ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

illa quidem que de Paulo apostolo dissolvenda propo suisti, jam a nobis erant utcumque discussa litterisque mandata. Sed tamen eadem ipsa verba apostotica tenoremque sententiarum, non contentus inquisitione atque explicatione præterita, ne quid in ca negligentius præterissem, cautius attentiusque rimatus sum. Non enim tu ca percontanda censeres, si eorum intellectus facilis atque expeditus foret.

QUÆST. PRIMA. 1. Lex ad quid data. Concupiscentia aucta per legem. Peccatum quomodo mortuum erat sine lege. Quomodo revixit. Lege quis male utitur. Lex nonnisi a spiritualibus impletur. Carnales dupliciter dicti. Originalis peccati pœna. Lex peccati in membris quid. Loci in quibus lex videri possit dici mala. Legem esse bonam. Manichæorum error de veteri lege. Explicantur testimonia, quibus lex videri possit non bona. Nam ex co loco ubi scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad cum locum, ubi ait, Igitur lex volenti mihi bonum est; et cætera, credo usque ad illud, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. v11, 7-25) : primam nos voluisti enodare quæstionem. Quo loco videtur mihi Apostolus transfigurasse in se hominem sub lege positum, cujus verbis ex persona sua loquitur. Et quia paulo ante dixerat, Evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ, atque ita per hæc verba quasi reprehendisse legem posset videri; subjecit statim, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces.

2. Ilic rursus movet, Si lex non est peccatum, sed insinuatrix peccati, nihilominus his verbis reprehenditur. Quare intelligendum est, legem ad hoc datam esse, non ut peccatum insereretur, neque ut exstirparetur,ed tantum ut demonstraretur, quo animam humanam quasi de innocentia securam ipsa peccati demonstratione ream faceret: ut quia peccatum sine gratia Dei vinci non posset, ipsa reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. Itaque non ait, Peccatum non feci, nisi per legem; sed, Рессаtum non cognovi, nisi per legem. Neque rursus ait, Nam concupiscentiam non habebam, nisi lex diceret, Non concupisces; sed ait, Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces. Unde apparet concupiscentiam per legem non insitam, sed demon

stratam.

3. Consequens autem erat ut quoniam nondum accepta gratia concupiscentia resisti non poterat, augeretur etiam; quia majores vires habet concupiscentia crimine prævaricationis adjuncto, cum etiam contra legem facit, quam si nulla lege profiiberetur. Consequenter itaque subjungit, Occasione autem ac

'Post, litterisque mandata, Victorinus codex solus hæc addit: ut quemadmodum exposita sint præter libelli hujus textum, ɛicut jam parata erant misi, consideranda prudenlice tuce. Tum prosequitur: sed tamen, etc.

3 Am. et Er. inseminatrix. Favet Corbeiensis vetustissimus codex, qui babet, insemiratrix.

cepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Erat enim et ante legem, sed non omnis erat, quando crimen prævaricationis adhuc deerat. Unde alio loco dicit: Ubi enim non est lex, nec prævaricatio (Rom. iv, 15).

3

4. Quod autem adjungit, Sine lege enim peccatum mortuum est ; pro eo positum est, ac si diceret, Latet, hoc est, mortuum putatur : quod paulo post evidentius dicturus est. Ego autem, inquit, viv.bam sine lege aliquando: id est, nulla ex peccato morte terrebar 1; quia non apparebat, cum lex non esset, Adveniente autem mandato, peccatum revixit; hoc est, apparuit. Ego autem mortuus sum: id est, mortuum me esse cognovi; vel quia reatus prævaricationis certum mortis supplicium comminatur. Sane quod ait, Peccatum revixit adveniente mandato, satis significavit hoc modo aliquando vixisse peccatum, id est notum fuisse, sicut arbitror, in prævaricatione primi hominis, quia et ipse mandatum acceperat (Gen. 11, 17). Nam et alio loco dicit, Mulier autem scducta in pravaricatione facta est (1 Tim. 11, 14): et iterum, In similitudine prævaricationis Adæ, qui est forma futuri (Rom. v, 14). Non enim potest reviviscere, nisi quod vixit aliquando. Sed mortuum fuerat, id est occultatum, cum mortales nati sine mandato legis homines viverent, sequentes concupiscentias carnis sine ulla cognitione, quia sine ulla prohibitione. Ergo, Ego, inquit, vivebam sine lege aliquando. Unde manifestat, non ex persona sua proprie, sed generaliter ex persona veteris hominis se loqui. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, học esse in mortem. Mandato enim si obediatur, utique vita est. Sed inventum est esse in mortem, dum fit contra mandatum, ut non solum peccatum fiat, quod etiam ante mandatum fiebat, sed hoc abundantius et perniciosius, ut jam a sciente et prævaricante pec

cetur.

5. Peccatum enim, inquit, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Peccatum non legitime utens (a) lege, ex prohibitione aucto desiderio, dulcius factum est, et ideo fefellit. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores pœnarum amaritudines consequuntur. Quia ergo ab hominibus nondum spiritualem gratiam percipicntibus suavius admittitur quod vetatur, fallit peccatum falsa dulcedine. Quia vero etiam accedit reatus prævaricationis, occidit.

6. Itaque lex quidem sancta, et mandalum sanctum, el justum, et bonum. Jubenda cuim jubet, et prohibenda prohibet. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. In male utente quippe vitium est, non in mandato ipso, quod bonum est. Quoniam bɔna est

[blocks in formation]

lex, si quis ea legitimé utatur (1 Tim. 1, 8). Male autem utitur lege, qui non se subdit Deo pia humilitate, ut per gratiam lex possit impleri. Itaque ad nihil aliud accipit legem, qui non ca legitime utitur, nisi ut peccatum ejus quod latebat ante prohibitionem, apparere incipiat per prævaricationem. Et hoc supra modum; quia jam non solum peccatum fit, sed etiam contra mandatum. Sequitur ergo, et adjungit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operalum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Unde manifestat quo sensu dixerit superius, Sine lege enim peccatum mortuum est; non quia non erat, sed quia non apparebat : et quomodo dictuin sit, Peccatum revixit; non ut esset quod erat et ante legem, sed ut appareret, quoniam fiebat contra legem : quandoquidem hoc loco ait, Sed peccatum, ut appareal peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Non enim ait, ut sit peccatum; sed, ut appareal pcccatum.

7. Deinde subjungit causam, cur ita sit: Scimus enim, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. In quo satis ostendit non posse impleri legem nisi a spiritualibus, qui non fiunt nisi per gratiam. Spirituali enim legi quanto fit quisque similior, id est, quanto magis et ipse in spiritualem surgit affectum, tanto eam magis implet; quia tanto magis ca delectatur, jam non sub ejus onere afflictus, sed ejus lumine vegetatus: quia præceptum Domini lucidum est illuminans oculos, et lex Domini immaculata convertens animas (Psal. xvш, 8, 9); gratia donante peccata, et infundente spiritum charitatis, quo ct non sit molesta, et sit etiam jucunda justitia. Sane cum dixisset, Ego autem carnalis sum; contexuit ctiam qualis carnalis. Appellati sunt enim ad quemdam modum carnales, jam etiam sub gratia constituti, jam redempti sanguine Domini, et renati per fidem, quibus idem apostolus dicit: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus ; tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. 11, 1, 2). Quod dicens, utique ostendit jam renatos fuisse per gratiam, qui erant parvuli in Christo et lacte potandi, et tamen eos adhuc carnales vocat. Qui autem nondum est sub gratia, sed sub lege, ita carnalis est, ut nondum sit renatus a peccato, sed venumdatus sub peccato '; quoniam pretium mortiferæ voluptatis amplectitur dulcedinem illam qua fallitur, et delectatur ctiam contra legem facere, cum tanto magis libet, quanto minus licet. Qua suavitate frui non potest quasi pretio conditionis suæ, nisi cogatur tanquam emptum mancipium servire libidini. Sentit enim se servum dominantis cupiditatis, qui prohibetur, et se recte prohiberi cognoscit, et tamen facit.

8. Quod enim operor, ait, ignoro. Non ita hic dictum est, ignoro, quasi peccare se nesciat. Nam contrarium erit quod dixit, Sed peccatum, ut appareut peccatum, per bonum mihi operatum est mortem ; et il

Editi, sub lege a peccato. At Mss., sub peccato; vel, sub peccatum. SANCT. AUGUST. VI.

lud superius, Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Quomodo enim apparet, aut quomodo cognovit quod ignorat? Sed ita dictum est, quomodo dicturus est Dominus impiis, Non novi vos (Matth. xxv, 12). Neque enim aliquid Deum latet, quando vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. xxxii, 17). Sed dicimur aliquando ignorare quod non approbamus. Ita ergo ait, Quod enim operor, ignoro; id est, non approbo. Quod consequenter ostendit, dicens, Non enim quod volo, koc ago; sed quod odi, illud facio. Quod ergo ait, odi, hoc ait, ignoro: quia et quibus dicturus est Dominus, Non novi vos; de his illi dicitur, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem (Psal. v, 7).

9. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Hoc enim non vult, quod et lex: nam hoc vetat lex. Consentit ergo legi, non in quantum facit quod illa prohibet, sed in quantum non vult quod facit. Vincitur enim nondum per gratiam libcratus, quamvis jam per legem et noverit se male facerc, et nolit. Quod vero sequitur, et dicit, Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habi tat peccatum; non ideo dicit, quia non consentit ad faciendum peccatum, quamvis legi consential ad hoc improbandum. Loquitur enim adhuc ex persona hominis sub lege constituti (a), nondum sub gratia, qui profecto trahitur ad male operandum concupiscentia dominante atque fallente dulcedine peccati prohibiti, quamvis ex parte notitiæ legis hoc improbet. Sed propterea dicit, Non ego operor illud, quia victus operatur. Cupiditas quippe id operatur, cui superanti ceditur. Ut autem non cedatur, sitque mens hominis adversus cupiditatem robustior, gratia facit, de qua post dicturus est.

hoc

2

10. Scio enim, inquit, quia non habitat in me, est in carne mea, bonum. Ex co quod scit, consentit legi ex eo autem quod facit, cedit peccato. Quod si quærit aliquis unde hoc scit, quod dicit habitare in carne sua non utique bonum, id est peccatum: unde, nisi ex traduce mortalitatis et assiduitate voluptatis 1? Illud est ex pœna originalis peccati, hoc est ex pœna frequentati peccati. Cum illo in hanc vitam nascimur, hoc vivendo addimus. Quæ duo, scilicet, tanquam natura et consuetudo, conjuncta, robustissimam faciunt et invictissimam cupiditatem, quod vocat peccatum, et dicit habitare in carne sua, id est, dominatum quemdam et quasi regnum obtinere. Unde est illud in Psalmno, Elegi abjici in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXX111, 11); quasi non habitet, quamvis ibi sit, qui abjectus ibi est, ubicumque sit: unde insinuat habitationem cum quodam principatu intelligendam. Si autem per gratiam fiat in nobis quod alio loco dicit, Ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. vi, 12), jam nec habitare proprie

3

1 MSS. Sorbonicus et Corbeiensis, voluntatis. Er. omittit, tarquam.

Tres Vaticani codices carent Į articula, ibi. (a) 1 Retract. cap. 1.

(Quatr.)

dicitur.

11. Velle enim, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. His verbis videtur non recte intelligentibus velut auferre liberum arbitrium. Sed quomodo aufert, cum dicat, Velle adjacet mihi? Certe enim ipsum velle in potestate est, quoniam adjacet nobis: sed quod perficere bonum non est in potestate, ad meritum pertinet originalis peccati. Non enim est hæc prima natura hominis, sed delicti pœna, pèr quam facta est ipsa mortalitas, quasi secunda natura, unde nos gratia liberat Conditoris subditos sibi per fidem. Sed istæ nunc voces sunt sub lege hominis constituti, nondum sub gratia. Non enim quod vult facit bonum, qui nondum est sub gratia; sed quod non vult malum, hoc agit, superante concupiscentia, non solum vinculo mortalitatis, sed mole consuetudinis roborata. Si autem quod non vult, hoc facit; jam non ipse operatur illud, sed quod habitat in eo peccatum : sicut superius dictum est et expositum.

12. Invenio ergo, inquit, legem mihi volenti facere invenio bonum, quoniam mihi malum adjacet : id est, legem bonum mihi esse, cum volo facere quod lex habet (a), quoniam mihi malum adjacet, ad facile faciendum. Quiasuperius quod ait, Velle adjacet miki, ad facilitatem dixit. Quid enim facilius homini sub lege constituto, quam velle bonum et facere malum ? Nam et illud sine difficultate vult, quamvis non tam facile faciat, quam facile vult; et hoc quod odit facile liabet, quamvis id nolit : sicut præcipitatus sine diffcultate venit in profundum, quamvis id nolit atque oderit. Hoc dixi propter verbum quod ait, adjacet. Perhibet igitur testimonium legi, quod bona sit, homo sub ca positus et nondum gratia liberatus; perhibet omnino eo ipso quod se reprehendit facere contra legem et invenit cam bonum sibi esse, volens facere quod illa jubet, et concupiscentia superante non valens; atque ita se prævaricationis reatu implicatum videt, ad hoc ut gratiam liberatoris imploret.

13. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem : ei utique legi, quæ dicit, Non concupisces. Video autem, inquit, legem aliam in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, el captivantem me sub lege peccati, quæ est in membris meis. Legem appellat in membris suis, onus ipsum mortalitatis, in quo ingemiscimus gravati (II Cor. v, 4). Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam (Sap. ix, 15). Per quod fit etiam sæpe ut invicte delectet quod non licet. Quam sarcinam prementem et urgentem ideo legem appellat, quia jure supplicii divino judicio tributa et imposita est ab eo qui præmonuit hominem, dicens: Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen.

[blocks in formation]

Non

11, 17). Hec lex repugnat legi mentis dicenti, concupisces: cui condelectatur homo secundum interiorem hominem; et antequam sit quisque sub gratia, ita repugnat, ut et captivet eum sub lege peccati, id est sub semetipsa. Cum enim dicit, quæ est in membris meis; hanc ostendit eamdem esse de qua superius ait, Video aliam legem in membris meis.

14. Hoc autem totum ideo dicitur, ut demonstretur homini captivo non esse præsumendum de viribus suis. Unde Judæos arguebat tanquam de operibus legis superbe gloriantes, cum traherentur concupiscentia ad quidquid illicitum est, cum lex de qua gloriabantur, dicat, Non concupisces. Ilumiliter ergo dicendum est homini victo, damnato, captivo, et nee saltem accepta lege victori, sed potius prævaricatori, humiliter exclamandum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Hoc enim restat in ista mortali vita libero arbitrio, non ut impleat homo justitiam, cum voluerit, sed ut se supplici pictate convertat ad eum cujus dono eam possit implere.

15. In hac ergo tota, quam tractavimus, apostolici contextione sermonis, quisquis putat sensisse Apostolum quod mala sit lex, quoniam dicit, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. v, 20); et, Ministratio mortis in litteris figurata lapideis (II Cor. Hi, 7); et, Virtus peccati lex (I Cor. xv, 56), et, Mortui estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit; et, Passiones peccatorum, quæ per legem sunt, operabantur in membris nostris, ul fructum ferrent morti; nunc vero evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ (Rom. vii, 4-6); et alia si qua hujusmodi Apostolum dixisse invenimus, attendat ideo esse ista dicta, quia lex auget concupiscentiam ex prohibitione, et reum obligat ex prævaricatione, jubendo quod implere homines ex infirmitate non possunt, nisi se ad Dei gratiam pietate convertant. Et ideo sub illa esse dicuntur, quibus dominatur. Eis autem dominatur, quos punit: punit autem prævaricatores omnes. Porro qui acceperunt legem, prævaricant cam, nisi per gratiam consequantur posse quod jubet. Ita fit ut non dominetur eis qui jam sub gratia sunt, implentibus eam per charitatem, qui erant sub cjus timore damnati.

16. Nam si illa quae dicta sunt, movent, ut putetur Apostolus legem reprehendere; quid agimus de eo quod dicit, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem? lloc enim dicens, legem utique laudat. Quod cum illi audiunt, respondent, hoc loco Apostolum de alia lege dicere; id est, de lege Christi, non de illa quæ data est Judais. Quærimus ergo ab eis de qua lege dicat, Lex autem subintravit ut abundaret delictum ? Respondent, de illa procul dubio, quam Judæi acceperunt. Vide ergo utrum ipsa sit, de qua dicitur, Occasione accepta, peccatum per manda

1 Sic Er. et Mss. At Lov., prævaricantur eam. ila in Mss. At in editis, per gratiam,

tum operatum est in me omnem concupiscentiam. Quid est enim aliud, operatum est in me omnem concupiscentiam; quam id quod ibi est, ut abundaret delictum? Vide quoque utrum consonet etiam illa sententia, ut fiat supra modum peccalor aut peccatum per mandatum. Hoc est enim, ut fiat supra modum peccutum ; quod est, ut abundaret delictum. Si igitur ostenderimus bonum esse mandatum, unde occasione accepta peccatum operatum est omnem concupiscentiam, ut fieret supra modum; simul ostendemus bonam esse legem, quæ subintravit ut abundaret delictum, id est, ut operaretur peccatum omnem concupiscentiam, et fieret supra modum. Audiant ergo eumdem apostolum dicentem, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Iloc, inquiunt, de lege Christi dictum est; hoc est, de lege gratiæ. Respondeant itaque de qua intelligant illud quod sequitur: Sed ego peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Ecce verborum ipsa contextio satis indicat de qua lege dixerit, Lex peccatum est? Absit. De illa scilicet, per cujus mandatum occasio fuit peccato, ut operaretur omnem concupiscentiam. De illa ergo quæ subintravit ut abundaret delictum, quam putant il!i malam. Sed quid apertius, quam id quod paulo post ait, Itaque lex quidem sancla, et mandatum sanctum, et juslum, el bonum? Hoc rursus dicunt non de illa lege quæ Judæis data est, sed de Evangelio dictum est. Manichæorum est enim tam ineffabiliter cæca ista perversitas. Non enim attendunt quod apertissimum et manifestissimum sequitur, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum : hoc est, per maudatum sanctum, et justum, et bonum; quod tamen subintravit ut abundaret peccatum, hoc est, ut fieret supra modum.

17. Cur ergo ministratio mortis dicitur, si bona est lex? Quia peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Nec mireris, cum de ipsa prædicatione Evangelii dictum sit : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt; aliis quidem odor vitæ in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (I Cor. 11, 15, 16). Ad Judæos enim dicta est lex ministratio mortis, ad quos et in lapide scripta est ad eorum duritiam figurandam; non ad eos qui legem per charitatem implent. Plenitudo enim legis, charitas. Ipsa enim lex, quæ in litteris est figurata lapideis, dicit, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, etc. Quam legem dicit Apostolus impleri per charitatem, ita loquens : Qui enim diligit alterum 1, leyem implevil. Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges pro

1 Editi, proximum. At Mss., alterum ; juxta græc., lon leraть.

ximum tuum tanquam te ipsum (Rom. xın, 8-10) : quia et hoc in eadem lege scriptum est. Cur virtus peccati lex, si lex bona est ? Quia peccatum per bonum operatum est mortem, ut fiat supra modum, hoc est, majores vires ex prævaricatione concipiat. Cur mor- ́ tui sumus legi per corpus Christi, si bona est lex? Quia mortui sumus legi daninanti, liberati ab co affectu quem lex punit et damnat. Usitatius enim vocatur lex, quando minatur et terret et vindicat. Itaque idem præceptum timentibus lex est, amantibus gratia est. Inde est illud in Evangelio : Lex per Moysen data est, gratia el veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1, 17). Eadem quippe lex quæ per Moysen data est, ut formidaretur, gratia et veritas per Jesum Christum facta est, ut impleretur. Sic ergo dictum est, Mortui estis legi, ac si diceretur, Mortui estis supplicio legis, per corpus Christi, per quod sunt delicta donata, quæ legitimo supplicio constringebant. Cur passiones peccatorum quæ per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti, si lex bona est? Quia illas hic voluit intelligi peccatorum passiones, de quibus jam sæpe dictum est, augmen tum concupiscentia de prohibitione, et reatum pœnæ de prævaricatione: hoc est, quia per bonum operu- · tum est mortem, ul fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Cur liberati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ, si lex bona est? Quoniam lex littera est eis qui non eam implent per spiritum charitatis, quo pertinet Testamentum Novum. Itaque mortui peccato liberantur a littera, qua detinentur rei qui non implent quod scriptum est. Lex enim quid aliud quam sola littera est eis qui eam legere noverunt, et implere non possunt? Non enim ignoratur ab eis quibus conscripta est: sed quoniam in tantum nota est, in quantum scripta legitur, non in quantum dilecta perficitur, nihil est aliud talibus nisi littera; quæ littera non est adjutrix legentium, sed testis peccantium. Ab ejus ergo damnatione liberantur qui per spiritum innovantur, ut jam non sint obligati litteræ ad pœnam: sed intellectui per justitiam copulati. Inde est et illud, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. 1, 6). Lex enim tantummodo lecta et non intellecta vel non impleta, utique occidit: tunc enim appellatur littera. Spiritus autem vivificat; quia plenitudo legis est charitas, que diffusa est in cordibus nostris per Spiritum szactum qui datus est nobis (Rom. v, 5). QUÆST. II. · Argumentum Epist. ad Rom. Gratia fidei præcedit bona opera. Gratia fidei minor in catechumenis, major in renatis. Scopus Apostoli in exempla Jacob et Esau. Bona opera ex gratia, non gratia ex operibus. Quomodo justa electio Jacob el reprobatio Esau. Electio Jacob an ex præscientia futuræ fidei. Electio ex gratia et proposito Dei. An fides inter dona gratiæ numeretur. Quomodo justa reprobatio Esau.

Er. et plerique veteres codices, dominanti. Tum infra, loco, minatur, quinque ex iisdem Mss. habent, dominatur. Er. ac tres Mss., dominatione.

[ocr errors]

Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei subIractum ab Esau. An ex præscientia futuræ voluntatis improbatus Esau et approbatus Jacob. Bona voluntas in nobis fit operante Deo. Vocatio an sit effectrix bone voluntatis. Vocatio congrua. Cur Esau non congruenter vocatus. Obduratio Dei quæ sit. Solutio quæstionis de reprobatione Esau. Omnes homines una massa peccati. Quomodo Esau Deus odio habuit, qui nihil odit eorum quæ fecit. Peccatum quid. Vasa perditionis ad usum correctionis aliorum fiunt. Vocati non omnes, sed ex omnibus et Judais et Gentibus. Intentio Apostoli in Epistola ad Romanos. Electio gratiæ quam occulta.

nisi vel secretis per visa mentis aut spiritus, vel ina nifestioribus per sensus corporis admonitionibus vocaretur. Sed in quibusdam tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad obtinendum regnum cœlorum; sicut in catechumenis, sicut in ipso Cornelio antequam Sacramentorum participatione incorporaretur Ecclesiæ. In quibusdam vero tanta est, ut jam corpori Christi et sancto Dei templo deputentur. Templum enim Deł sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos (I Cor.

1. Sed jam, ut arbitror, tempus est ad aliam transire quæstionem, quam sic proposuisti, ut ab eo quod scriptum est, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Cum enim nondum nati essent, neque aliquid egissent bonum aut malum; usque ad id quod scriptum est, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicul Gomorrha similes fuissemus ( Rom. 1x, 1029): tota ipsa contextio disseratur; et profecto est latebrosior. Sed certe, qualem te erga me novi, jubere mihi ut aperirem ista non posses, nisi a Domino deprecareris ut possem. Quod adjutorio fidentior faclus, aggredior.

2. Et primo intentionem Apostoli, quæ per tolam Epistolam viget, tenebo, quam consulam. Hæc est autem, ut de operum meritis nemo glorietur, de quibus audebant Israelitæ gloriari, quod datæ sibi legi servissent, et ex loc evangelicam gratiam tanquam debitam meritis suis percepissent, quia legi serviebant. Unde nolebant eamdem gratiam dari Gentibus, tanquam indignis nisi Judaica sacramenta susciperent. Que orta quæstio in Apostolorum Actibus solvitur (Act. xv). Non enim intelligebant, quia co ipso quo gratia est evangelica, operibus non debetur: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. x1, 6). Et multis locis hoc sæpe testatur, fidei gratiam praeponens operibus, non ut opera exstinguat, sed ut ostendat non esse opera præcedentia gratiam, sed consequentia: ut scilicet non se quisque arbitretur ideo percepisse gratiam, quia bene operatus est; sed bene operari non posse, nisi per fidem perceperit gratiam. Incipit autem homo percipere gratiam, ex quo incipit Deo credere, vel interna vel externa admonitione motus ad fidem. Sed interest quibus articulis temporum vel celebratione sacramentorum gratia plenior et evidentior infundatur. Non enim catechumeni non credunt, aut vero Cornelius non credebat Deo, cum eleemosynis et orationibus dignum se præberet cui angelus mitteretur (Act. x, 1-4): sed nullo modo ista operaretur, nisi ante credidisset; nullo modo autem credidisse!,

Editi cum Vulgata consentientes: Non solum autem illa. A! Mss. convenientes cum græca lectione minime addunt, illa. Cujus quidem vocis loco in antiquis latinis Bibliis reperire est, illi: sed neutram vocem legisse videtur Augustimus, qui hie, n. 3, putat propositionem: Non solum autem, compleri subintellectis hisce verbis, Isaa: promissus est. Sie Mss. Editi vero, possem.

, 17). Et ipse Dominus, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cælorum (Joan. 11, 5). Fiunt ergo inchoationes quædam fidei, conceptionibus similes: non tamen solum concipi, sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perveniatur æternam. Nihil tamen horum sine gratia misericordiæ Dei quia et opera si qua sunt bona, consequuntur, ut dictum est, illam gratiam, non præcedunt.

el

2

3. Quam rem persuadere Apostolus volens, quia sicut alio loco dicit, Gratia enim Dei salvi facti sumus; non ex nobis, sed Dei donum est : non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. 11, 8, 9); de his qui nondum nati erant, documentum dedit. Nemo enim posset dicere quod operibus promeruerat Deum Jacob nondum natus, ut divinitus diceretur, Et major serviet minori. Ergo, Non solum, inquit, Isaac promissus est, cum dictum est, Ad hoc tempus veniam, et erit Saræ filius qui utique nullis operibus promeruerat Deum, ut nasciturus promitteretur, ut in Isaac vocaretur semen Abrahæ ; id est, illi pertinerent ad sortem sanctorum quæ in Christo est, qui se intelligerent filios promissionis, non superbientes de meritis suis, sed gratiæ vocationis deputantes quod coheredes essent Christi; cum enim promissum est ut essent, nihil utique meruerant qui nondum erant : sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Vigilantissime ait, ex uno concubitu (gemini enim concepti erant): ne vel paternis meritis tribueretur, si quisquam forte diceret, Ideo talis natus est filius, quia pater ita erat affectus illo in tempore quo cum sevit in utero matris; aut ita erat mater affecta, cum cum concepit. Simul enim ambos uno tempore ille sevit, codem tempore illa concepit. Ad hoc commendandum ait, ex uno concubitu; ut nec astrologis daret locum, vel eis potius quos genethliacos appellaverunt, qui de natalibus nascentium mores et eventa conjectant. Quid enim dicant, cur una conceptione sub uno utique temporis puncto, eadem dispositione cœli et siderum, ut diversa singulis annotari omnino non possent, tanta in iilis geminis diversitas fuerit, prorsus non inveniunt et facile animadvertunt, si volunt, responsa illa quæ miseris venditant, nullius artis expositione, sed fortuita suspicione proferri. Sed ut de re que agitur potius loquamur, ad frangendam atque dejiciendam superbiam hominum ingratorum gratiæ Dei, et audentium gloriari de meritis suis, ista commemorantur. Cum enim nondum nati fuissent,

1 Isthæc verba: Gratia enim rei salvi facti sumus, et, desunt hic in Er. et plerisque Mss.

*Er. et quatuor Mss., gratia vocationi,

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »