ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

tutis rigorem. Sed hic virtutis rigor non tam exteriori fortitudine, quæ et ipsa sæcularibus dominis necessaria est, indiget, quam animi interiori fortitudine bonis moribus exerceri debet sæpe enim dominandi virtus per animi negligentiam perditur, sicut in Heli sacerdote factum fuisse comprobatur; qui dum per severitatem judicii peccantes filios non coercuit, în eorum vindictam Dominus velut consentienti non pepercit (I Reg. 11, 27-36). Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet; terrorem scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus et metuatur, ordinatio illius constare minime poterit. Per beneficia ergo et affabilitatem procuret ut diligatur; et per justas vindictas, non propriæ injuriæ, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea quoque dum niulti pendent in eo, ipse Deo adhærere debet: qui illum in ducatum constituit, qui ad portandum multorum onera ipsum veluti fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fixus firmetur, et alieni fortiori adhæreat, omne quod in eo pendet cito labitur; et ipse solutus a rigore suæ firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur. Sic et princeps nisi suo Conditori pertinaciter adhæserif, et ipse, et omne quod continet, cito deperit. Quidam namque per dominandi officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses enim accepto populi ducatu, familiarius Dei locutionibus utebatur (Ex. xxxii, 11). Saul vero filius Cis postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiæ superbiam Deum offendit (1 Reg. xv, 11). Rex Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem sapientiæ munere donavit (III Reg. mì, 12): e contrario vero Jeroboam servus Salomonis, postquam regni domus David par tem occupavit, ad idolorum culturam decem tribus Israel, que erant in parte Samariæ, divertit (Id. XI, 27-30). Per quæ exempla evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori stati ad majorem perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur, eos qui ad meliora conscendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse id facere; et cos qui ad deteriora divertuntur, per mentis imbecillitatem pariter et negligentiam errare. Unde et dominum absque virtute fieri non decet, quam virtutem ullatenus sine Dei auxilio habet. Qui enim nulla tuetur, si non habet fortitudinem aninti, non valet id agere quoniam magna magnis infestationibus vel adversitatibus solent laborare. Omnis igitur qui præest, hoc primitus tota animi intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque cœperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemptui poterit habere ejus dominatum: Non enim ést polestas nisi a Deo (Rom. xi, 1). Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui (Psal. cx11, 7) : et deponit potentes de sede, et exaltat humiles (Luc. 1, 52), ut subditus fiat omnis mundus Deo, et egeat ominis gloria' Dei.

GRADUS VII. Christianus contentiosus. Contentionis causæ. An in mundo aliquid amari debeat. Septimus abusionis gradus est, christianus contentiosus: qui cum participationem nominis Christi per fidem et Baptismum susceperit, contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta diligit. Omne enim, de quo contenditur, aut propter propriam ejus rei dilectionem, de qua agitur, aut propter alterius amorem, quæ sub odiosa specie latet, appetitur: quemadmodum, verbi gratia, bellum, animoso compugnantium conflictu, cum odiosa res sit, propter amorem victoriæ et libertatis peragitur; et multa alic dilect species sub odioso labore vel formidine satis contensiose expetuntur. Unde patenter intelligi

Alias, erigatur gloria.

tur, nihil contendi posse, nisi propter dilectionem, speratam scilicet et subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo præsenti ex quacumque causa contendit, perspicue ostendit quod illum diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti sermones interdicunt, quibus ait, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt ( Joan. 11, 15)? Mundi enim amor et Dei pariter in uno corde cohabitare non possunt; quemadmodum iidem oculi cœlum pariter et terram nequaquam conspiciunt. Sed requirendum est, si vere in mundo aliquid sit, quod amari debeat; et quis sit ille mundus, quem diligi divina eloquia vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, et metallis, et animantibus, et pulchritudine vestium, et oblectationibus ciborum, et iis quæ ad hæc pertinent, non diligi præcipitur; sed proximus, propter quem haec omnia facta sunt, amari jubetur. Hæc enim omnia prædicta, velut non mansura, ad cœlestem patriam pergentes concomitari nequeunt proximi vero, velut mansuri regis cohæredes, semetipsos licenter invicem diligunt. Quod ergo semper in mundo non manet et cum mundo pariter deficiet, et ipse mundus, uon amari præcipitur. Proximus autem, qui est pars regni cœlestis in terra et inter ima elementa, a regni cœlorum ap. petitoribus non incongrue amatur, dum in summa illa patria in æternum cohares habebitur. Propterea vero mundus præsens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus sæculi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet contendi, quod non licet amari. Igi. tur christianus, qui nominis Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus coæquatur. De Christo vero per prophetam ita scribitur: Ecce puer meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea. Ponam spiritum meum super eum. Non contendel, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Isai. XLII, 15; Matth. xu, 18). Ecce Christus non contendit, neque clamavit: et tu si morum Christi similitudinem retinere cupis, ne contendas; ne abusivus in Ecclesia christianus existas. Suis enim sectatoribus Christus præcepit, Nolite vocari rabbi; unus est enim magister vesler, qui est Christus: et patrem nolite vocare super terram; unus est enim Pater vester qui in cælis est. Omnes enim vos fratres estis (Matth. xxHI, 8, 9). Quibus ad supplicandum im; eravit dicens, Sic autem orabitis: Pater noster qui es in cœlis, sanctifice. tur nomen tuum (ld. vi, 9), et cætera. Frustra autem contendit Patrem se habere in terra, qui patrem et patriam profitetur se habere in cœlo: cujus patriæ possessor nemo efficitur, nisi qui de terrenæ patriæ contentione securus habetur.

GRADUS VIII. Pauper superbus. Pauper spiritu, pauper humilis. Nobilis pauper. Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui nihil habens, in superbiam extollitur: cumi e contrario divitibus sæculi non superbe sapere per apostolum Paulum imperetur (1 Tim. vi, 17). Quid ergo stolidius potest fieri, quam illum, qui per infimam miseriam velut in terram abjectus, extremus et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso superbiæ tumore inflatam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo cœli conditi erant culmine. Quid ergo vult quasi potens in terra superbire, qui præ omnibus hominibus debuerat humilis apparere? Sed ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid à Deo recepturi sunt pauperes attendant: ipse enim inquit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 3). Recta namque dispensatione misericors judex cœli regnum illis committit, quibus regni terrarum participationem inter mortales abstulit: ut ipse dives in cœli sede appareat, qui in terra nihil penitus procurat. Cavendum ergo pauperibus est, ne dum per

Editi, et interim a regni, etc Ms. Corb., ab inimis re

gni, etc.

egestatem et necessitatem terrenum regnum perdunt, per mentis etiam imprudentiam cœlorum regna amitfant. Cum enim Dei dispensatione paupertatem necessariam acceperint, in ipsorum arbitrio pendet, vtrum pauperes spiritu sint. Non enim quibuscumque pauperibus cœli regna promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. Pauper enim humilis, pauper spiritu appellatur; qui cum egenus foris cernitur, nunquam in superbiam elevatur: quoniam ad appetenda regna cœlorum plus valet mentis humilitas, quam præsentium divitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari: superbos autem nihil habenies, haud dubium est beatitudine paupertatis privari. De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur : Est quasi dives, cùm nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit (Prov. xi, 7). Quasi pauper ergo in multis divitiis, est dives humilis spiritu et nihil habens quasi dives, est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptæ divitiae sunt animorum enormitas. Providendum ergo pauperibus est, ut semetipsos quales sint intelligant: et quia rebus consequi quod capiunt non valent, mentis tumore superbire desinant.

:

GRADUS IX. Rex iniquus. Justitia regis. Ex rege injusto quot mala. Ex juxto rege quot bona. Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, si iniqui sint, non corrigit? Quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate regis solidantur gubernacula pupulorum. Justitia vero regis est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum judicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et pejerantes vivere non sinere, Ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus non elevari animo, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas cibum non gustare. Væ enim terræ cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. x, 16). llæc regni prosperitatem in præsenti faciunt, et regem ad cœlestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco enim pax populorum sæpe rumpitur, offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum præpediuntur, multi et varii dofores prosperitatem regni inficiunt, charorum er liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus provincias undique vastant, bestiæ armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates veris et hiemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos quosque exurunt. Super omnia vero regis injustitia non solum præsentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et nepoLes, ne post se regni hæreditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis, regnum domus

'Jonas Aurel. totuin hunc Gradum tanquam ex cypriano inserens, de Institutione regia, cap. 5, legit, ne iniqui. • Alias, acri et hemisphæria turbat terrarum, etc.

Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit (III Reg. xi, 31); et propter justitiam David regis lucernam de semine ejus semper in Jerusalem reliquit. Ecce quantum justitia regis sæculo valeat, intuentibus perspicue patet. Est enim pax populorum tutamen patriæ, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terræ fecunditas, solatium pauperum, hæreditas filiorum, et sibimetipsi spes futuræ beatitudinis. Attamen sciat rex, quod sicut in throno hominum primus constitutus est; sic et in pœnis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque peccatores sub se in præsenti babuit, supra se modo implacabili in illa futura pœna habebit.

GRADUS X. Episcopus negligens. Quid episcopus debeat gregi. Quid sibi. Decimus gradus abusionis est, episcopus negligens qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur (11 Cor. v, 20), 11on custodit. Primo namque ab episcopo, quid sui no. minis dignitas teneat, inquiratur; quoniam cun Episcopus græcum nomen sit, speculator interpreta tur. Quare vero speculator ponitur, et quid a specnlatore requiritur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis prophetæ persona episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inquiens: Speculatorem dedi le domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem videris gladium venienlem, et tu non annuntiaveris ut revertatur impius a via sua, ipse quidem impius ab iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti (Ezech. m, 17-19). Decet ergo episcopum qui omnium speculator positus est, peccata diligenter attendere et postquam attenderit, sermone si potuerit et actu corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii regulam scelerum operarios declinare. Si enim, in quit in Evangelio Dominus, peccaverit in le frater luus, corripe illum inter te et ipsum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum : si te non audierit, adhibe lecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum. Si illos non audierit, dic Ecclesiæ. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. xvm, 15-17). Tali ordine expellendus est, quicumque doctori vel episcopo adhærere noluerit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore vel episcopo non debet recipi. De sacerdote namque in lege scribitur : Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem (Levit. xx1, 7). Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sareti, quod Christianorum genus electum est, excedit. Hac ratione episcopum ad eos quibus in speculatione positus est, esse oportet. Cæterum vero qualis in semetipso esse debeat, Paulus apostolus exponit, ut ad gradum episcopi veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui foris sunt, proferens doctrinæ fidelem sermonem, ante episcopatum non plures habens uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus (1 Tim. m, 2-4) ut per hæc ipse ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrine. Caveant ergo negligentes episcopi, quod in tempore vindicta Dominus per prophetam conqueritur dicens, Pastores mei 1 demoliti sunt populum meum; et non pascebant gregem meum pastores, sed pascebant semetipsos (Ezech. xxxiv, 8): sed potius procurent hi, quos constituit Dominus super familiam suam dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici (Luc. XII, 42), puram scilicet et probatam doctrinam, `quatenus veniente Domino mereantur audire, Euge serve.

[blocks in formation]

bone et fidelis: quia supra pauca fuisti fidelis, supra mulla le constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. xxv, 23).

GRADUS XI. Plebs sine disciplina. Disciplina quid. Undecimus abusionis gradus est, plebs sine disciplina; quæ cum disciplinæ exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo constringit; iram enim Domini absque discipline rigore non evadit. Atque idcirco Psalmista vocibus indisciplinatæ plebi prædicatur, Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus (Psal. 11, 12). Disciplina vero est morum ordinata correctio, et majorum præcedentium regularum observatio : de qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur, dicens: In disciplina perseverate, tanquam filiis vobis offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti estis omnes, ergo adulteri et non filii estis (Hebr. x11, 7, 8). Qui ergo adulteri sunt, sine disciplina sunt, et cœlestis regni hæreditatem non capiunt; si filii autem paternæ disciplinæ correctionem ferunt, et hæreditatem quandoque recipere posse non desperant. De qua etiam disciplina Isaias indisciplinatæ plebi prædicat, dicens: Quiescite agere perverse, discite bene facere (Isai. 1, 16, 17). Et ad eamJem Psalmista consona voce psallit dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. xxxii, 15). Infelix ergo est qui abjicit disciplinam audet enim extra milites aliquid, qui Dominum crucifigentes non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiæ Christi scindit disciplinam. Sicnt enim tunica totum corpus præter caput tegitur; ita disciplina omnis Ecclesia præter Christum, qui Ecclesia caput est, et sub disciplina non est, protegitur et ornatur. Ipsa enim tunica contexta desuper fuerat per totum (Joan. xix, 24, 23); quia eadem disciplina Ecclesia a Domino de cœlo tribuitur et integratur. De qua Dominus cum ad Patrem ascendisset postquam resurrexit a mortuis, ad Apostolos suos loquebatur dicens, Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. xxiv, 49). Tunica ergo corporis Christi, disciplina Ecclesiæ est : qui autem extra disciplinam est, alienus est a corpore Christi. Non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa cujus sit (Joan. x1x, 24) : id est, non solvamus quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Dominum.

GRADUS XII. Populus sine lege. Duodecimus ahusionis gradus est, populus sine lege qui dum Dei dicta, el legum scita contemnit, per diversas erro. rum vias prævaricationis laqueum incurrit. De quibus viis sub persona prevaricatoris populi humanum genus propheta ita deplangit: Nos autem sicul oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit (Isai. LII, 6) de quibus viis etiam Sapientia loquitur per Salomonem, Multæ viæ videntur hominibus recta, el novissima earum deducunt ad mortem (Prov. xiv, 12). Quæ utique multe perditionis vie tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quæ neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. De qua via Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam omni credenti (Rom x, 4), denuntiat: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. xiv, 6). Ad quam viam omnes homines communiter invitat dicens : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. x1, 28). Quia non cst perso-' narum acceptio apud Deum (Rom. 11, 11): ubi non est Judæus et Græcus, masculus et femina, servus et liber, Barbarus et Scytha; sed omnia in omnibus Christus omnes enim unum sunt in Christo Jesu (Galat. in, 28). Dum ergo Christus finis est legis (Rom. x, 4), qui sine lege sunt, sine Christo fiunt: igitur populus sine lege, populus sine Christo est. Abusivum ergo est in temporibus Evangelii populum sinc lege fieri, quando Apostolis in cunctas gentes licentia prædicationis data est (Matth. xxvm, 19), quando tonitruum Evangelii per cunctas sæculi parles intonuit; quando gentes quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam (Rom. 1x, 30); quando qui longe fuerant, facti sunt prope in sanguine Christi (Ephes. 11, 13); qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei in Christo (Rom. Ix, 25): quando est tempus acceptabile et dies salutis (II Cor. vi, 2) et tempora refrigerii in conspectu Altissimi; quando unaquæque gens habet testem resurrectionis quando ipse Dominus protestatur, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. xxvIII, 20). Non fiamus ergo sine Christo in hoc tempore transitorio; ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.

ADMONITIO IN TRACTATUM SUBSEQUENTEM.

Locum hic suum, quem ex instituto per nos ordine initio Appendicis postulat, non totum occupabit opus. illud, quod Hieronymus Vignierius in partem Supplementi primam transtulerat, hoc titulo prænotatum : Tractatus de septem Vitiis et septem Donis Spiritus sancti : › incipiens, Septem sunt vitia principalia. › Id a Vignierio repertum est inter sanctorum patrum monimenta impressa Parisiis, anno 1634, cura Guillelmi Camerarii, Scoti, et congregatione Oratorii presbyteri, qui Augustino, non ab antiquis codicibus, sed tantum a multis viris doctis tribui dicit. Verum habetur hoc ipsum apud Hugonem Victorinum in libro Allegoriarum in Matthæum secundo, cap. 3. Eidem Allegoriarum libro, cap. 19, insertum etiam est opusculum aliud de Donis Spiritus sancti, hoc exordio Scriptum est, Si enim vos cum sitis mali, etc., quod ejusdem Camerarii auctoritate, pro Augustini Sermone dederat Vignierius in eadem Supplementi parte, non longe ante dictum tractatum de septem Vitiis. Huic porro tractatui conjunctum recte esset istud opusculum, quod et summam habet cum illo affinitatem, et confert nonnihil ad ejus integritatem. Opusculo enim sejuncto imperfectus videtur tractatus, aut titulo saltem per Vignierium præfixo, qua parte de Donis Spiritus sancti inscribitur, haudquaquam respondens. Cæterum aptior est apud Hugonem inscriptio tractatus in hunc modum : De septem Peccatis mortalibus, contra quæ valent orationis dominicæ petitiones: cum nihil aliud sit nisi quædam dominicæ orationis septemque ejus petitionum adversus septem vitia expositio. Hugoni porro suus ille tractatus maneat, multis, si res posceret, argumentis ipsi asserendus. Confer, si lubet, librum ipsius ? de Sacramentis, part. 13, cap. 1, et Summæ sententiarum tractatum 3, cap. 16, ubi cadem plane ratione septem vitia descripta reperies. lisdem quoque verbis hic definitum in genere vitium, atque in libro ejus Miscellaneorum primo. Quid sit Dei nomen, expositum non secus ac in alio tractatu Hugonis super Magnificat: et de captanda Dei benevolentia initio precationis similia cum hoc libello habet tractatus ejusdem de Modo orandi. Postremo actatus, quem scripsit de quinque Septenis, sive Septenariis, editus in citato libro 2 Allegoriarum, cap. 15, auctorem plane eumdem cum tractatu de septem Vitiis refert

DE SEPTEM VITIIS ET SEPTEM DONIS

SPIRITUS SANCTI.

Vitium quid, et quando culpa. Quotuplex et cujusque definitio.

Septem sunt vitia principalia, quæ rationalem naturam inficiunt, et ejus integritatem quasi quodam suæ admixtionis fermento corrumpunt. (a) Vitium autem est corruptio naturalis affectus præter ordinem, et extra mensuram. (b) lloc vero cum per consensum recipitur, peccatum est; sentire autem solum sine consensu, pœna est et non culpa. Sane in non regeneratis vitium omnino excusationem non habet, ubi etsi consensus non sequitur, solum hoc damnationi debitum est, quod præter rationem movetur; propter quod ait Apostolus, Jara nihil damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu (Rom. vi, 1). (c) Primum vitium est, superbia: secundum, invidia: tertium, ira: quartum, acedia: quintum, avaritia : sextum, gula: septimum, luxuria. Superbia est amor propriæ excellentiæ. Invidia est livor felicitatis alienæ. Ira est irrationabilis perturbatio mentis. Acedia est fastidium interni boni. Avaritia est immoderata habendi cupiditas. Gula est nimius edendi appetitus. Luxuria est immoderatum desiderium explendæ libidinis. Hæc ergo sunt vitia septem, de quibus universa rationalis animæ corruptio manat : omne enim quod integritatem corrumpit, vitium est. Sed est alia integritas, etc.

CASTIGATIONES ET VARIE LECTIONES IN EUMDEM

TRACTATUM.

Editio Hugonis antiquior Parisiensis anni 1526, apud Badium, tom. 1, fol. 206, c, Allegoriarum in Matthæum cap. 3, Corruptus vero amor per concupiscentiam animæ turpitudo est. Vignierius in suplemento, Corruptus vero amor per concupiscentium to li! sanitatem. Claritas enim cognitionis quasi quædam animæ pulchritudo est: sinceritas vero, etc.

Ibid. e, cap. 4, cætera vero obsequentia vitia. Lege ex Vignerio, subsequentia vitia.

Ibid. b, post, simul vero omnia blasphemant; Vignierius addit, Dominum; et mox habet, summum bonum, ubi Hugo, bonum suum.

Fol. 207, 1, cap 5, post, propter hoc Dei Filius, addendum, qui; et mox, non rationabilis esse potuisset: legendum, rationabilis esse non potuisset. Et paulo post, quod inordinatus est, vitium est; pro, quod inordinatum est, vitium esse.

Ibid. m, cap. 6, septem antidota specialia, vignerius, spiritualia; forte minus bene. Deinde, quæ tumen : torte legendum, quæ lantum.

Ibid. n, ut sequatur largitio ejus quod voluntas requirit. Vignierius, ut subsequatur largitio, ut quod voluntate perdidit, voluntate requiral.

Ibid. addendum, Adveniat regnum tuum. contra iram opponitur tertia petitio; post voces, secunda petitio.

ibid. o, cap. 7, quasi caplatio benevolentiæ: et infra, hæc pro commendatione captationis benevolentiæ. Vignierius non legit vocem benevolentiæ; quam Hugo reticere solet, ut videre est lib. de Modo orandi, capp. 2 ct 5. Ibid. pro, a prælatis, corrigendum, appellans.

Ibid. llic namque quærenda sunt. Apud Vignierium, Illic namque quærenda est hæreditas.

bid. r, honorem Dei præponimus. Apud Vignierium, kotibi et tua, ubi apud norem tuum præponimus: et mox, Hugonem, tibi et Dei.

208, t, cap. 8, post, audi iterum, Vignierius repetit verbum, audi.

Ibid., bonus ad tantum bonum. Vignierius, bonus ad sum

[ocr errors][merged small][merged small]

Ibid. x, post, affectum malignitatis tuæ; addit Vignierius, non defectum infirmitatis tur.

Ibid. z, cap. 9: ibi nos per humilitatem superiori subjccimus. Vignierius, subjicimus.

209, b, cap. 10, orandum ut in cœlo. Vignierius, orandum est, etc.

[ocr errors]

ibid. c, ut in eis voluntas tua fiat, imitentur illos, etc locus intricatus; apud Vignierium intricatior sic: ut in eis voluntas Dei fiat, et præcedant corde quo secuturi sunt et corpore, nec imitentur illos qui adhuc animo terræ inha rent et terra sunt. Sic corrigendus videtur: ut in eis voluntas Dei fit, et præcedunt corde..... sic imitentur illos qui adhuc, et cætera ut apud Vignierium.

Ibid., aut potestate tua corrigemur. Apud Vignierium, constringemur.

Ibid. e, cap. 11, pasce habitatores. Addit Vignierius,

[blocks in formation]

lum uti.

Ibid., sine scientia excedat. Forte legendum, accedat. Ibid. g, intus habes panem Vignierius omittit, habes. Ibid., ipsa est esuriens. Vignierius, ipsa enim est, etc. Ibid. h: Hic est (Vignierius addit, dies) hodiernus quando. Vignierius habet, hodiernus in quo et mox, ad deciderium boni excitatur; cum vox, boni, apud Hugonem desideretur.

210, k, da nobis hodie, da: legendum cum Vignierio, da nobis hodie. Hodie da.

Ibid. 1, cap. 12, qui tam fideliter conditionem proponit. Melius vignierius, qui tam fidenter, etc.

Ibid., sentimus bonam (Viguierius addit, esse) misertcordiam.

Ibid. m, virtutis præstes affectum. Legendum cum vi. gnierio, effectum.

Ibid. n, nobis congratuito. Vignierius, nobiscum gratum. Forte, nobiscum gratuito.

Ibid., nos viscera (misericordiæ tuæ, omittit Vignierius) affluentia, (addit verò, bonitate) consid. Forte singula hæc verba retinenda.

Ibid., tuo juri cedere. Vignierius, jure.

Ibid. p, ut tamen eos puniamus. Vignierius, ul non eos puniamus.

Ibid. r, cap. 13, non lam tentatio quam oppressio (est, omittit vignierius) si prævalet. Addit deinde, aut si non prævalet.

Ibid. s, cum propter id quod. Vignierius, cum per id guod.

211, t, itaque tentat (Vignierius addit, hoc) vitium.

Ibid. y, cap. 14, nec possumus exire. Vignierius, erui. Ibid., Ecce (Vignierius addit, nos) soli sine te. Deinde inserto puncto, facti sumus, etc.

Ibid., et non est sicut cætera mala. Abundat, est. Ibid. y, z, pestiferæ dilectionis (Vignierius, delectationis) persuasione.

Ibid. z, æstimare forte poterat. Vignierius, existimare.
Ibid., quod jam non potest celari. Vignierius, hoc jam, etc

DE DONIS SPIRITUS SANCTI.

IN ILLUD LUCE: Si enim vos cum sitis mali, (Luc. XI 13), elc.

Scriptum est: Si enim vos cum sitis mali, nostis bona data; dare filiis vestris (Ibid.), quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se? Ergo spiritum dabit Pater cœlestis filiis suis petentibus se. Qui enim filii sunt, non aliud quærunt : qui aliud quærunt, mercenarii sunt, servi non filii. Qui argentum quærunt, qui aurum quærunt, qui transitoria quærunt, qui terrena 1 quærunt, quærunt ministerium servitutis, non spiritum libertatis. Quod quæritur, datur. Si quæris corporalia, non plus quan

Apud Hugonem, non æterna.

1

quæris accipis. Si queris spiritualia, quod quæris datur, et quod non quæris adjicitur; spiritualia dantur, corporalia' adjiciuntur. Quærite primum regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis (Matth. vi, 33). Igitur Patrem rogaraturus, etc.

CASTIGATIONES ET VARIE LECTIONES IN EUMDEM

TRACTATUM.

Editio Hugonis Badiana Parisiensis, tom. 1, fol. 213, o, petentibus se. Vignierius addit, dabit spiritum bonum, dabil spiritum suum. Tum [rosequitur, dabit spiritum suum, etc. Ibid. p, quia pius est. Forte legendum, quia pater est.

Apud Hugonem, carnalia.

4099 Ibid. q, inter verba, corruptionem, elutionem et sanita tem, humilitatem; Vignierius inserit, id est.

Ibid., et spirius sunt dona.Vignierius omittit, dona. 214. r, ipse (Vignierius est) pletas.

Ibid. s, medicina propter te. Melius Vignierius, pro te. Ibid., pœnam non habet. Vignierius, pacem non habet. minns bene.

Ibid., tu (Vignierius, autem) ex eo quod contrarium, etc. Ibid. t, quia non respiciebas. Vignierius, quia non sentiebas.

Ibid. u, saltem in tribulatione. Apud Vignierium, in retributione et mox, afficeris; loco, affligeris.

Ibid., aliud est quod vides. Vignieríus, aliud est ad quod

vides.

Ibid. y, forte legendum, non in hoc malam quod libe. rat: malum, inquam, non malam.

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM,

Liber de Conflictu vitiorum et virtutum scriptoribus quatuor nobilissimis tributus est, Augustino primum in omnibus Operum illius editionibus; Leoni deinde in ejus editione Parisiensi anni 1511; postea Ambrosio in Romana editione anni 1585, in qua scriptus ad Simplicianum prænotatur; et demum Isidoro Hispalensi ir. editione anni 1599, apud Madritum, et in altera apud Parisios procurante Jacobo Dubreul Germanensis nostri cœnobii monacho, anno 1601 excusa. Decepit Breulium Sigebertus Gemblacensis in libro de Viris illustribus, deceptus ipse falsa veterum aliquot inscriptione codicum, qui nomen Isidori habere dicuntur. Porro inspecti a nobis codices Mss. aut Ambrosio assignant, aut Augustino, aut Leoni : et nomine Augustini citat Gratianus 2, quæst. 22, cap. Nec artificioso. Auctorem nos credimus Ambrosium, non illum quidem supra laudatum Mediolanensem episcopum, sed Autpertum monasterii S. Vincentii ad Vulturnum in Benevento abbatem, cui etiam Ambrosio prænomen fuit. Testatur scriptor ejus Vitæ, quæ in sæculo tertio Benedictino, parte 2, ad annum Christi 778, exstat, compositum ab ipso librum de Conflictu vitiorum. Atqui liber subsequens multam affinitatem cum Ambrosii Autperti opere in Apocalypsim habet, ac virum plane sapit monasticæ vitær sectatorem, et propter monachos maxime scribentem, veluti ubi ait, cap. 16: Si igitur sæcularibus viris ita est perniciosa cupiditatis industria, quanto magis illis periculosior, qui habitu et conversatione jam sæculares esse desierunt, qui totum quod vivunt Domino devoverunt? Et cap. 18: Si cuncta quæ tibi prælatus servanda commisit, illibala consignas, et ne modieum quid reservandum existimas, etc.; quæ postrema verba, aliaque multa de stabilitate, cap. 14, de taciturnitate, cap. 22, etc., ex S. Benedicti præceptionibus usurpata videntur. Nec ad rem confirmandam addimus disertis verbis commendari Benedictinam regulam in fine libri: præsertim quod liber apud Ambrosium et Isidorum editus, neenon in Mss. quibusdam et in editione Erasmiana, etc., careat capitibus duobus postremis, et ad hæc verba capitis 26 desinat : Tu autem, homo Dei, vigilanti studio attende quæ dico, addita plerumque clausula, ipso adjuvante qui vivit el regnat in sæcula sæculorum. Amen. Recognitus est liber ad Mss. Germanensem, Corbeiensem, Lyrensem, Victorinum, etc.

DE CONFLICTU

VITIORUM ET VIRTUTUM

Liber unus.

800101008

CAPUT PRIMUM. Persecutionem etiam nunc pios pati necesse est. Apostolica vox clamat per orbem, atque in procinctu fidei positis, ne securitate torpeant, dicit, Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (1 Tim. 1, 12). Ecce quia Christianitas in suis principibus jam religiosa, jamque fidelis est, desunt pie viventibus in Christo Jesu vincula, verbera, flagra, carceres, equulei, cruces, et si qua sunt diversorum genera tormentorum: quomodo ergo verum erit quod per Apostolum sonuit, ut omnes pie viventes persecutionem patiantur? An forte pacis tempore nemo vult pie vivere in Christo Jesu, et ideo desunt ista? Quis hoc vel desipiens dixerit? In hac ergo Apostoli sententia, non specialis quorumdam, sed generalis omnium persecutio debet intelligi. Et quidem sunt multi intra sinum matris Ecclesix constituti, qui pie viventes in Christo, contumeliis afficiuntur, opprobriis. iniuriiз derisionibusque laces

suntur: istane est illa generalis persecutio, quam Apostolus omnes pie viventes pati descripsit? Non facile dixerim; cum sint quidam religiosi, quibus nemo pravorum audeat in faciem derogare. Alia ergo intelligenda est, que immanior et magis noxia est, quamque non mortalis intorquet severitas, sed vitiorum gignit adversitas. Dum enim contra humilitatem superbia, contra Domini timorem inauis gloria, contra veram religionem simulatio, contra subjectionem pugnat contemptus, contra fraternam congratulationem invidia, contra dilectionem odium, contra libertatem justa correptionis detractio, contra patientiam ira, contra mansuetudinem protervia, contra satisfactionem tumor, contra spirituale gaudium sæcularis vita, contra virtutis exercitium torpor vel ignavia, contra firmam stabilitatem dissoluta vagatio, contra spei

[ocr errors][merged small]
« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »