ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

cipiet, cujus palatium auro argentoque nullus episcopus, nec abbas, nec comes corrumpere poterit. Astabunt omnes animæ, ut referat unaquæque secundum illud quod in corpore gessit, sive bonum sive malum (II Cor. v, 10). Præsto enim erit adversarius diabolus, et recitabuntur verba professionis nostræ, et objiciet nobis in faciem quidquid fecimus, et in qua die peccavimus, et in quò loco, et quid boni operis tunc temporis facere deberemus. Et si tales inventi fuerimus, exsultabit ille adversarius in conspectu piissimi judicis, superiorem se esse nobis declamans, agens talem causam apud talem judicem; habet enim dicere tunc ipse diabolus: Æquissime judex, judica istum meum esse ob culpam, qui tuus esse noluit per gratiam: tuus est per naturam, meus est per miseriam; tuus est ob passionem, meus ob suasionem; tibi inobediens, mibi obediens: a te accepit inmortalitatis stolam, a me hanc pannosam, qua indutus est, tunicam; tuam vestem amisit, cum men veste huc advenit. Quid apud eum impudicitia faciebat, quid intemperantia, quid avaritia, quid ira, quid superbia, quid cætera mea membra? Dimisit te, confugium fecit ad me: meas sorores video comitari cum illo. Quid enim idcirco (a) faciebat'? quid cum superbia disputabat? quid cuin ira furiebat? Thesaurizavit sibi iram in die ir. Equissime judex, judica, inquit; quia justitia et judicium præparatio sedis tuæ. Judica illum meum esse, et mecum damnandum esse. Hæc omnia quæ huc attulit, mea esse cognosco. Meus esse voluit, et mea concupivit; mecum puniri debet, quoniam quem tu dignatus es tanto pretio liberare, ipse se mihi voluit postmodum libenter obligare. Heu, heu! frater charissime, poteritne talis aperire os, qui talis ibi invenietur, ut juste ire cum diabolo deputetur?

CAPUT LXIII. Relabi quam periculosum. Videamus quid agamus, ab illo videamus quomodo liberemur; videamus et caveamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiamus: sed integro corde, perfectaque fide renuntiemus, atque spernamus tam damnosam diabolicam hæreditatem, ne pupilli et pauperes remaneamus. Recitetur in medio nostrum sententia beati Apostoli terribilis terribiliterque prolata, quæ corda sinul et corpora nostra contremiscere faciat. Ait enim Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia; terribilis autem quadam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificali estis, el spiritui gratiæ contumeliam fecerit? Scimus enim qui dixit, Miki vindictam ego reddam. Et iterum, Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Et paulo post : Nolite itaque amillere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit reddere unicuique secundum opus suum (Hebr. x, 26-31, 35-37). Harc enim verba non ex me, sed ex ipso qui dixit, An experimentum ejus quæritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. xii, 3)? profluxerunt. Extendamus aciem oculi cordis, et videamus et aurem cordis accommodemus ad terribilem Apostoli sententiam perspiciendam et investigandam. Mundemus oculum cordis, imo ipsa lux, quam desideramus videre, mundet cor nostrum, et sit a peccatorum tenebris ipso miserante mundatum: Beati enim, ait, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Non sit nobis hic labor inutilis ad perniciem, sed utilis ad salutem. Currus dum cem habemus, ne tenebre nos

editi, quia enim idcirco omnia faciebat.

(a) Morel legendum censet, in circo. vid. Element. Cri&c., ag. 315. M.

comprehendant (Joan. x1, 35). Et iterùm Apostolus hortatur nos intentissime dicens, Remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris ; ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimo niam, sine qua nemo videbit Deum contemplantes ne quis desit gratiæ Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Et paulo post : Videte ne recusetis loquentem : si enim illi qui increduli fuerunt verbo Dei, non effuge runt, recusantes eum qui super terram loquebatur ; multo magis nos qui de cœlis loquentem nobis avertimur, cujus rox movit terram tunc; modo autem repromittit dicens, Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. Quod autem, Adhuc semel, dicit, declarat mobilium translationem tanquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus, placentes Deo cum metu et reverentia : etenim Deus noster ignis consumens est, qui consum plurus est adversarios (Hebr. xi, 12-15, 23- 29 ). Accedamus ad cum antequam consumamur ab illo: postulantes ab eo urere cor nostrum, et renes nostros. Et iterum, Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum (Psal. LXV, 10). Apertissime enim patet, quia si hic ab illo non urimur, illic velut adversarii consumemur. Ait enim Apostolus, Nemo se circumveniat, nemo se seducat inanibus verbis, quia quæcumque seminaverit homo, hæc et metet (Ephes. v, 6; Galat.v1, 8). Non aliud lingua loquamur et aliud corde; ne simus Judas et Herodiani: alii in proditione, alii in confessione, alii in dissimulatione, sed alii in veritatis humilitate. Ideo cum vero corde in plenitudinem fidei properemus, aspersi corda a conscientia mala. Teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem, et bonorum operum inchoationem non descramus, sicut est consuetudinis quibusdam sed consolanies, et tanto magis, quanto viderimus appropinquantem diem judicii.

CAPUT LXIV. Caro diabolum recipit. In quam solam potestatem accepit. Caro ad malitiam potens, ad pia opera fingit se infirmam. Caro quasi animæ bellum. Ad omnia mala provocat. Et sibi et animæ æterna, parat. Teramus carnis nostræ superbiam, quia caro est quæ animam perdit, et totam superbiam affert : et qui in carne seminat, sicut Apostolus ait, de carne el metel corruptionem (Galat. vi, 8). Caro est quæ recipit diabolum diabolus enim seminat in carne nostra semina sua, id est, homicidium, fornicationem, concupiscentiam, libidinem, iramı, rixam, ebrietatem, superbiam, furtum et omnem suggestionem malam, dicente Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritus carnis hujus, adversus spiritualia in cœlestibus (Ephes. VI, 12). De diabolo dicit, qui spiritus malus esi, et non videtur. Et ipse spiritus nequissimus projectus est de cœlo cum angelis suis, de quibus dicitur in Apocalypsi: Ecce projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos die ac nocte, et ipsi viceruni eum propter sanguinem Agni (Apoc. xu, 10, 11). De quo Apostolus dicit: Datus est mihi stimulus carnis. meæ, Angelus satanæ, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me : et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. x, 7-9). Item ipse repetens dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Iterum ipse: Ego enim mente servió legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. vi, 23, 25). Et iterum: Nihil nunc damnationis est his qui sunt in Christo (Rom. vu, 1). Caro est quar recipit diabolum, et carnem habet diabolus in potestate, non animamn: idco dicit Apostolus, Datus est mihi stimulus carnis

1 Ita Mss. Vulgata autem, avertimus. At editi, advertimus. 2sic vs. Colb. Alii, in perditione, in confusione. At editi, in porditionem, in confusionem, in dissimulationem.

an

meæ : non dicit, animæ meæ; sed, carnis meæ, gelus satanæ. Denique Job in carne tentatus est a diabolo, dicente Domino: Et data est ei potestas a Domino in facultate et in carne ejus. Et iterum: Dubo tibi illum in potestatem, præter animam illius (Job 1, 42;n, 6). Caro enim concupiscit adversus spiritum, .spiritus autem adversus carnem. Hæc autem sibi invicom adversantur, ut non quæcumque vultis, ea faciatis (Galat. v, 17). Caro est misera bestia, quæ gravat animam, dicente Apostolo: Qui in carne sunt, placere Deo non possunt (Rom. vin, 8). Iterum ipsa Veritas Dominus noster Jesus Christus de se ipso dicit : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. xxvi, 41). Caro enim nostra in malitia semper vult potens esse, in abstinentia autem, id est, in jejunio et in vigiliis et orationibus ac bonis operibus infirmam se esse fingit. Caro nostra est, quae nos demergit in foveam, dicente Apostolo: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram; id est, fornicationem, immunditiam, iram, rixam, et cætera quæ sequuntur (Coloss. in, 5). Et iterum: Curam carnis ne feceritis in concupiscentiis vestris (Rom. xi, 14). Itaque mortificemus carnem nostram per abstinenSiam, et jejunium, et vigilias, et orationes; ne nobis adducat diabolum cum concupiscentiis malis. Caro autem data est nobis, quasi animæ bellum: quæ si mortificetur, adducit vitam; si nutriatur, præparat se contra animam ad bellum. Laudo autem ium qui carnis sue potest habere potestatem. Dum infirmitatem carnis nostræ timemus, salutem animæ nostræ negligimus. O anima misera, quid dicis, quam caro sic fortiter gravat, dicente Salomone, Caro quæ corrumpitur, aggravat animam; et iterum repetit, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. ix, 15; 1, 11)? Ve, væ miseræ animæ, quam caro persequitur. Caro nostra quotidie contra animam pugnat: et nos contra carnem pugnare quotidie debemus, sicut Apostolus praccipit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini ; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. vi, 13). Omnem suggestionem malain caro concupiscit et demons:rat, caro concupiscit omne malum, caro hortatur maleficia, caro provocat iram, caro provocat homicidium, caro provocat adulterium el rixam, caro inserit ebrietatem, caro portat omnem concupiscentiam malam hujus sæculi, et omnia mala caro desiderat. O caro bestia crudelis, quid habes, quid gravas animam, quæ nihil desiderasset nisi Deo servire, si tibi inimica non se junxisset? Tu autem, caro misera, non solum te ipsam occidis, sed et animam occidis. Non sufficit tibi perditio tua, sed adhue auimam vis in infernum demergi. Væ tibi, anima, que carnem accepisti contrariam, quæ nec ipsa intrat, nec le permittit introire in regnum coelorum. O caro mala, quid quæris, quid desideras? Non vis laborem sustinere, non vis inquieta conquiescere? Suffocas animam, ut versa vice tu sis domina, et illa ancilla. Rogo quare gravas animam, quae molesta non est tibi? Nec tu effugies pœnam, dum ipsa patitur gehennam: nec enim sine te poterit judicari in die judicii. Quare non consentis spiritui et animæ nostræ, sicut Evangelium te hortatur, dicens, Esto consentiens adversario tuo dum es cum ipso in via, hoc est, in hoc sæculo; ne forte tradat te judici, hoc est, Christo; judex tradat te ministris, hoc est, angelis malis; et ministri mittant te in carcerem, hoc est, in gehennam non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. v, 25, 26), id est, minimum pec

[blocks in formation]

Anima quomodo potest peccare, cum non videatur? quid potest timere ', cum ipsa non teneatur? Ipsa caro peccat, quæ animam gravat et anima a carne superata consentit carni in peccatis. Caro enim pr.cceps est ad libidinem, improba ad petulantiam, frequens ad luxuriam, inverecunda ad fornicationem, crimen quotidie crimini superponens, peccatum percatis; non cessat pessimis deteriora conjungere : voluntate crudelis, vana et insipiens, semper ad malum prona, ad bonum excusabilis et pigerrima, velox ad mortem, ad vitam difficilis; cui exosa sunt opera lucis, et tenebrarum amantissima: quia cadere diligit, surgere negligit, amara est illi salus, et dulcis perditio de malo semper corruens in deterius, et de pejoribus in pessima defluens; inquieta et impatiens, flammis gehennæ animam eircumdans, injiciens se inter germina cupiditatis et avaritiæ, vanitatis et arrogantiæ, iræ et impatientiæ, cæterarumque nequitiarum, superflua, inhonesta se deprimit, abstrahens se a cœlestibus, et delectans in terrenis. Relinquit veritatem, festinat haurire vanitatem et verba mendacii. Et quid plura? Sicut tinea lanam devorat, et sicut ignis ligna, fenum et stipulam consumit ita caro rebellis et delicata animam consumit et concremat. Quid tu ad hæc, anima, quid tu ad hæc respondes? Dicam, inquit, Redemptori meo, antequam carne exuar, quid ad hæc respondeam, et ad quod bonum, corpus cum quo inhabito, incitare voluissem.

Non sit in me, obsecro, Domine, concupiscentia libidinis; sed amor inhabitet pulcherrima castitatis. Sim ad malum audiendum tarda, ad verbum tuum festina, ad perficiendum accelerans. Sim in tuo timore sollicita, in amore perfecta, in fide constans, in spé nullatenus dubitans. Dilectione proximi ferveam, odii ardore non urar, nec invidiæ livore tabescam. Sanctum semper opus in me spira ut eogitem, compelle ut faciam. Suade me ut diligam te, confirma me ut teneam te, custodi me ne perdam te. Non ingrediatur nec requiescat in domicilio meo, ubi tua debet esse mansio, pes superbiæ nec gulæ concupiscentia, fornicatio nec avaritia, invidia nece ira, tristitia nee vana gloria. Sed profundam humilitatem posco a te, qui dixisti, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum? el carierea ( İsai. LXVI, 2). Da mihi profundam humilitatem, qua curvetur altitudo caruis, superbia quæ me suffocat. Da mensuratam abstinentiam, qua superflua ventris refrenetur edacitas, quæ me perimit. Da castitatem cordis, quæ me impollutam reddat : Da munditiam spiritus, quia immunda carnis luxuria me demergit. Da vellè largifluas ad erogaudum eleemosynas, quo tenax avaritia respuatur. Da dilectionis amorem, quo zelus exstinguatur invidiæ. Concede tolerantiæ patientiam, per quam ira crudelis bestia superata deficiat. Tribue æterni gaudii spem, quo tristitiæ amaritudo demulceatur. Fac intrinsecus mentem de bono opere gloriari in te, ut vanæ gloriæ foras ex me non procedat jactantia. Dona etiam mihi in omnibus tenere justitiam, magnanimitatem, temperantiam. Et fac mecum simplicitatem esse prudentem: ut et beatam vitam sin ceriter again, et malum_prudenter refugiam ; atqire fraudulentam et deceptoriam astutiam diaboli intelligere valeam, ne me per speciem boni fallat'; et discernere rationabiliter valeam, et prævidere quid boni agam, vel quid mali refugiam. Fac me post hæc mitem, benevolam, pacificam, mansuetain, modestam, sine simulatione esse, omnibus bonis concor

[blocks in formation]

dem, in vigiliis, in jejuniis, in orationibus constanter strenuam. Da etiam in mansuetudine moderatum sermonem, adipisci silentium; ut loquar quod condecet, taceam quod loqui non oportet: vel quidquid ex virtutum fructibus conferre dignaberis. Da sine aliquo errore immaculatam tibi servare fidem, et juxta fidem digna 1esse opera mea : ut fidem rectam opere pravo non polluam; et te, quem bene creden do confiteor, male vivendo non denegem; et te quem strenua fide sequor actu, negligentiæ operibus non offendam. Fac me in sancto conversantem proposito, sequi justitian, diligere misericordiam, amare veritatem, refutare mendacium, falsum nihil meditari vel loqui; te indesinenter timere, te an are, te diligere, tua præcepta servare, pacem cum omnibus sine dolo retinere, discordes sine simulatione ad concordiam provocare, charitatem cunctis insimulatam offerre, nullum scandalizare, nulli me præferre, sed omnibus inferiorem judicare, reverentiam et honorem non propter timorem potentum, sed ob Altissimum exhibere; senioribus obedientiam, et charitatem æqualibus offerre ; gratiam opportunæ dilectionis junioribus ostendere, fraterna onera sive pericula æquanimiter sustinere : cunctis simul prodesse, non obesse; nulli nocere, nulli adversari, nullum calumniari, nulli offendiculum ponere, nullum judicare, nulli detrahere, nulli injuriosam esse Bullius carpere vitam, nullius explorare semitam; sed de me ipsa tantum esse sollicitam : malum pro malo nequaquam rependerc, injuriarum mearum nec memorem esse ullatenus, nec vindicem; sed in omni bonitate superare malitiam: maledicenti benedictionem parare, inimicum ut amicum diligere, convicià et contumelias irascentium sustinere, non rependere, injurias cito oblivisci, offensori meo ignoscere, ad veniam concedendam semper paratam esse: aliena non concupiscere, nec occasione qualibet auferre ; mea vero non habentibus misericorditer erogare apud me propter te, qui redemisti me, retinere esuriontem, et deinde reficere, sitientem potare, hospitem colligere, nudum operire, visitare languidum, requirere carceratum, consolari tristem, afflicto et lugenti compati, non habenti præbere necessaria victum et vestitum dividere cum egenó: ampiecti indigenam, fovere domesticum, amare peregrinum redimere captivum, suscipere advenam, tueri pupilJum et orphanum, suffragari viduæ, subvenire uppresso, præstare auxilium desolato, disrumpere colligationes impietatis: vel quæcumque præceptorum

[blocks in formation]
[ocr errors]

tuorum documenta declarant, diligenter credere et audire, ardenter investigare, prudenter scire, festinanter exercere, desideranter implere, et coram të humilem semper existere ut surgam, non dejiciar erigar, non subruar; ascendam, non descendam : quia caro, cum qua inhabito, semper ducere me vul ad peccatum; mecum vult coronari, sed non mecum. decertare. Nullum pejorem patior hostem, quam corpus in quo inhabito. Est enim quasi leo subversor in domo mea, undique me pestifero morsu dilacerando consumens. Ideo longa trahens suspiria clamitando dicam Infelix ego homo, quis me liberabit dr corpore mortis hujus? Gratia Dei. Per quem? Per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 24, 25). Hare velim, o Jesu Salvator bone, Redemptor optime, hæc velim quæ huc usque nunc supplicando deprecata sum: hæc et hæc deprecor, quia pretiosissimo sanguine tuo redempta sum: ut propter carnis corruptionem non peream in æternum, non veniam in mortem secundam, neque in terram oblivionis. fæc vox mea in auribus misericordiæ tuæ sonet, ut tuam, non carnis faciam voluntatem, et omnis mens mea te meditetur, te delectetur, te sequatur, te confiteatur, quia redimendo me in æternum misericordia tua est, et in tua misericordia revixi perdita peccatis ' adolescentiæ meæ, et egi pœnitentiam coram te: quia servasti mihi tempus conversionis, quæ considerans peccata mea compuncta sum, et te inspirante egi pœnitentiam coram te. Læta jam inde tibi nunc et semper innumerás gratias refero: quia ut invenirem te, tu prius quasisti me; ut redirem ad te, tu compulisti, ut verberarer tu sicut pius pater respexisti; ut confiterer, tu es operatus; et ut me recognoscens plangerem, tu dedisti mihi. Pone, Domine, lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. v, 9), et perveniat ad te in cœlum deprecatio mea. Adesto, precor, et subveni, atque in manibus tuis commendatam tibi me ipsam suscipe, liberans me de ore sævissimi dracouis, et de manu atrocissimi inferni. Cum acceperis me, et auferes de medio unibræ mortis: imo deduces in semitam lucis, in clarissimani regionem viventium. Colloca me in caulis tutissimis gregum tuorum; quia tu es pastor bonus, qui requiris et reducis perdita, tneris et salvás inventa, foves et sanas lán. guentia. Et tu es miseriors Dominus, qui sperantes in te non confundis, réquirentes te non derelinquis, revertentes ad te non respuis; sed exultando et lau dando suscipis, atque in æterna beatitudine una cum sanctis et electis iuis æternaliter regnare concedis. quia est tibi cum æterno Patre et Spiritu sancto una deitas, gloria, virtus, imperium et potestas in sæcula sæculorum. Amen.

Editi et Ms. Vict., revixi perdita, et surrexi a mortuis, quoniam segregasti me a peccatis. Ita Mss. At editi, vererer.

Editio Erasmi in superiore libro minus dissentit a Mss., neque hic indicantur a nobis editiones aliæ quam quæ ex Lovaniensium recognitione prodierunt.

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM TRACTATUM.

Inter Cypriani quoque opera vulgatus est iste tractatus, auctoritate veterum aliquot librorum, quorum falsa inscriptione decepti sunt scriptores antiqui, qui eum nomine Cypriani citant, Jonas Aurelianensis in libro de Institutione regia, cap. 5, in Spicilegii tomo 5; Ivo, lib. 8, et Gratianus lib. 23, quæst. 5, cap. Rex. Augu. stino autem pauciores Mss. tribuunt, ut recentior quidam Victorinus. Ejusdem argumenti librum edidit Hincmarus, latentem adhuc, sed ab hoc tractatu longe differentem. Patet ex illis de ipso Flodoardi verbis, lib. 3, cap. 18: Scripsit etiam ad instructionem ipsius regis de duodecim Abusivis, sanctorum colligens.

his dicta patrum et præteritorum constitutiones regum: sed et de promissione sua cum admonens, quam verbo ac scripto antequam rex consecraretur, primatibus et episcopis fecerat. Et vero Jonas, qui ex subsequente tractatu, gradum nonum in suum, quem notavimus, librum transtulit, aliquot ante Ilincmarum annis scribebat. Pamelius visum a se librum testatur, in quo tractatus iste Augustino quidem inscriptus erat, sed in margine habens nomen Ebrardi cujusdam substitutum. In Victorino et Corbeiensi codice hæc super tractatum leguntur: ‹ Duodecim abusiva sunt sæculi hæc : sapiens sine operibus, senex sine religione, ado⚫lescens sine obedientia, femina sine pudicitia, dominus sine virtute, christianus contentiosus, pauper superbus, rex iniquus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege. His duodecim abusivis suffocatur justitia. Hæc sunt duodecim abusiva hujus sæculi, per quæ sæculi rota si in illa fuerit decipitur, et ad tartari tenebras, nullo impediente justitiæ suffragio, per justum Dei judicium rotatur. ›

DE DUODECIM

ABUSIONUM GRADIBUS
LIBER UNUS.

GRADUS PRIMUS. Sapiens sine operibus. Primus abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et prædicator fuerit: qui quod sermone docet, actiAus explere negligit. Auditores enim doctrina dicta facere contemnunt, cum prædicatoris opera a prædicationis verbis discrepare conspiciunt. Nunquain enim fit efficax praedicantis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi affixerit audientis præsertim cum et ipse doctor, si in vitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis vulneribus adhibere parvipendit. Unde et ipse Dominus in Evangelio de doctrina pariter et bono opere discipulos instruere volens, qualem in his cautelam haberent admonebat, dicens: Quod si sal evanuerit, in quo salietur (Matth. v, 13)? lloc est, si doctor erraverit, a quo iterum doctore emendabitur? Et, Si lumen quod in te est, tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ erunt ( Id. vi, 23)? Si namque oculus a videndi officio desiverit, quis a manu, vel a pede, vel reliquo corpore illud ministerium exiget? Quapropter doctores cogitent, ne ampliori vindicta subjaceant, si plurimis perditionis occasionem abundantius præstent. Nam et ipse Salomon dum multae sapientie transgressionem incurrit, totius Israelitica plebis regni dispersionem solo suo merito præstitit. Quibus ergo committuntur multa, majora perdunt, si non recte dispensaverint rectoris sui munera quæ perceperunt. Cui enim plus committitur, plus ab co exigitur. Et servus qui voluntatem domini sui intelligens non facit, acrioribus flagellis gravioribusque vindictis vapulabit (Luc. XII, 47).

1

GRADUS II. Senex sine religione. Duæ res in homine non veterascentes. Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inveniatur : cui cum membra exterioris hominis veterascunt, vires animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus convenit, quos præsentis sæculi florida etas transacta deseruit. Sicut namque in lignis ipsa reproba arbor comparet, quæ post flores fructus optimos cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus est, quem flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis senectute bonorum operum maturos fructus proferre parvipendit. Quid enim stolidius fieri potest, si mens ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus seneclute confectus ad interitum properat? Dum oculi caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suaviter olet, pectus suffoca

Ric addunt editi, morum.

Curb. Ms., largitoris.

1

tur, tussis cachinat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his omnibus aggravator. Et hæc omnia ruituram jamjamque domum corporis cito prænuntiant. Quid ergo superest, nisi ut dum hujus vitæ defectus appropiat, nihil aliud cogitare, quam quomodo future vitæ aditus propere comprehendatur, quisque senex appetat? Juvenibus enim incertus hujus vite terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex hac luce recessus. Cavendæ ergo sunt homini duæ particule, qua in illius carne non veterascunt, et totum hominem secum ad peccatum pertrahunt, cor videlicet et lingua : quia cor novas semper cogitationes machinari non desinit, lingua impigre loquitur quodcumque cor machinari senserit. Caveat ergo senilis ætas, ne istæ juvenescentes particule totam sui Iarmoniam decipiant, et per res ineptas reliqui corporis gravitatem illudant. Unicuique namque considerandum est, quid ætate eminenti dignuni sit ut hoc agat, quod nec vitam, nec ætatem, nec ministerium vile reddat.

GRADUS III. Adolescens sine obedientia. Pater quatuor modis dicitur. Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia, quo mundus a recto rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute ille ministrari sibi sperabit, qui in adolescentia senioribus obedientiam exhibere contemnit? Unde et in proverbio apud veteres habetur, Quod dominari nequeat, qui prius alicui servitutem præbere denegat. Propter quod et Dominus Jesus in temporibus sue carnis, dum adhuc ad legitimam ætatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus suis exhibuit (Luc. 11, 51). Sicut ergo in senibus sobrietas et morum perfectio requiritur; ita etiam in adolescentibus obsequium et subjectio et obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis Legis primum in his quæ ad homines pertinent, patris et matris honor imperatur (Exod. xx, 12): quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit, alicui tamen patri digno et viventi paternus honor usque ad perfectam et dignam ætatem a filiis præbendus esse ostenditur. Quatuor etenim modis per Scripturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente, admonitione, et ætate. De patre namque naturali Jacob ad Laban loquitur, Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quæ mea suni ( Gen. xxx1, 42). Gente vero pater dicitur, quando Dominus ad Moysen de rubo loquebatur, Ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod.

Ms. Corbeiensis, futuræ aditus prosperitatis. Apud Cyprianum, futura habitatio prospere.

[ocr errors]

Apud Cypr., aliis ministeríum imperabil.

, 6). Ætate autem et admonitione pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur, Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. xxxп, 7). Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerit, admonenti tamen seniori adolescentis obedientia præbenda erit. Quomodo enim honoratus in senectute apparebit, qui discipline laborem in adolescentia non sustinuerit? Quodcumque enim homo laboraverit, hoc et metet. Omnis namque disciplina in præsenti non videtur esse gaudii, sed mæroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitia (Hebr. XII, 11). Sicut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pampinus aut flos prius non apparuerit; sic et in senectute honorem legitimum assequi non poterit, qui in adolescentia discipline alicujus exercitatione non laboraverit. Disciplina igitur absque obedientia, qualiter fieri potest? Adolescens ergo sine obedientia, adolescens sine disciplina est: quoniam et ipsa obedientia, quæ omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget, quæ sui normam studii a Christo Domino sumpsit, qui obediens Patri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit ( Philipp. 11, 8).

GRADUS IV. Dives sine eleemosyna. Amanda non sunt, quæ redamare nequeunt. Quartus abusionis gradus est, dives sine eleemosyna, qui superflua usus sui, que custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quæsita diligenti cura custodit, cœlestis patriæ perennem thesaurum amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui illum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit : Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in cœlo (Matth. xix, 21). Quem thesaurum nullus unquam hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia præstat, aut qui per se ipsum pauper est. Non ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperi prodesse potest. Dives namque, etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit; quia unius hominis natura multis rebus non succurrit. (a) Quid ergo stultius est, quam propter unius hominis victum el vestitum, totam regni cœlestis perdere jucunditatem, et æternos inferni cruciatus absque consolationis præstolatione subire? Quod ergo aliquando per necessitatem amittendum est, pro aterna remuneratione sponte distribuendum est. Omnia enim quæ videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna sunt (II Cor. iv, 18). Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt et cum hinc transierimus, æternis æterna solatia præstabuntur. Idcirco diligere non debemus ea quæ non semper habebimus, præsertim cum expertem rationis avarum divitem, thesauri sui, et agri, et omnia quæ habet, ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat, quæ nunquam se diligunt. Si enim aurum et argentum et agros et vestimenta et cibos et metalla et bruta animalia quis dilexerit, hæc omnia vicem sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo a ratione longius est, quam diligere quod te amare non valet; et negligere illum qui tue ditioni cum dilectione oninia præbet? Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo præcipitur (Matth. xx11, 39) : quia proximus vicem sui amoris potest rependere, quod mundus minime posse non dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum Dominus præcepit (Id. v, 44), ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo dives cupidus, si vult æternas habere divitias, distribuendo egenis perdat interim non mansuras. Si enim quod diligit non vendit, nemo emere potest quod cupit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice nuncupantur maledicti: quia qui præteribant eorum habitacula, non dicebant, Benedictio Domini super vos,

(a) Forte, sufficit.

benediximus vobis in nomine Domini (Psal. cxxvi, 8). Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias in æternam damnationem dilabuntur et e contrario, Beati sunt misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur ( Matth. v, 7). Felix est misericors, dum in hac virtute non substantiam, sed affectum Deus requirit.

GRADUS V. Femina sine pudicitia. Pudicitia auplex: corporis, animi. Quintus abusionis gradus est femina sine pudicitia. Sicut enim omnes mores bonos procurat et custodit in viris prudentia; sic et in feminis cunctos honestos actus nutrit, et forel, et custodit pudicitia. Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam refrenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulæ concupiscentias oppugnat', furtum omnino damnat. Quid plura? Oninia vitia restringit; et omnes virtutes, et quidquid coram Deo et hominibus bonis laudabile est, nutrit. Impudica vita nec laudem ab hominibus in præsenti sæculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero vita famam bonam inter homines possidet, et de spe futuræ beatitudinis gaudet. Præsentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegelat. Bonorum præcedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis contubernia nectit. Duobus ergo modis constat veræ pudicitiæ exercitatio, id est, corporis habitu et superficie, et animi affectu interno. Per exteriorem modum, juxta Apostolum, coram hominibus exempla, per interiorem modum coram Deo providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non loqui, habitum per omnia ordinatum, compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium sicut decet habere, cum indignis contubernia non inire, supercilioso intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permitttere, pompatico et illecebroso gressu non incedere, nulli inferior in incepto bono apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, bonis non invidere, senes non irridere, meliori non controversari, de his quæ ignoras non tractare, et ea quæ scis non omnia proferre hæc enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. Pudicitia vero animæ est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia bona facere, appetitiones turpium cogitationum compescere, omnes meliores se esse estimare, nemini invidere, de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committerc, ante Dei oculos semetipsum constituere, hæretica pravitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire, Deo soli adhærere, castitatem interna mentis Domino Jesu Christo offerre, omnia cœpta bona opera mortis tantum termino finire, præsentes tribulationes animi fortitudine parvipendere, in terra præter proximos nihil amare, cuncti amoris sui thesaurum in cœlo constituere, et pro omni bono actu mercedem in cœlestibus a Deo sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo vilium', prosperitas laborantium, solamen morentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.

GRADUS VI. Dominus sine virtute. Tria his qui dominantur necessaria. In dignitatibus alii meliores deteriores alii fiunt. Sextus abusionis gradus est. dominus sine virtute: quia nihil proficit dominand habere potestatem, si dominus ipse non habeat vir

Apud Cyprianum, purgat. In Ms. Corb., oppurgat.
Alias, debilium.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »