Deus enim non donat peccata, sed differt; nec perseverantem peccatorem a morte liberat, sed ut vel sero converta tur et vivat, patienter exspectat: sicut beatus Petrus apostolus ait, Non tardat Dominus promissis '; sed tienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed paomnes ad pœnitentiam converti (II Petr. in, 9). Ille enim te quasi pius, benignus, et clemens, illico pietas, quanta clementia sit recognoscas, qui te pecidcirco non percutit, ut tu quanta illius erga te sit catorem et impium exspectare mavult, et servare conversum, quam punire peccantem: sicut per prophetam ipse Dominus loquitur, et quantum velit ho mini misericordiæ pietatisque largiri, propriæ vocis benignitate depromit, dicens: Et iniquus si convertat se ab omnibus iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat mandata mea, et faciat judicium, et justitiam, el misericordiam; vita vivet, et non morietur : omnia delicla ejus quæcumque fecit, non erunt in memoria : in justitia sua, quam fecit, vivet. Et, Numquid voluntate volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua mala, et vivere ei faciam (Ezech. XVIII, 21-23)? Et alibi, Iniquitas iniqui non nocebit ei, in quacumque die averterit se a sua iniquitate (Id. XXXIII, 12). Et iterum, Convertimini, filii convertenles el ego sanabo contritionem vestram (Jerem. II, 22). Ecce quomodo te Deus, ut a peccatis tuis vel sero convertaris et salvus esse possis, monet et provocat. Ecce qualiter jam morti obnoxium ut vivat hortatur ;· quam leniter, quam clementer invitat, ut etiam peccatoribus patris non neget pietatem et adbuc filios appellat, qui patrem Deum peccando perdiderunt: sicut et ipsc se perdidisse peccatores alio in loco cum voce flebili et miserabili quadam lamentatione testatur, dicens: Sine filiis factus sum, perdidi populum meum propter peccata eorum (1d. xv, 7). Ex hoc ergo ecgnosce, qualiter te Deus diligat, quem mavult vi--, vere, quam perire. Et tu eum contemnis et despicis qui amplius quam tu ipse te diligit, qui te mori cupientem vult vivere? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XVIII, 23). Tu ergo mori voluisti peccando, ille te vivult convertendo. O stulte, o irreverens et ingrate, qui nec in hoc Deo, qui tibi vult misercri, consentis; qui te mavult sua pietate salvare, quam tuo perire peccato!

vere

[ocr errors]

niri. Judices injusti. Nemo ergo sibi ideo blandiatur CAPUT III. Pietate Dei abutentes, etiam hic punemo se stulta et vana suspicione decipiat, nemo idcirco securus delinquat et liber, quod super peccatores confestim Dei ira judiciumque non veniat; ut ex hoc opinetur se impune peccasse, quod non illico perimatur: sed hoc magis differre Deum, quam dissiimulare cognoscat; et iram cjus peccatoribus, quam veniam, subito et repente venturam, sicut scriptum est: Ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? est enim Altissimus redditor patiens. Et alibi, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira ejus (Eccli. v, 4, 8). Quod in plerisque impletur, quibus ob nimia peccata, et in præsenti Dei ira supervenit, et in futuro servatur. Sed hoc nemo intelligit, nemo cognoscit: nec quisque adversa sustinens malis suis æstimat irrogari ; sed quod pertulerit, consuetudinis potius patat esse. quam criminis. Et idcirco Deus in præsenti non videtur punire peccantes; quia cum punit, non cogno

[blocks in formation]

scitur. Multi sunt enim, quos nemo intelligit, qui ob multitudinem peccatorum jam ante judicii diem in præsenti etiam judicantur. Aut dicat, quis, si quem sacrilegum, sanguinarium, rapacem, falsarium, homicidam, furem, fraudulentum, adulterum, crterorumque criminum reum, vel in præsenti tempore rotnerit videre longævum? Nos enim plurimorum exempla videmus, per quæ probare sufficimus, sceleratos et impios, peccatorum suorum fine completo, et hoc etiam tempore judicari, et præsentem eis vitam negari non minus quam futuram.

Sed hoc ille facilius intelligere potest, qui per diversa tempora diversorum judicum impie scelerateque conversantium exspectavit interitum. Quorum quo potestas sublimior est, eo ad peccandum major audacia, quæ totum sibi licere credit quod potest : et dum alterius judicium non timent qui alios judicant, ad peccandum precipites sunt. Ita fit, ut qui hominis non timent in delinquendo judicium, Deum judicem sentiant et ultorem. Ex quibus alii qui insontium animarum sanguinem frequenter effuderant, ita iram Dei judiciumque sensere, ut ipsi postmodum sanguinem fundere cogerentur suum, qui libenter fundebant alienum. Alii vero qui similia commiserant, sie Dei indignatione prostrati sunt, ut insepulti jacerent, et esca feris et cœli volucribus fierent. Alii autem qui innumerabilem hominum multitudinem injuste peremerant, membratim particulatimve concissi, ut non minor fuerit concisura membrorum quam quos interimi fecerant, numerus punitorum. Et quorum judicio maritis injuste peremplis multe effectæ viduæ, multi orphani patribus occis's derelicli, quibus præter orbitatem mendicitas inferebatur et nuditas: nam addebant impietati et crudelitati quod deerat, ut eorum quos fecissent occidi, spoliarent et liberos nunc vero ipsorum conjuges viduæ et filii orphani alienis quotidie egent panibus. Nonne videtur tibi istud testimonium in ipsis esse completum comminantis Dei et dicentis, Viduam et orphanos non vexabitis. Quod si vexaveritis eos, ct vociferantes clamaverint ad me; exaudiam vociferationem eorum, et irascar animo, el perimam vos gladio, et erunt conjuges vestræ viduæ, et filii vestri orphani (Exod. xx1, 22-24)? O indignum nefas! o scelestum facinus! o nimia et non ferenda crudelitas! Duo sævissima et atrocissima uno perpetrantur in tempore; homicidium fit, ut rapina succedat ; occiduntur mariti, occiduntur et patres, quo facilius vidue spolientur et orphani: et ita quisque in alterius morte congaudet, quasi non sit ipse quandoque moriturus. Merito ergo Deus hujusmodi crudelitatibus et impietatibus commovetur. Merito judicium suum in quibusdam etiam ante tempus ostendit. Merito vita talibus nec præsens nec futura conceditur. Quorum nos, ne sceleratos et impios in præsenti etiam Dei judicium evadere posse existimemus, admonemur exemplo.

CAPUT IV. Certo peccatorum numero completo Deum punire peccatorem. Sed hoc magis sentire nos convenit, tamdiu unumquemque Dei patientia sustentari, quamdiu nondum peccatorum suorum terminum finemque repleverit: quo consummato eum illico percuti, nec illi jam veniam ullam reservari. Esse autein certum peccatorum modum atque niensuram, Dei ipsius testimonio declaratur. Et quod, unusquisque vel celerius vel tardius, prout peccatorum suorum mo · dum expleverit, judicetur, evidentissime demonstratur, quando de Sodomorum et Gomorrhæorum interitu atque incendio, qui sua jam peccata repleverant, ad Abraham Deus loquitur, dicens: Clamor Sodomorum et Gomorrhæorum repletus est, et peccata eorum magna vehementer repleta sunt (Gen. xvш, 20). De Aniorrhæis vero quid dicit, qui sua nondum peccata finierant, quos post multos annos quam supra dicte civitates cremata sunt, constat esse deletos? Nondum repleta sunt peccata Amorrhæorum usque adhuc (Id.

1 Pro, spectavit.

xv, 46). Quo exemplo manifestissime instruimur et docemur, singulos secundum peccatorum suorum plenitudinem consummari, et tamdin ut convertantur sustineri, quam diu cumulum suorum non habuerint delictorum. Nemo se, inquam, fallat, nemo se decipiat malos non amat Deus, peccatores non amat injustos non amat, rapaces, crudeles, impios; scd amat bonos, justos, pios, humiles, inuocentes mites sicut scriptum est, Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Non habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem. perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. v, 5-7).

CAPUT V. Mors propera mais ad pœnam, bonis ad securitatem. Sed dicit aliquis, Quid est quod videmus bonos etiam perire cum malis? Illi non pereunt, sed evadunt, qui de malorum consortio et persecutionibus liberantur, et ad requiem transferuntur. Illi plane moriuntur et pereunt, quos de hoc mundo recedentes, majoris adhuc judicii supplicium exspectat et poena. Vocantur enim ante tempus boni, ne diutius vexentur a noxiis: mali vero et impii tolluntur, ne bonos diutius persequantur. Justi de pressu. ris, tribulationibus et angustiis vocantur ad requiem: impii vero de luxuriis et opibus et deliciis rapiuntur ad pœnam. Illi enim vadunt ut judicent, isti ut judicentur : illi ut vindicentur, isti ut in eos vindicta celebretur, sicut scriptum est, Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ; et iterum, Vivens inter peccatores translatus est; et iterum, Placita enim erat Deo anima ejus, et ideo properavit de medio iniquitatis eripere cum; et iterum, Cum impiis iter ad mortem, illi autem sunt in pace (Sap. iv, 7, 10. 14, et m, 3). Vides ergo hanc solutionem corporis justis et Dei cultoribus requiem esse, non pœnam et cum dissolvuntur, liberari eos potius, quam perire. Et idcirco ipsam solutionem qui fideles sunt nee timent, nec vercntur, sed venire magis desiderant et exoptant: per quam sibi requiem intelligunt exhiberi, non pœnam. Iniqui vero et impii et suorum scelerum conscii eam merito naturali providentia pertimescunt, per quam se non nesciunt judicari. Quapropter hac ratione reddita et accepta, non oportet nos omnino peccare præsertim cum non ignoremus peccatoribus judicium et in præsenti esse, et in futuro servari.

CAPUT VI. Indecorum est christiani nomen sibi arrogare sinere. Christianus verus quis. Nec in hoc nobis nomine tantum, quod christiani dicimur, blandiamur: sed propter hoc etiam nos judicandos credamus, si nomen nobis frustra vindicemus alienum. Aut si aliquis tam incredulus est, tam infidelis, tam pertinax, tam obstinatus, tam audax, ut quæ quandoque ventura est, Dei' judicis iram indignationemque non metuat, vel huma • nam consuetudinem erubescat; et videat quam brutus, quam insipiens ille, quam stultus ab ipsis etiam gentibus judicetur, cujus tanta est vanitas tantaque dementia, ut sibi nomen adipiscatur alienum. Quis enim tam vanus et miser est, qui adv‹ catum, cum litteras nesciat, audeat profiteri ? Quis tam insanus et excors, ut profiteatur militemi, qui nesciat arma gestare? Nemo enim quodcumque nomen sine causa sortitur. Sutor ut dicatur, necesse est ut calceamenta conficiat ut vocetur quis faber aut artifex, artis peritia facit: ut negotians nuncupetur quis, carius quod vilius emerat distrahit. Hujusmodi enim exemplis agnoscimus nullum sine actu nomen, sed omne ex actu nomen. Tu ergo quomodo christianus diceris, in quo nullus christiani actus? Christianus justitie, bonitatis, integritatis, patientiæ, castitatis, prudentia, humilitatis, humanitatis, innocentiæ, pietatis est nomen et tu illud tibi quomodo defendis et vin

Er. Lugd. et Lov., sed dicet aliquis. M. Tres Mss., exspectant.

Abest vox, Dei, a Mss.

Deest in Mss. vox, humilitatis.

dicas, cui de tam plurimis rebus nec pauca subsistunt? Christianus ille est, qui non nomine tantum, sed opere est ille qui Christum in omnibus imitatur et sequitur; qui sanctus, innocens, incontaminatus, intactus est: cujus in pectore malitia non habet lo cum, cujus in pectore sola pietas consistit et bonitas, qui neminem novit nocere vel lædere, sed omnibus opem ferre. Christianus ille est, qui exemplo Christi nec inimicos novit odire, sed magis adversantibus sibi bencfacere, et pro persecutoribus suis et hostibus exorare. Nam et quisquis aliquem ledere aut nocere paratus est, ille mentitur se esse christianum. Christianus est, qui potest justa voce dicere, Neminem nocui hominum, juste vixi cum omnibus.

1

CAPUT VII. Deus semper justitia_placatus fuit et injustitia offensus. Enoch ad immortalitatem raplus. Sed ne me ex sensu proprio loqui quis arbitretur aut credat; aut eum putet se facile posse contemnere, quod sua potius voluntate quam Legis auctoritate loquatur: jam nunc ipsius Legis, cujus præceptis nobis vite aditus aperitur, tam veteris quam nova incipiam exempla proferre, et ostendere quid Deus ab initio status mundi humano generi observare præceperit, in quo semper placatus fuerit vel offensus. Lego enim post Adam, qui a Deo primus formatus est (Gen. 1, 27), de cujus causa nunc dicendum non est, in exordio mundi Cain et Abel fratres fuisse germanos e quibus unus Deo placuit, co quod innocens esset et justus: alter vero, quia injustus et nocens, Deo placere non potuit (Id. iv). Deinde interveniente tempore, Enoch satis justum fuisse Scriptura designat: cui tantum justitia contulit, ut nec praesentem mortem sciret, sed et ad immortalitatem de medio omnium mortalium singulariter raperetur (ld. v, 22-24). Cujus monstratur exemplo, unum Deo justum plurimis peccatoribus chariorem. Noc quoque et ille justus, cui justitiæ meritum quid præstiterit, novimus; ut ipsi cum suis tantum vita daretur, per diluvium toto mundo damnato (ld. viVI). Abraham quid per fidei et justitiæ meritum consecutus sit, Scriptura testatur; ut illo in tempore solus amicus Dei esset in terris, qui solus fuerat justus inventus (Id. xv, 5, 6). Loth vero ut pereuntibus cunctis de Sodomitarum liberaretur incendio, quid aliud quam justiti:e meritum fuit (Id. xix, 1229)? Longum est nos ire per singulos, et omnium merita recensere.

CAPUT VII. Israelitas ideo multis miseriis af flixit Deus, ut ad opera pietatis instrueret. Legis consummator. Populum Judaicum, quem ad se Deus primum ex semine Abraham pre cæteris gentibus pertinere optavit, quomodo erudierit, quid cum, ut sibi placeret, facere, quid observare præceperit, scire nos convenit. Primo in loco quod derelicta regione in qua habitare semper optaverat, patriaque deserta, in alienam provinciam, hoc est, in Ægyptum migrarefcit, non sine causa, nec sine Dei providentia factum esse reor. Sed hanc fuisse puto ratio nem: quia Deus populum suum elegerat, misericordie, pietatis, justitiæ, cæterisque bonis operibus cupiens erudire, voluit cam in extera patria pro tempore esse peregrinum et captivum, ut captivitatis et peregrinationis miseriam disceret et laboris : quo facilius postmodum misereri peregrinantibus et laborantibus nosset, si ipse ante peregrinationis miserias didicisset. Nemo enim peregrino tam libenter miscretur, et advenæ, nisi qui peregrinationis exitus novit. Nemo sic hospitem et sine teeto, suo introducit hospitio, nisi ut qui ante indiguit alieno. Nemo ita esurientem cibat, nemo sic sitientem potat, nisi ut qui sitim esuriemque perpessus est. Nemo tam facile rudum suis operit vestimentis, quam qui nuditatis et frigoris novit injuriam. Nemo sic tribulanti et

1 Sic potiores Mss. At editi, statim.

Abest a potioribus Mss., migrare: pro quo, in Sorbon., ire; apud Holsten., iter.

misero et laboranti succurrit, nisi ut qui tribulationum et miseriarum casus expertus est et laborum. Merito ergo Deus misericordie et pietatis magister, qui legem postmodum erat editurus, per quam populo suo misericordie et pietatis omniumque bonorum operum præcepta traditurus, voluit eum prius omnes pressuras et tribulationes et angustias in terra perpeti aliena, quo facilius postea posset talia patientium nisereri, et suis obtemperare mandatis. Ut putes eum bonum fuisse agricolam, qui priusquam semen mittat, diu terram aratris et rastris domat, ne quod illi crediturus est semen pereat: ita et Deus popu lum suum diu ante macerat et domat, quam ei salu tarium mandatorum semen impartiat. Denique ut ob hanc causam hrc eum pertulisse evidentius clareat, ipsius Domini intueamur mandata, dicentis, Advenam non vexabitis, nec_tribulubitis eum; fuistis etenim el ros advenæ in terra Ægypti (Exod. xvii, 21). Et iterum legimus, Deus magnus, qui non accipit personam, sed nec accipit munera, faciens judicium proselyto, orphano et vidua. Dare panem et vestimentum dilige; quia et ipse fuisti in terra Egypti (Deut. x, 17-19). Et alibi dicit, Si autem messus fueris messem in agro tuo, et oblivisceris mannam', non reverteris accipere illam proselyto et orphano et viduæ erit; ut benedicat te Deus in operibus manuum tuarum, et memor eris quia famulus eras in terra Egypti, ego ideo præcipio tibi verbum hoc (Id. xxw, 19, 21). Unde facile pervidetur atque dignoscitur, cum populum ob hanc causam cunctis afflictum fuisse miseriis, ut miscreri alteri suo doceretur exemplo: sicut scriptum est, Docuisti enim populum tuum per talia opera, quoniam oportet justos esse et humanos (Sap. xi, 19). Qualem populum suum esse velit, late, ut arbitror, patet: et quibus possit operibus promereri, plurimis probatur exemplis.

Sed ne ad manifestandam ejus voluntatem parum videatur esse quod diximus, Legis etiam et Prophetarum præcepta jungamus et quid Deo placeat semperque placuerit, et quid crebrius fieri et observari præceperit, tam veteris quam novæ Legis testimoniis comprobemus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex lola mente lua, el ex totis viribus tuis, et diliges proximum luum sicut te ipsum. Legis et Prophetarum præcipuum esse mandatum, Domini et Salvatoris nostri testimonio comprobatur, dicentis, In his duobus mandatis tola Lex pendet et Prophe: (Deut. v, 5; Levit. xix, Matth. xxu, 40). Quod rescindi non potest, nec mutari, in duobus istis mandatis omne tam Legis quam Prophetarum constare præceptum, et illam Legem implesse qui hæc potuerit implere: nihil enim aliud in lege veteri quæri, quam ut Deum et proximum diligas. Et vere ille Legis consummator et factor est, qui nec in Deum, nec in proximum peccat.

18;

CAPUT IX. Deum quis diligat. Qualem deceat esse populum Dei. Sed quid Deum, quid proximum sit diligere, præterire minime ac dissimulare debeo. Deum diligit, qui suis in omnibus mandatis obtempcrat. Deum diligit, qui leges ejus et præcepta custodit. Deum diligit, qui ut ille sanctus est, et ipse se sanctificat: sicut scriptum est, Sancti estate, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. xix, 2). Deum diligit, qui et illud prophetæ dicentis implet eloquium, Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. xcvi, 10). Deum diligit, qui non alia quam cœlestia cogitat et divina. Deus enim non nisi sanctitatis et justitiæ et pietatis amator est et ille Deum. diligit, quid non aliud quam quod Deus amare videtur, operatur. Quid sit enim Deum diligere, Domini et Salvatoris doctrina declarat, dicentis, Qui audit verba mea, et facit ea, ille est qui diligit me (Joan. xiv, 21). Si igitur ille Deum diligit, qui quod Deus præ

Alias, manipulum; renuentibus Mss.

Plerique Mss., quam novæ incipiam exempla proferre · Diliges, etc.

[ocr errors]

cipit, facit; qui non facit, iste non diligit. Oninis vero qui non diligit, odit. Unde clarum atque manifestum est, ab eis Deum odiri, qui sua mandata non servant de quibus per prophetam dixisse puto, Nonne qui oderuni te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. cxxxvm, 21, 22). Odit proplieta justus peccatores, adulteros, et injustos, et Dei mandata spernentes; sicut alio in loco dicit, Vidi prævaricantes pactum, et tabescebam. Et iterum, Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi (Psal. cxvIII, 158, 113). Vide ergo quam justi, quam integri esse debeanius et sancti: quibus præterquam male conversari non licet, sed nec male conversantes agnoscere. lloc et beatus Apostolus evidenter ostendit, qui nec panes cum peccatoribus frangi præcepit, dicens: Si quis frater cognominatur inter vos fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (1 Cor. v, 11).

1

Sanctum esse populum suum Deus voluit, et ab omni contagione injustitia et iniquitatis alienum. Talem cum esse voluit, tam justum, tam pium, tam purum, tam immaculatum, tam simplicem, ut nihi! quod in eo gentes redarguerint invenirent, sed quod admirarentur, et dicerent: Beata gens cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in hæreditatem sibi (Psal. xxxи, 12). Tales convenit esse Dei cultores et servos mansuetos, graves, prudentes, pios, irreprehensibiles, intactos, immaculatos; ut quisquis eos viderit, stupeat et admiretur, et dicat, Vere hi homines Dei sunt, quorum talis est conversatio. Ita se homo Dei exhibere debet et agere, ut nemo sit qui eum non velit videre, qui non audire desideret; nemo non, cum viderit, Dei esse filium credat ut vere in eo propheticum illud impleatur, Fauces ejus dulcedinis, et totus desiderium 1 (Cant. v, 16). Nam si se talem exhibeat christianus, si se talem exhibeat Dei servus, ut his qui dæmoniis idolisque deserviunt, conversando efficiatur æqualis incipiet per cum Deus blasphemari, et dici, O christianum Dei servum, cujus tam mali actus, tam turpis opera, tam nequam est conversatio; cujus vita tam impia, tam scelesta, tam luxuriosa, tam sordida. Et erit illius prophetiæ reus, Nomen enim Dei per vos blasphemutur inter gentes (Isai. LI, 5; Rom. 11, 24). Sed væ illis per quos nomen Domini fuerit blasphematum. Deus enim a nobis nihil magis desiderat et requirit, quam ut per actus nostros nomen suum magnificetur ab omnibus: sicut scriptum est, Sacrifica sacrificium laudis3 (Psal. XLIX, 14). Hoc est enim sacrificium quod Deus super omnes hostias quærit et diligit, ut per justitiæ nostræ opera nomen suum ubique laudetur, et Deus verus esse servorum suorum actu et opere comprobetur. Illi vero Deum diligunt, qui non aliud quam unde nomen ejus glorificetur,

exercent.

CAPUT X. Proximi dilectio. Et nocere cavet, et benefacere curat. Innocentiæ commendatio. Quomodo Deus diligi debeat, ut potuimus diximus: nunc vero quid sit proximum tanquam se ipsum diligere, ut possumus explicemus; quanquam ipsius causæ expositio alio in loco breviter disseratur, cum dicitur, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. iv, 16). Dominus quoque et Salvator noster dicit, Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis similiter (Mátth. vi, 12). Nemo est enim qui sibi malum optet ab aliquo fieri. Ille ergo proximum suum tanquam se ipsum diligit, qui ei non mali aliquid, quia nec sibi, vult fieri; sed si quid boni, prout ipse ab omnibus percipere optat et consequi, libenter impertit: quia non hoc solum a christiano quaeritur, ut

1 Er. Lugd. Ven. Lov.: Fauces plena dulcedinis, et totus desiderabilis. M.

Er. Lugd. Ven. Lov., tam turpia opera. M.
sie Mss. Alias, sacrificium laudis honorifcavit me.

malo careat, sed ut exerceat bonum: qui etiamsi nibil mali fecerit nec boni, tamen ad æternæ vitæ præmium non admittitur, sed gehennæ ignibus mancipatur : sicut in Evangelio Dominum dixisse legimus de iis qui nihil mali faciunt, nec boni tamen aliquid operantur: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, quem præparavit Pater meus diabolo et angelis ejus 1. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, e non dedistis mihi bibere; hospes fui, et non suscepisti me; nudus, et non vestistis me; infirmus, et non visilastis me; in carcere, et non venistis ad me (Matth. xxv, 41-43). Non quia maluin gesserunt; sed quia bonum non fecerunt, condemnantur. Ex hoc enim quisque prudens et sapiens recognoscat, quam spem illi habere possint qui versantur in malis, quando etiam illis vita negatur qui mali nibil fecerunt, nisi etiam aliquid gesserint boni. Neque enim Deus hoc tantum quærit a nobis, ut mali non simus, sed ut efficiamur boni. Ex malis enim operibus vocantur mali: ita e contrario ex bonis appellantur boni. Et duo sunt quibus boni servire videntur et mali: bonus Deus, cui omnes bene conversantes deserviunt; diabolus autem malus, cujus quisquis qui male operatur, est famulus. Non enim a nobis hoc solum poscitur, ut non vivendo male servi esse diaboli desinamus, sed vivendo bene Deo servire videamur. Nam quisquis qui nec malum videtur operari nec bonum, cujus servus videatur e se ignoro vel quomodo vitam a Deo poterit sperare perpetuam, quam bene faciendo non meruit. Nemo, inquam, sensu proprio se decipiat et illudat, nemo se vana existimatione seducat. Quisquis bonus non fuerit, vitam non habet. Quisquis justitiæ et misericordiæ opera non fecerit, non potest regnare cum Christo Quisquis non fuerit humanus, pius, hospitalis, benignus, clemens, gehennæ non evadet incendium. Deus malos non amat, non diligit peccatores. Quisquis malum fecerit, inimicus est Dei. Quisquis sine dolo non fuerit, partem non potest habere cum Christo. Nihil enim amplius est christiano quærendum, nihil desiderandum magis, nihilque plus totis viribus enitendum, quam ut malitiam suo excludat ex corde, quam ut nequitiam intra pectoris sui conscientiam non admittat, quam ut bonitatem teneat, justitiam servet, puritatem mentis custodiat. Esto innocens, si vis cum Deo vivere. Esto simplex, si vis regnare cum Christo. Quid tibi prodest malitia, quæ in mortem trahit? quid nequitia, quæ prohibet regnare_cu'n Christo, quæ se habentem exterminat? sicut scriptum est, Anima enim nequam disperdet qui se habet (Eccli. VI, 4). Si vis vivere, audi prophetam quid loquitur : si regnum Christi diligis, audi quomodo illud merearis adipisci : Quis est, inquit, homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et sequere eam (Psal. XXXI, 15-15). Hujusmodi enim homines Deus honorat et diligit, qui malum nesciunt, qui mentiri non norunt, quorum dolum labia non loquuntur, in quibus non hisi bonitas videtur et puritas.

Innocentia est quæ nos commendat Deo : simplicitas est quæ facit regnare cum Christo. Quomodo Deus Honnisi innocentes diligat, et sibi velit esse conjunctos, testimoniis plurimis declaratur, sicut in Psalmis scriptum est, Innocentes et recti adhæserunt mihi (Psal. XXIV, 21). Et alibi mandatur et dicitur, Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico (Psal. xxxvi, 37). Quantum innocentia homini præstet et conferat, etiamsi sero servetur, prophete David testimonio comprobatur, qui cum graviter ante peccasset, postea judicari se non timet, ex quo innocentiam nosse cœpit, sicut ipse dicit: Judica me, Deus, quoniam ego in innocentia mea in

Holston, hic et infra, cap. 15, quem paravil pater vcster diabolus et ungeli ejus. Holsten. et MSS., erudiri. In iisdem, inquit.

gressus sum (Psal. xxv, 1). Sciebat igitur sibi jam non metnendum esse judicium, quia innocentiam vel sero cognoverat. Et alio in loco dicit, Me autem propter innocentiam suscepisti (Psal. XL, 13). Suscepit postmodum propter innocentiam Deus, quem propter malitiam ante repulerat. Innocentes vero nec confundi coram Deo posse, manifestum est, cum dicitur, Quanto tempore innocentes custodierint justitiam, non confundentur (Prov. x1, 6). Nihil enim Deo dignius, nihil charius esse potest, quam ut innocentia tota observatione teneatur. Licet quis in aliis operibus devotus appareat, si illam non habuerit, sibi frustra blanditur de sua devotione. Si illam Judæis etiam sub veteri Lege degentibus, quando adhuc illis inimicum licebat odire, observare præceptum est; quid te nunc agere convenit christianum, qui inimicum tuum juberis amare? Quando enim innocens non eris? vel cui esse poteris malus, qui inimicis præciperis esse bonus (Matth. v, 44)? Sed tu forsitan et proximum odis, cui nec externum odisse conceditur : et fratrem persequeris, qui amare præciperis inimicum: et christianum te esse credis, qui nec Novi nec Veteris Testamenti præcepta custodis? Sed ne sine causa te christianum æstimes, et de solo tibi nomine blandiaris; qualem te esse oporteat, Apostolum audi dicentem, Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni et misericordes donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Estote autem imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Impudicitia autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote, quod omnis impudicus aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non erit hæres in regno Christi et Dei (Ephes. iv, 28-v, 5). Ille se merito christianum judicet, qui hæc præcepta custodit, qui sanctus, humilis, et pudicus, et justus est, qui in misericordiæ et justitiæ operibus conver

satur.

CAPUT XI. Quorum preces Deus non exaudiat. Justus esse debet qui orat. Nam tu illum christianum putas, in quo nullus christianitatis est actus, in quo conversatio nulla justitiæ est, sed nequitia, impietas et scelus? Illum christianum putas, qui opprimit miserum, qui pauperem gravat, qui res concupiscit alienas, qui ut se divitem faciat, plures efficit indigentes, qui lucris gaudet injustis, qui de alienis lacrymis cibum capit, qui miserorum ditatur interitu, cujus os assidue mendacio violatur, cujus labia nonnisi indigna et obscena et scelesta loquuntur et turpia, cui cum jubeatur distribuere sua, invadit aliena? Et ad ecclesiam talis audenter accedit, et temere et importune expandit impias manus, illicito raptu et insontium cruore violatas: et ore illo polluto atque sacrilego, quo fuerat paulo ante aut falsa locutus aut turpia, preces ad Dominum, quasi nihil sibi mali conscius fundit. Quid agis impudens et miser? Quid te majorum peccatorum onere gravas? Quid Deo præter contemptum injuriam irrogas? Quid ad provocandam celerius ejus iram, in testimonium pœnæ tuæ sceleratas ad Deum porrigis manus, ad quas ille non respicit, qui non nisi sanctas et immaculatas sibi jussit offerri? Quid ore illo Deum rogas, quo paulo ante locutus es male: cujus quamvis multiplicentur, abominatur preces, sicut scriptum est: Cum extenderitis

[blocks in formation]

manus vestras, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiam manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Lavamini, mundi estate, auferte nequitias ab animis vestris (Isai 1, 15, 16). Bene sibi ille conscius esse debet et certus, et suæ innocentiæ fidus, qui ad Deum manus extendit et porrigit, cum Apostolus dicat, Volo autem viros orare in omni loco, levantes puras manus (1 Tim. 11, 8). (a) Ille autem ad Deum merito extollit manus, ille preces bona con. scientia fundit, qui potest dicere, Tu nosti, Domine, quam sanctæ, quam innocentes, quam puræ sint ab omni fraude et injuria et rapina, quas ad te expando, manus; quam justa, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo. Talis enim cito meretur audiri, et antequam penitus preces fundat, potest impetrare quod postulat.

CAPUT XII. Eleemosyne de lucris injustis. Scio enim esse quos ita nequitiæ et avaritia profunda caligo cæcavit, ut cum illis prospere cesserit quod aut pauperem per potentiam vinxerint, aut innocentem testimoniis falsis obruerint, aut'infirmum virtute superaverint, aut furtum fecerint, aut rapinam; Deo gratias agant, quo opitulante talia perpetrasse se credunt, et tam iniquum Deum judicent, ut putent cum scelerum suorum fuisse participem. Stulti et miseri usque adeo suis iniquitatibus excæcati, ut non intelligant Deo non posse placere quod prohibet et quasi unum crimen satis non sit, nisi adhuc male sentiendo de Deo adjiciatur et aliud. Alii vero hoc se justificari existimant, quod de substantia pauperum exiguam eleemosynam faciant; et de eo quod pluri mis abstulerunt, uni quiddam minimum largiuntur. Cibatur unus unde plures esuriunt, et de multorum spoliis vix pauci teguntur. Non talem rieemosynam Deus quærit, nec vult pietatem uni de alterius crudelitate præstari. Melius est enim te non facere eleemosynam, quam unde paucos tegis, inde plurimos facias denudare; et ut unum vestias, plures spoliare vestitos. Illam eleemosynam Deus comprobat, quæ de justis laboribus ministratur, sicut scriptum est: Honora Deum de tuis justis laboribus, et deliba ei de tuæ justitiæ fructibus (Prov. 11, 9). Nam illam abominatur et reprobat, quæ de lacrymis præstatur alienis. Quid enim prodest, si te benedicat unus, unde plurimi maledicunt? Vel quid confert tibi illa eleemosyna, que de substantia præstatur alterius? Revera timendum est, quod Deus non habeat unde pauperes suos pascas, nisi tu aliena diripias?

CAPUT XIII. Fidem sine operibus non prodesse. Apostoli locus pro fide sine operibus allatus, explicatur. Alius ejusdem locus. Fidem non sufficere. Alios autem novi, quos ita insipientiæ et imprudentiæ tenebrosa ignorantia fallit ac decipit, ut fidem quam habere se simulant, sine justitiæ operibus apud Deum sibi censeant profuturam et hoc erroris genere sine metu crimina nefanda committunt, dum credunt Deum non criminum, sed perfidiæ tantum ultorem. Et ejusmodi non solum se ipsos perisse contenti sunt, sed et alios in quibus nullum divinæ scientiæ lumen est, suis nituntur laqueis implicare. Et impletur in illis Salvatoris nostri sententia dicentis, Cacus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt (Matth. xv, 14). Nam si nullum crimen, sed sola perfidia condemnatur; ergo securi peccamus et liberi. Et sine causa dedit Deus mandata justitiæ, si sola sine justitiæ opera fides prodest. Unde hic tam impius, tam scelestus, tam perfidus ignorantiæ error obrepserit, scire non possumus; nisi forte ex illis qui hoc exemplo in Lege veteri populum seducebant, et secuni eternæ morti et perpetuo tradebant interitui, de

2

1 Pro his, nempe a verbo, Talis, usque ad verbum, fundat, unica in Mss. vox est, iste; et apud Holsten., is. Er. Lugd. Ven. Lov., operibus. M.

(a) Ipsa Pelagii verba apud Hieron. sub fiaem dial. 3.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »