ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

1033

quidquid corpori suo jucundum, exercet ac sequitur, qualiter vult, et quando vult; quia omnia licita et illicita carnaliter vult Delectatur in vestimentis pulcherrimis et equitibus et armis, sicut vult, et quando vult et sic non secundum Deum, sed carnaliter vivit et delectatur : et omnia desideria carnis suæ perficit sicut vult, et quando vult.

CAPUT XVIII. Vitiorum remedia. Humilitatis laus. Quapropter, charissime in Christo frater, deprecanda nobis est divina clementia, ut (a) desideria carnalia delectatio spiritualis imminuat, et pietas in nobis crudelitatis iram resistat, et malignitatem patientia coerccat, et libidinem pudicitia vincat, et animositatem tranquillitas toleret, scurrilitatem et verbositatem taciturnitas moderata compescat, curiositati studium spirituale in vigiliis et orationibus et eleemosynis succedat, ebrietatem sobrietas domet, iræ et furori mansuetudo dominetur, levitatem maturitas regat, luxuriam vera castitas excludat, mundi cupiditatem Dei et proximi charitas refrenet, jactantiam et superbiam conculce: profunda humilitas : quia humilitas homines sanctis Angelis similes facit, et superbia ex Angelis dæmones fecit.

CAPUT XIX. Peccatum nullum sine superbia. Superbia et cupiditas una sunt semper. Et ut evidenter ostendamus, ipsa est omnium peccatorum initium, et finis, et causa: quia non solum peccatum est ipsa superbia, sed etiam nullum peccatum potuit, aut potest, aut poterit esse sine superbia. Si quidem nihil aliud omne peccatum est, nisi Dei contemptus quo ejus præcepia contemnimus: et hoc nulla res alia persuadet homini, nisi superbia. Porro superbia et cupiditas in tantum unum est malum, ut nec superbia sine cupiditate, nec sine superbia possit cupiditas inveniri. De superbia namque nascuntur hæreses, schismata, detractiones, invidiæ, iræ, rixa, dissensiones, elationes, contentiones, animositates, ambitiones, præsumptiones, jactantia, verbositas, vanitas, inquietudo, mendacium, perjurium, et cætera hujusmodi, quæ dinumerare per singula longum est. Cupiditas quoque facit homines gulosos, intemperantes, ebriosos, avidos, rapaces, fornicarios, adulteros, stupratores, incestos, flagitiosos, et alia innumerabilia, per quæ diabolus genus humanum præcipitare solet. Per superbiam namque et cupiditatem diabolus dicit, In cœlum conscendam ( Isai. xiv, 13): Christus cum humilitate dicit, Humiliata est in terra anima mea ( Psal. XLIII, 25). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Ero similis Altissimo ( Isai. x‹v, 14 ) : Christus per humilitatem, cum esset in forma Dei, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, humiliavit se, Patri factus obediens usque ad mortem (Philipp. 11, 6-8). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Supra astra Dei exaltabo solium meum (Isai. XIV, 13): Christus cum humilitate dicit', Discite a me, quia mitis sum et humilis corde ( Matth. xi, 29). Diabolus cupidus et superbus per Pharaonem Joquitur, dicens, Nescio Dominum, et Israel non dimittam (Exod. v, 2): Christus cum humilitate dicit, Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax; sed novi eum, el mandata ejus servo (Joan. vin, 55 ). Diabolus superbus et cupidus dicit, Mea sunt flumina, el ego feci ea ( Ezech. XXIX, 9): Christus cum humilitate dicit, Non possum a me ipso facere quidquam; sed Pater meus in me manens, ipse facit opera (Joan. v, 50; XIV, 10). Diabolus superbus et cupidus dicit, Mea sunt omnia regna mundi, et gloria eorum, et cui volo do ea (Matth. iv, 8): Christus cum dives esset, pro nobis factus est pauper, ut ejus inopia nos divites redderemur ( II Cor. vii, 9 ). Diabolus superbus et cupidus dicit, Sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os atque ganniret (Isai. x, 14): Christus cum humilitate dicit, Similis factus sum pelicano solitario. Vigilavi, e: factus

(4) Ex lib. 3 romerii de Contemplat vita, capp. 3, 2,

[ocr errors]

sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. ci, 7, 8). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Exsiccavi vestigio pedum meorum omnes rivos aggerum (1sai. xxxvn, 25 )': Christus cum humilitate dicit, Numquid non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones Angelorum (Matth. xxvi, 53)? Et ut ad ultimum concludam, Diabolus cum ruina magna per superbiam et cupiditatem ad infernum præcipitatur: Christus cum humilitate ad cœlos elevatur. Ideo, frater charissime, paucos tibi diabolica fraudis laqueos et sanctæ humilitatis gradus descripsi, ut facilius tibi subjectos valeas docere, quomodo vel qualiter hos evadant, atque per humilitatem regna cœlorum possideant. Et nos si volumus perficere nostri certaminis cursum, et ad æternam beatitudinem pervenire; caveamus imprimis cupiditatem malam, et superbiam diabolicam, et cum omini humilitate Christi conemur sequi vestigia. Et si quis militans imperatori terreno, omnibus jussis ejus obedire decertat; quanto magis militaturus Imperatori cœlesti, debet custodire præcepta cœlestia ?

CAPUT XX. Miles spiritualis, et terrenus. Frater mi, frater mi, animam tuam ad evigilandum excit›, et nu!lus eam prægravet somnus. Miles terrenus quocumque loco mittitur, paratus ac promptus est, neque se uxoris aut filiorum gratia excusare poterit: multo magis miles Christi sine impedimento hujus sæculi imperatori suo Domino Jesu Christo debet obedire, qui ipsum pretioso sanguine suo redemit. Tu miles terrenus contra hostem visibilem pergis ad pugnam ; cum illo vero hostis invisibilis quotidie dimicare non cessat. Tu contra corpora inimici tui pugnare decertas, armis utens carnalibus; illius vero adversus diabolum est colluctatio cum arinis spiritualibus. Tu in prælio galeam ferream gestas in capite; sed illius galea Christus est. Tu ne vulnereris, loricam indutus es; sed ille, pro lorica, Christi charitate est vestitus. Tu contra inimicum tuum lanceas et sagittas emittis; ille contra inimicum suum humilitatem et salubria verba dirigere studet. Tu donec pugnam perficias, arma a temetipso non projicis, ne ab adversario vulnereris; ille nunquam debet esse inermis, quia illius hostis too est callidior. Tuus ho tis ad tempus dimicat; illius vero hostis quamdiu in corpore consistit, cum illo pugnare non cessat. Tua arma laboriosa et gravia sunt ad portandum; illius verò arma suavis ac levia sunt. Tu pro labore terreno terrenum accipis donativum; ille vero pro labore spirituali cœleste accipiet præmium. Tu ornamento armillarum brachia decoraris; ille virtutum ornamenta anime sux a Christo decorem accipit. Semper enim cœleste donum a Christo exspectat, qui terrenam hujus sarculi pompam projicit. Væ nobis, si jugum Christi suave a nobis repellimus, et quidquid grave ac onerostin ect anime nostræ supponamus nos ad portandum; et dum diligimus periculum, incidamus in mortem.

CAPUT XXI. Amor Dei. Parentes honorare quatenus jubeamur. Christi beneficia. Ideo, frater charissime, consideremus quis est qui nos pretioso sanguine redemit, et quid ei debeamus, qui nos cum tanta penuria redemit. Si terrenos parentes eum tanto affectu diligimus, qui parvo tempore pro nobis sustinuerunt laborem: nonne magis nobis cœlestis Pater noster amandus est, qui pro nobis cruci affixus est? Nam quidquid parentuni aostrorum circa nos fuit obsequium, ejus est beneficium: qui et antequam nasceremur in hoc sæculo, sua providentia parentes nobis præparavit, quorum obsequio nutriremur, et ubera matris lacte implevit, unde nutriremur. Ergo magis omnibus diligamus Redemptorem nostrum, qui et nos et parentes nostros propriis manibus finxit; et cuncta bona que erga nos geruntur quotidie, ejus misericordiæ, non nostris viribus ad Scribamus Jubet enim Scriptura parentes nostros ut Ms. Corb., nisceremur.

propria viscera diligere, si tamen accedere nos ad servitium Christi non prohibeant; si autem prohiberint, nec sepultura a nobis illis debetur (Luc. IX, 59). Christus diligendus est super parentes nostros; quia non nobis tribuunt parentes ea quæ Christus. Ipse enim dixit in Evangelio, Qui amat patrem aut matrem aut filios ant agros plus quam me, non est me dignus (Matth. x, 37). Quanto quisque eum plus amat, tanto felicior et beatior efficietur. In tantum enim nos amavit, ut etiam pro nobis mori dignatus sit: et manus ejus, quæ virtutes plurimas faciebant, clavis pro nostra redemptione affixe sunt et ori mellifluo, quo salutaris doctrina profluxit, fel pro cibo impii porrexerunt et qui neminem læsit, casus est; et qui nullum maledixit, opprobria et maledicta pro nobis pertulit. Hæc omnia perpessus est, ut nobis vitam æternam donaret. Et cum nobis tanta beneficia præstet, nihil quærit a nobis, nisi ut diligamus eum; et animas nostras et corpora impolluta ei servemus, ut ille in nobis semper habitet, et nos in illo permaneamus. Non enim postulat a nobis aurum, neque argentum, neque pallia, neque vestes pretiosas, neque armillas, neque agros, et cætera bujusmodi: sed nos ipsos quærit, in nobis requiescere cupit.

:

CAPUT XXII. Amor proximi. Pacificus et invidus. Accedamus ergo ad eum ut vitam æternam habeamus. Habeamus in nobis dilectionem Dei et proximi : quia qui diligit proximum, legem implevit ; qui autem e contrario odit, homicida est (I Joan. 11, 15). Qui diligit fratrem suum, in tranquillitate est cor ejus: fratrem vero odiens, tempestate circumdatus est. Vir mitis et benignus, etiamsi patitur mala, pro nihilo ducit iniquus autem, etiam parvum verbum audiens a proximo, contumeliam arbitratur. Qui charitate plenus est, tranquillo animo et serenissimo vultu procedit vir odio plenus ambulat iracundus. Tu autem, frater charissime, ne moveas cuiquam scandalum in vita tua: [ rem que ad te non pertinet, aliis tractandam dimitle : et nisi rogatus vel interrogatus, cnoda te inde, et quod soli Deo est placitum judica, et injustas aliorum sententias, si aliter non potes, evita, et misericordie locum da et non quod tibi utile, sed quod illi placitum sit facias. Quod tibi non vis fieri, ne proximo tuo cupias evenire (Tob. Iv, 16). Si eum videris in bonis actibus conversantem, congratulare ei, et illius gaudium tuum ducito : et si aliquid adversum patitur, illius tristitiam tuam deputa. Ne simulato corde unquam diligas proximum tuum; quia in his Deus ad iracundiam provocatur. Qui enim amplectitur pacem, in mentis suæ hospitio mansionem præparat Christo; quia Christus pax est, et in pace requiescere vult. Virum autem iracundum, invidum, detractorem, mendacem, superbum, omnibus modis exsecratur Deus. Invidus autem vir similis est navi quæ jactatur fluctibus maris, in perturbatione est semper, ut lupus rapax insanit inaniter, in miseria detinetur, et tabescens ad nihilum redigitur, semper furore plenus, particeps dæmoniorum efficitur. Ilomo pacificus securam possidet mentem totus est ab Angelorum agmine munitus et fructu jucunditatis repletus, gaudens et delectans in Domino. Omnia ejus in pace versantur. Discordiam fugat, secreta mentis suæ illuminat. Consortium Angelorum merebitur, et regnum æternæ beatitudinis perpetualiter obtinebit.

CAPUT XXIII. Virtutes animæ. Ne, quæso, frater mi, fabulosa arbitreris Dei præcepta, aut quasi a me edita, dum ex fonte Salvatoris nostri sunt emanata. Ne frangat animam tuam ulla adversitas vel prosperitas mundi a præceptis et a mandatis Dei, et a charitate quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

[blocks in formation]

1056

Nam virtus est animæ tuæ, Deum diligere, et odire illa quæ Deus non diligit. Virtus est anime tuæ patientiam sectari, et ab omni impatientia declinare. Virtus est animæ tuæ, castitatem tam corporis quam animæ custodire. Virtus est animæ tuæ, vanam hujus mundi gloriam contemnere, et omnia caduca, calcare, et pro illius amore qui te redemit, dum vivis in corpore, laborare. Virtus est animæ tuæ, humilitati studere, et superbiam abominari. Virtus est animæ tuæ, iram et furorem cohibere ac reprimere. Virtus est animæ tuæ, ab omni stultitia declimare, et sapientiam divinam amplecti. Virtus est animæ tuæ, omnem delectationem carnis subjicere, et mentem tuam ad Christum erigere. Has ergo virtutes facile et perfacile potuisses obtinere, si sæcularium curam, et caducas ac terrenas res devitare voluisses, et nihil amori Christi præposuisses.

CAPUT XXIV. Placere Deo in omnibus. O mi frater, ex tota mente dilige Deum, ut in omnibus actibus tuis placeas illi. Qui enim conjugio copulatur. festinat placere uxori sux: multo magis anima Christi sanguine redempta, debet placere Christo sponso suo. Deus enim non se vult verbis tantum diligi, sed corde puro et operibus justis; quia non verborum, sed cordis est auditor et inspector. Nunquam, quæso, frater mi, carnalis amor amorem cœlestem a te excludat: nunquam, quæso, de hujus fluctivagi ac miserabilis sæculi dulcedo decipiat. Nulla te seducat corporis pulchritudo; ne intret mors in animam tuam per fenestras oculorum tuorum.

CAPUT XXV. Quam fluxæ carnis deliciæ. Dic mihi, quæso, frater mi, qualis profectus est in pulchritudine carnis. Nonne sicut fenum æstatis ardore percussnin arescit, et paulatim decorem pristinum amittit? Et quando mors venerit, dic mihi, quæso, quanta remanebit in corpore pulchritudo? Tune recognosces, quia vanum est quod antea inaniter diligebas. Cum videris totum corpus intumescere, et in fetorem esse conversum, nonne claudes nares tuas, ue sustineas fetorem fetidissimum? Ubi, quæso, erit tunc suavitas luxuriæ, et conviviorum opulentiæ? ubi blandorum verba, quæ corda audientiam molliebant? ubi sermones dulces, qui amaritudinem amantibus infundebant? ubi immoderatus risus et jocus turpis? ubi effrenata et inntilis lætitia? Iste est finis pulchritudinis carnis et oblectationis. Mundus enim peribit, et concupiscentia ejus ( Joan. n, 17). O quam felicissimum bonum est, et quam valde felicissimum, splendidam pulchritudinem Christi amare, et radiis fulgoris ejus pectora nostra illustrare, et omnem obscuritatem a nobis expellere!

1

CAPUT XXVI. Detractio. Non accommodes aures tuas ad percipienda verba detrahentium, ne concipias mortem in anima tua. Detrahentis enim et andientis, utrisque esca mortis est animæ detractio. Et ut brevius concludam, detractor et libens auditor diabolum portat in lingua . Evita, quæso, a tuis auribus laqueos detractionum, per quos captos plurimos audis. Postula tibi a Domino cor prudens et pervigilem sensum, ut discernere valeas verba detrahentium non ignores fraudes et insidias eorum, et in retia eorum non veniat pes tuns.

CAPUT XXVII. Peccatorum confessio. Oratio qualiter et quando fundenda. Aliena debent esse a nobis omnia vitia mala, dum hæreditas nostra Christus esse vult ideo quia incerti sumus de talibus, prosternamus nos humiliter in conspectu pii Patris nostri, et peccata nostra cito producantus in medium, ut deleat ea ipse Pater noster cœlestis. Et cum confessi fuerimus, non nos justificemus orantes, ne sicut Pharisæus ille discedamus condemnati (Luc. xvin, 11, 12). Memoremus Publicanum illum, et ita oremus,

[blocks in formation]

ut veniam delictorum consequi mereamur. Clamor cordis nostri pulset ad aures omnipotentis Dei; quia in pura mente placabitur in tempore orationis.

CAPUT XXVIII. Serpentis proprietas. Orationis fructus. Omnem malitiam cordis projiciamus a nobis, et remittamus in nobis peccantibus. Est denique genus serpentis, quod cum cœperit ire ad bibendum aquam, antequam veniat ad fontem, evomit onine venenum. Imitare et tu hunc serpentem in hac parte, secundum evangelicum Domini nostri Jesu Christi præceptum, ubi ait, Estote prudentes sicut serpentes (Matth. x, 16): et omne venenum iræ amaruni evome, et remitte conservis tuis, ut tibi dimittantur a Domino peccata tua, sicut Evangelium præcipit : Dimittite, el dimittetur vobis; date, et dabitur yobis (Luc. vi, 37, 38). Et qualem cupis erga te esse Deum, talis esto ipse conservo tuo. Et omne opus quodcumque inchoaveris facere, primum invoca Deum, et gratias ei age et cum consummaveris illud, similiter fac. Invoca Deum ex toto corde tuo, et invenies eum : et cum inveneris, ne dimittas eum, ut conjungatur mens tua in amore ejus. Hoc, mi frater, stude in vita tua, et orationem tuam puram offer Christo Domino. Ne cogitationes hujus sæculi su; erfluæ conturbent cor tuum, neque in diversa rapiator meas tua. Mcmento enim te sub Dei stare conspectibus, qui occulta cordis perspicit, et secreta mentis tuæ novit. Vigilanter ergo et assidue assiste in conspectu Dei in tempore orationis: ut imminentem diaboli tentationem facilius possis effugere. Si enim cogitationes hujus sæculi malæ et sordida turbant cor tuum, et cogunt' illicitum aliquid perpetrare, per orationes puras ct vigilias sanctas depellentur ab anima tua. Oratio namque grandis munitio est animæ. Per oratione; purissimas omnia nobis utilia tribuuntur a Domino, et cuneta noxia effugantur. Et ut ne diutius de hac disputem vel immorer, sicut ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis et orationibus interior homo nutritur, et pascitur. Pasce, quæso, animam tuam spiritualibus cibis, id est, fide, spe, charitate, et reliquis virtutibus per quas intelligas Deum amare, et ejus præcepta servare: ut cum extrema dies tibi venerit, Angeli pacis te suscipiant, et de potestate diaboli eripiant, et merearis sanctorum consortio in beata requie perfrui, et vitam æternam cum omnibus sanctis possidere. Nam certissime scis, quia possessio regni coelorum promissa est tibi; sed vide ne ab ea extraneus efficiaris.

CAPUT XXIX. Familiæ curam impendere. Quæso, mi frater, quaeso, omnibus tibi subjectis et bonæ voluntatis in domo tua, a majore usque ad minimum, amorem et dulcedinem regni cœlestis, amaritudinem et timorem gehennæ annunties, et de corum salute sollicitus ac vigil existas: quia pro omnibus tibi subjectis, qui in domo tua sunt, rationem Domino reddes. Annuntia, præcipe, impera, suade eis, ut caveant se a superbia, a detractione, ab ebrietate, a fornicatione, a luxuria, ab ira, a perjurio, a cupidi tate, quæ est radix omnium malorum.

CAPUT XXX. Ut cupiditatis mala caveat. Cupidus enim vir animam suam venalem habet: si invenerit tempus ut concupiscat alicujus aurum au! argentum, seu vestes pulchras, vel etiam cujusli et mulierem pulchram facie, pro nihilo perpetrat homicidium; et ut quis effundit aquam in terram, ita est ei elfundere sanguinem proximi sui. Plurimæ animæ in mortis periculum inciderunt propter cupiditatem, et multi Domino jubente ob hoc lapidati sunt. Saül enim alienus a Deo effectus est propter avaritiam : et ad extremum de culmine regali expulsus, ab inimicis suis peremptus est (1 Reg. xv). Et de multis multa dicere p. tuissem, sed sapienti pauca sufficiunt. Dominus vero noster et Salvator voluit de cordibus Pharisæorum pecuniarum amorem excludere : sed quia erant cupidissimi, salutaria Domini verba deri

[blocks in formation]

debant. Nam et illum divitem quem Dominus ad regna cœlorum provocavit, amor pecuniarum eum intrare non permisit (Matth. xix, 22). Sed et Jude, pectus avaritiæ flamma exarsit, ut Dominum cunctorum bonorum largitorem, in manus traderet impiorum (Id. xxvi, 15). Avarus enim vir inferno est similis. Infernus enim quantoscumque devoraverit, nunquam dicit, Satis est: sic etsi omnes thesauri confluxerint in avarum, nunquam satiabitur.

CAPUT XXXI. Sed eleemosynam de suo facial. Ideo, frater mi, omnibus qui in domo tua sunt præcipe ab hoc vitio cavere. Melius est enim ut ex paupertate sua pusillum quis tribuat indigentibus, quam inultum ex injusta acquisitione. Unusquisque juxta quod habet, porrigat. Tantum enim expetitur ab unoquoque eorum, quantum ei Deus dedit. Nec enim ab co plus exigit, quam quod ipse dedit. Eleemosyna cum iniquitate acquisita (a), abominabilis est coram Deo, et acceptum est ei quod fuerit fideliter acquisitum. Sunt enim nonnulli, qui diripientes aliena, facere se simulant eleemosynam et cum alios premant, aliis se misereri fingunt. Si autem ex proprio labore dederint, gratum et acceptum erit Deo.

CAPUT XXXII. Humiliter oninia, nihil superbe agat. Familiam a vitiis deterrere. Et roga cos, ut in omnibus operibus suis humiliter coram Deo agant quidquid eis agendum sit quia non erit gratum Deo, quidquid homo facit cum superbia. Quod autem humiliter fit, hoc est ei acceptum. In omnibus operibus sint humiles : quia humilitas virtutum sublimitas est: nec ad regnum cœlorum quislibet veniet, nisi per humilitatem. Multorum autem temporum labores, et orationes, et eleemosyna, jejunia et vigiliæ, si cum super-> bia finem habuerint, pro nihilo apud Deum compu.. tantur. Acceptus est Deo vir humilis, et in se Deum gestat. Jam paulatim superius disseruimus de superbiæ malo; sed propter tibi subjectos, necessarium hunc locum inveni, ut contra sagittas diaboli discant clypeum humilitatis erigere. Superbus autem Deo est odibilis, diabolo similis. Humilis licet habitu vilis sit, gloriosus tamen est virtutibus apud Deum. Superbus autem, etsi decorus et clarus videatur aspectu, tamen apud Deum operibus vilis est et verbis et gestis, et vultu et incessu semper ejus dignoscitur superbia et levitas. Cupit se semper laudari ab hominibus, et bonis quibus alienus est prædicari se vult : non se patitur cuiquam esse subjectum, sed semper inter suos pares primatum cupit tenere, et in majorem gradum ascendere : et quod meritis obtinere non potest, adulando et detrahendo vult invadere. Et sicut navis est absque gubernatore cum jactatur fluctibus, ita et superbus levis circumfertur, instabilis per omnes actus suos. Humilis autem ultimum se judicat, et blando vultu intuens, coram Deo eminens apparet et cum omnia fecerit, dicit, Servus inutilis sum, et nihil se fecisse testatur. Et Deus divulgat opera ipsius, et profert in medium, mirificatque facta illius, et exaltat, et clarum facit eum, et in tempore precum suarum quod postulat impetrare apud Deum potest. Hæc et his similia sola humilitas obtinet apud Deum; quia ipsa est sessio et delectabile cubile Domini nostri Jesu Christi, qui ait, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et paventem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? et iterum, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. xi, 29). Annuntia, quæso, tuis, et dicito eis, quia Deus superbis resistit: et, Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacobi Iv, 6; 1, 20). Fornicatores et adulteros ipse Deus judicabit in die judicii (Hebr. xi, 4). De perjuriis: Vir multum jurans non effugiet peccatum, nec recedet plaga de domo ejus (Eccli. xxm, 12). Detractio, fornicatio est animæ. Et Psalmista, Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar (Psal. c, 5). Discordiam, ut Sa

Editi, adulando prælatis; detrahendo et invidendo œqualius, humilesque contemnendo, vult, etc. (a) Hoc est, de rebus inique partis.

lomon cecinit, detestatur Dominus, dicens, Septimum est quod detestatur anima mea; id est, qui seminat inter fratres discordiam (Prov. vi, 16, 19).

CAPUT XXXIII. Eucharistiæ sumptio. Confessio ei præmittatur. Hæc sunt cibi et pocula mortis animæ nostræ. Ab his pietas Domini nostri Jesu Christi nos liberet, et se ipsum nobis edendum tribuat, qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam æternam in semetipso (Joan. vi, 41, 55). Sed unusquisque antequam corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi accipiat, se ipsum probet, et secundum Apostoli præceptum, sic de pane illo edat, et de calice bibat: quia qui indigne manducat corpus et sanguinem Domini, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (1 Cor. x1, 28, 29). Quando enim cum accipere debemus, ante ad confessionem et pœnitentiam recurrere debemus, et omnes actus nostros curiosius discutere: et peccata obnoxia si in nobis senserimus, cito festinemus per confessionem et veram poenitentiam abluere; ne cum Juda proditore, diabolum intra nos celantes, percamus, protrahentes et celantes peccatum nostrum de die in diem.

CAPUT XXXIV. Peccata cordis. Et si quid male aut nequam cogitavimus, et de eo pœnitentiam agamus, et velociter illud de corde nostro eradere festinemus. Ne velimus dicere, Non est hoc grande peccatum quod cogitavi. Heu, insipientes! quare non intelligimus, quia in conspectu Domini cogitationes nostræ, antequam in opus procedant, manifesta et aperte sunt? Dicit enim Psalmista, Scrutans corda et renes Deus (Psal. vn, 10) ; et iterum, Dominus scit cogitationes hominum ( Psal. xcm, 11). Et alibi idem psalmista, Intellexisti cogitationes meas de longe, smitam meam et funiculum meum investigasti (Psal. XXXVII, 5). Ne quaeso, permittamus in nobis cogitationes pravas, neque tanquam minima negligamus; quia qui spernit minima, paulatim defluit ( Eccli. xx, 1). Non spernamus morsum serpentis, ne venɛnuni ejus conspergatur in corda nostra : quia quamvis venenum vita sit serpentis, tamen mors est hominis. Abscindamus virgulta spinarum de agro cordis nostri, ne defigant in nobis altas radices. Scimus enim quod cor nostrum ager est Domini nostri Jesu Christi: excolamus eum cœlestibus disciplinis, et non sinamus in agro tanti imperatoris seminari zizania ; sed cunctis floribus virtutum decoremus; quia in his delectatur omnipotens Deus, sicut in Canticis canticorum legitur: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. 11, 1), id est, Ego decus mundi, virginitas huinilium

CAPUT XXXV. Caro domanda. Et semper atque semper caro no-tra subjecta sit animæ, et sicut ancilla famuletur dominæ su.e. Ne præbeamus vires illicitas corpori nostro, ne committat bellum adversus spiritum nostrum: sed semper subjecta sit caro, ut obtemporet jussis sancti Spiritus. Neque incrassari permittamus ancillam, ne contemnat dominam suam; sed omnibus jussis ejus et obsequiis mancipetur. Sicut enim equis frena sunt imponenda; ita corpora nostra jejuniis et orationibus sunt infrenanda. Nam quemadmodum auriga, si frena laxaverint, per pr.ecipitia ducuntur; ita et anima cum ipso corpore, si ci frenum non imposuerimus, ad inferni præcipitia delabitur. Simus ergo boni et edocti auriga corpori nostro, ut per viam rectam possimus incedere.

CAPUT XXXVI. Luxus in cibis cavendus. Escæ enim nimiae non solum animas, sed etiam corpora nostra plurimum lædunt, et ad infirmitatem perducunt. Solet enim per nimiam ciborum aviditatem et poculi intemperantiam frangi stomachi fortitudo, necnon et abundantia sanguinis et cholerum et plurime agritudines escarum largitate contrahi. Sicut enim animæ et corpori sunt ista contraria, ita medela est utrisque temperantia jejunii. Et si non per omne tcmpus, saltem sacratissimos d'es jejuniorum, quantum

possumus cum Dei adjutorio, delicias mundi et cibo rum opulentiam fugiamus : ne quando, quod averiat Deus, cruciati in flamma, quæramus gultam aque, et nullum refrigerium consequamur.

CAPUT XXXVII. Ebrietatis mala. Fugiamus ebrietatem, ne in crimen luxuriæ incurramus, quia Apostolus præcipit nobis, non nos inebriare vino, in quo est luxuria (Ephes. v, 18). Vinum enim nobis Deus ad Letitiam cordis, non ad ebrietatem donavit. Bibamus ergo non quantum gula exigit, sed quantum naturæ imbecillitas postulat. Ne igitur quod ad medelam corporis nostri tributum est, ad perniciei depatemus. Annuntia, quæso, tuis in domo tua subjectis, quod plerique per vinum homicidia et fornicationes perpetraverunt, nec ipsam mortem recusaverunt alii per vinum a daemonibus capti sunt. Nec est aliud ebrietas, quam manifestissimus dæmon. Ebriosus putat se aliquid optimum gerere, cum fuerit ad præcipitia devolutus. Per vinolentiam armatur ad maledicta et convicia proximorum, et immutatur mens ejus, et lingua balbutit. Hujusmodi enim vir cum se putat bibere vinum, bibitur a vino. Plurimi namque homines per vinum maximam debilitatem contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam firmitatem, quia non temperaverunt gule ardorem. Sicut enim piscis cum avidis faucibus properat ut glutiat escam, repente hamum intra fauces reperit: ita et ebriosus intra se vinum suscipit inimicum, quod intra eum, mox impellit ad omne opus nefandissimum; et sic homo rationalis capitur, ut irrationale animal.

CAPUT XXXVIll. Præcepta Dei ad omnes Christianos pertinent. Tu autem, frater mi, omnibus domesti→ cis tuis et tibi subjectis præcipe, ut se sobrios exhibeant, et iterum propter abstinentiam in superbiam se non er gant, sed omnia temperate, juste, pie et religiose secundum Dei adjutorium faciant : quia non solum pro nobis clericis, sed etiam pro omni genere humano, qui prædestina'i sunt ad vitam æternam, Christus sanguinem suum fudit: nec solum nobis, sed etiam omnibus laicis ejus ex toto corde pra:cepta servantibus regnum cœlorum promissum est. Gran dis namque confusio est animabus laicorum, qui dicunt, Quid pertinet ad me libros Scripturarum legendo audire vel discere, vel etiam frequenter ad sacerdotes et ecclesias sanctorum recurrere? Dum clericus fiam, faciam ca quæ oportet clericis facere. Quare non intelligit, quia panem et vinum, et omnia hujus terræ bona, et regni felicitatem æqualiter vult participare, et æquali 1bore jugum Christi ferre non vult? Quid prodest talibus una parte in hoc sæculo esse sublimes, et alia prostratos; in una parte fulge re auro et pretiosis vestibus, et in alia miseriis hujus saeculi et vitiorum caligine occupari? Non sit tibi aliqua sollicitudo de laici habitus persona; quia non est personarum acceptio apud Deum. Similiter enim maudata Dei servantibus laicis cœleste palatium patet, veluti clericis et sanctimoniali habitu præditis. Dum non est Judæus neque Græcus, non est servus neque liber, sed omnia et in omnibus Christus: quicumque in corpore illius est, magnus est. Insere le ipsum suo sancto corpori, ut sis membrum nobilissimi capitis. Ama ex toto corde caput tuum, et membra capitis illius. Quomodo potest manus manui inimica esse, vel pes pedem odisse, vel cætera membra suæ juncturæ non congaudere? Crescere debet in virum perfectum, in augmentum corporis Christi. Omnis enim clericus et laicus, qui pretioso sanguine Christi redemptus est, qui baptismo Christi tinctus 1 Sic potiores MSS.; babent tamen, mors, pro mox. At Germ., per vinum suscipit inimicum qui intra eummorans impellit, etc.

Mss. potiores, vel laici habitus persona. Germ., qued habes in habitu laici personam. Corbeiensis, vel laici personamn habitu, vel clerici accipere.

MSS. plerique, si cartera'membra suæ juncturæ non congauderent. Nonnulli, si cætera membra suæ juncturæ non congaudent, crescere debent, etc.

est, debet humiliter ambulare et perseverare in Spiritu sancto: quia nihil prodest christianum se respondere verbis, et factis negare, dum corruptus est niente et spiritu. De talibus in Evangelio ipsa Veritas dicit, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse intrabit in regnum cœlorum (Matth. v, 21). Et in alio loco propheta increpando dicit, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai xxiv, 13). Nam civitas si fuerit in una parte munita, et ex alia destructa, aditum ad se hostibus præbet. Et navis si fuerit fortiter compagibus solidata, et unam habuerit tabulam perforatam, aquae fluctibus mergitur in profundum. Omnibus enim laicis, clericis, monachis æqualiter convenit fidem, spem, charitatem, humilitatem habere, et Deo ex toto corde servire, veram confessionem facere, et dignam pœnitentiam agere ; quia clementissimus Dominus confugientibus ad pœnitentiam ignoscit.

CAPUT XXXIX. Dilata pœnitentia. Sed ne de misericordia Doniini tantum securi existamus, ut peccata peccatis angeamus. Neque dicamus, Donec vigeat ætas nostræ carnis, concupiscentias nostras exerceamus, et postremo in senectute malorum nostrorum pœnitentiam agamus: pius est enim Dominus et misericors, nec ultra facinorum nostrorum recordabitur. Ne, quæso, taliter cogitemus, quia summa stultitia est hæc cogitare: cum et impium sit talem licentiam a Deo postulare quempiam velle, cujus initium est, a Deo separare qui hæc cogitat. Impiæ enim cogitationes separant nos a Deo. Ideo, inquam, ne talia cogitemus, cum nesciamus qua die morituri simus. Nemo enim hominum novit diem exitus sui. Non omnes in senectute moriuntur: sed in diversis ætatibus de hoc mundo migrant. Et in quibus actibus unusquisque homo inventus fuerit, in eisdem judicabitur, quando anima exierit de corpore. Dicit enim Psalmista, Nemo in inferno confitebitur tibi (Psal. vi, 6). Ideo festinemus ad pœnitentiam con

verti.

CAPUT XL. Mortis cogitatio. Gaudia futuræ vitæ. Semper ante oculos nostros versetur ultimus dies, et cum diluculo surrexerimus, ne ad vesperam nos confidamus pervenire; et cuin in lectulo membra deposuerimus, de lucis non confidamus adventu : et facillime poterimus corpus nostrum a vitiis et concupi-centiis malis refrenare. Semper cor nostrum promissa cœlestia meditetur, omnia terrena quæ possidemus in futuras cœlestis regni mansiones transferamus: ut cum ibi provecti fuerimus, fruamur bonis cœlestibus. Nam credimus quia cum a caruis vinculo anima nostra fuerit absoluta, si bene et recte coram Deo vixerimus, mox in occursum nostrum Angelorum chorus occurret, omniumque Sanctorum agmina in nostros miscebuntur amplexus, et ad adorandum verum judicem perducent. Si duin în corpore vivimus, sicut dixi, que Deo sunt placita faciamus, tunc erit nobis pax in circuitu, et summa securitas: nec timebimus ultra diaboli ignita jacula, nec ullum quemlibet inimicum, qui cupit animas nostras jaculare '; non ferrum, non ignem, non faciem truculentam tortoris, non famein, non sitim, non' ullám' carnis ægritudinem. Non ultra adversabitur caro spiritui, nec ullum timebimus periculum: sed cum carnis abjecerimus sarcinam, tunic Spiritus sanctus tribuet nobis in cœlestibus mansionem, cui nos paulo ante intra corporis nostri hospitium feceramus mansionem et fæti gaudentesque faturi judicii diem exspeclabimus, in quo singulorum anime pro suis actibus recipient merita.

CAPUT XLI. Pœna damnandorum. Et e contra peccatores et impii pœnitebunt: sed frustra. Rapaces et avari, superbi et adulteri, iracundi et cupidi, maledici et perjuri amarissime flebunt: sed malorum

Ms. Colb, a secunda manu, jugulare.

suorum veniam non consequeatur. In luctu maximo detinebuntur omnes, qui carnis suæ voluptates secuti sunt in mœrore et gemitu sempiterno erunt, qui vitiis et passionibus servierunt. Et cuin hi omnes pro criminibus suis et sceleribus gebennæ ignibus deputandi erunt; nos, si Deo dum in hoc corpore sumus placuerimus, cum sanctis sempiterna premia accepturi sumus. Ideo contemnamus cuncta quæ vana et caduca sunt, ut tantam gloriam, Christo miserante, adipisci mereamur.

CAPUT XLII. Linguæ custodia. Declinemus semper a vitiis, et ad virtutes tendamus. Ne superflui sermones procedant ex ore nostro; quia pro oliosis sermonibus reddituri sumus rationem in die judicii. Nec ad maledicendum quemquam consuescamus linguam nostram, quæ ad benedicendum et Laudandum Deum creata est. Nec consuescamus consuetudines pessimas in omni actu nostro, sive etiam cogitatione: quia consuetudo quæ longius fuerit protracta et confirmata, non cum parvo labore vitatur vel expellitur.

CAPUT XLIII. Compunctio. Perfectio non in annis, sed in animis. Simus in malitia parvuli, et viri perfecti in sensu. In quibusdam nos exhibeamus senes, in quibusdam juvenes : quia parvuli est ludere, perfecti autem lugere. Nam præsens luctus lætitiam generat sempiternam. Omne autem quidquid immoderatum est, dissolutionem efticit anime, et negli gentem erga Dei præcepta : nec delicta sua facile potest ad memoriam revocare, et obliviscens ea, non se instigat ad pœnitentiam, et ita paulatim ab omnibus bonis cadit. Nullum habebit accessum cordis compunctio, ubi fuerint immoderata vitia et concupiscentiæ male. Ubi autem fuerint lacrymæ, ibi spiritualis ignis accenditur, qui secreta mentis illuminet. Nullus nos sæculi amor ab amore Christi segreget, et totæ nostre cogitationes ad præmia futuræ patriae tendant, et de coelestibus meditentur. Hve est gloria tua, hec est perfectio cursus certaminis tui. Perfectus enim dicitur, non qui in ætate, sed qui in sensu perfectus est. Nec ulli cuilibet obest puerilis ætas, si fuerit mente perfectus nec senilis proderit atas, si fuerit parvulus sensu. Nam et David cum puer esset et perfectus, cor et mentern habebat in Domino defixam, et ob hoc in regem electus est. Et Saül cum senili esset ætate, quia in se malignam nequitiam habuit de culmine regali expul- ́ sus est (Reg. xv. Dominus vero et Salvator noster a senioribus crucifigitur, et ingressus Jerosolymam a parvulis collaudatur. Nam et arbor si multorum annorum fuerit infructuosa, exciditur: si autem fuerit novella et fertilis, colitur, ut magis ampliorem proferat fructum. Ideo has similitudines pono, ut nec juvenis nec senex in domo tua de salute sua, vel etiam de operibus suis confidat; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31 ).

CAPUT XLIV. Consortium bonorum amare, malorum fugere. Perfectorum autem virorum consortio fruere, et a verbis eorum ne avertas aurem tuam, et in eorum consilio delectetur anima tua : verba enim vite sunt verba hominum Deum timentium, et incolumitas anime iis qui ea libenter audiunt et attendunt. Sicut sol oriens effugat caliginem, ita sanctorum doctrina a sensibus nostris expellit tenebras. Evita, quæso, viros superbos, invidos, detractores, mendaces, perjuros, et salutem suam negligentes qui mortui sunt virtutibus, et lætantur in propriis voluptatibus, ut gaudiis careant divinis. Non dico, ut vel unum talem in domo tua habeas: sed etiam ubicumque tales esse audieris, hos devita. Cum ejusmodi hominibus nulla tibi commixtio vel familiaritas sit nec velis cum eis sermocinari; si non valeas, Domino miserante, eos ab errore suo revocare. Nam sæpe per ovem unam morbidam polluitur lotus grex et modica pars fellis magnum dulcorem vertit in amaritudinem. Nam talis si in habitu videatur tibi clarus ac nobilis, et dulcia tibi verba profe

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »