ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

4093

fiduciam desperatio, contra mundi contemptum cupiditas, contra misericordiam obduratio, contra innocentiam fraus et furtum, contra veritatem fallacia atque mendacium, contra ciborum parcimoniam venIris ingluvies, contra moderatum mærorem inepta Letitia, contra discretam taciturnitatem multiloquium, contra carnis integritatem immunditia atque luxuria, contra cordis munditiam spiritualis fornicatio, contra amorem patriæ cœlestis appetitus sæculi præsentis opponens1 semet immergit, quid aliud quam crudelis pie viventium persecutio adversus conglobatas virtutum acies desævit? O quam durus, o quam amarus est superbiæ congressus, quæ angelos de cœlo projecit, homines de paradiso exterminavit, cujus exercitus atque armorum conflictus vitia sunt, quæ breviter comprehensa tetigimus ! Sed videamus quemadmodum castra coeli et inferni dimicent, arma Christi et diaboli collisa decertent.

CAPUT II. Intentio recta. Superbia namque dicit, Certe multis, imo etiam pene omnibus melior es, verbo, scientia, divitiis, hönoribus, et cunctis quæ vel carnalibus vel spiritualibus suppetunt charismatibus. Cunctos ergo despice, cunctis temetipsum superiorem attende. Sed humilitas vera respondet, Memento quia pulvis es (Gen. ш, 19), quia cinis es, quia putredo et vermis ès, quique si aliquid es, nisi tanto te humilies quanto magnus es (Eccli. m, 20), perdis omnino quod es. Numquid tu altior es quam primus angelus? numquid tu splendidior in terra, quam Lucifer in colo? Quod si ille de tanta sublimitate per saperbiam cecidit; quomodo tu ad tantam celsitudine a superbiens de imis conscendes, qui illa, quamdiu hic vivis, conditione teneris, de qua per quemdam sapientem dicitur, Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena' inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15)? Quam densissimis putamus in terra superbiæ tenebris lutum involvi, si potuit in cœlo stella quæ mane oriebatur lucis suæ globos amittere (Isai. xiv, 12)? Audi ergo potius Lucem veritatis dicentem. Qui sequitur me, non ambulut in tenebris, sed habebit lumen vitæ (Joan. vi, 12). In quo autem esset sequenda, alibi præmonuit, dicens, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. x1, 29). Audi, tumor superbia, audi dicentem adhuc humilitatis magistrum : Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. xiv, 14). Et illud, Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Âudi quid etiam de illo Apostolus dicat, qui te ad hæc sectanda invitat. Ait enim, Qui cum in fʊrma Dei essel, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem ominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11, 6,8). Si igitur tanta humilitate se deprimit divina majestas, superbire in aliquo debet humana fragilitas?

CAPUT III. Idem tractatur argumentum. Inanis gloria dicit, Age bonum quod vales, ostende cunctis bonum quod agis; ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus et venerabilis ab omnibus prædiceris, ut Dei electus voceris, ut nemo te contemnat, nemo te despiciat, sed universi debitum tibi honorem persolvant. Sed Domini timor respondet: Si boni aliquid agis, non pro transitoriis, sed pro æternis honoribus age. Occulta quod agis in quantum vales. Quod si ex toto non vales, sit in animo occultandi voluntas, et non erit de ostentatione ulla temeritas: nec criminis erit aliquando manifestare, quod semper vis eelatum hahere. Sic denique duas Redemptoris sententiaş, sibique quasi contrarias videberis adimplesse, quibus

[blocks in formation]
[ocr errors]

dicitur, Faciente te eleemosynam, nesciat smistra lua quid faciat dextera tua; sed sit eleemosyna tua in abscondito; et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. vi, 3, 4): et, Videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est (ld. v, 16). Cave prorsus ne tibi illa sententia conveniat quæ de hypocritis dicitur, Omnia opera sua faciunt ut beatifi centur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam1 (Id, vi, 2). Attende tibi in cunctis que agis, ne elatione pulsatus cum his qui de miraculorum signis gloriabantur audias, Videbam satanam sicut fulgur de cœlo cadentem (Luc. x, 18). Timor Domini gloria et gloriatio, et lætitia, el corona ex sultationis. Timor Domini delectabil cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunclionis sue benedicetur. Timor Domini scientiæ religiositas, et religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. Plenitudo scientiae timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. Corona sapientiæ timor Domini. Radix sapientiæ est timere Deum: rami enim illius longavi (Eccli. 1, 11-13, 17, 18, 20, 22, 23).

[ocr errors]

CAPUT IV. Obedientia eo homini debita, quo Deo. Simulatio veræ religionis dicit, Quia nihil boni in abs. condito facis, ne a cunctis cognitus detesteris, finge te foris esse quod intus non appetis. Sed religio vera respondet: imo magis satage esse quod non es; nam ostendere hominibus quod nos es, quid aliud quam damnatio est? Memor esto itaque quod dicitur: Ve vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisæe cæce, munda prius qued intus est calicis et paropsidis; ut fiat et id quod foris est mundum. Itemque illud quod inculcando repetitur: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena suni ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. xxm, 25-28). Necnon et illud quod de talibus scriptum legitur: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Id vn, 15).

CAPUT V. Idem tractatur argumentum. Inobedientia dicit, Quis es tu, ut pejoribus obtemperes, deterioribus famulatum exhibeas? Te magis quam illos decuerat imperare, qui tibi non possunt ingenio vel industria coæquari. Obtempera igitur magis Domini imperio, et non sit tibi cura de aliquo. Sed beata subjectio respondet, Si Domini obtemperandum_est imperio, humano subdi necesse est magisterio. Ipse enim dicit, Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc, x, 16). Ita, inquis, oportet; sed si talis qui imperat esset qualis debet esse: non est talis per quem Deus imperet. Sed Apostolus contra : Non est potestas nisi a Deo. Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistil (Rom. xiii, 1, 2). Quales enim esse debeant hi qui imperant, non est a subditis discutiendum. Et quidem primis Ecclesiæ pastoribus Dominus dicit, Scitis quia reges gentium dominantur eorum qui potestatem exercent inter eos, benefici vocantur. Vos autem non sic, sed qui vul in vobis esse major, erit omnium servus : sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam pro multis redemptionem (Matth. xx, 25, 26, 28). Sed tamen quia non omnes tales futuros prævidit, subjectorum om

1 MSS., te.

et

2 Editi addunt, ab hominibus. laudes quas amiaverum. Apud Ambrosium, hoc est, laude, tantum ab hominibus quas

amaverunt.

Hæc, Timor Domini..... longævi, absunt a Mss., nec in his consentiunt editi codices Ambrosii et Isidori.

Hæc verba, qualis debet esse, nec sunt in Miss. nec ajus isidorum.

* Mss. duo, uti apud Vulgatam, ordinatæ sun.

nium personas in discipulis assumens præmonit, dicens, Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi: quæ dicunt vobis, facite; quæ autem faciunt, facere nolite. Imponunt enim in humeros hominum onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere (Matth. xx111, 2-4).

CAPUT VI. Homo amandus, etsi habens non amanda. Invidia dicit, In quo illo vel illo minor es? Cur ergo eis vel æqualis vel superior non es? Quanta vales quæ ipsi non valent? Non ergo tibi aut superiores aut etiam æquales esse debent. Sed congratulatio fraterni profectus respondet, Si cæteros virtutibus antecellis, tutius in loco infimo quam in summo temetipsum conservas. Semper enim de alto pejor fit ruina. Quod si tibi, ut asseris, quidam superiores vel æquales sunt; quid te lædit, quid te nocet? Cave prorsus ne duin aliis locum celsitudinis invides, illum imiteris de quo scriptum retines, Invidia diaboli mors introivil in orbem terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte illius (Sap. 11, 24, 25).

CAPUT VII. Idem tractatur argumentum. Odium Jicit, Absit ut illum ames quem in omnibus contrarium habes, qui tibi derogat, qui tibi insultat, qui te conviciis exasperat, qui tibi peccata tua improperat, qui te dictis, operibus atque honoribus semper præire festinat nisi enim tibi invideret, nequaquam se tibi ita præferret. Sed vera charitas respondet, Numquid quia quæ narras, odio habenda sunt in homine, propterea non est amanda Dei imago in homine? Sicut Christus, qui in cruce positus inimicos suos dilexit, ante crucis tormentum admonuit, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est (Matth. v, 44, 45). Et sicut per Salomonem et Apostolum dicitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Prov. xxv, 21; Rom. xu, 20). Cui sententiæ idem apostolus ex proprio subjunxit, dicens, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. xi, 21). Quo contra de his qui fratres odisse noscuntur, per Joannem dicitur, Qui odit fratrem suum, nomucida est. Et scitis, quia omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. Et rursum: Qui odit frairem suum, in tenebris ambulat, et in tenebris est usque adhuc, et nescit quo eat; quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus (1 Joan. tu, 15; u, 11). At inquis, Sufficit mihi quod amantes me diligo. Sed Dominus e contra, Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt (Matth. v, 46)? Quid tu quoque ad hæc objicere vales? Certe qui odit fratrem suum, manet in morte: et qui diligit, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. iv, 16). Omnem ergo amaritudinem fellis evome, et quoquo pacto valueris, charitatis dulcedinem sume. Nihil enim suavius, nihil illa beatius. Deus, inquit Joannes, charitas est (Ibid., 8). Et egregius Prædicator, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v, 5). Unde nec immerito delictorum facinora tegere dicitur, sicut scriptum est: Universa delicta operit charitas (Prov. X, 12).

CAPUT VIII. Mala prorimi corripienda. Sed discrete. Detractio dicit, Quis potest sustinere, quis silentio legere, quanta ille vel ille prava committit, nisi forte qui consentit? Sed libertas justa correptionis respondet, Nec tacenda sunt mala proximi, nec consentienda; sed charitate fraterna in faciem proximus est redarguendus, non aute. occulte detrahendus. Quod si objicitur, idcirco fratrem coram oculis increpare nolle, ne exasperatus non correptione proficiat, sed magis ex correptione scandalum sumat: occurrit Scriptura divina, et versa vice hoc magis scandalum esse denuntiat, dicens, Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuæ

Editi addunt. Faulus; renitentibus omnibus Mss.

:

1096

ponebas scandalum. Magis enim scandalum sumit, qui se detrahentem intelligit, quam qui corripientem sustinet. Et quia nonnunquam errata delinquentium ad tempus silentio tegenda sunt, ut aptiori tempore corrigantur: propterea subjungitur, Hæc fecisti, et tacui. Ne autem ex hoc discreto silentio detractores sibi applauderent, qui dum semper occulte derogare maluut, nunquam in apertain increpationem prosiliunt adhuc subinfertur, Existimasti inique quod ero tui similis ac si diceretur, Iniquum est cogitare, ut inde detractori similis appaream; unde ad tempus reticens nec derogaus, locum aperte correptionis exspecto. Unde et protinus subditur, Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 20, 21): veluti diceretur, Non in occulto, ut est tua consuetudo, sed in aperto, ut est mea sollicitudo, aptum corripiendi tempus exspectans, peccatorem arguam, et ejus delicta contra faciem ejus statuam. At, inquis, non odio, sed amo, quem ita in absconditis dijudicans reprehendo. Imo magis hinc odis et non diligis, unde detrahis et non corripis. Quam sit autem detestanda detractio proximi, plerisque in locis eloquia divina testantur: unde est illud, Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. c, 5); et illudque, Qui detrahit fratri, eradicabitur: necnon el illud, Qui detrahit fratri, detrahit legi (Jacobi iv, 11); illud apostoli Pauli, Videte ne dum invicem mordetis, ab invicem consumamini (Galat. v, 15).

CAPUT IX. Oratio ne fiat læso proximo nec pa-
cato. Modo tamen ira ejus non sit sine causa. In eos quo-
rum est Dei injurias vindicare. Ira dicit, Quæ erga te
tolerare peccatum est: quia et si non eis cum magna
aguntur, æquanimiter ferri non possunt; hæc imo
exasperatione resistitur, contra te deinceps sine men-
sura cumulantur. Sed patientia respondet, Si passio
Redemptoris ad mentem reducitur, nihil tam durum,
quod non æquo animo toleretur. Christus enim, ut ait
Petrus, passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum,
dicit, Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto
ut sequamur vestigia ejus (1 Petr. n, 21). Ipse autem
magis domesticos ejus? Si me persecuti sunt, et vos
persequentur (Matth. x, 24 ; Joan. xv, 26). Sed quanta
sunt, in comparatione passionum illius, quæ pati-
mur? (a) Ille enim opprobria, irrisiones, contumelias,
alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucenique
sustinuit: et nos miseri ad nostram confusionem uno
sermone fatigamur, uno verbo dejiciniur. Et quick
agimus de eo quod dicitur, Si non compatimur, nec
conregnabimus (11 Tim. n, 12)? Quapropter retundendi
sunt iræ stimuli, et ejus metuenda damnatio. Unde
judicio. Qui autem dicerit fratri suo, Racha, reus erit
scriptum leginus : Qui irascitur fratri suo, reus erit
concilio. Qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennæ
ignis. Ubi tamen remedium invenitur ex eo quod
subditur: Si ossers munus tuum ad altare, et ibi recor-
datus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius récon-
ciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum
(Matth. v, 22-24). Ac si aperte diceretur, Nec in corde
tacitam precem effundas, nisi prius offensum proxi
mum satisfaciendo ad lenitatis mansuetudinem per-
ducas. Munus enim nostrum est oratio nostra, altare
vero nostrum est cor. Ille autem qui hoc facere, quo
ties inter duos ira sine causa fuerit excitata, studue-
rit; præmissam damnationem nequaquam incurrit.
Sed sunt multi qui petenti sibi veniam delicta non
remittunt contra quos illa Domini sententia venit,
qua dicitur, Si non remiseritis hominibus peccata eo-
rum, nec Pater vester cælestis remittet vobis peccata
vestra (Id., vi, 14). Plura sunt, inquis, quæ commit-
tit, et me sæpius offendit. Ad hæc non ego, sed
Dominus respondet. Nam cum Petrus ad eum diceret,

1 In editis et apud Ambrosium, innuitur.
in solis editis hic additur, de cordibus vestris.

3 Alias, commisit.

(a) sic Autpertus, libro 1 in Apoc. cap 7,

Quoties peccabit in me frater mens, dimittam illi ? usque septies? Et ille ad eum, Non dico tibi, inquit, usque seplies, sed usque septuagies septies (Matth., xvm, 21, 22). Quam multi autem sunt qui suas injurias tarde relaxant, Dei vero citius indulgent: fitque nonnunquam ut occasione Domini injurias vindicandi, suas vindicent irati. Quid quoque de illis dicendum est, qui furore carcitatis usque ad verba proruunt maledictionis, nisi hoc quod Apostolus ait, Neque maledici regnum Dei possidebunt (1 Cor. vi, 10)? Quod Jacobus exaggerando detestans ait, Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus et Deum Patrem; in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt ex ipso ore procedit benedictio et malediclio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam (Jacobi in, 8-11)? Hac de causa alibi etiam dicitur, Mors et vita in manibus linguæ (Prov. xvm, 21). CAPUT X. Protervia in correptione cavenda. Protervia dicit, Numquid stultis, numquid brutis ac insensatis animalibus lenia verba et non magis asperrima, ut tales decet, dum delinquunt, objicienda sunt? Sed mansuetudo respondet, Non tua in his persuasio, sed Apostoli sequenda est præceptio, qui de hac sententia dilectum discipulum admonet, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores, in omni castitate (1 Tim. v, 1. 2). Et rursum, Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed munsuetum esse ad omnes : doclorem patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt (Il Tim. 11, 24, 25). Rursumque : Argue, obsecra, increpa, in omni patientia etoctrina (Id. iv, 2). Quod videlicet maluin proterviæ deterius adhuc subditis, quam prælatis nocet: sæpius enim contingit, ut leniter ac cum charitatis dulcedine prolatam correptionem spernant, el contra humilitatis verba despectionis emittant jacula : unde scriptum est, Qui argui derisorem, ipse sibi facit injuriam. Quo contra de illo qui per increpationem proficit, dicitur, Argue sapientem, et amubit ie 3 (Prov. 1x, 7, 8).

CAPUT XI. Detractioni locum non dare. Tumor dicit, Testem habes Deum in cœlis, non sit tibi curæ quid de te suspicentur homines in terris. Sed humilis satisfactio respondet, Non est danda detrahendi occasio, non susurrandi suspicio : sed si aut sunt quæ corrigantur, manifestanda; aut certe si desunt, humili protestatione neganda: quia et Apostolus monet nullam occasionem dare diabolo maledicti gratia (1 Tim. v, 14). Quod etiam in illis detestatus est, qui christiana fide censentes, in idolio ad comedendum recumbebant. Et quanquam ipsi idolum pro nihilo dncentes, immolata quasi innoxios cibos sumerent; infirmas tamen fratrum conscientias per hoc factuin ad nefandos idolorum ritus trahebant (1 Cor. VIII, 4-13).

CAPUT XII. Tristitia duplex. Tristitia dicit, Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas? Perpende cum quo moerore omnes intuendi sunt, qui in tanto contra te amaritudinis felle versantur. Sed spirituale gaudium respondet, Geminam esse tristitiam novi, imo duas esse tristitias novi : unam scilicet quæ salutem, alteram vero quæ perniciem operatur; unam que ad pœnitentiam trahit, alteram quæ ad desperationem perducit. Tu quidem una ex illis esse cognosceris, sed omnino que mortem operaris. Non est igitur in his contristandum quæ suades, sed e contra magis gaudendum in his quæ necdum intelligis: quia et dator gaudii perennis dixit, Cum persecuti vos fuerint homines, et dixerint

Apud Isidorum et Ambrosium, docibilem: et post verbum, resistunt; additur, veritati.

Hic nonnulla apud Ambrosium addita.

Scilicet, idolum nihil esse. Sic melius Mss. quam editi, christianæ fidei consentientes; et apud Ambrosium et Isidorum christiano nomine censili.

SANCT. AUGUST. VI.

ómne malum adversum vos, mentientes propter nomen meum, gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cœlo (Matth. v, 11, 12). Memento quia nostræ religionis Apostoli ibant gaudentes conspectu concilii: quoniam digni habili sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. v, 41). Nullus ergo mæroris locus esse debet, ubi tanta letitia succedit.

a

CAPUT XIII. Ignavia obtentus refellitur. Torpor vel ignavia dicit, Si lectioni continuato studio semper insistis, oculorum caliginem incurris : si indesinenter lacrymas fundis, ipsos etiam oculos amittis si protelatis vigiliis psalmorum censum persolvis, insaniam capitis acquiris: si quotidiano labore te conficis, ad opus spirituale quando consurgis? Sed virtutis exercitium respondet, Quid tibi ad hæc proferenda tam longa temporum proponis spatia? Numquid scis si crastina vivas? Imo etiam si vel unam horam in hac vita facias, ignoras. An forte mento excidit quod Salvator in Evangelio dicit, Vigilate quia nescitis diem neque horam (Matth. xxv. 13)? Quapropter discute corporis inertiam, semperque memento, quia regnum coelorum non tepidi, non molles, non desides, sed violenti vimque facientes (a) diripiunt.

1

CAPUT XIV. Instabilitatis obtentus solvitur. Dissoluta vagatio dicit, Si Deum esse ubique credis, cur unum singulariter locum, quo tanta mala perpetran tur, custodis, et non potius ad .lia transis? Sed stabilitas firma respondet, Si ita est ut asseris, quia ubique Deum esse fateris: ergo nec iste locus deserendus est, qucm fugere appetis; quia et in ipso Deus est. At, inquis, meliorem inquiro, meliorem invenio. Sed respondeo: Numquid meliorem, aut etiam talem invenis, qualem diabolum et hominem perdidisse cognoscis? Memor esto itaque, quia primus angelus de cœlo ruit, et primus homo de paradiso expulsus ad ærumnam hujus sæculi pervenit (Gen. III, 23). Attende quia Lot exercitio malorum probatus, inter Sodomitas sanctus fuit in monte vero securitate torpens, ebriatus cum filiabus peccavit (Id. XIX). Quod videlicet vagationis tædium adhuc alteram speciem reddit, dum quosdam etiam in uno loco perseverantes a spiritualibus retrahens, vel terrenis negotiis implicare, vel rebus vilissimis satagit occupare: contra dicta Apostoli perpetrans, qui ait, Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. 11, 4); et rursum, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agile (1 Thess. v, 17, 18).

[ocr errors]

CAPUT XV. Desperationis colloquia_pluribus exemplis infirmantur. Desperatio dicit, Quæ et quanta commisisti, quam gravia crimina, quam numerosa delicta, et pene in melius necdum vitam mutasti necdum conversationem utiliter correxisti! ecce enim, ut cernis, mala semper consuetudine obligatus teneris. Conaris exsurgere, sed peccatorum oneribus prægravatus relaberis. Quid ergo`agendum est, quando de præteritis certa damnatio imminet, de præsentibus emendatio nulla succurrit; nisi ut non amittantur rerum temporalium voluptates, dum consequi nequeunt futuri sæculi oblectationes? Sed spei fiducia respondet, Si de criminibus et delictis agitur, ecce David adulterio simul et homicidio reus, de inferni faucibus Domini miscricordia describitur liberatus (II Reg. x1). Ecce Manasses omnium peccatorum nefandissimus, illeccbrosissimus impurissimus ac sordidissimus,

quoque et sceleratissimus, per pœnitentiam de moric ad vitam rediit (II Paral. xxxm, 12). Ecce Maria Magdalene innumeris fornicationum sordibus inqui. nata, ad fontem pictatis anxia currens, Dominique vestigia lacrymis rigans, capillis detergens, deosculans quoque et lambens, unguentoque perungens, ablui promeruit (Luc. vn, 37-47). Ecce Petrus negationis suæ vinculis astrictus, amarissimis lacrymis

1 Forte, excute; et, ut est apud Ambrosium et Isidorum, torporis.

Sic Mss. At editi, peccatorum.

(Trente-cinq.)

infidelitatis nodos resolvit (Luc. xxn, 62). Ecce seditione simul et effusione fraterni sanguinis latro obnoxius, unius hore momento, unaque confessionis voce de cruce ad paradisum transiit (Id. xxm, 42). Ecce Saulus Ecclesiam Dei persequens, multos pro nomine Christi perimens, et, ut ita dixerim, martyrum cruore totum se inficiens, apostolus factus, in vas electionis est commutatus (Act. ix, 1-20). Ubi ergo tot tantaque præcedunt exempla, dent1 locum. desperationis mala colloquia cum etiam scriptum sit, In quacumque die peccator conversus ingemuerit, salvus erit (Ezech. xvm, 21). Et rursum, Nolo mortem impii, dicit Dominus (Id. xxxm, 41). De conversatione vero in melius nequaquam mutata, quid aliud respondeam; nisi ut quod heri quisque non egit, agat liodie dum adhuc vivere licet? Nec differat de die in diem (Eccli. v, 8), dum nescit si vel unam diem correctionis habeat semperque pro viribus desuper acceptis, pravæ consuetudini resistens, dicat mane et vesperc, Nunc cœpi, hæc est mutatio dexteræ Excelsi (Psal. LXXVI, 14).

CAPUT XVI. Avaritiæ mala. Paupertatis volum. Avaritiæ medicina. Cupiditas dicit, Valde sine culpa es, quod quædam habenda concupiscis : quia non multiplicari appetis, sed egere pertimescis, et quod male alius retinet, ipse melius expendis. Sed mundi contemptus respondet, Ista nec apud homines sæculares sine periculo vel offensione procurantur, quia quanto quisque amplius habere cœpit, tanto amplis habere concupiscit fitque ut moduin in corcupiscendo non habeat, dum innumeris hujus sæculi curis deservire festinat : ut enim ait Scriptura, Avarus pecuniis non impletur (Eccle. v, 9). Quæ nimirum quam sit detestanda, Paulus indicat, dicens, Et avaritià, quæ est idolorum servitus (Coloss. 11, 5). Quam sit noxia, idem exponens ait, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqucum diaboli, el desideria multa et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem (1 Tim. vi, 9). Quam sit detestanda, quidam sapiens denuntiat, cum dicit, Avaro mihil est scelestius (Eccli. x, 9). Quam sit noxia, Jacobus aperit dicens, Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis quæ adveniunt vobis. Divutia vestræ putrefactæ sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt: aurum el argentum vestrum æruginavit, et ærugo corum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis (Jacobi v, 1-3). Sed nec Redemptor noster præterire voluit cupiditatis malum quam noxium esset. Ait enim, Difficile qui pecunias habent, in regnum cœlorum intrabunt (Matth. XIX, 23). Et rursum Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum coelorum intrare (Marc. x, 25). Si igitur sæcularibus viris ita est periculosa cupiditatis industria; quanto magis illis periculosior, qui habitu et conversatione jam sæculares esse desierunt, qui totum quod vivunt, Domino esse devoverunt ad quos specialiter Redemptoris transeunt verba, quibus destrui possit morbus avaritiæ : Nolite, inquit, solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid operiamini: hæc enim omnia gentes inquirunt. Quærite autem primum regnum Dei el justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis (Matth. vi, 31, 33). O quam beata, o quam secura, o quam amplectenda sententia! Nullus in hac vita ita securus est, ut ille qui nihil præter Christum appetit possidere. Cuncta quæ sunt necessaria, sub hac sponsione probatur habere sicut Paulus ditissimus pauper dicebat, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. vi, 10): omnia, non utique superflua, sed tantum necessaria, ipso confirmante, ac dicente, Habentes victum el vestitum, his contenti simus (1 Tim. vi, 8). Dicis forte, Ideo a sanctis religiosisque viriş plura habenda sunt, ut melius ab ipsis quam a popuJaribus erogentur Christi pauperibus. Et ego consentio; sed prælatis, non autem subjectis. Quos maxime illud mulieris Lot exemplum deterret, quæ dum post

Id est, cedant tamen apud Ambrosium, non dent.

1100

tergum a Sodomis exiens respexit, în statnam salis conversa spiritum efflavit (Gen. xix, 26). Unde et Christus tale quid præcavendum denuntiat dicens, Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno cœlorum (Luc. ix, 62). Hine Petrus ait: Melius erat illis non cognoscere viam justitia, quam post cognitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato. Contingit enim eis illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum suum; el, sus lota in volutabro luti (II Petr. 1, 21 et 22). Qui nimirum avaritiæ morbus nunquam melius compescitur, nisi cum dies mortis sine oblivione meditatur cum qualis post modicum in sepulcro futurus sit homo, considerat. Hoc certe fixum manebat in illius memoria, qui dicebat, Homo putredo, et filius hominis vermis (Job xxv, 6). Hoc ab illius mente non recesserat, qui dicebat, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis (Eccli. vu, 40). Quid tune, rogo, quid tunc divitiæ conservate proderunt? Audi quid: Nudus egressus sum de utero matris meæ, nudus revertar illuc. Audi quid : Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (Job 1, 21; 1 Tim. vi, 7).

CAPUT XVII. Adversus obdurationem Obduratio dicit, Si ea quae possides egentibus tribuis; unde subjectos absque pecunia nutris? Sed misericordia respondet, Si Apostoli modum in hac parte tenueris, utraque perficere valebis. Hinc enim idem ipse ad Corinthios. ait: Si voluntas prompta est, ex hoc quod habet accepta est, non secundum quod non habet: non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate : in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas : sicut scriptum est, Qui multum habuit, non abundavit, et qui modicum, non minoravit (I Cor. vi, 12 15; Exod. xvi, 18). Ilinc quidam justus prolem dilectam admonet dicens, Si multum tibi fuerit, abundanter tribué; si autem exiguum, et hoc ipsum libenter impertire (Tob. iv, 9). Hinc quoque incarnata Veritas dicit, Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. x1, 41). Audite, obdurata præcordia: Judicium sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam (Jacobi 1. 13). Quo contra per prophetam Dominus admonet, dicens, Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum. operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isai. Lvin,7). Memento quid purpurato diviti contigerit, qui non ideo damnatus est, quod aliena tulerit, sed quod egenti pauperi sua non tribuerit: et in inferno positus. ad petenda minima pervenerit, qui hic parva negavit, (Lúc. xvi, 20-24); quid etiam ad sinistram positis judex coeli dicturus sit: Ite, inquit, in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus : esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; et cætera quæ ibi terribiliter enumerantur (Matth. xxv, 41-43).

CAPUT XVIII. Mendacium per tacitas restrictiones nón vitatur. Nec mendacii pœna. Furtum et fraus quanquam gradus habeant locutionis, unum est tamen quod dicunt. Furtum enim dicit, Si aliena non tollis, ex proprio vel dives vel sufliciens esse non vales. Fraus dicit, Si cuncta quæ tibi prælatus servanda commisit, illibata consignas, et nec modicum quid reservandum existimas; unde vel propriis utilitatibus consulis, vel amicis et commilitonibus places? Sed innocentia ad utraque respondet, Melius est pauperem et insufficientem esse, nullique ex dato placere, quam aliquem lædere furto. vel fraude qui enim aliena quolibet modo injuste præripit, ipse sibi regni cœlestis aditum claudit. Unde et Prædicator egregius (4) quosdam redarguit dicens, Omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non

1 Hic et mox subaudi, proderunt.
↑ Sic nonnulii Mss. Alías, penuria.
(a) Modus loquendi Autperto usitatus.

magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Atque inter cætera subjungit, Neque furcs, neque rapaces regnum Dei possidebunt (1 Cor. vi, 7-10).

CAPUT XIX. Sequitur de eodem argumento. Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt: fallaci autem fit ingenio, mendacium vero simplici verbo. Fallacia igitur dicit, ut ex multis unum proferamus, cum in non dando aliquem illudere querit, Quid in petendo moras innectis? Non habeo quod tibi tribuere possim : celans utique in corde qui habet, vel quod sibi conservet, vel quod aliis si voluntas inest tribuat. Mendacium dicit, Omnino quod postulas non habeo: scilicet, non artificioso ingenio, sicut fallacia, sed simplici negationis verbo frustrans poscentem. Sed veritas ad utraque respondet, Nec artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet decipere quemquam quia quolibet modo mentiatur, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. 1, 11). Et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure (Apoc. xx1, 8). CAPUT XX. Ad cibos ut ad medicinam accedere. Ventris ingluvies dicit, Ad esum Deus omnia munda condidit: et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit? Sed ciborum parcimonia respondet, Unum horum quod dicis, verum est. Ne enim homo fame moreretur, omnia ad esum Deus munda creavit sed ne comedendi mensuram excederet, abstinentiam imperavit. Nam inter cætera sua mala, saturitate maxime panis Sodoma periit, Domino attestante, qui ad Jerusalem per prophetam loquitur dicens, Hæc est iniquitas sororis tuæ Sodomæ, saturitas panis (Ezech. xvi, 49). Quapropter sicut æger ad medicinam, sic ad sumendas dapes debet quisque accedere nequaquam videlicet in illis voluptatem appetens, sed necessitati succurrens. Hinc incarnata Veritas per Evangelium ait, Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrieta'e (Luc. xx1, 34). Quo contra de insatiabili Judæorum voracitate Apostolus dicit, Multi ambulant, quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum, qui terrena sapiunt (Philipp. m, 18, 19). Et rursum: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. vi, 15). Ille autem plene hoc vitium superat, qui in sumendis dapibus non solum parcimoniam teet, ut scilicet refectionem semper esurieus imperet; verum etiam accuratiores simul et suaviores epulas, excepta corporis infirmitate et hospitum susceptione, contemnit.

CAPUT XXI. Lætitia non est hujus sæculi. Inepta Letitia dicit, Utquid animi gaudium intus abscondis?, Egredere in publicum ketus, dic aliquid foris unde vel tu vel proximi rideant, fac eos latos tua lætitia. Sed moderatus mæror respondet, Unde tibi inest tanta lætitia? Numquid jam diabolum vicisti? numquid jam inferni pœnas evasisti? numquid jam de exsilio ad patriam venisti? numquid jam de tua electione securitatem accepisti? An forte in oblivionem venit quod Dominus dicit, Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. xvi, 20)? An forte memoria excessit quod idem alibi dicit, Væ vobis qui nunc ridetis, quia plorabitis et flebitis (Luc. 6, 25); quodque per Salomonem dicitur, Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13) et e contra per Evangelium, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v, 5): rursumque per Salonionem, Nescit homo utrum amore, an odio dignus sit, sed omnia in futurum reservantur incerta (Eccle. ix, 1)? Comprime ergo inanem letitiam, quia necdum evasisti poenalem ruminam. Nonne apud omnes insanus judicatur is, qui carcera

Ms. Regius, cum in nocendo dare,

Ms. Corbeiensis, quid.

Ms. Regius, lautiores.

libus tenebris reclusus gaudere conatur?

CAPUT XXII. Cavendum a multiloquio. Multiloquium dicit, Non ille reus tenebitur, qui plura quidem, sed bona loquitur: sed ille qui saltem rara, sed mala' dicere probatur. Cui discreta taciturnitas respondet, Verum est quod dicis; sed dum multa bona proferri videntur, sæpe contingit ut a bonis locutio inchoans?, ad aliquod pravum derivetur : hoc ipsum sancta Scriptura pronuntiante quia, In multiloquio peccatum non deerit (Prov. x, 19). At forte inter innumera verba declinantur criminosa. Sed numquid declinari poterunt inutilia atque otiosa, de quibus in futurum ratio erit reddenda? Tenendas ergo est modus in loquendo, et (a) ab ipsis nonnunquam utilibus verbis parcendum, sicut beatus Psalmista legitur fecisse. Dicit enim, Humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. xxxvII, 3).

CAPUT XXIII. Contra immunditiam. Immunditia dicit, Non est grande facinus sine concubitu maris et feminæ, vel propriis, vel alterius inquinari manibus. Sed integritas carnis respondet, Non sic ait Apostolus. Quid ergo ait? Neque immundi, inquit, regnum Dei possidebunt (I Cor. vi, 9).

cum

CAPUT XXIV. Contra luxuriam. Luxuria dicit, Cur te in voluptate tua modo non dilatas, quid te sequatur ignoras? Acceptum ergo tempus in desideriis perdere non debes: quia quam citius pertranseat, nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus noilet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset. Sed castitas illibata respondet, Nolo ignorare te fingas, quid post hanc vitam recipias. Si enim pie et caste vixeris, sine fine gaudebis: si vero impie et luxuriose, æternis incendiis subjacebis. Inde autem castius magis vivere debes, unde quam citius tempus acceptum pertranseat ignorare te dicis. Quodque in exordio generis humani ad hoc masculum et feminam Deum creasse profiteris, ut mutuis se amplexibus miscere deberent; omnino verissime dicis. Sed quia nubendi licentia quibusdam tribuitur, hoc est, qui virginitatem vel castimoniam vidualem nequaquam professi sunt; quibusdam autem non tribuitur, id est, qui virgines vel continentes esse decreverunt; fornicatio vero nulli impune conceditur, non attendis. An ut contemnendum putas, quod Apostolus lubricis dicit, Fugite fornicationem, fratres : quodcumque enim peccatum fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus` suum peccal? Quod si hoc parvipendendum existimas, audi quod postea in sempiternum deplores et gemas : Neque adulteri, inquit, neque fornicarii, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. (Ibid., xvIII, 9). O quam parva est concubitus hora, qua perditur vita æterna! Quod ergo emolumentum affert corpori, quodve tribuit lucrum, quod tam cito ducit animani ad tartarum?

CAPUT XXV. De munditia cordis. Spiritualis fornicatio dicit, Numquid damnandum aliquid agit-is, qui in corde libidini consentit, et ad opus concupite libidinis non pertransit? Sed munditia cordis respondet, Omnino delinquit, qui castimoniam animæ non custodit. Unde et auctor munditiæ in Evangelio dicit, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam machatus est eam in corde suo (Matth. v, 28). Quo contra (6) per beatum Job dicitur: Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem in me haberet Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis (Job xxx1,1 et 2)? Nisi enim auctori nostro cogitatio pravi consensus displiceret. nequaquam per Isaiam diceret, Auferte malum cogita tionum vestrarum ab oculis meis (Isai. 1, 16); et in Evangelio Pharisæis, Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. ix, 1)? Sed nec Paulus apostolus di

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »