ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

1063

rat; operibus tamen, si agat tecum contrariis, magis nocet illius talis factura, quam placeat ex verbis figura; non enim ex verbis, sed ex virtutibus homo probatur.

CAPUT XLV. Intentio recta. Sic et tu sis apud

1

Deum proba us, et omnia pro Christi amore libenter sufferas, et pro tribulationibus carnalibus, quando tibi eveniunt, non frangatur animus tuus, nec vigorem patientiæ tuæ res hujus sæculi caduca molliant. Sed time potius Deum, si a proposito tuo retardaveris et quando te peccati obnoxium senseris, ad pœnitentiam converti non confundaris: quia qui pœnitebit hic, in novissimo non pœnitebit. In omnibus actibus et cogitationibus tuis placeas Deo, nec studeas placere alteri, nisi ad ædificationem animæ. Et in omni opere quod cogitas facere, primum cogita Deum et si secundum Deum est quod cogitas, dili genter examina: et si est rectum coram Deo, perfice illud; si vero adversum fuerit repertum, amputa illud ab anima tua. Et omnia per consilium sapien tum facito: ut opera tua et gressus tui secundum Domini voluntatem dirigantur. In omni oratione et obsecratione Domini voluntatem in te, non tuam, deprecare fiéri: et secundum Apostoli præceptum, orare sine intermissione oportet (1 Thess. v, 17), et sanclas manus sine ira et disceptatione ad Deum levare.

CAPUT XLVI. Bencficum esse in omnes. Misericors est Dominus; et misericordiam in se sperantibus præstat. Non illi misericordia opus erat, qui nullum habuit peccatum, qui Angelos fecit, et Archangelos pra posuit: sed ut nos misericordi m ab illo conseeleemosynas dedit. Non illi eleemosyna nequamur, cessaria fuit, cujus sunt omnia regna cœlorum, qui constituit Dominationes, Principatus, Virtutes, Potestates, sed ut nos eleemosynis nostris participes regni cœlorum efficeret. Patiens et pacificus est Dominus, ut patientia et pace sua mundum totum, qui in maligno positus erat, reconciliaret Deo. Et nos patientes et pacifici sine ira et disceptatione simus, si ad Deum volumus pervenire. Et ad omnes homines faciamus bonum: ad omnes dico, non per partes, non ad unum vel ad duos aut ad tres, sed ad omnes homines. Christus enim non pro sanctis tantum passus est; sed pro peccatoribus et impiis et sceleratis ascendit crucem, et passione sua omnes nos revocavit ad vitam. Non sanctis tantum dedit Deus solem et lunam et pluviam, et omnia nascentia terræ, et omnes fructus qui oriuntur in terris: sed in commune omnibus hominibus dedit illa, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. v, 45). Ideo omnibus hominibus dedit illa in commune, ut bonum nostrum et elecmosyna nostræ, et charitas nostra, et patientia nostra, et humilitas nostra in commune omnibus hominibus distribuatur. Quamdiu fuerimus in hoc mundo, facian.us bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. vi, 10 ), et oremus pro inimicis nostris, et bonum pro malo restituamus.

CAPUT XLVII, Justorum præmia et labores. Pauperes honoremus, et su-cipiamus Christum in ipsis, qui dixit, Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis ( Matth. xxv, 40): et filii Dei erimus, et hæredes Dei, cohæredes autem Christi, et participes regni ejus erimus (kom, vin, 17); ubi nunquam moriemur, et non senescemus; ubi non est humana (a) natura, nec dolor ullus, nec tristitia post gaudium, nec lux solis, nec luna et stellarum splendor, sed Dominus noster Jesus Christus lux erit, et sanitas, et vita, et charitas, et pax, et gau dium, et omne bonum omnibus credentibus in sc. Ibi terra viventium, quam propheta decantaverat, dicens, Credo videre bona Domini in terra viventium ( Psal. XXVI, 15); id est, præmium coeleste visuruin se 1 In Mss. deest, tribulationibus. Ha MSS. Forte, vivorum. (a) Id est, fragilis et misera.

2

significat videre, et cum Christo in perpetuum vivere et regnare, ubi nec nox ulla inspirat, aec dics terminabitur, neque inopia videbitur, neque cupiditas apparebit, sed perenne gaudium et sempiterna lætitia. Hæc sunt promissa justorum, et hæc sunt promissiones eorum, propter quæ laboraverunt et festinaverunt, et non cessaverunt currere in bonis operibus, quamdiu fuerunt in hoc mundo, in jejuniis, in eleemosynis, in castitate, in continentia, in longanimitate, in patientia, in suavitate, in benevolentia, in labore multo, in orationibus, in persecutionibus, in fame et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis multis pro Christi amore, et per omnia inutiles vigilias devitaverunt. Vigiliæ autem inutiles sunt, cum quis vigilaverit circa cogitationes multas et turpes, vel ad gerendum contrarium aliquid, vel facinus perpetrandum. Tales vigilias devitaverunt, et sanclas vigilias arripuerunt. Hi tales calcaverunt præsentem mundum, ut futurum regnum lucrarentur. Non acceperunt hic promissiones vel divitias hujus sæculi miserabiles, quæ homines male eis utentes ad inferna perducunt: et hanc præsentem patriam relinquentes, ad civitatem cœlestem, cujus artifex et conditor est Deus, intuitum animi sui præmiserunt. Vitaverunt peccatum in verbo, in facto, in cogitatione, in visu, in risu, in motu, in annuendo oculis, in manibus, in pedibus, in ira, in rixa, in furore, in dissensione, ia vana gloria, in superbia, in elatione, in cupiditate, custodientes corpus suum et animas suas.

CAPUT XLVIII. Jejunium et cibus duplex. Pariter enim duo jejunia jejunaverunt, id est, jejunium corporis et animæ, hoc est, ab ira, et furore, et detractione, et blasphemia, et rixa abstinentes se: quia, sicut jam superius intimavimus, isti sunt mortiferi cibi anima; qui pascunt eam in malum, et occidunt eam morte sempiterna. Iterum cibi corporis simul et animæ isti sunt, voracitas, somnolentia, fornicatio, vinolentia, securitas, suavitas, homicidium, ti sunt. cibi corporis simul et animæ, qui pascunt corpus, el occidunt et gravant animam. Cibaria įsta devitemus : escas autem cœlestes appetamus, quae ad cœlum nos trahant et deducant, sapientiam scilicet divinam, fidem robustam in Christo, benignitatem, benevolentiam, patientiam, humilitatem, virtutem, divinam lætitiam.

CAPUT XLIX. Iniquorum supplicia. Sermones. boni et optimi procedant ex ore nostro, sale divino conditi, ad ædificationem audientium. Dilectionem Dei et proximi, in quo tota Lex pendet et Prophet (Matth. Xxn, 40), semper mente meditemur, et opere perficiamus. Hac sunt mandata Christi, quæ nos jubet facere. Si fecerimus ea, erimus participes regni ejus, et regnabimus cum eo si autem non fecerimus, et ipse non dabit nobis regnum suum. Si denegamus, et ipse denegabit nos. Si non credimus, ipse fidelis permanebit: quia omnis incredulus infideliter agit, dum et (a) vitium est hominis omnia credere, et vitium est nihil credere. Summo studio sumniaque vigilantia nobis est curandum, ut non audiamus a Christo judice omnium in die judicii, quod peccatores audient, Ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus (Id. xxv, 41 Vere enim diabolo est præparata gehenna, et non omnibus hominibus, si non facimus opera diaboli. Væ his quibus præparatus est dolor vermium, ardor flamma, sitis sine exstinctu, flctus et stridor dentium, oculorum lacrymæ, tenebræ exteriores sine luce, pœna inexterminabilis: ubi non est ullus honor, sive agnitio proximi, sed continuus dolor

[blocks in formation]

et gemitus; ubi mors optatur et non dabitur; ubi non est honor senioris et regis, néc dominus super servum, nec mater diligit filium aut filiam, nec filius honorat patrem; ubi omne malum, et omnis indigna tio, el fetor, et amaritudo abundat. Hæc timuerunt justi, et hæc fugerunt. Rogo, supplico, iterumque deprecor, frater charissime, ut et nos Deum amemus et timeamus, et hæc fugiamus: quia mors perpetua est animæ nostra, si in his perseveraveri

mus.

CAPUT L. Tria hic pessima, totidem optima. Tria enim sunt in hoc mundo deteriora omni malo : anima peccatoris cum peccato perseverans, quæ nigrior corvo est; et ma1 «ageli, qui eam rapiunt ; et infernus in quem du tur. Non sunt enim deteriora his tribus. Eadem enim animna metu futuri judicii expavescens, et putredinem suam inspiciens, dicit, Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ mea (Psal. xxxvII, 6). Iterum tria sunt quibus in hoc mundo non sunt meliora: anima sancti in bonis operibus perseverans, quæ speciosior est sole; et sancti Angeli, qui eam suscipiunt; et paradisus in quem ducitur, exspectatioque regni cœlestis. His tribus non sunt meliora in hoe mundo. Angeli enim sancti delectant animam spirituali cantico, sicut Psalmista ait: Beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine, habitabit in tabernaculis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ, sanctum est templum tuum, mirabile in æqui

tate.

CAPUT LI. Hic laborandum. Hl.cc, frater charissime, meditemur. Hæc in animo firmiter teneamus, el caveamus nos ab omni peccato et iniquitate, in verbo, in facto, in cogitatione, in manibus, in pedibus, in visu, in auditu, custodiamusque corpus nostrum et animam. Christus enim Dominus noster, qui est Deus et Dei Filius, descendit de cœlo in terram, ut nos de terra ad cœlum secum portaret; pro nobis peccatoribus crucem ascendit, ut nos de cruciatu diaboli liberaret; ab inimicis poenam suscepit, ut nos de pœna sempiterna liberaret; mortem suscepit, ut nos de morte criperet; a mortuis resurrexit, ut nos resurgamus anima et corpore in die magno judicii. Ideo dum tempus habemus, laboremus, et bona opera Deoque placita una cuni Dei adjutorio semper facere studeamus : ne subito præoccupati die mortis quæramus spatium pœnitentiæ, et invenire non possimus. Dum sumus in hoc tempore, seminare nos oportet: tempore enim suo, id est, post mortem sive in die judicii metemus, quod in vita æterna habere debeinus. Hic enim laboremus, et invicem onera nostra pórtemus. Quo enim præcessit caput, et cætera membra secutura erunt.

CAPUT LII. De fide, spe, el præsertim mutua charitate. Peccata redimere per charitatem. Per confessionem ac pœnam a sacerdote susceptam. Teneamus, sicut jam superius insertum est, fidem reclam, spem certam, charitatem perfectam : quia (a) fides tanquam sensus noster est, et charitas tanquam nostra Sanitas. Fides credit, charitas operatur, spes roborat: et quamvis diversa membra diversa habeant officia, si charitatis tamen unitate teneantur omnia membra, tunc merebuntur ire post caput. Caput enim nostrum in cœlo est. Et ipsa Veritas Dominus noster Jesus Christus de suis fidelibus ait, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. x, 26). Caveamus, et per omnia caveamus ne per invidiam, odium, detractionem, iram, rixam, à capite nostro Jesu Christo præcidamur: et quidquid mali pro amore Christi nos nostrique proximi pertulerint, charitatis affectu compatiamur et quidquid boni alius quislibet acceperit quasi nos acceperimus, ita gaudeamus, et pro illo

[ocr errors]

MSS., tres in hoc mundo non sunt melio es quanı anima, etc. Et mox, his tribus non sunt meliores. (a) & serm. 105, Append. tomi 5, n. 4, 5. SANCT. AUGUST. VI.

qui accepit gratias referamus. Ecce jam, ut diximus, patitur aliquis tribulationem, aut damnum hujus sæ culi; aut pro culpis suis carcere jubente imperiali sublimitate retruditur; tristatur parentum sive amicorum morte: si dolemus pro illo, in corpore Ecclesiæ constituti sumus; si non dolemus, jam a corpore præcisi sumus. Charitas quæ colligit et vivificat omnia Ecclesiæ membra, si nos videat de alterius ruina gaudere, statim nos præcidit a corpore. Forte igitur non dolemus de ruina proximorum nostrorum, quia præcisi sumus a corpore. Si enim ibi essemus sine dubio doluissemus. (a) Consideremus, frater charissime, et diligenter attendamus, quia tamdiu dolet membrum, quamdiu in corpore continetur : si autem abscisum fuerit, nec dolere poterit, nec sentire. Cum enim manus aut aliquod membrum fuerit abscisum a corpore, si totum corpus tunc in multis partibus dividatur, manus illa non sentit, quæ jam à reliquorum membrorum societate divisa est. Talis est omnis christianus, qui de alterius aut damno, aut afflictione, aut etiam morte non solum non dolet, sed, quod pejus est, forte etiam gaudet. Et quia jam est alienus a corpore, ideo affectum charitatis non tenet in corde dum Apostolus præcipiat, Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, idipsum invicem sentientes (Rom. xu, 15, 16). Et Salomon ne de ruina fratrum nostrorum gaudeamus, manifestissime admonet (Prov. xvII, 5). Nos vero, mi frater, si veram et perfectam charitatem volumus custodire, omnes homines sicut nosmetipsos studeamus diligere ut quia caput nostrum Christus est, membra illius nos esse mereamur : ut cum Christus apparuerit gloria nostra, et nos per concordiam charitatis, dilectionem scilicet Dei et proximi, quasi vera ct perfecta membra illius absque ullo dolo malitiæ vel invidie, omnes homines sicut nos ipsos amantes, cunn ipso apparere mereamur in gloria. Ipse etenim ait in Evangelio, In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. xin, 35). Dilectio etenim proximi malum non ope

ratur.

O mi frater charissime, (b) si Dominus et Salvator noster, qui nullum peccatum habuit, tanto affectu et tanta dilectione nos peccatores amare dignatur, ut quod nos patimur, se ipsum pati testetur : quare nos qui sine peccato non sumus, et qui peccata nostra per charitatem redimere possumus, non tam perfecto amore eum diligimus dum tantum nos dilexit, ut etiam proprium Filium suum pro nobis peccatoribus morti traderet? Et dum tantam benignitatem et misericordiam erga nos exhibuit; vigilemus, ne perdamus bonum quod nobis dedit, et sacramentum Baptismi nostri, in quo * juravimus abrenuntiare diabolo et pompis ejus et peccatis omnibus. Et si transgredimur in aliquo peccato post baptismum, pius Deus dedit secunduin Baptismum, id est, fontem facrymarum, et ordinavit nobis pœnitentiam propter fragilitatem nostram. Ideo debemus nostras confessiones veraciter confiteri, et fructus dignos pœnitentiæ facere: id est, ut praetcrita non reiteremus, secundum jussionem Deum timentis sacerdotis. Qui sacerdos, ut sapiens et perfectus medicus, pri- · mum sciat curare peccata sua, et postea aliena vulnera detergere et sanare, et non publicare. (c): Hos, si quimus, perquiramus, et cum talibus consilium salutis nostra ineamus: ut non perdamus hæ

Editi hic addunt, sed proh dolor! nos aliquando rigorem simulantes, materiam in flammam millinus, et cure ignis incensus fuerit, fuginus.

In uno Ms. et serm. 103, Append. t. 5, quia.

Editi hic addunt: miseri, de inimicorum nostrorum ruina gaudemus, subsannamus; et si non cadil, cadere e m in ultionem no tri optamus: sed oremus Deum. • Mss., quod.

(a) Vid. serm. 105, Append. tomi 5, n. 5. (b) Ex serm. citato, n. 5.

(c) Isthec ad imitationem Regulæ Benedictina cap 43 expressa sunt.

(Trente-quatre.)

reditatem cœlestem, quam nobis Pinus ab initio mundi præparavit, si serviamus ei in justitia, et sanctitate, et puritate cordis, et charitate non fictą. clamantes cum Apostolo, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an gladius? et cætera quæ sequuntur: sicut dictum est, Neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque instantia, neque futura, neque aliqua creatura poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Rom vin, 55, 38, 39). Dictum est enim de Ecclesia primitiva, quod erat illis cor unum et anima una in Domino (Act. iv, 32); et erat illis unum velle ac nolle : quia in unuin cos Christi charitas copulaverat.

CAPUT LII. Pravorum placita. Eleemosyna ex lucris injustis. E contrario vero carnales et amatores hujus mundi contra se invicem separantur et disjunguntur: moventes in alterutrum scandala, contentiones, iras, rixas, dissensiones, homicidia, perjuria, furta, rapinas, et omnia que iste amat; et delectatur dicens unusquisque in corde suo, Faciam quod volo et possum', impleam cogitationes meas, el delectationes corporis suffragantur mihi consilia mea, sive amicorum meorum, vel parentum potentum ; adest mihi aurum, superabundat argentum ; adsunt mihi servi et ancillæ, ægri et multæ possessiones hujus mundi, pallia, vestes pretiosæ, unde me redimere possum adimpleam voluntatem meam, Deus dabit mili spatium vitæ et pœnitentiæ. Heu quare non timemus quod Evangelium terribiliter insonat, dicens, Stulte, hac nocte exposcent a le animam tuam : quæ præparasti, cujus erunt (Luc. x11, 20)?

Homines nos esse cognoscamus, et ne sic super biamus contra Deum et proximum nostrum, ut voluntates nostras malas perficiamus, et Dcum postponamus; ac deinceps Domini bonam voluntatem ad nostras malas reflectere cum muneribus posse nitamur, nostramque pravam voluntatem ad Domini semper rectam voluntatem corrigere negligamus. Sed ubicumque nos delectat, injurias nostras volumus vindicare, dicentes, Faciam homicidium, perjurium, adulterium, fornicationem; et postea dabo Domino redemptionem meam. Quare non intelligimus, dum sic audacter peccamus, æstimantes muneribus Deum posse placari, quod tunc multo plus eum ad iram, quam ad misericordiam provocamus: quia Deus non delectatur in auro vel in argento, nec aliud a nobis quærit, quam animas nostras mundas in conspectu suo præsentari? Nec enim consiliis peccatorum se immiscet; sed ex salute nostra nos semper admonet, et salubre dat consilium, quia ipse est consiliarius salutis nostræ, sicut propheta ait : Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius (Isai. IX, 6). Et iterum dictum est de co in Psalmo, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. 1, 1). Et iterum, Quia non est iniquitas in eo (Rom. ix, 14). Et forte ipsam quam putamus pro nobis facere eleemosynam vel de prædiis mortuorum, sive de rapinis pauperum, nomine non opere videtur esse eleemosyna. Qualis est enim eleemosyna, ut unus injuste vestiatur, et alius injuste exspolietur; et unus injuste pascatur, et alius injuste fame torqueatur? Non quærit ista Deus a nobis: audeo dicere, udit ista omnipotens Deus. Ipsum audi, per prophetam quid dicat, Qui offert sacrificium ex rapina, sive ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. xxxiv, 24). Non accipiam, inquit, ista de manibus vestris : manus enim vestræ

[blocks in formation]

sanguine plenæ sunt (Isai. 1, 15). Et alius propheta, Panis egentium, vita pauperum est: qui defraudat illum, vir sanguinum est (Eccli. xXXIV, 25). Contemnamus facere injustas eleemosynas, qui volumus facere justas et spirituales eleemosynas; ut de justis laboribus faciamus, non de rapinis, sive de multiplicatione frugum, aut de ineptis negotiis ne forte in hoc multa sacrilegia incurrantur, vel etiam, quod pejus est, pro cupiditate vel ebrietate sanguis fun datur, clamentque eorum voces ad Deum contra nos, multo labore afflicti. Unde et Psalmista, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit : et cætera quæ superius in eodem psalmo audientem, credentem et caventem bratum efficere possunt : sicut idem psalmus concludit, Qui facit hæc, non movebitur in æternum (Psal. XIV, 5).

CAPUT LIV. Christiana felicitas non est terrena. Et quia talia et his similia Creator omnium creaturæ suæ rationali annuntiando insinuat, credamus quia diligit Creator quod creavit neminem persequitur, si ipse homo se non persequatur; a nullo quolibet homine recedit, nisi prius ipse homo ab eo recedat: nec naturam in nobis, sed vitium quod contraximus odit. Et non prodest nobis, imo etiam obest Christi sanguine esse redemptos, et voluntarie diabolo esse subjectos. Ideo cogitemus et recogitemus, quod non propter felicitatein terrenam Christiani effecti sumus. Non propter divitias hujus sæculi, vel propter istam vai Christum colimus: sicut Apostolus ait Si in vita tantum speramus in Domino, miserabiliores suus omnibus hominibus (I Cor. xv, 19). Christus enm, ne aurum diligeremus, oblata munera contemnere docuit; ne famem timeremus, quadraginta diebus jejunavit; ne nuditatem pertimesceremus, præter unam tunicam, aliam discipulis suis habere vetuit; ne tribulationes expavesceremus, omnia ipse sustinuit; ne mortem formidaremus, et hanc ipse suscepit. Et cum ista omnia nos docuerit, non tantum verbo, verum etiam exemplo ipse pra cessit. Hoc enim suaviter flagret in cordibus nostris, hoc ignis Spiritus sancti in nobis fervere faciat, ut sequamur vestigia ejus; ne desideremus remanere in hoc mundo, et pereamus cum hoc mundo. Heu quam miseri sumus, si hoc credere nolumus, et ab amore hujus saculi mentem nostram non revocemus, dum perpetualiter ista tenere non possumus, et illa per securitatem amittimus! Quid faciemus? quid agemus? Lugendum nobis est, si regnum promissum perdamus et subito dicatur nobis, O vos, amatores mundi, exite obviam sponso, et ad illum venite, quem videre non vultis, quia præcepta ejus postposuistis. Videbitis enim plagas ipsas, quas in corpore suo pro vobis pertulit. Quid tunc gementes et dølen tes dicemus? Et quid meritis nostris in eum exigen tibus responsuri erimus, dum frequenter audivimus, et negleximus quod Psalmista cecinit, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Firmiter teneamus quia spes bonorum in isto mundo non est posita. Quamvis videatur spes mundana esse, quæ in amaritudinem vertitur; et amaram potionem ipse mundus amatoribus suis propinat. Et ipsa veritas eos alloquitur, dicens, Uhi est quod amabatis? ubi est quod pro magno tenebatis?

[ocr errors]

CAPUT LV. Quam lugenda animarum per · ditio. O mi frater, numquid ferrea sunt carnes nostræ, ut non contremiscant; vel etiam sensus noster adamantinus, ut non mollescat, aut etiam non evigilet ad talia Dei verba? Quare non dicimus cum

Mss. potiores, sacramenta incurrant.

Editi hic addunt, enim omnes qui in hoc seculo felices sunt, felices erunt et in futuro; nec omnes infelices in hoc sacculo infelices erunt in futuro. Nec propter.

propheta, Quis dubit capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem lacrymarum, et ploremus die ac nocte vulneratos filios plebis nostræ (Jerem. 1x, 1)? Deficiunt fiendo oculi eorum, qui considerant, non solum mortes corporum, verum etiam animarum Christianorum. Quis luctus idoneior, quis planctus certior inveniri potest, (a) quando unusquisque nostrum de anima perdita luget et dolet cum Apostolo, qui dixit, Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. xi, 29)? atque iterum alio in loco dilectionem proximorum compassus, dirit, Optabam esse anathema pro fratribus meis a Christo (Rom. ix. 3)? Discamus in tanto Christi apostolo tantam flagrare Christi charitatem, dum sciebat quod unico Filio suo non pepercisset, sed pro nobis omnibus tradidisset eum (Rom. vii, 32). Pro omnibus nobis dicit: ideo nulli laici, nulli clerici, nullæ sacratæ virgines, nullæ vidue debent negligere salutem animarum suarum, dum tanti sanguinis pretium pro nobis fusum esse manifestum est.

CAPUT LVI. Cito converti. Prædestinatio. Пumilitate gratiam promereri. Felicitatem terrenam despicere. Ideo omnes nos qui reliqui sumus super terram, peccata nostra agnoscamus : ne cum impiis percamus, dum cito digna satisfactione non placemus. Quam velociter placavit iram ejus ille qui dixit, Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino (Psal. XXXI, 5). Promittit se pronuntiaturum, et illi jam dimittitur. [Attende, mi frater, magna res. Dixit, pronuntiabo : non dixit, pronuntiavi, et tu remisisti : quia ex eo ipso quod dixit, pronuntiabo, ostendit quia nondum pronuntiaverat, sed corde pronuntiaverat. Hoc ipsum dicere, pronuntiabo, pronuntiare est; ideo et dimisisti impietatem cordis inei. Vox mea nondum in ore erat, confessio ergo mea nondum ad os venerat. Dixeram, pronuntiabo adversum me: verumtamen Deusaudivit vocem cordis mei. Vox mea nondum in ore, sed auris Dei jam in corde erat. Et quid secutum est? Et tu remisisti impietatem cordis mei. Paratus est semper Deus peccata nostra indulgere, si nou tardaverimus ad eum reverti. Si enim tardaverimus, timeamus ne inferat nobis iram suam : quia quosdam quidem prædestinavit ad supplicium, et quibusdam quidem magnum præstitit beneficium: nec tamen hoc injuste, sed in alto suo judicio. Nam Cain perfecit homicidium, et Job vulncratus Dei amicus effectus est, et Abel innocens a fratre suo occisus: tamen nec Job diutius passus est cruciatum, nec Ananiæ locum donavit ad ignoscen→ dum, nec Paulum deseruit colaphizatum, quem sua gratia fecit robustum, nee Judam suscepit pceuitentem, nec Petrum descruit flentem, nec Saul respexit pœnitentem, nec David despexit confitentem. Et sic pius et misericors Dominus alto suo judicio separat vasa iræ, a vasis misericordiæ. O) si attendamus miserum Judam, vas olim perfectum, in perditionem perductum! Mu-tum sancti Spiritus portare non potuit, quo accepto continuo crepuit, totumque fractum, ad nihilum utile est. Hæc pertimescentes convertamur, et convertamur dum tempus est. Ait enim Psalmista, Inquirite Dominum, dum tempus est, et confirmamini, quærite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Tempus est enim ut reparemur: et si in aliquod peccatum fracti sumus, omnipotentem Deum figulum et artificem habemus : credamus quia potens est reparare perdita, qui creavit hæc omnia integra. Ipse enim ait, Sicut lutum figuli, ita vos estis in manu

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

mea (Eccli. xxxmn, 15). Ideo huntemus nos sub inanu omnipotentis Dei, ut nos exaltet in tempore visitationis. Cogitemus nos in conspectu Dei stare: agnoscamus quid sumus; agnoscamus quia terra et cinis sumus, dum et propheta contra nos dicat, Quid superbit terra et cinis (ld. x, 9)? Quod si nos non agnoscimus, frustra exaltare volumus cervices nostras, dum Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jacobi iv, 6). Consolamini, humiles, dicit Deus vester, consolamini qui estis pusillanimés, confortamini, el jam nolite timere; ecce Deus nester retri buet judicium, ipse veniet, el salvos vos faciet (Isai. Xxxv, 4).

CAPUT LVII. In pressuris ad Christum pastorem confugere. Dominus in proximo est, nihil solliciti sitis (Philipp. IV, 5, 6), nihil nos terreat mundi infelicitas: quia si istam infelicitatem mundanam sancti omnes timuissent, perpetuam felicitatem non haberent. Si felicitas hujus inundi transitoria diligitur, hic perpetua non invenitur. Si vero perpetua felicitas quæritur, quoniam hic non invenitur, ad perpetuam felicitatem tendamus, ubi patriam et parentes nostros habemus patientissime omnia hujus mundi pro Christi nomine toleremus. Quid, rogo, est quod toleretur, contra illud quod nobis promittitur? Apostolus inquit, Non sunt condigna passiones hujus lemporis, ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. vin, 18). Nulla ergo nos pressura terreat, nulla calamitas frangat. Dominus in proximo est, pastor noster circa nos est, quid metuemus? Et si metuimus clamemus ad pastorem nostrum, ut nos audiat: clamemus in compunctione cordis, dicentes, Erravi sicut ovis quæ periit; require servum tuum, Domine (Psal. cxvi, 176). Clamemus et dicamus, Libera a framea animam meam, et de manu carnis unicam meam, salva me ex ore leonis (Psal. xx1, 21, 22). Clamemus et dicamus, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Considerabo ad sinistram? ecce diabolus ut lupus rugit, sient leo frendet. Ecce lupus est? contra latrat canis. Clamavi ad te, Domine; dixi, Tu es spes mea, portio mea in terra viventium (Psal. CSLI, 5, 6). Libera me de manibus inimicorum meorum, et eorum qui me persequuntur. Numquid pastor noster bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, ad quem si clamemus, dimittet nos diutius errare, aut a feris vel a bestiis dilaniari atque consumi? Absit. Quin imo relictis nonaginta novem perrexit quærere unam ovem perditam. Nec quia clamantem audivit, ideo perrexit; sed antequàm clamaret ait enim Evangelista, Relictis nonaginta no vem, abiit quærere unam ovem quæ perierat : quam inventam et lassatam atque fatigatam, impositam humeris suis reportavit ad grogeni (Luc. xv, 4, 5). Pastor eam ad gregem suis humeris dignatus est reportare, et misericordia sua ab errore revocare. Quod vero ovem istam Dominus humeris propriis impositam reportavit ad gregem, quantæ misericordiae ejus gratiæ agendæ sunt, qui tantum se ad nos humiliavit et inclinavit? Portat et reficit, regit et custodit.

CAPUT LVIII. Pastoris auxilium contra diaboluri exposcitur. Ab omni malo quando liberemur. Depreca mer, Domine bone, summe et optime pastor, ne pereat ovis, imple officium summi pastoris. Persequere leonem qui rapuit over de grege tuo; leo interficiatur, et ovis de faucibus ejus ernatur : lu enim es pastor ovium. Rex noster potens, contere satananı sub pedibus nostris. Et nunc, Domine pastor noster, rex noster, tot de grege tuo quotidie rapiuntur oves, et quare tantum taces? Responde, quare taces? Ecce per diversa præcipitia rapiuntur oves tuæ, et inimici tui qui te oderunt levant caput contra te; et tu taces. O Domine Deus, quare tamdiu taces? Ad hæe Dominus per prophetam clamat, et dicit, Taeui, tacui, sed

1 Mss., lupus ut diabolus rugu.

non semper tacebo (Isui. xi, 14): aget judicium manus mea. Ergo, Domine Jesu, pastor noster, rex noster, accipe arma tua et progredere, ut pugnes contra leonem adversarium nostrum, qui eircuit quærens devorare nos (1 Petr. v, 8). Esto nobis turris fortitudinis, a facie inimici. Petimus, et instantissime petimus, ut liberes nos. Mundus enim in maligno positus est. Ecce sæviunt mala, et pereunt mundi dilectores: blasphemant, insaniunt, et adversus te murmurant; non solum tuam misericordiam non precantur, verum etiam tuum judicium reprehendunt. Quis in cis talia operatur, nisi auctor mali, angelus superbus, perditus, el omnes perdere cupiens? Libera nos, Domine Deus, ab omni malo, et pars nostra sit cum omni bono. Ab omni malo libera nos; quia tunc ab omni malo liberamur, quando a diabolo et angelis ejus separamur. Angeli ejus sunt, qui faciunt voluntatem ejus. Non sit nobis pars cum talibus, qui faciunt voluntatem d'aboli; sed cum illo qui dixit, Si quis fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth. XI, 50). Nos enim illius pretio redempti sumus. Societatem malorum fugientes, bona quæramus, sumino bono inhaereamus, illi serviamus, ejus voluntatem fa ciamus ut simus et nos angeli Dei, de quibus dicit propheta, Benedicite Domino, omnes Angeli ejus, ministri ejus, facientes voluntatem ejus (Psal. CI, 20, 21): quia voluntas Patris nostri est, sicut Evangelium ait, ut non pereat unus ex pusillis suis (Matth. xv, 14), et ne percamust et evellamur de via justa (Psal. 11, 12).

1

De

CAPUT LIX. Opera tenebrarum, et arma lucis. ponamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis (Rom. xi, 12), et expulsa noctis caligine, effugatisque umbris tenebrarum, radius veri luminis fulgeat in cordibus nostris. In nocte non opera noctis, sed dici opera peragamus; quia filii dici appellati sumus, Neque enim delectatione somni sensus noster torpescat, nec vanis phantasmatibus animas no tras illudat, nec ipsa corpora stramentorum calore depressa in alto torpore quies inclinet; sed vigilando, orando, jejunando, psaliendo, contra adversarium diabolum dimicemus, et magnam lucem infusam cordibus nostris sentiamus, et in nocte opera diei peragamus. Quid enim agendum est nobis in nocte hujus sæculi caliginosa, nisi diabolum effugare, et Christum introducere? Quid agendum est nobis in hujus noctis cæcitate, nisi captivatorem captivare, et liberatorem sequi? Quid agendum est nobis in nocte, nisi tenebras diabolicas de cordibus nostris excutere, et lumen verum haurire? Quid agendum est nobis in nocte, nisi superbiam exstirpare, et humilitatem introducere? Quid agendum est nobis in nocte, nisi principem omnium vitiorum a nobis expellere, et fontem omnium bonorum suscipere? Suscipiamus eum, frater charissime, suscipiamus eum; ut et suscipiamur ab eo, et videamus quæ bona præparata ab eo habeamus, qui nos quotidie vocat: et suscipiamus jugum ejus leve, et sarcinam ejus suavem, qui sarcinant peccatorum nostrorum relevat: deponamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Quid enim est deponere opera tenebrarum, nisi renuntiare diaboli pompis et angelis ejus? Et quid est nos arma lucis induere, nisi credere in Deum Patrem omnipotentem, qui illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum, qui et dixit, Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis (Joan. x1, 36). Prius tamen, dilectissime, si vis, imo quia vis, discutiamus et investigemus quis sit, vel quid sit diabolus.

CAPUT LX. Diabolus quis sit. Quot bona homini ipuit, quot intulit mala. Diabolus est enim angelus per superbian separatus a Deo, qui in veritate non stetit, et doctor mendacii, et pater mendacii : quia ab ipso primum inventum est mendacium, et ipse est mendacium (Joan, vin, 44), sicut veracissimus, Ve

↑ Mss., radicibus.

ritas Dominus noster Jesus Christus in Evangelio Joannis loquitur: quia ipse est caput et finis mendacii; et a semetipso deceptus, nos decipere festinat. 1ste est adversarius effectus generis humani, inventor mortis, superbiæ institutor, rex malitiæ, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persnasor etiam turpium voluptatum. Hic ergo cum illum primum honinem a Deo factum, Adam scilicet, patrem omnium nostrum intuerctur, sicut superius crebro intelligere potes, videretque eum hominem ex limo terræ ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum, charitate circumdatum, inmortalitate vestitum : æmulus atque invidus tantam beatitudinenr hominem terrenum accepisse, quod ipse, dum esset angelus, per superbiam cognoscitur amisisse, invidit statim insatiabilis homicida primum patrem nostrumi, nos nostrosque parentes, et tantis ac talibus bonis exspoliavit nos, insuper et peremit. Nam et multis bonis in prima fronte diabolus nos exspoliavit; id est, pudicitia, continentia, patientia, mansuetudine, charitate, immortalitate. Sic nos nudos ac miserabiles reddidit, suisque pannis derisit esse involutos, et suo dominio esse astrictos, atque ex ipso vinculo omnein prolem nostram sibimet obligavit. Exspoliavit nos pudicitia, et accinxit impudicitia; exspoliavit nos teinperantia, et effecit intemperatos; exspoliavit nos charitate, et vestivit malitia; exspoliavit immortalitate, et propinavit mortem. His etiam turpissimis et fetidissimis pannis nos posterosque nostros involvit, et semivivos reliquit.

CAPUT LXI. Quam libenter ei renuntiandum, et ad Christum confugiendum. Et quia sic miserabiliter atrocissimus hostis circa nos egit, imo quia sic egit, eia frater charissime, cia renuntiemus huic damnosæ hæreditati. Pupilli effecti sumus: antequam exactor veniat tam pessima hæreditatis, omnibus quæ ejus sunt renuntiemus. Si quis itaque huic hæreditati, in qua sunt panni diaboli, pompa scilicet et angelis ejus renuntiare neglexerit; cum judex venerit, sicut Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori, exactor autem debitorem trudet in carcerem. Amen dico vobis, dicit Dominus, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. v, 26). Omne itaque genus humanum tanquam pauperem et pupillum divina Scriptura commendat Deo, dicens, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor : ejusque adversarium diabolum demonstrans, secutus adjunxit, Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. x, 14, 15, sec. Hebr.). Adsit Dominus noster Jesus Christus pius et misericors, qui aliquam misericordiam huic et pupillo et pauperi exhibeat, quia callidum atque ferocissimum adversarium patitur, et jamjam pupillus in causa sua deficit : quapropter suus adversarius pravis artibus decipere eur festinat. Adsis, Domine Jesu Christe, huic pupillo idoneus defensor; sta in causa illius, qui jussisti recta judicari filiis hominum. Eleva brachium tuum, et contere brachium peccatoris et maligni. Optime nosti hujus pauperis et pupilli, generis scilicet humani causam, quæ ex paterno chirographo debetur. Inventus est reus, et obstrictus ab adversario detinetur : non est aliud quemadmodum nobis subveniatur, nisi ex tuo consilio et pernecessario adjutorio. Judica causam nostram defende, quia potens es.

CAPUT LXII. Dæmon accusator in judicio. O mi frater charissime, quam felix anima, quæ tam potentem habet defensorem! Ideo nunc, quæso, vigilet unusquisque nostrum, ne apud eum diabolus in die judicii suos pannos agnoscat, et incipiat reus semper detineri, quem Christus sua gratia voluit liberari. Nec sibi male blandiantur, qui post acceptam gratiam cerrigi nolunt, atque rursus ad illas suas pristinas redevn; voluntates. Exspectatur enim dies judicii, aderit ille æquissimus judex, qui nullius potentis personain ac

1 Apud Er. Lugd. Ven. et Lov., verissima veritas. M., Sic Ms. Colh. Alias, radix.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »