ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

1

abbate Rhievallensi, Expositio cantici Magnificat ex Hugone Victorino, ex Anselmo liber de Contritione cordis, et tractatus de Antichristo ex Alcuino decerptus ostenditur ne quid hic addamus de iis opusculis quæ suo loco observamus ex Augustino aliisque scriptoribus delibata conflataque; quædam auctore forte Joanne abbate Fiscannensi, puta Meditationes, etc.; quædam autem Alchero monacho Cisterciensi, aut non multum antiquiore consarcinatore, scilicet de Spiritu et Anima, Manuale, ac de Diligendo Deo, etc. Præfixis demum Admonitionibus in Opuscula, quid probum, quid eruditum, quid lectu dignum sit indicamus.

Vide præterea librum 1, cap. 26, t. 1, Retractationum, col. 624, a verbis, Est etiam inter illa quæ scripsimus, usque ad col. 630, verbis, Utrum anima a se ipsa sit. M.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

QUESTIO PRIMA. Utrum anima a se ipsa sil. Omne verum a veritate verum est; et omnis anima eo anima est, quo vera anima est. Omnis igitur anima a veritate habet ut omnino anima sit. Aliud autem anima est, aliud veritas. Nam veritas falsitatem - nunquam patitur, anima vero sæpe fallitur. Non igitur, cum a veritate anima est, a se ipsa est. Est autem veritas Deus Deum igitur habet auctorem ut sit anima.

II. De libero arbitrio.

Omne quod fit, ei a quo fit par esse non potest. Alioquin justitia, quæ sua cuique tribuere debet, de rebus auferatur necesse est. Hominem ergo Deus cum fecit, quanquam optimum fecerit; non tamen id fecit quod erat ipse. Melior autem homo est qui voluntate, quam qui necessitate bonus est. Voluntas igitur libera danda homini fuit.

[ocr errors]

III. Utrum Deo auctore sit homo deterior. Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Non enim parva ista culpa est, imo tanta est, quæ in sapientem quemvis hominem cadere nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente præstantior. Multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior. Multo enim præstantior Dei voluntas, quam hominis sapientis est. Illo autem auctore cum dicitur, illo vo'ente dicitur. Est ergo vitium voluntatis quo est homo deterior: quod vitium si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, in quo sit quærendum est.

Editi Rat. Er. et libri aliquot Mss., quamvis. Sic etiam Ven. M. (a) inchoatus sub finem anni 388.

IV. Quæ sit causa ut sit homo deterior. Ut sit homo deterior aut in ipso causa est, aut in alio aliquo, aut in nihilo. Si in nihilo, nulla causa est. Aut si ita accipitur in nihilo, quod homo ex nihilo factus est, vel ex iis quæ ex nihilo facta sunt; rursum in ipso erit causa, quod ejus quasi materies est nihilum. Si in alio aliquo, utrum in Deo, an in quolibet alio homine; an in eo quod neque Deus, neque homo sit. Sed non in Deo; bonorum enim Deus causa est. Si ergo in homine, aut vi, aut suasione. Sed vi nullo modo, ne sit Deo valentior. Siquidem Deus ita optime hominem fecit, ut si vellet manere optimus, nullo resistente impediretur. Suasione autem alterius hominis si concedimus hominem depravari, rursum quærendum erit, suasor ipse a quo depravatus sit. Non enim potest pravus non esse talium suasor. Restat nescio quid, quod nec Deus, nec homo sit: sed tamen hoc quidquid est', aut vim intulit, aut suasit. De vi hoc respondetur quod supra de suasione autem quidquid est, quia suasio non cogit invitum, ad ejusdem hominis voluntatem causa depravationis ejus redit, sive aliquo, sive nullo suadente depravatus sit.

V. Utrum animal irrationale beatum esse possit. Animal quod cáret ratione, carct scientia. Nullum autem animal quod scientia caret, beatum esse potest. Non igitur cadit in animalia rationis expertia ut beata sint.

Er. et octo Mss., sed etiam hoc quidquid est. Sic Lugd. et Ven. M.

ADMONITIO PP. BENEDICTORUM.

Recognitus est de novo (præsens Liber de Diversis Quæstionibus LXXXIII) ad codices MSS. quindecim, scilicet ad Romanos bibliothecæ Vaticanæ duos, ad Parisienses Regiæ bibliothecæ unum, collegii Navarrici duos, Sorbonici unum Augustinianorum majoris conventus unum, abbatiæ Genovefæanæ unum, Germanensis nostri cœnobii unum, item S. Mauri Fossatensis, S. Benigni Divionensis, S. Michaelis in Periculo maris unum, ad duos Cistercienses, et ad unum illustrissimi domini D. de S. Georges episcopi Claromontani. Adhibitæ sunt etiam variantes lectiones, quas ejusdem opusculi castigandi studio Theologi Lovanienses collegerunt ex Belgicis quinque MSS. Postremo collatæ antiquiores editiones, Rat. id est quæ Augustini Ratisponensis cura Lugduni per Joan. Treschel excusa est, anno 1497; Er. quam recensuit Desiderius Erasmus et Frobeniano prelo edi curavit Basilea, an. 1528, et editio Lov. quæ ex Lovaniensium Theologorum recensione Antuerpiæ impressa est Plantinianis typis, an. 1576.

Præterea comparavimus eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M.

VI. De malo. Omne quod est, aut est corporeum, aut incorporeum. Corporeum sensibili, incorporeum autem iutelligibili specie continetur. Omne igitur quod est, sine-aliqua specie non est. Ubi autem aliqua species, necessario est aliquis modus, et modus aliquid boni est. Summum ergo malum nullum modum habet; caret enim omni bono. Non est igitur; quia nulla specie continetur, totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est.

VII. Quæ proprie in animante anima dicatur. Anima aliquando ita dicitur, ut cum mente intelligatur; veluti cum dicimus hominem ex anima et corpore constare aliquando ita, ut excepta mente dicatur. Sed cum excepta mente dicitur, ex iis operibus intelligitur quæ habemus cum bestiis communia. Bestie namque carent ratione, quæ mentis semper est propria.

VIII. Utrum per se anima moveatur. Moveri per se animam sentit, qui sentit in se esse voluntatem. Nam si volumus, non alius de nobis vult. Et iste motus animæ spontaneus est; hoc enim ei tributum est a Deo : qui tamen motus, non de loco in locum est, tanquam corporis. Localiter enim moveri corporis proprium est. Et cum anima voluntate, id est, illo motu qui localis non est, corpus suum tamen localiter movet, non ex eodem monstratur et ipsa localiter moveri. Sicut videmus a cardine moveri aliquid per magnum spatium loci, et tamen ipsum cardinem non moveri loco...

IX. Utrum corporeis sensibus percipi veritas possit. Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur (a): velut cum capilli capitis nostri crescunt, vel corpus vergit in senectutem, aut in juventam efflorescit, perpetuo id fit, nec omnino intermittit fieri. Quod autem non manet, percipi non potest: illud enim percipitur quod scientia comprehenditur. Comprehendi autem non potest quod sine intermissione mutatur. Non est igitur exspectanda sinceritas veritatis a sensibus corporis. Sed ne quis dicat esse aliqua sensibilia eodem modo semper manentia, et quæstionem nobis de sole atque stellis afferat, in quibus facile convinci non potest; illud certe nemo est qui non cogatur fateri, nihil esse sensibile quod non habeat simile falso, ita ut internosci non possit. Nam ut alia prætermittam, omnia quæ per corpus sentimus, etiam cum ea non adsunt sensibus, imagines tamen eorum patimur tanquam prorsus adsint, vel in somno, vel in furore. Quod cum patimur, omnino utrum ea ipsis sensibus sentiamus, aut imagines sensibilium sint, discernere non valemus. Si igitur sunt imagines sensibilium falsæ, quæ discerni ipsis sensibus nequeunt, et nihil percipi potest nisi quod a falso discernitur, non est judicium veritatis constitutum in sensibus. Quamobrem saluberrime admonemur averti ab hoc

[blocks in formation]

mundo, qui profecto corporeus est et sensibilis, et ad Deum, id est veritatem, quæ intellectu et interiore mente capitur, quæ semper manet et ejusdem modi cst, quæ non habet imaginem falsi, a qua discerni non possit, tota alacritate converti.

X. Utrum corpus a Deo sit.

Omne bonum a Deo : omne speciosum bonum, in quantum speciosum est; et omne quod species continet, speciosum est. Omne autem corpus, ut corpus sit, specie aliqua continetur. Omne igitur corpus a Dco.

XI. Quare Christus de femina natus sit. Deus cum liberat, non partem aliquam liberat; sed totum liberat, quod forte in periculo est. Sapientia ergo et Virtus Dei, qui dicitur unigenitus Filius, homine suscepto liberationem hominis indicavit. Hominis autem liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo, quía virum opportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat ut feminei sexus liberatio hinc apparerct, quod ille vir de femina

natus est.

XII. Sententia cujusdam sapientis (a).

Agite, o, inquit, miseri mortales, hoc agite ne unquam polluat hoc domicilium malignus spiritus; ne sensibus immixtus incestet animæ sanctitatem, lucemque mentis obnubilet. Serpit hoc malum per omnes aditus sensuales; dat se figuris, accommodat coloribus, adhæret sonis, latet in ira, in fallacia sermonis odoribus se subjicit, infundit saporibus, ac turbjdi. motus illuvie tenebrosis affectibus tenebrat sensus 1, quibusdam nebulis implet omnes meatus intelligentix, per quos expandere lumen rationis radius mentis solet. Et quia radius æthereæ lucis est, in eoque speculum divinæ præsentiæ in hoc enim Deus, in hoc voluntas innoxia, in hoc recte facti meritum relucet: Deus ubique præsens est; tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostræ illibata puritas in ejus præsentia se esse putaverit. Ut enim visus oculorum, si fuerit vitiatus, quidquid vi-. dere non potuerit, adesse non putat; frustra enim circumstat oculos præsens imago rerum, si oculis integritas desit; ita etiam Deus qui nusquam deest, frustra pollutis animis præsens est, quem videre mentis cæcitas non potest,

XIII. Quo documento constet homines bestiis antecellere.

Inter multa quibus ostendi potest hominem ratione bestiis antecellere, boc omnibus manifestum est, quod bellum ab hominibus dcmari et mansuefieri possunt, homines a belluis nullo modo.

XIV. Non fuisse corpus Christi phantasma. Si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus : et si fefellit, veritas non est. Est autem veritas Christus. Non igitur phantasma fuit corpus ejus. XV. De intellectu. Omne quod se intelligit, comprehendit se. Quod

[ocr errors]

Er. et septem Mss., tenebrati sensus. (a) Fontei scilicet Carthaginensis, de mente mandaudș ad videndum Deum. I Retract. cap. 26.

[blocks in formation]

Omne præteritum jam non est; omne futurum nondum est : omne igitur et præteritum et futurum deest. Apud Deum autem nihil deest: nec præteritum igitur nec futurum, sed omne præsens est apud Deum. XVIII. De Trinitate.

Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. Universa igitur creatura si el est quoquo modo, et ab eo quod omnino nihil est plurimum distat, et suis partibus sibimet congruit, causam quoque ejus trinam esse oportet; qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. Creaturæ autem causam, id est, auctorem Deum dicimus. Oportet ergo esse Trinitatem, qua nihil præstantius, intelligentius et beatius invenire perfecta ratio potest. Ideoque etiam cum veritas quæritur, plus quam tria genera quæstionum esse non possunt; utrum omnino sit, utrum hoc an aliud sit, utrum approbandum improbandumve sit.

XIX. De Deo et creatura.

Quod incommutabile est, æternum est: semper enim ejusdem modi est. Quod autem commutabile est, tempori obnoxium est: non enim semper ejusdem modi est, et ideo æternum non recte dicitur. Quod enim mutatur, non manet : quod non manet, non est æternum. Idque inter immortale et æternum interest, quod omne æternum immortale est, non omne immortale satis subtiliter æternum dicitur: quia etsi semper aliquid vivat, tamen si mutabilitatem patiatur, non proprie æternum appellatur, quia non semper ejusdem modi est; quamvis immortale, quia semper vivit, recte dici possit. Vocatur autem æternum interdum etiam quod immortale est. Illud vero quod et mutationem patitur, et animæ præsentia, cum anima non sit, vivere dicitur, neque immortale ullo modo, et multo minus æternum intelligi potest. In æterno enim, cum proprie dicitur, neque quidquam præteritum quasi transierit, neque quidquam futurum quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo cst.

XX. De loco Dei.

Deus non alicubi est. Quod enim alicubi est, continetur loco: quod continetur loco, corpus est. Deus autem non est corpus: non igitur alicubi est. Et tamen quia est, et in loco non est, in illo sunt potius omnia, quam ipse alicubi. Nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus: locus enim in spatio est quod longitu

dine et latitudine et altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est. Et omnia igitur in ipso sunt, et locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei præsens sit. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur.

XXI. Utrum Deus auctor mali non sil.

Quisquis omnium quæ sunt auctor est, et ad cujus bonitatem id tantum pertinet ut sit omne quod est, non esse ad cum pertinere nullo pacto potest. Omne autem quod deficit, ab eo quod est esse deficit, et tendit in non esse. Esse autem et in nullo delicere bonum est, et malum est deficere. At ille ad quem non esse non pertinet non est causa deficiendi, id est, tendendi ad non esse; quia, ut ita dicam, essendi causa est. Boni igitur tantummodo causa est : et propterea ipse summum bonum est. Quocirca mali auctor non est, qui omnium quæ sunt auctor est: quia in quantum sunt, in tantum bona sunt (a).

XXII. Deum non pati necessitatem. Ubi nulla indigentia, nulla necessitas: ubi nullus defectus, nulla indigentia. Nullus autein defectus in Deo nulla ergo necessitas.

XXIII. De Patre et Filio.

Omne castum castitate castum est, et omne ælernum æternitate æternum est, et omne pulchrum pulchritudine, et omne bonum bonitate. Ergo et omne sapiens sapientia, et omne sinile similitudine. Sed duobus modis castum castitate dicitur: vel quod eam gignat, ut ea sit castum castitate quam gignit, et cui principium atque causa est ut sit; aliter autem cum participatione castitatis quidque castum est, qued potest aliquando esse non castum; atque ita de cœteris intelligendum est. Nam et anima æternitatem vel intelligitur vel creditur consequi, sed æterna æternitatis participatione fit. Non autem ita æternus Deus, sed quod ipsius æternitatis est auctor. Hoc et de pulchritudine et de bonitate licet intelligi. Quamobrem cum sapiens Deus dicitur, et ea sapientia sapiens dicitur, sine qua eum vel fuisse, aliquando, vel esse posse nefas est credere, non participatione sapientiæ sapiens dicitur, sicuti anima, quæ et esse el non esse sapiens potest: sed quod ipse eam genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam (b). Item illa quæ participatione sunt vel casta, vel æterna, vel pulchra, vel bona, vel sapientia, recipiunt, ut dictum est, ut possint nec casta esse, nec æterna, nec pulchra, nee bona, nec sapientia: at ipsa castitas, æternitas, pulchritudo, bonitas, sapientia, nullo modo recipiunt aut corruptionem, aut, ut ita dicam, temporalitatem, aut turpitudinem, aut malitiam. Ergo etiam illa que participatione similia sunt, recipiunt dissimilitudinem at ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit ut cum similitudo Patris Filius dicitur, quia ejus participatione similia sunt quæcumque sunt vel inter se vel Deo similia (ipsa est

[blocks in formation]

enim species prima, qua sunt, ut ita dicam, speciata, et forma qua formata sunt omnia); ex nulla parte Patri potest esse dissimilis. Idem igitur quod Pater, ita ut iste Filius sit, ille Pater, id est, iste similitudo, ille cujus similitudo est; iste substantia, ille substantia', ex quo una substantia. Nam si non una est, recipit similitudinem similitudo; quod fieri posse omnis verissima negat ratio.

XXIV. Utrum peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio.

Quidquid casu fit, temere fit: quidquid temere fit, non fit providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur. Si non providentia universus mundus administratur, est ergo aliqua natura atque substantia quæ ad opus providentiæ non pertineat. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est. Summe enim est illud bonum, cujus participatione sunt bona cætera. Et omne quod mutabile est, non per se ipsum, sed boni immutabilis participatione, in quantum est, bonum est. Porro illud bonum, cujus participatione sunt bona cætera quæcumque sunt, non per aliud, sed per se ipsum bonum est, quam divinam etiam providentiam vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo. Iloc constituto, consequens videtur ut quidquid in mundo geritur, partim divinitus geratur, partim nostra voluntate. Deus enim quovis homine optimo et justissimo longe atque imcomparabiliter melior et justior est. Justus autem regens et gubernans universa, nullam pœnam cuiquam sinit immerito infligi, nullum præmium immerito dari. Meritum autem pœnæ, peccatum; et meritum præmii, recte factum est. Nec peccatum autem, nec recte factum imputari cuiquam juste potest, qui nihil fecerit propria voluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in libero voluntatis arbitrio.

XXV. De cruce Christi.

Sapientia Dei hominem ad exemplum, quo recte viveremus, suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam, ea quæ non sunt metuenda non metuere. Mors autem metuenda non est. Oportuit ergo idipsum illius hominis quem Dei Sapientia suscepit, morte monstrari. Sunt autem homines qui quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod ipsius mortis horre scunt. Nihilominus autem, ut ipsa mors metuenda non est, ita nullum genus mortis bene et recte viventi homini metuendum est. Nihilominus igitur hoc quoque illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis illo genere exsecrabilius et formidolosius.

XXVI. De differentia peccatorum.

Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiæ, alia malitiæ. Infirmitas contraria est virtuti, imperitia contraria est sapientiæ, malitia contraria est bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus et sapientia Dei, potest existimare quæ sint peccata venialia. Et quis 1 Isthæc verba, iste substantia, ille substantia, absunt a novem Mss.

Rat. et octo Mss., quantumcumque sunt. Alii quatuor, Quaniacumque sunt.

quis novit quid sit bonitas Dei, potest existimare quibus peccatis certa pœna debeatur et hic et in futuro sæculo. Quibus bene tractatis, probabiliter judicari potest, qui non sint cogendi ad poenitentiam luctuosam et lamentabilem, quamvis peccata fateantur; et quibus nulla omnino speranda sit salus, nisi sacrificium obtulerint Deo spiritum contribulatum per pœnitentiam. XXVII. De providentia.

Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et opituletur. Nam Judæorum impietas et Judæos supplantavit, et Gentibus saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per hominem bonum et damnet et adjuvet, sicut ait Apostolus: Aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor. 1, 16). Sed cum omnis tribulatio aut pœna impiorum sit, aut exercitatio justorum ; quia eadem tribula et paleas concidit, et frumenta paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit; rursus, cum pax et quies a molestiis temporalibus et bonos lucretur, et corrumpat malos: omnia hæc divina providentia pro meritis moderatur animarum. Sed ta men non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali amant pacem. Quare ipsi quoque, per quos id agitur quod ignorant, non justitiæ quæ refertur ad Deum, sed malevolentiæ suæ mercedem accipiunt. Quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo benevolentiæ præmium tribuitur : ita etiam cætera creatura pro meritis animarum rationalium vel sentitur vel latet, vel molesta vel commoda est. Summo enim Deo cuncta bene administrante quæ fecit, nihil inordinatum in universo, nihilque injustum est, sive scientibus sive nescientibus nobis. Sed in parte offenditur anima peccatrix : tamen quia pro meritis ibi est, ubi talem esse decet, et ea patitur quæ talem pati æquum est, universum regnum Dei nulla sua fœditate deformat. Quamobrem, quoniam non omnia novimus quæ de nobis bene agit ordo divinus, in sola bona voluntate secundum legem agimus; in cæteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat, et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. Gloria igitur in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11, 14). XXVIII. Quare Deus mundum facere voluerit. Qui quærit quare voluerit Deus mundum facere, causam quærit voluntatis Dei. Sed omnis causa efliciens est. Omne autem efficiens majus est quam id quod efficitur. Nihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa quærenda est.

XXIX. Utrum aliquid sit sursum aut deorsum in

[blocks in formation]

nos debemus exuere. Sursum autem ac deorsum in bujus mundi partibus est. Nam universus nec ipse habet sursum aut deorsum. Corporeus est enim; quia omne visibile corporeum est. Nihil autem in universo corpore sursum aut deorsum est. Cum enim in sex partes motus fieri videatur, qui rectus dicitur, id est, qui circularis non est, in anteriora et posteriora, in dexteriora et sinisteriora, in superiora et inferiora; nulla omnino ratio est cur universo corpori ante ac post nihil sit, et dextera ac læva, sit autem sursum ac deorsum. Sed eo considerantes decipiuntur, quod sensibus et consuetudini difficile obsi. stitur. Non enim tam facilis est nobis conversio corporis, quæ fit, si quis capite deorsum moveri velit, quam facilis est a dextra in lævam, vel ab anteriore in posteriorem partem. Quamobrem remotis verbis secum ipsi animo satagendum est, ut hoc cernere valeat.

XXX. Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint. - Ut inter honestum et utile interest, ita et inter fruendum et utendum. Quanquam enim omne honestum utile, et omne utile honestum esse, subtiliter defendi queat: tamen quia magis proprie atque usitatius honestum dicitur quod propter se ipsum expetendum est, utile autem quod ad aliud aliquid referendum est: secundum hanc differentiam nunc loquimur, illud sane custodientes, ut honestum et utile nullo modo sibimet adversentur. Adversari enim hæc sibi aliquando imperite ac vulgariter existimantur. Frui ergo dicimur ea re de qua capimus voluptatem. Utimur ea quam referimus ad id unde voluptas capienda est. Omnis itaque humana perversio est, quod etiam vitium vocatur, fruendis uti velle, atque utendis frui. Et rursus omnis ordinatio, quæ virtus etiam nominatur, fruendis frui, et utendis uti. Fruendum est autem honestis, utendum vero utilibus. Honestatem voco intelligibilem pulchritudinem, quam spiritualem nos proprie dicimus; utilitatem autem, divinam providentiam. Quapropter quanquam sint multa pulchra visibilia, quæ minus proprie honesta appelJantur; ipsa tamen pulchritudo, ex qua pulchra sunt quæcumque pulchra sunt, nullo modo est visibilis. Item multa utilia visibilia; sed ipsa utilitas, ex qua nobis prosunt quæcumque prosunt, quam divinam providentiam dicimus, visibilis non est. Notum sane sit visibilium nomine omnia corporalia contineri. Oportet ergo frui pulchris invisibilibus, id est, honestis utrum autem omnibus, alia quæstio est ; quanquam fortassé honesta non nisi quibus fruendum est, dici deceat. Utilibus autem utendum est omnibus, ut quoquo eorum opus est. Et frui quidem cibo et qualibet corporali voluptate non adeo absurde existimantur et bestia: uti autem aliqua re non potest nisi animal quod rationis est particeps. Scire namque quo quidque referendum sit, non datum est rationis expertibus; sed neque ipsis rationalibus stultis. Nee uti quisque potest ca re quæ quo referenda sit nescit; nec quisquam potest scire nisi sapiens. Quare abuti rectius dici solent, qui non bene utuntur. Non enim

cuiquam prodest id quo male utitur; et quod non prodest, non utique utile est. Utile autem quidquid est, utendo est utile: ita nemo utitur nisi utili. Non ergo utitur, quisquis male utitur. Perfecta igitur hominis ratio, quæ virtus vocatur, utitur primo se ipsa ad intelligendum Deum, ut eo fruatur à quo etiam facta est. Utitur autem cæteris rationalibus animantibus ad societatem, irrationalibus ad eminentiam. Vitam etiam suam ad id refert, ut fruatur Deo: ita enim beata est. Ergo et se ipsa utitur ; quæ profecto inchoat miscriam per superbiam, si ad se ipsam, non ad Deum referatur. Utitur etiam corporibus quibusdam vivificandis ad beneficentiam; sic enim utitur suo corpore quibusdam assumendis vel respuendis ad valetudinem, quibusdam tolerandis ad patientiam; quibusdam ordinandis ad justitiam, quibusdam considerandis ad aliquod veritatis documentum : utitur etiam iis a quibus se abstinet, ad temperantiam. Ita omnibus et scnsis et non sensis utitur; nec aliquid tertium est. Judicat autem de omnibus quibus utitur: de solo Deo non judicat, quia secundum Deum de cæteris judicat; nec eo utitur, sed fruitur. Neque enim ad aliquid aliud Deus referendus est. Quoniam omne quod ad aliud referendum est, inferius est quam id ad quod referendum est. Nec est aliquid Deo superius, non loco, sed excellentia suæ naturæ '. Omnia ergo quæ facta sunt, in usum hominis facta sunt, quia omnibus utitur judicando ratio, quæ homini data est. Et ante lapsum quidem non utebatur tolerandis, nec post lapsum utitur nisi conversus, et quanquam ante mortem corporis, jam tamen quantum potest Dei amicus, quia libenter

servus.

XXXI. Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisæ ac definitæ sint (Cic. lib. 2 de Juvent.).

1. Virtus est animi habitus naturæ modo atque rationi consentaneus. Quare omnibus partibus ejus coguitis, tota vis erit simplicis honestatis considerata. Habet igitur partes quatuor: prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum et malarum neutrarumque scientia. Partes ejus, memoria, intelligentia, providentia. Memoria est per quam animus repetit illa quæ fuerunt. Intelligentia, per quam ea perspicit quæ sunt. Providentia, per quam futurum aliquid videtur antequam factum est. Justitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique tribuens dignitatem. Ejus initium est ab natura profectum : deinde quædam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt: postea res et ab natura profectas et ab consuetudine probatas, legum metus et religio sanxit. Natura jus est, quod non opinio genuit, sed quædam innata vis inseruit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Religio est quæ superioris cujus

Er. et plures MSS., sed excellentia substantiæ. Sic etiam Lugd. et ven.

M.

Codices duo, judicandi ratio.

Nonnulli Mss. ut apud Ciceronem, Rerum bonarum et malarum et utrarumque scientia.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »