ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Quibus scriptum est, Nolite audire sermoncs prophetarum, qui prophetant vobis; quoniam vani sunt ipsi, et visiones a corde suo loquuntur, et non ab ore Domini. Dicunt enim his qui repellunt verba Domini, Pax erit otis; et omnibus qui vadunt in voluntatibus suis, omni qui vadit in errore cordis sui dicunt, Non venient super le mala (Jerem. xxm, 16, 17). Multa quidem nobis, imo totius Legis testimonia aderant, quibus tam perniciosum errorem destruere ac sepelire poteramus: sed ne legentem diutius fatigemus, sufficiant pauca de plurimis. Respondeat mihi ille cujus talis est scnsns: Adam a Deo factus est homo primus in primo statu mundi', perfidia an peccati causa daninatus est (Gen. 1, 17)? In quo nihil fuisse incredulitatis invenio præter solam inobedientiam, cujus causa ille damnatus est, et omnes suo damnantur exemplo. Cain quoque non perfidiæ causa, sed quia fratrem interemerat, condemnatus est (Id. iv, 11). Quid plura? Universus hic mundus ut diluvio interiret, non perfidiæ causam, sed criminum lego fuisse (Id. vi, 15). Sodoma et Gomorrha ut repentino cremarentur incendio, nullam causam incredulitatis invenio, nisi peccatorum et scelerum (Id. xviu, 20): quod Scriptura evidentissime demonstrat, et dicit, Homines Sodomita mali et peccatores erant in conspectu Dei valde (1d. xi, 15). Populus ille Judaicus ut tam frequenter interire videretur et corripi, nonne peccatorum causa præstabat?

Sed dicit aliquis, Veteris Legis testimonia tantum non accipio, nisi mihi et Novi Testamenti exempla protuleris. Accipe Ananiam et Saphiram, quos apostolica sententia non perfidia crimine, sed furti et mendacii cau a damnavit (Act. v, 4, 9). Forsitan dicturus es mihi, Quid ergo Apostolus dicit, Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. 1, 28)? Ipsum qui hoc dicit, lego hominem absentem etiam condemnasse, quia uxorem patris acceperit (I Cor. v, 1). Intelligenda Scriptura, que scientibus convenire videtur in omnibus, et nonni-i solis a quibus minime intelligitur discrepare. Justificari hominem Apostolus per fidem sine operibus legis dicit; sed non sine illis operibus, de quibus alterum apostolum audio dicentem, Fides sine operibus mortua est (Jacobi u, 20). Paulus enim apostolus de operibus Legis locutus est, hoc est, de circumcisione carnali, et neomenia, et sabbato, et hujusmodi cæteris, que Lex fieri aute præceperat, et jam Christi tempore non erant necessaria; iste vero de operibus justitie loquitur, quæ qui non fecerit mortuus est, quamvis se simulet esse fidelem.

Sed dicit quis illud Apostoli, dicentis, Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salu'em (Rom. x, 10). Stulte, hoc Baptismi impletur in tempore: quo ut baptizetur quis, sola confessio desi deratur et lides. Nam quid tibi ipsius Baptismi lavacrum prodest, si sola sine justitia fides quæritur? Baptismo enim peccata ablui fides omnium tenet. Si deinceps peccandum est, abluisse quid prodest? Audi quid dicat Dominus homini semel sanato: Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne quid tibi deterius eveniat (Joan. v, 14). Hoc et beatus Petrus apostolus manifestissime docet, ci deterius aliquid, qui post agnitam justitie viam peccaverit, evenire, cum dicit: Si enim refugientes coinquinationes mundi, in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursum implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis, non cognosccre viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato. Contingit enim eis illud veri proverbii, Canis reversus ad suum

Sic Mss. At editi, statim in principio mundi. Mss. plerique, tam crebro interiret, nonne riderefur, etc.

3 Fr. Lugd. Ven. Lov., sed dicet aliquis. M. * Fr. Lugd. Ven Lov., sed dicet al quis. M. * MSS. nonnulli, ulterius noli.

romitum; et, Sus lota in volutabro luti (II Petr. n, 2022). Hoc et beatus apostolus Paulus testatur et loqui tur, hominem post Baptismi sanctificationem pristino crrorc peccantem non sine ingenti pœnitentia con servari, dicens: Impossibile est enim eos qui, postquam semel illuminati sunt, gustaveruut etiam donun cœleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gusta verunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque sæculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad pœnitentiam, rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. vi, 4-6).

Quemdam ad Salvatorem accessisse, et quid faciendo vitam æternam perciperet interrogasse, evangelista testatur: cui ita a Domino responsum est, Si vis vitam habere, serva mandata (Matth. xix, 17). Non dixit, serva tantum fidem. Nam si sola fides quæritur, superflue jubentur mandata servari. Sed absit ut ego Dominum meum aliquid dicam præcepisse superfluum. Sed dicunt hoc illi, qui peccando jam filii perditionis effecti sunt; et hoc tantuni solatium se habere credunt, si alios secum potuerint morti perpetuæ mancipare. Nam si Deus peccatorem non punit; ubi est illud propheticum, Si justus vix salvus erit, peccator et impins ubi parebunt (Prov. x1,31; 1 Petr. iv, 18); et alibi, Quia peccatores peribunt (Psal. xXXVI, 20)? et iterum, Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint (Psal. cm, 35); et iterum, Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic percant peccatores a facie Dei (Psal. LXVI, 3)? Nullum hic tantum incredulum et infidelem, sed peccatores audio condemnari. Et Salvatorem nostrum quodam loco dixisse lego, Non omnes qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum cælorum; sed qui facinni voluntatem Patris mei, qui in cælis est (Matth. vii, 21). Utique isti Christum credebant, qui cum etiam Dominum nuncupabant: nec idcirco illis cœlestis regni janua panditur, quia illum ore, quem factis abnuunt, confitentur. Negari autem Deum factis non minus quam verbis, Apostolus dixit, Deum confitentur se nosse, factis autem negant (Tit. 1, 16). Et Dominus in Evangelio: Multi mihi dicent in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo ejecimus dæmonia, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et dicam illis, Nunquam vos cognovi. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. vn, 22). Usque adeo isti credidisse dicuntur, ut in nomine Domini virtutes etiam operarentur: nec tamen eis proderit fides, quia justitia opera non fecerunt. Itaque si sola fides prodest, cur illi cum angelis satane in perpetuum gehennæ ignibus mancipantur, qui non perfidiæ causa, sed quia boni nihil fecerant, judicantur: sicut scriptum est, Et dicet eis Rex qui a sinistris sunt, Discodite a me, maledicti, in gehennam æternam, quam paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. (Id. xxv, 41, 42). Non dixit utique, quia non credidistis mihi: unde intelligi datur, eos non incredulitatis causa, sed propter bonorum operum sterilitatem esse damandos.

CAPUT XIV. Quis sit vere christianus. Nemo igitur alterum decipiat, nemo seducat : nisi qui justus fuerit, vitam non habet: nisi quis in ominibus Christi mandata servaverit, partem non potest habere cuma illo nisi quis terrena despexerit, divina non capiet : nisi humana contempserit, non potest possidere cœlestia Nec quisquam se christianum judicet, nisi qui Christi et doctrinam sequitur et imitatur exemplum. Sed tu illum christianum putas, cujus nunquam pane ullus saturatur esuriens, cujus potu nullus reficitur sitiens, cujus mensam nemo cognoscit, sub cujus tecto nec advena nee peregrinus aliquando succedit, cujus nemo nudus tegitur vestimentis, cujus pauper nullus fovetur auxilio, cujus bonum nemo sentit, cujus misericordiam nemo cognoscit, qui in nullo

Er. Lugd. Ven. Lov., nisi qui justus fuerit, vitam (Lov. vita) non habebit. M.

imitatur ponos, sed irridet potius et subsannat, et pauperes persequi non cessat? Absit hoc a mentibus Christianorum omnium, absit ut hujusmodi christianus dicatur, absit ut Dei filius possit appellari qui talis est. Christianus ille est, qui Christi viam sequitur, qui Christum in omnibus imitatur: sicut scriptum est, Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. 11, 6). Christianus est, qui omnibus misericordiam facit, qui omnino non movetur injuria, qui opprimi pauperem se præsente non patitur, qui miseris subvenit, qui indigentibus succurrit, qui cum mærentibus moret, qui dolorem alterius quasi proprium sentit, qui ad fletum fletibus provocatur alienis, cujus omnium communis est domus, cujus janua nemini clauditur, cujus mensam pauper nullus ignorat, cujus cibus cunctis offertur, cujus bonum omnes norunt, et nemo sentit injuriam ; qui Deo die noctuque deservit, qui ejus præcepta indesinenter meditatur et cogital, qui pauper mundo efficitur, ut Deo locuples fiat; qui inter homines habetur inglorius, ut coram Deo et Angelis gloriosus appareat; qui in corde suo nihil videtur habere simulatum vel fictum, cujus simplex et immaculata est anima, cujus conscientia fidelis et pura est: cujus tota in Deo mens, cujus omnis spes in Christo e t; qui cœlestia potius quam terrena desiderat, qui humana spernit, ut possit habere divina. Nam his qui hoc sæculum diligunt, et qui in præsenti tempore gloriantur et complacent, audi quid dicitur: Nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo? Et quicumque volucrit esse amicus hujus sæculi, inimicus Dei constituitur (Jacobi wv, 4).

CAPUT XV. Viduarum triplex genus. Qualis Christi ridua debeat esse. Ilæc tibi, soror dilectissima, quid christianum agere conveniat, prout potui, explicavi. Si ergo omnes generaliter qui Christiani nuncupantur, esse tales oportet; nunc tuæ prudentiæ est stimare, qualem tu te viduam debeas exhibere, quam cunctis bene conversantibus esse oportet exemplum. Tria autem esse viduarum genera non ignorare ie credo. Unum quod perfectissimum est, cœlesti præmio destinatum : quod, ritu illius de Evangelio viduæ, Deo orationibus et jejuniis die noctuque deservit (Luc. 11, 57). Aliud vero, quod filiorum curam habere dicitur et domus, non tanto dignum, nec tamen peccatis obnoxium. Tertium autem genus est in epulis et deliciis, quod æternæ morti servatur et pœnæ, Sicut scriptum est, Viduas honora, quæ veræ viduæ sunt. Istæ sunt primæ, quæ dicuntur et veræ, et quæ jubentur a tanto sacerdote, hoc est, a Timotheo honorari. Secundæ sunt, quibus jam haberi non jubetur honor, nec tamen vita negatur de quibus dicitur, Quæ autem filios habent aut nepotes, discant primum domum suam pie 1 tractare, el parem gra'iam reddere parentibus. Ille vero teria sunt, de quibus scriptum In plerisque ss., bene.

1

est, Vidua autem quæ in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. v, 3, 4, 6). Unde intelligi datur, non omnes viduas esse æquales; nec eas Deo placere, quæ corpore tantum viduæ videntur esse, non opere.

Qualis autem Christi vidua debeat esse, Apostolus dicit: Quæ autem vere vidua est, sperat in Domino, et instat orationibus die ac nocte. Nec illud præterire te volo, quod quando veras viduas Apostolus nominat, esse demonstrat et falsas, hoc est, actu, mente, conversatione, non corpore. Et alibi vidue veræ et electæ actum conversationemque describit idem apostolus dicens, Vidua eligatur quæ fuerit in operibus bonis te stimonium habens. Si filios educavit, quod subintelligitur, Deo; si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est (Ibid. 5, 10). Hanc esse veram viduam judicavit, cujus talia sunt opera. Illa vero quomodo se Christi viduam dicit, quæ nihil tale ali quando operata est? Sed sunt aliquae divites, nobiles et potentes, quibus forsitan videtur indignum, ut aut filios Deo, et non sæculo educent, aut hospitio recipiant advenam, aut sanctorum pedes laboriosos, latu lentos et horridos lavent, et delicatis et nitidis mani bus tangant. (a) Sed nec digna crunt tales in futuro tempore sanctorum esse conso: tes, quos ita in præsenti spreverunt; nec partem habere poterunt cum Christo, quem suscipere noluerunt, et cujus plantas suis contrectare manibus horruerunt: quia Christum spernit, quicumque cjus famulos spernit; sicut ipse. dicit, Qui vos spernit, me spernit (Luc. x, 16). Mariæ, unde Christi pedes lavaret, lacrymæ abundarunt : nostri autem temporis feminis unde peregrinorum pedes lavent ipsa deficit aqua. Tu ergo, sanctissima et prudentissima femina, ne velis imitari bujusmodi, quæ cum audenter malefecerint, benefacere crubescunt; et confunduntur juste vivere, que non sunt peccare confusæ, et que se morti ultro obtulerunt, nec invitatæ revertuntur ad vitam: que hominum magis risus subsannationes et fabulas quam Dei judicium pertimescunt, et quibus charius est miseris hominibus placere quam Christo. Sed esto talis, qualem Le Dominus esse præcepit, qualem Apostolus jubet exhiberi et Christi vidua, esto sancta, humilis et quieta misericordiæ et justitiæ opera indesinenter exerce. El quisque te in opprobrium habeat, quisque subsannet et irrideat: tu tantum Deo placeas, et qua Christi sunt geras. Ante omnia incessabiliter Domini tui meditare mandata, orationibus et Psalmis instanter incumbe: ut si possibile est, nemo te aliquando nisi aut legentem inveniat, aut orantem. Et cum fue ris talis, nostri memento, qui te tantum diligimus, ut quod præsentes præstare non possumins, conferamus absentes.

:

(a) Vid. serm. 149, n. 1, in Append. tomi 5,

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Paulino Forojuliensi seu Aquileiensi patriarche erit tandem aliquando restitutus licce liber, auctoritato Colbertini cujusdam optimæ notæ et antiquissimæ scripturæ codicis. Scribebat sub octayi sæculi finem Paulinus Forojuliensis, anno sæculi noni secundo forte vel tertio denatus. Mox vēro ipsi in sæculo eodem nono alemptun, videmus hoc opus, ut suppo.eretur Augustino. Nam Theodericense exstat annorum, nisi faliimur, octingentorum excmplar, titulum huuc a prima manu scriptum in fronte libri habens: Liber exhortationis sancti Augustini ad quemdam comitem charissimum sibi. Citatur a Gratiano, de Pœnit. dist. 2, cap. Si quis; ibique, uti et apud Trithemium, Augustini ad Julianum comitem epistola nuncupatur: quo sub ti uio etiam inter Augustini epistolas locum habuit in prima editione earum Amerbachiana. Et quidem liber in cæteris fere codicibus Mss. quos Theodericensi posteriores omnes invenimus, ad quemdum comitem sibi amicissimum prænoLatur cui titulo favet illud quod in capite 62 legitur, Cujus (judicis Christi) palatium auro argentoque nullus episcopus, nec abbas, nec comes corrumpere poterit. At Juliani comitis nomen vix unus et alter codex in libri fine adscriptum habet. Et vero suspicamur missum potius librum ad Ericum ducem sive comitem, que dignitatum nomina de codem promiscue usurpata olim esse reperies in Vita senti Elig'i, lib. 2, cap. 59, et in

1018

lib. 1 Chronici Casauriensis. Suspicionem hanc injecit Alcuinus in epist. 94, sic Erico scribens: Plura tibi, vir venerande, de christianæ pietatis observatione forte scripsissem, si tibi doctor egregius et pius cœlestis vitæ præceptor, Paulinus meus præslo non esset, de cujus corde emanat fons viventis aquæ in vitam salientis æternam. Illum habeas tibi salutis æternæ consiliatorem. Legerat Paulinus Prosperi, seu verius Juliani Pomerii opus de Contemplativa vita, quo ex fonte ea fere omnia bausit, quæ hic a capite decimo ad vigesimum usque comrehenduntur. Recognovimus hunc librum ad veteres codices Theodericensem, Pratellensem, Audoenensem, Cy girannensem, Corbeiensem, Victorinum et alios, quorum ope glossemata in editis hinc inde inspersa aut removimus omnino, aut ad calcem paginarum, inter lectiones Variantes transtulimus, aut certe appositis ansulis separavimus. Sed præsertim subsidio fuit ad abstergenda errata præstantissimus ille bibliothece Colbertinæ codex, ævo ipso Paulini, sicuti videtur, exaratus : quo in codice liber hunc in modum inscribitur : Sermo beati Paulini Forojuliensis episcopi. Cuidam amico suo in sæculo militanti pacem et prosperitatem, salutem el gaudium sempiternum optat in Domino Jesu Christo Salvatore nostro.

LIBER EXHORTATIONIS,

VULGO

DE SALUTARIBUS DOCUMENTIS
Ad quemdam comitem.

1

CAPUT PRIMUM. Justitia et beatitudo, amare Deum. O mi frater, si cupias scire, quamvis ego nesciam, quam perfectissima atque plenissima est justitia; Deum toto corde amare, illique tola adhærere voluntate, qui est summum bonum. Summum vero amare bonum, summa est beatitudo. Qui Deuin amat, bonus est; si bonus, ergo et beatus, quem quanto quis ardentius amat, tanto melior efficietur. Quatenus hoc beatissimo bono abundare te faciat, charissime frater, ipse qui est hoc bonum; quotidianis precibus, integro cordis desiderio eum, etsi indignus, deprecari studeam *.

CAPUT II. Hominis in creatione prærogativa. Tu vero, charissime frater, intellige, (a) quia consilio sanctæ Trinitatis et opere majestatis divinæ creatus es ex primoque conditionis honore intelligé quantum debeas Conditori tuo, dum tantum mox in conditione dignitatis privilegium præstitit tibi Conditor æternus, ut tanto eum ardentius amares, quanto mirabiliorem te ab eo esse conditum intelligeres.

CAPUT III. Idem tractatur argumentum. Nec hoc solum, quod consilio sancte Trinitatis sic excellenter a Conditore conditus es, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam ipse Creator omnium te creavit quod nulli alii ex creaturis, nisi soli homini concessit. Et hæc est imago unitatis et trinitatis omnipotentis Dei, quam anima tua habet in se primum, quia secundum Dei donum vivit ac sapit; secundum, quia ad imaginem sui Conditoris creata est: tertium, licet unus appelleris homo, tamen tres habes a Patre et Filio et Spiritu sancto concessas dignitates, id est, intellectum, voluntatem, et memoriam. Quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, dum dicitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis (Matth. xx1, 57). In his enim tribus imaginem Conditoris nostri mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo, ex quibus quasi excellentioribus animæ dignitatibus jubemur diligere Conditorem, ut quantum a nobis intelligitur diligatur; et quantum

[blocks in formation]

diligitur, semper in memoria quæ recepit, habeatur1. Nec solum sufficit nobis Deum intelligere, nisi fiat in amore ejus voluntas nostra: imo nec hoc sufficit, nisi cum memoria et voluntate opus addatur.

CAPUT IV. Converti ad Deum. Tuo vero capiti, frater charissime, addatur gratia spiritualis scientiæ, quæ mentem tuam illuminet, et ad vitam æternam sicut desidero et opto, perducat. Toto etenim cordis mei affectu opto, Deumque deprecor, ut semper ad anteriora te extendas, donec pervenias ad sublimem perpetuæ beatitudinis coronam: et animi tui nobilitatem, quam in te optime scio, nullis amicorum consiliis, nulla sæcularium ambitione desideriorum, ab amore Christi immutari permittas. Noli tuam bonitatem aliorum malignitate obscurare; sed ubique quantum vales, amabilis coram Deo et omni populo appareas. Non deerit tibi gratia adjuvantis Dei, tibi aderit voluntas admonitionis sanctæ, quam sæsi pius in Scripturis divinis mens bonitatis tuæ allendit.

CAPUT V. Idem tractatur argumentum. Esto, quæso, quamvis laicus, ad omne opus Dei promptus, pius ad pauperes et infirmos, consolator morentium, compatiens miseriis omnium, largus in elecmosynis, memorans evangelice viduæ duo minuta (Luc. xxi, 2), et prophetam dicentem, Frange esurienti panem tuum (Isai Lvın, 7) : et cave prævidens discretionem eleemosynæ, ita ut utrisque, danti scilicet et accipienti, solatium sit.

CAPUT VI. Consiliariorum delectus. Itaque non solum de salute tua, verum etiam de multorum profectu et prosperitate meditare. Elige tibi consiliarios optimos, Deum timentes, et veritatem amantes. Sæpe etenim adulatores blanda facie decipiunt animas audientium se, et perpetua morte interimunt. De talibus enim dicit Psalmista : Quoniam Deus dissipavit ossa corum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LI, 6). Et Apostolus dicit, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. 1, 10). Unusquisque amicus ad ædificationem, non ad 1 Mss. nonnulli, quæ præcepit habeantur.

Soli editi addunt: Noli putare quod is qui hominibus aliquando displicet, Deo per omnia displiceat.

Editi, mediocris ad delinquentes, ad Dei infirmos misericors.

* Editi, caute.

destructionem, placeat proximo suo; quia non omnis amicus consiliarius esse poterit, dicente Scriptura, Amici tibi sint multi, consiliarius autem unus.

CAPUT VII. Amicitia vera. Licet enim me mutationis habitus longe tulisset a vobis corpore, sed nullatenus charitate : quia (a) charitas quæ deseri potest, nunquam vera fuit. Ideo intima amicitiarum charitate, quantum possumus, Domino Christo conjungamur: quia ipse ait, Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. Et iterum ad discipulos suos: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. xv, 14, 15).

CAPUT VIII. Mandata Dei observare. Mala duo Deus odit in homine. Et si premia æternæ vitæ volumus promereri, illius præcepta totis viribus satagamus custodire. Præcepta namque ejus nolentibus gravia sunt, volentibus levia; sicut ipse ait, Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. x1, 30); et iterum, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2) ? Sæculi enim amicitia, aut lucro, aut beneficiis, aut diversis honoribus constat : Salvatoris autem amicitia in se et proximos diligendo consistit. Igitur quotiescumque bonis actibus mandata Christi facimus, toties Christi amici vocamur. Ille nos semper invitat ad amicitiam suam, et diabolus invidens quærit nos mergere in infernum. Salvator nos amat, et proditor nos odit ideo non prætermittamus Redemptorem, nec sequamur prædonem. Charior nobis sit qui libertati restituit, quam qui nos captivavit, et servituti subdidit. Semper ante oculos cordis pone, quod non amicorum turba, nec familiæ multitudo, non auri argentique congestio, non gemmarum lapilli fulgentes, non vindemiarum ubertas, non densitas segetum, non jucunditas extensa pratorum possunt animæ exeunti de corpore ullum afferre præsidium; sed plus lugent, qui ea plus diligunt. Ideo diligendus est verus amicus noster Dominus Jesus Christus, qui præsentem felicitatem, et æternam nobis tribuet beatitudinem. Nam redemptor noster ideo dicitur, quia_nos_redemit a diaboli captivitate; et salvator, salvando nos a peccatis nostris; adjutor, adjuvando nos in opportunitatibus, in tribulatione; protector, protegendo nos ut inter inimicos nostros maneamus illæsi; susceptor, suscipiendo nos in æterna tabernacula. Ideo charitatem et præcepta et amorem tanti amici nostri totis viribus adimpleamus, et nobilitatem imaginis illius in nobis servemus. Rememoremus semper, quam inclytus et valde gloriosus est imperator et amicus noster: ille a nobis non aliud quaerit munus nisi spirituale. Caveamus quantum possumus, ne aliquid inveniat, quod oculos ejus offendat. Et si forsitan, ut solet humanæ fragilitatis conditio, aliquam négligentiæ maculam malignus spiritus in nobis infigat, citius per confessionem et pœnitentiam fontemque lacrymarum abluere eam omni studio festinemus ne diu sine amici nostri maneamus amplexu, quia paratior est nos recipere, quan perdere; tantum si non tardamus de die in diem reverti ad illum. Hæc enim duo mala omnipotens Deus odit in omnibus hominibus; id est, negligentiam revertendi, et desperationem salutis. Tantum hæc absint a cogitationibus procul nostris, et ille tunc animis prope erit nostris. Ne, quæso, de terrena felicitate gloriantes confidamus; sed gratias agamus ei, qui dum homines esse voluit rationales, non superbia, sed humilitate prosequi se rogavit. Quæ, rogo, major esse nobis gloria poterit, vel sublimior honor, quam ejus imperatoris esse amicos, qui super omnes imperatores est? Et quanto ille sublimior est omnipotertiæ in virtute, tanto nos majoris debemus esse diligentiæ in justitia et sanctitate et humilitate et observatione mandatorum illius

1

[blocks in formation]

CAPUT IX. Justitia. Scripturarum studium. Sanctitas vero in justitiæ operibus constat. Justitia vero duobus modis adimpletur: ut qua prohibita sunt ab co, non faciamus; et quæ jussa sunt ab eo, faciamus, juxta Prophetam Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Omnis enim sanctorum Librorum series ad nostram salutem scripta est et hoc maxime nostris auribus intonat, et iterum atque iteruni replicat, quid sit homini cavendum, vel quid sequenduin. lu quibus Libris tua Dignitas optime exercere se novit : quia per illos nobis loquitur ipse Deus et Dominus noster, et piæ voluntatis nobis demonstrat affectum. Recognoscamus et recogitemus, quali honore nobis illius legatio sit accipienda. Quid si a rege legatio aut indiculus ad nos veniret, numquid non mox aliis curis postpositis prompta voluntate et cum omni devotione litteras acciperemus, et legentes implere satageremus? Et ecce de cœlo Rex regum et Dominus dominantium, imo et Redemptor noster, per Prophetas et Apostolos dignatus est nobis dirigere litteras suas non ut aliquod servitium sibi necessarium nobis demandet, sed que ad salutem et gloriam nobis prodesse possint1 innotescat.

CAPUT X. Deus sit possessio nostra. (a) Proinde si aliquid in hoc sæculo possidere delectamur, Deum qui possidet omnia, qui creavit omnia, expedita menie possideamus, et in eo habeamus quæcumque feliciter et sancte desideramus. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur ab eo; simus nos ipsi facti Dei possessió, et efficictur nobis Deus possessor. Et quid potest esse in mundo felicius, quam cui efficitur suus imperator et redemptor census, ét hæreditas dignatur esse ipsa divinitas? Omnes enim ex illo fructus percipimus, in illo et de illo semper vivimus. Quid, rogo, homini sufficit, cui ipse Co..ditor non sufficit? Quid ultra quærit, cui omne gaudium et omnia suus Redemptor esse debet?

et

CAPUT XI. Gaudium mundi. (b) Hen! quam sub. tiliter nos ille antiquus hostis decipiendo fallit, et a cæcitate ante oculos mentis nostræ obducit, ne discernere valeamus gaudia hujus sæculi, et gandia Regis æterni! Nam gaudere quidem bonum est: sed qui gaudet, si non inde gaudeat unde debet, non potest bonum esse quod gaudet. Gaudet miles terrcnus honores hujus sæculi perituros, vestes pulchras, speciosas armillas brach.o circumdatas, coronam capiti impositam et tale gaudium non est æternum, sed periturum. Gaudet et raptor, cum desiderata rapuerit. Gaudet ebriosus, cuin occasionem ptationis invenerit. Gaudet adulter, cum ad delectationem corporis fruendi meretricis pervenerit. Gaudet perjurus, si hujus sæculi facultates jurando acquisierit. Gaudet iracundus, si iram suam perfecerit. Et multa alia quæ mens Bonitatis tuæ, frater charissime, comprehendere poterit. Et cum sit gaudere bonum, de his atque hujusmodi tamen gaudere grande malum est, et perducens ad mortem peccatum. Nec ullam quodlibet scelus coram Deo tam abominabile fit, quam præterita peccata unicuique nostrum reminiscendo, gaudere inde et exsultare, atque in eis semper jacere. Hæc sunt quæ superius diximus, unde nos gau dere vult mundus, ut pereamus cum amatoribus hujus mundi. Have enim gaudia velut venena diaboli repudiare debemus ; quia non solum corpora, sed et animam perpetualiter necare festinant.

3

CAPUT XH. Gaudium spirituale. Quæso, frater mi, quaeso, has diaboli sagittas ad petram que Christus est (I Cor. x, 4) allidens, sume scutum fidei, in qua possis omnia tela ignea diaboli exstinguere (Ephes.

[blocks in formation]

(a) Ex Jul. Pomerio apud Prosperum, lib. 2 de contem plat. Vita, cap. 16.

(b) Ex eodem libro, cap. 13.

Vi, 16): et gaudeamus de bonis Domini, de conscientia pura, de confessione vera et digna pœnitentia, de luctu et vera tristitia, quæ non secundum sæculum mortem, sed secundum Deum salutem operatur æternam (I Cor. vi, 10). Eam vero quæ secundum hoc seculum est tristitiam, firmiter Apostolus prohibet dicens, Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signali estis in die redemptionis. Sed omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia : et estote invicem benigni, misericardes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo do navit vobis (Ephes. iv, 30-32). Et quantum possumus, solerti studio mores nostros corrigamus, et virtutes omnium bonorum acquirere festinemus: quatenus pietatem Dei et misericordiam in tempore opportuno consequi valeamus, et de promissione futuri illius regni ineffabiliter gaudeamus. Haec sunt arma que nos contra impetum diaboli armant, et Deo commendant. Hæc sunt arma quæ animos nostros confortant, muniunt atque nobilitant. Haec arma nobiscum sunt, et intra nos Deo donante sunt llæc sunt veræ divi tie nostræ. Nam pudicitia pudicos nos facit, et justitia justos, et pielas pios, et humilitas humiles, et mansuetudo mansuelos, et innocentia innocentes, et simplicitas simplices, et puritas puros, et prudentia prudentes, et temperantia temperantes, et charitas Deo et hominibus nos facit charos. Hæc omnia bona a Deo, et a bono Deo creata sunt.

CAPUT XIII. Mundi contemptus._Concupiscentia triplex in protoplastorum peccato. (a) Et ideo si in illo esse volumus, quod esse debemus; sicut sanctus Joannes apostolus dicit, quomodo ille ambulavit, ita et nos spiritualiter ambulemus (I Joan. 11, 6). Quid est ambulare sicut Christus ambulavit, nisi conteunere vanitate et felicitatem bujus seculi, et non timere adversa pro nomine illius pati ? Speremus quie promisit, et sequamur quo ipse præcessit. Non nos ullo modo ab amore Christi separet hujus sæculi miserabilis dulcedo, neque excusatio, uxoris aut filiorum gratia scilicet, nec multa auri argentique possessionum delectatio, dum terribiliter contestatur nobis sanctus Joannes apostolus, dicens, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi (Ibid., 15, 16). Hæc sunt quæ a paradiso deliciarum in hoc miserabile exsilium Adam et Evam projecerunt. Quia, nisi dilectio Dei ab eis defecisset, nunquam diligere cœpissent male suadentis serpentis consilium, imo nec credidissent. Et concupiscentia carnis ab eis impleta est, quod de ligno vetito gustaverunt; el concupiscentia oculorum, quod sibi aperiri oculos cupierunt; et ambitio seculi, quod se fieri posse quod Dens est, crediderunt. Et ideo volens nos omnes Apostolus ab his tribus generibus mortis cavere, dixit, Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi.

CAPUT XIV. Quibus gradibus in peccatum lapsi sint. Et ut facilius, frater mi, Bonitas tua intelligat, si placet, qualiter illi primi homines, Adam scilicet et Eva, commiserunt tam grande peccatum, pandanı, quatenus gratia Domini nostri Jesu Christi te ab hoc Semper cavere concedat; quia in illis duobus originaliter totum damnatum est genus humanum. Illi enim non ederent de ligno prohibito, nisi concupissent; nec concupissent nisi tentati, nec tentarentur nisi deserti, nec descrerentur a Deo, nisi ipsi prius deseruissent Deum, nec illi Deum desererent, nisi superbirent, et similitudinem Dei ad quam facti erant, damnabiliter neglexissent. Pro quo morbida eorum Corpora contraxerunt mortem, et juxta sententiam Domini co die creduntur mortui, quo in eis pœnaliter facta est necessitas moriendi.

CAPUT XV. Adam vel Christum imitari quid sil. Ilec paulo ante diximus de primis hominibus, ut (a) Ex Pomerii lib. 2 de Contemplat. Vita, capp. 21, 16.

lapsum et damnationis corum evadere possimus exem plum sive supplicium : quia (a) quamvis ex Adam simus carnaliter nati, non ipsum tamen debemus imitari, sed Christum Dominum nostrum, in quo renat® sumus per Baptismum et vivimus. Quid est imitari Adam, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis morte nos perpetua occidi? Et quid est imitari Christum, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis in nobis mortificari, et cum ipso qui nos pretio sui sanguinis redemit, feliciter regnare? Et si quando in Adam fuimus, omnes in ipso cecidimus ; ita quia jam in Christo esse cœpimus, omnes cum illo spiritualiter resurgamus et ut totum dicam, Adam nobis abstulit paradisum, et Christus donavit regna cœlorum, et corpus suum pro nobis peccatoribus tradidit. Christus enim mortuus est pro peccato, non suo, sed nostro : unusquisque autem nostrum non omnium moritur peccato, sed suo.

CAPUT XVI. Quid sit mori peccato. Quid est peccato mori, nisi opera maligna in nobis damoare, et hoc miserabile seculum fugere? Ut sicut homo mortuus in sepulcro carne, nulli detrahit, nemini violentus existit, neminem calumniatur, neminem opprimit, non invidet bouis, non insultat malis, non luxuriæ carnis servit, non bibendo magis ac magis in se sitim accendit, non odiorum flamma inardescit, non potentibus ac divitibus hujus srculi adulatur, non inquieta curiositate raptatur, non turbam maximam sibi astantem curam gerit, non auro argentoque sive paliis ' circumdatus distenditur, non salutationibus potentum nec parentum delectatur, non se injuriis fatigat; non cum superbia inflat, non ambitio hujus seculi necat, non vana gloria turpiter jactat, non aurum sive armillæ atque omnes hujus sæculi false divitiæ inflammant, non rabies insani furoris exagitat, non equorum crassitudo amorque invitat, non pulcherrima species feminarum avidum reddit, non histrionum miserabilium verba in risum excitant, non contentiones hujus sæculi perturbant, non audacia extollit, non gaudia hujus sæculi delectant; non iracundum animositas, non suspiciosum perversitas, non verbosum vanitas, non risorem malignitas, non mobilem instabilemque cum hujus sæculi versatilis amor facit 3. Hæc et alia hujusmodi enumerando protelavi, ut intelligat dulcissima Fraternitas tua, quatenus homo carne mortuus nec facere potest is:a que dixi, nec pati; et ut his talibus non torpeamus, sed studeamus quantum possumus, cum Dei adjutorio corpora nostra cum vitiis et concupiscentiis mortificare (Galat. v, 24), et induamur novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. iv, 24). Nec humanis laudibus delectemur, nec detractoribus libenter aurem præbeamus, nec adulatoribus nostris credamus, nec discordes simus"; sed magis eos quos valemus ad concordiam provocemus; quia secundum Evangelium, Beati pedes qui ad pacem currunt (Matth. v, 9)

CAPUT XVII. Quid secundum carnem vivere. Nec simus carnales, id est, carnaliter in hoc sæculo viventes; quia Apostolus dicit, Si secundum carnem vixeritis, moriemini ( Rom. vi, 15 ). Igitur ille secundum carnem vivit, qui secundum seipsum vivit: quia ipse homo est, et vivit, et secundum se ipsum vivit, id est, pergit quo vult, dormit quando vult, et quamdiu vult; loquiturque vult, et cui vult 6, et ubi vult; manducat at bibit quando vult, et quantum vult; ridet et jocatur turpiter inter quos vult, et quando vult. Postremo quidquid naribus suave est, quærit; quidquid tactu blandum, quidquid oculis delectabile,

1 Addunt editi, ut multi nostris temporibus faciunt.

4 Mss. meliores, pallia.

3 in Mss. desideratur, facit.

4 Ms. Colb., mortalis.

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »