ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

aut

ceret, Cogitationum, inter se invicem accusantium, etiam defendentium, in die qua judicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum (Rom. 11, 15, 16). CAPUT XXVI. Beatæ vitæ felicitas. Amor præsentis sæculi dicit, Quid pulchrius, quid honestius, quid venustius, quidve potest esse delectabilius, quam quod in præsenti vita quotidie cernimus? O quam mirabilis coeli camera in aere jucundo, in lumine solis, in augmento lunæ atque defectu, in varietate stellarum et cursu! quam oblectabilis terra in nemorum floribus, in fluctuum suavitatibus, in pratorum rivulorumque amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus, in vinearum foliis et botrionibus plenis palmitibus, in silvarum umbris et planis exitibus, in equorum et canum cursibus, in cervorum et caprearum saltibus, in accipitrum volatibus, in pavonum, columbarum, tariurumque pennis et collis, in domorum pictis muris et laquearibus, in organorum omniumque musicorum tinnulis cantibus, in mulierum venistis aspectibus, earumque superciliis et crinibus, oculis et genis, gutture et labiis, naso et manibus, atque extrinsecus adhibitis auro et gemmis distinctis monilibus, et si qua sunt alia quæ modo non recolit sensus! Sed amor patriæ cœlestis respondet, Si te ista delectant quæ sub cœlo sunt, si carcer ita pulcher est; patria, civitas et domus qualis est? Si talia sunt quæ colunt peregrini; qualia sunt quæ possident filii? Si mortales et miseri in hac vita taliter sunt remunerati; immortales et beati qualiter sunt in illa vita ditati? Quapropter recedat ainor præsentis sæculi, in quo nullus ita nascitur, ut non moriatur : et succedat amor futuri sæculi, in quo sic omnes vivificantur, ut deinceps non moriantur: ubi nulla adversitas turbat, nulla necessitas angustat, nulla molestia inquietat, sed perennis letitia regnat. Si quaris, quid ibi sit, ubi talis et tanta beatitudo persistit: aliter dici non potest nisi, Quidquid boni est, ibi est; et quidquid mali est, nunquam ibi est. Quod, inquis, illud bonum est? Quid me interrogas? A propheta et Apostolo definitum est: Quod oculus, inquiunt, non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt cum (Isai. LXIV, 4; I Cor. 11, 9). Ad hanc felicitatem multis sæculi divitiis constipatus David anhelabat cum diceret, Quid mihi restat in cœlo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 25)? Multis regalibus dapibus abundans dicebat, Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. xvi, 15). Et rursum, Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. x1.1, 3)? Rursumque, Heu me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)! Hinc et Paulus, Cupio dissolvi et esse cum Christo; multo enim melius (Philipp. 1, 23).

His ita decursis, quanquam multa prætermiserim, tamen, ut mihi videtur, hostis nostri fornicantis castra monstravi, quibus pie viventes in Christo Jesu non desinit impugnare. Sed nec his contentus diabolus ad alia convertitur argumenta, dum quibusdam in somnis sæpius vera pronuntiat, ut eos quandoque ad falsitatem pertrahat, dum dormientes ante horam vel tempus exsuscitat, ut eos vigiliarum tempore, gravissimo somno deprimat, cum psallentes atque orantes sibilis, stridoribus, latratibus diversis et inconditis vocibus, jactis etiam lapidibus vel stercoribus perturbat, ut eos quoquo pacto a spirituali opere retrahens, inanes efficiat. Tu autem, homo Dei, vigilanti studio altende quæ dico, et mihi magis adhuc stupenda narranti tidem præbeto *.

1

CAPUT XXVII. Diaboli inaudita tentatio. Cur perMs. Regius, în botris.

Sic Mss. At editi, quid enim mihi est ?

Alias, fortia castra. Sequimur Ms. Germanensem, cui favent plerique. At Regius, hosti nostro formidatio magna facta est; castra enim, etc.

In uno Ms., sic clauditur, el veritati quæ te vocat et blande admonet fidem præbeto. Vide aliam clausulam apud Ambrosium et Isidorum

missa. Cujusdam relatione nuper cognovi quod dico. Vir quidam religiosus atque in monachico habitu constitutus, nostro nunc tempore antiqui hostis est inaudita tentatione pulsatus: ita ut idem malignus spiri. tus vestimentorum ejus particulas extra illum etiam compositas immunda colluvione crebrius fœdaret ; quæ in tantum erat horrenda, fetida et noxia, ut pars vestium quam tetigisset, nulli deinceps esset usvi apta, quanquam fuisset abluta. De quo cum interrogatus fuissem, cur omnipotens Deus talem versuto serpenti potestatem in euni dederit, respondi : Ut cordis ejus immunditiam foris ostenderet; quod nunquam in exteriori habitu fecisset, nisi interiorem omnino corrupisset, scilicet aut infidelitate et blasphemia, aut certe inani et vana gloria. Sanies quippe intus in corde, foras per vestimenta manavit. Quem, quia longe positus erat, ego quidem non vidi; sed tamen, ut arbitror, hæc in illo vere prævidi. Quod si non est ita, numquid tamen factum putatur sine causa? Est propterea gestum, ut in eo munditiam cordis fœditas illa servaret, ne harc callidus hostis inanis gloriæ macula fœdaret: sicuti Paulus, ne de magnitudine revelationum tumeret, stimulum carnis accepit (II Cor. xII, 7) Sit itaque horum quodlibet. Aut certe si non fuerit, numquid tamen quod extremum positurus sum, verum non erit? Verum est omnino, verum est quod dico: non esse colluvionem illam extrinsecus animæ noxiam, si ipsam servare studuerit intus cordis munditiam.

CAPUT XXVIII. Perfectum esse quempiam posse in patria. Quis vere suis renuntiet. Quo sensu nemo propheta acceptus in patria. Regulæ Benedictinæ præconium. Interea, sicut tu ipse indicare curasti, audio quosdam apud vos dicere, non posse aliquem in patria suæ nativitatis perfectum esse: illud in argumentum assumentes quod Dominus dixit, Nemo propheta acceptus est in patria sua (Matth. xm, 57). Quos primo oportet ratione veritatis refelli; et sic demum qualiter intelligenda sit prolata sententia demonstrari. Audiant igitur patienter qui hæc dicunt, quia dum sensum sacræ Scripturæ prudenter non considerant, pene omnes sanctos contemnunt. Si enim ita est ut asserunt ergo quotquot ex Romanis conversi, apud Romanos degunt; quotquot ex Græcis, apud Græcos; quotquot ex Italis, apud Italos; quotquot ex Iberis, apud Iberos; quotquot ex Germanicis, apud Germanicos; quotquot ex Aquitanicis, apud Aquitanicus; quotquot ex Britannicis, apud Britannicos; quotquot ex Anglis, apud Anglos religiose vivunt, imperfecti erunt. Ecce Paulus et Antonius ex Thebris, apud Thebaos perfecti sunt: ecce Hilarion ex Palæstinis, apud Palestinos perfectus est: ecce Macharius ex Ægyptiis, apud Ægyptios perfectus est: ecce Oxirincus civitas, ex propriis civibus tota perfecta est ecce, ut ad (a) vicinos nostros veniamus, Protasius et Gervasius in propria hac Mediolanensi civitate propriaque domo manentes, ac per decem annos monachorum vitam exercentes, ita perfecti sunt ut martyres fierent. An forte sola vestra provincia extra hanc regulam erit excepta: ut non de propriis, sed tantum de extraneis habeat monachos? Satagendum igitur magis est, ut ubi quis fuerit, juxta perfectorum regulam vivat: non parentum, non propinquorum, non affinium illecebris, a via perfectionis declinet. Sic certe juxta Servatoris sententiam, patri matrique, fratribus, sororibus, uxoribus, filiis, domibus, agris et cunctis quæ possidet renuntiare valebit (Matth. XIX, 29). Hoc autem dico non quo secessores, qui de regno ad regnum, de publico ad eremum transeunt summa laude non ducam: sed quo illos etiam qui magis affectibus patriam fugiunt quam gressibus, lelices atque perfectos ostendam.

Obsecro itaque illos, qui hæc apud vos fieri posse

1 MSS., Salvatoris.

(a) Benevento enim, ubi degebat Autpertus, viciau est Mediolanum, si cum Oxirinco comparetur.

denegant, ut vigilanti studio considerent, cur non dixerit Dominus, Nemo propheta perfectus est in patria sua. Sed ibi quid aliud intelligendum est, nisi quia non acceptum dixit, nequaquam receptum? quodque de antiquis Prophetis et se ipso dictum intelligi voluit, qui apud incredulos Judæos non fuerunt accepti, sed magis spreti, Stephano ad eos dicente, Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? qui prænuntiabant de adventu justi, cujus vos nunc homicide et proditores fuistis (Act. vit, 52). Quis autem non videat quantæ temeritatis, quantaque sit præsumptionis, aliquem sibi prophetæ nomen assumere? Tu igitur cum charitatis affectione tales redargue, et

juxta regulam patrum vivere semper stude, maxime autem sancti confessoris Benedicti. Non declines ab ea quoquam, nec illi addas quidpiam, nec minuas. Totum enim quod sufficit, habet, et nusquam minus habet cujus verba atque imperia sectatores suos perducunt ad cœli palatia. Ecce, frater charissime, inter cæteras meas occupationes hunc tibi sermonem nocturnis horis, licet inculta venustate, dictavi atque conscripsi: quem quia epistolarem modum transire cognovi, libellum potius De Conflictu vitiorum atque virtutum nuncupare malui: in quo si ædificationis aliquid repereris, hunc legendum et aliis tradere debes.

[merged small][merged small][ocr errors]

CAPUT PRIMUM. Vitia tria declinanda. Sobrietatis laus. Ebrietatis mala. Vini usus. Ad quid utilis. Quare sace dotibus inhibitus. Ebrietatis incommoda. Scripturæ quibus hoc vitium damnatur. Cr pula lugentibus in exsequiis ab amicis ingeritur. Corpori animoque infesta ebrietas. Cum mortalium mutabilis mens vel bonis aliquando vel malis intentionibus delectetur, plerique seu pœnitudine malorum ad actus bonos, sive socordia mentis ex bonis ad malos præcipites transferan tur; disputandi materias morum ponderatoribus gignunt, quibus agnitis correcti lætentur, inconvertibiles autem in suis iniquis moribus confundantur. Difficilius namque bonorum appetitores invenias, quam malorum desertores: quia quamplurimis et pene cunctis mortalibus dulcia sunt magis ea quæ carnem fovent, quam quæ a vitiis frenant. Et quoniam studii commoda a nobis suggerenda sunt honestatis, admonemus in tali proposito militare volentem, segnem, somnolentum atque temulentum esse non debere: quoniam ab his vitiis tribus nisi quis fuerit declinatus, securus nunquam esse potest vel tutus, imo et periculis omnibus, et ipsi etiam morti erit is semper obnoxius. Fortitudo enim inimicum opprimit, vigilantia tendentibus insidias obstat, sobrietas vero præparatum cor hominis facit. Propterea enim Dominus Deus noster paterno affectu per Prophetas et Apostolos suos nobis præcepit, ab omnibus vitiis, et maxime ab ebrietate, quæ omnium vitiorum gurges est, penitus abstinere. De cujus vitii malo volumus lectori aliquanta proferre, quem tantum monitis hortamur animum intentum apponere, et sermoni nostro, etsi minus lucenti quam auditus exigit eloquentium, veniam dare. Suademus enim auditores rationem dicti debere advertere, non fucum spumantis sermonis, aut artificiosam eloquentiam exspectare. Unde primitus propter libelli titulum vel decorem, fructus et bona sobrietatis in quantum possumus proferamus; et postea ebrietatis indecoras molestias publi

cemus.

Sobrietas namque castitas est sensus et mentis, membrorum omnium corporisque tutela, castitatis pudicitiæque munimen, pudori proxima, amicitiae pacisque serva, honestati semper conjuncta, criminum vitiorumque omnium profuga, recti judicii tenax, memoriæ recordationisque inseparabilis sapien tia, secretorum custos, arcani velamen, lectionum et doctrinæ capax, studiorum et artium bonarum discipula pariter et magistra, ingeniorum capiendorum pedissequa, bonæ faina semper avida, in cogitationibus salubria atque utilia creans, virtutis singulare

forte, honestis.

Ms. Regius, materiæ.

auxilium, cuncta cum ratione disponens, in congregatione honestorum se ipsam semper ingerens. Sobrietas temeritatem fugit, pericula cuncta declinat, mutuis officiis obtemperat, superbiam detestatur, domum familiamque cum moderatione gubernat, fidem sibi committentibus serval, et, ut summatim breviterque dicam, sobrietatis perseverantia inæstimabilis est animi fortitudo: omnes eam virtutes, et omnes laudum semper tituli concupiscunt, quia sine ipsa ornari aut placere non possunt.

E contra ebrietas ab animæ injuria incipit, et flagitiorum omnium mater est, culparum materia, radix criminum, origo omnium vitiorum, turbatio capitis, subversio sensus, tempestas linguæ, procella corporis, naufragium castitatis. Ebrietas temporis amissio est, insania voluntaria, ignominiosus languor, mentis sanæ debilitatio, turpitudo morum, dedecus vitæ, honestatis infamia, animæ corruptela. Ebrietas, ut cernimus quotidie, amplarum familiarum plurimos labefacit, et cura gubernationis destitutos, parentum avorumque suorum bene diuque congregata atque ingenti pretio comparata. vili nummo distrahere facit. Ebrietas in utroque sexu cuncta mala semper appetit, et nefanda commit it. Ebrietas timorem Dei aufert, futurum Dei judicium de corde se habentium Lollit. Ebrietas, ut ait Apostolus, régna cœlestia appetentibus denegat (I Cor. vi, 10). Ebrietas temulentis tempora furatur, dies subripit, depositi sui non reminiscitur, et ante illum posita nec mente nec oculis contuetur: famulo vero non solum fidem aufert, sed etiam fraudum el servitutis officio inutilem facit; et alia mala quæ comprehendi non possunt.

Et quoniam ab aliquantis vini non temperatur usus, sed potius appetitur excessus; habitus corporis et vita periculum, et opinionis ac famæ gravissimum acquiritur damnum. Nam fomentis corporalibus provisum est vini munus abutentibus penitus interdicitur, et sobrietatis disciplina custodienda sancitur. Est quidem in multis vitæ mortalium vinum necessarium, debilem stomachum reficit, vires deficientes reparat, algentem frigore calefacit, vulneribus infusum medetur, antidotis etiam diversisque medicaminibus adjunctum salutem operatur, tristitiam removet, languores omnes animi delet, lætitiam infundit, convivas honesta miscere colloquia facit: paulo amplius vero sumptum, potanti quodam modo convertitur in venenum. Propterea enim vini abstinentiam sacerdotibus primo et Levitis a Domino legimus imperatam, quia oportebat ut illi primitus sobrietatis modum observandum susciperent, qui cæteris mortalibus non dictis, sed factis præcepta divina observanda trade

Ms. Regius, male sana debilitatio.

[ocr errors]

rent, et castitatis et sanctitatis moribus adimplerent, Levitico libro dicente, Et dixit ad Aaron, Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, et quando intrutis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationibus vestris (Levit. x, 9). Ezechiel quoque propheta similiter dicit, Et vinum non bibet omnis sacerdos, cum introire cœperit in atrium interius (Ezech. XLIV, 21). Auctorum vero sæcularium quamplurimi sobrietatis præcepta libris plurimis ediderunt: quorum assertiones contra ebrietatis vitia non proferimus, quia humana decet divinis, non divina humanis testimoniis confirmari. Quare debet congrua observatione sobrietas cum sacerdotali affectu certare: quia qui non sobrius accesserit ad divina majestatis altarium, sentiet immatura: mortis interitum. Quicumque enim ho more sacerdotali præditus, proximus fuerit ebrietati, vicinus est ultioni. Et in eos qui Deo proximant, si fuerint temulenti, procul non sunt vindicte que sacviant. Ergo quisquis divino munere sacerdos constitutus, viuolentus accesserit ad sacramenti celebrationem, mortis consequende non habet dilationem. Contrarius namque est unicuique rei semper excessus et in quocumque sexu nimietas adhibita fuerit, vitium facit. Quare quidquid immoderatum indisciplinatumque est, proximum ruinæ consequitur casum; quia ubi nodus non est, periculum totum est: quæcumque res non habet temperamentum, præcipitat in exitium.

Sic itaque dum quisquis immoderatus, convivioque medius, amissis modestiæ frenis, insana fuerit ebrietale prostratus, aversos respicit nutantes, quos integros videre nequivit, aut sermone longo superflua verba emittit, et vana dicta componit, male clamans, et bene sibi sonans, vultu dejecto supinus accumbit, vomens et sui omnino nescius, spectaculum convivio præbet : et dum nihil consequitur sanum, nullo alio cogente praeter vinum, cordis sui arcana patefacit, et amicorum sibi commissa secreta in medium prodit. Ad universa autem vel crudelitatis vel turpitudinis facinora perpetranda facilis invenitur, cui nulla sobriæ mentis ratio, sed ebrietas dominatur. Assumit inter pocula injusta certamina, et nullis stantibus Causis asperam excitat rixam : quia interponendo verba vana, aliorum sana dicta non patitur, et in contumeliam erigitur convivarum, et crimina proxi

morum.

Ista, lector ut libenter accipias, admonendum te credidi. Quare lege caute Petri apostoli epistolam ad Gentes, Pauli ad Romanos, ad Corinthios primam, ad Ephesios, ad Thessalonicenses, ad Titum. Præterea ad ebrietatem cavendam Dominum nostrum Jesum Christum audi in Evangelio dicentem : Attendite vo◄ bis, ait, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. xxi, 34). Et Dominus servo irascitur, cui multas plagas in adventu suo imponere comminatur. Quare abstinete vos talia agentes vel facientes, abstinete vestram insaniam, et homines vos humanos cognoscite, et tantam turpitudinem a vobis abjicite, et ebrietatis crimina totis viribus declinate. Rusticanum quidem, sed sanum dictum advertite: Vinum medicamentum; plus justo sumptum venenum esse cognoscitur. Tantam ergo turpitudinem a vobis abjicite, et ebrietatis crimina totis viribus declinate. Jucunditati, non ebrietati creata est vini natura (Eccli. XXXI, 35); per cujus moderationem sitis exstinguatur, non tamen ut usque ad ebrietatem bibatur. Fugite crapulam, ea loquentes aut facientes, quibus sobrii non erubescant. Fugite crapulam, quæ solis lugentibus a consolantibus amicis vel proximis in exsequiis ingeritur. Dolor enim amissi funeris sine vini quavis nimietate temperari non potest. Tu vero, o homo incolumis, quotidie vino cogente desideras vomere et tanto repleris, quanto possent plurimi cum jucunditate lætari, et sobrie saturari. Non consideras turpe esse, plus sibi velle inferre hominem, quam capit, nec stoinachi sui nosse mensuram? Non

1108 consideras ebrietati devinctum, suæ potestatis esse non posse? Utquid potando facis excessus, nisi ut per provocationem vini insolescas in pejus? Nascitur ex hac potandi infelicitate inter provocatos et provocantes ignominiosa certatio, et vincenti est turpitudo deterior. Ex hoc enim multorum membra cibos recusant, et vino dedita, pracoqua debilitate et cruda senectute marcescunt, et adhuc ætate virides tremula vibratione quassantur. Inde pulmones ustione vini quotidiana putrescunt, et per ora veluti mortuorfum spiritus tetros mittunt. In his ergo talibus non ratió ulla, non ullum gerendæ vitæ consilium, non gestorum aut lectionum memoria, nec ulla artium aut industrie providentia: utpote quem prandio accom bentem solis occidentis videt occasus, et coena pernoctantem insperatus occupat dies, et dum jugi anientia die nocteque discumbendo dormitat aut bibit, in hac vita adbuc positus quotidie sepelitur.

CAPUT II. Dominicæ virgines regulis instruuntur. Vigili funebres Sed quid jam dicam, vel quid taceam? Hujus igitur ebrietatis si quidpiam in feminis ceciderit, quæ virilem sexum superius tactis criminum molibus oneravit, nihil tacendum est, imo laborandum est, ut et quæ tales sunt feminæ, hæc divina admonitio corrigat, et sobrietas metu correptionis ab ebrietate compescat. Sed quoniam in admonendis viris, a sacerdotibus et levitis vel ministris hujus libelli opusculum inchoavimus, merito convenienterque in feminil m sexum admonendum a dominicis sacrisque virginibus sumamus exordium : quo generaliter omnis dignitas vel sexus ab hac admonitione inexcusabilis habeatur. Dominica virgo debet agnoscere, quibus præceptis conveniat insistere, vel à quantis vitiis debeat abstinere, si vult et in sæculo posita cum Deo, et cum eodem post hujus vitæ resolutionem in claritate cœlesti regnare. Dominica virgo primitus publicos debet vitare conspectus, et platearum frequentiam declinare, atque in domo posita lanificio insistere vel lectioni divinæ. Dominica virgo, in feminarum laicarum conventu sedens vel consistens, ne verbis scurrilibus neque lubricis earum aut canticis præsentiæ tuæ copiam facias; sed magis fugias, oculos tuos auresque concludas: ne Dei timore privata, diabolicas cogitationes sensibus tuis immittas, quibus in brevi forte dispereas. Dominica virgo nec ornatu capitis, nec habitu comæ, nec oculis erectis aut ketis, sed pronis ad terram cum vultu procedat: ne in serviles indurata amores, etsi ipsa non pereat, aliis causa perditionis existat. Oculorum enim cupiditas quos animæ interitus faciat, evangelica vox nobis pronuntiat (Matth. v, 29). Dominica virgo ab omni inverecundo sermone vel risu se debet penitus abstinere, et cum silentio et disciplina omnem viam suam ornare. Dominica virgo, quæ vultum suum ob splendorem genarum aliquo fuco infecerit, in Isaia propheta de filiabus Sion promissam sententiam pertimebit (Isai. m, 16, 17). Dominica virgo, ut de viduis Apostolus docet, aut sermone garrula, aut loquacitate verbosa, vel curiositate superfua, casta non potest judicari (1 Tim. v, 15), imò prostituta ad luxuriam alios magis accendit. Dominica virgo, nulli te virorum, cujuslibet ætatis, sine gravissimarum mulierum præsentia, singulari habitaculo vel colloquio credas: et cum sola in tabernaculo consistis, clausis super te januis sedeas, nullique virorum pulsanti facile januam tuam pandas; ne forte in suspicionem turpissimam, aut in pudoris tui naufragium cadas. Dominica virgo, in locis, in quibus viri cubant, non debet accedere; ne ipsa se velut scortum credatur suis corruptoribus præbuisse. Dominica virgo, male docentis miserabilisque vitæ feminæ, aut aliquando sinistra opinione vexatæ, consortium colloquiumque declina: quoniam corrumpi mores bonos colloquiis malis Paulus apostolus docet (I Cor. xv, 33). Dominica virgo, ob exstinguendas libidinis vel omnis lascivie flammas, jejuniis et abstinentiæ

debet operam dare, orationibus die noctuque insistere, si cupit et laqueos et insidias diaboli insidiantis evadere, et ad promissa virginitatis præmia pervenire. Dominica virgo, omnem fratrem, quem vitandum mala fama commendat, nimis fuge, et quanEm potes, ab eo vel ab ejus conviviis tuos accessus declina. Dominica virgo non nesciat, ex convivali colloquio inolescere libidinis vitia, et exinde ad fornicationis veniri peccata. Dominica virgo, ut cito concludam, ab omnibus illecebris gula abstinens esse debet, et parco victu vel potu debet esse contenta, et honesta taciturnitate semper ornata. Dominicam virginem Dei beneficium est irasci nescire, nosse magis iracundiam cohibere, cunctis benignam existere, oculis non annuere, dolo et malitia linguam non fabricare, alienæ domus secreta nec auscultare nec prodere, avaritiam cupiditatemque fugere, sibi deposita non negare, in usuris pecuniam non habere, sorori culpam ex corde dimittere, scandalum nulli apponere, tribulatis consolationem præbere, infirmantibus ministrare, detrahenti alteri non consentire, sed a detractione se penitus abstinere. Dominicam virginem in ecclesia cu silentio stare debere, et nihil legis docere, Apostolum audi foquentem : Mulieres in ecclesia taceant: turpe est mulieribus loqui in ecclesiis. Item ait: Mulieres in silentio discant. Item: Mulieribus docere non permitto (1d. xw, 34 et 55; 1 Tim. 1,11et12). Si ergo mulieribus turpe est docere, aut in ecclesia loqui; quanto magisvirginibus quas castitatis Deo promissæ cura professioque constringit, ut eas magis alia in bonis operibus imitentur? Dominica virgo ne quid pravum aut scurrile aut simulate loquatur, et omne mendacium ex ore suo penitus eradicet. Loquentes enim mendacium Dominus perdet, ut in quinto psalmo David, et ejus filius in libro Sapientiæ docet (Psal. v, 7; Sap. 1, 11). Dominica virgo quantam fidein debet in omnibus exhibere, tantum caveat jurare de his quæ egerit propter veritatem confirmandam juramenta persolvere (a). Ne in totum aut omnino juret (Matth. v, 34), Dominum agnoscat in Evangelio præmonentem. Dominica virgo furta fraudesque facere, aut falsa testimonia dicere, aut ea facientibus consentire caveat: quia ea committentes beatus Paulus objurgat (I Cor. vi, 8; Rom. 1, 32). Dominica virgo matronalibus conviviis, quibus viri miscentur, interesse declinet; ne concupiscentiæ peccatum secum inter pocula loquentibus viris importet. Dominica virgo, contra omnes sonos musica arte prolatos, contra cuncta cantica sæcularia, contra omnia que dulciter delectentur audire, aures et cor tuum conclude: ne diabolicum melos Christi de corde ejus abscindat amorem. Dominica virgo, motibus flexibusque saltantium, cymbalistriarum vel tympanistriarum, omniumque virilium ludicrorum, quantum potes, vultum tuum averte ne cujuslibet eorum repentino amoris telo percussa, graviter incipias interire. Dominica virgo non tantum ne superbiat aut litiget, caveal; sed etiam a superbientibus et litigantibus, quantum potest, procul abscedat: Superbis namique Deus resistit, humilibus autem dat gratiam, Salomon in Proverbiis clamat (Prov. xxix, 24). Dominica virgo nec sermonis jactantia, nec divitiis, nec generis nobilitate se debet extollere; sed in humilitate et paupertate spiritus Christ accepta debet quamdiu vixerit permanere. In judicio enim Dei non tales, sed actus proprii pensabuntur, ex quibus singuli mercedem sicut gesserunt, non sicut nati sunt, reportabunt. Dominica virgo vigilias funebres vel cæteras quæ in privatis domibus eveniunt, debet effugere, ubi præcipue sine discretione sexus commixti conveniunt. Dominica virgo quæ secundum proprias vires nulla porrigit, non potest ancilla Dei vel dici vel credi. Sed, ut breviter dicam, dominica virgo quæ pudoris sui Domino promissi custodiam gerere nititur, nec incessu notabili, nec nutu aut dicto molli, nec otiositate verbi, nec corpore, nec mente debet omnino peccare.

(a) Supple, curet, aut quid simile.

CAPUT III. Vinolentiæ crimina in virginibus vel semi- ̧ nis. Ebrietatis mala universim perstringuntur.Cur a sacer dotibus exorsus fuerit auctor. Et quoniam quæ admonendis virginibus sacris dicta sunt, credamus posse sufficere, ex quibus præceptis etiam Dei servis vel laicis cunctis conveniat observare : jam debemus ad vinolentie crimina enumeranda venire. et docere ebrietatem cuncta vitia superare. Ipsis primo virginibus ebrietas castitatis promissa implere non permittit; quia sanctæ pollicitationi in utroque sexu inimica semper exstitit: et ideo ebrietas pudori comes esse non potest, quia nec castitas fuit aliquando socia temulentiæ. Sobrietas in feminis ad terram deponit aspectum ebrietas autem amisso pudore inverecundos erigit vultus. Sobrietas enim cum summa trepidatione irreprehensibile, et cum silentio propinquum emittit verbum ebrietas impudoratum facit feminc et sermonem et vultum: Elicit namque atque extorquet ebrietas infandam, inverecundam de omnibus se habentibus vocem, et cui subrepserit per aviditatem nimietas vini, nullum potest habere tacendi pudorem ex qua temu. lentia membrorum consequitur infirmitatem. Et ita fit, ut sicuti navis validissimi maris fluctibus scopulo illisa comminuitur; ita feminæ corpus ac mens grandi vini procella illisa, membris omnibus dissolvatur. Namquæ naturaliter firma figere non potest gradiendo vestigia; quomodo incedere valebit, cum vini fuerit ingenti procella percussa, lapsabunda 1gressu ac innuens, semper contortis oculis resupina, aut inclinata cervice, famula regente pedissequa de temulentiæ suc culpa ? Ibi sanitas et cura domus nulla vel fami li gubernatio, lingua balbutiens sermonis officio pri vatur, aut in vocem prorumpere volens, non tantum non intelligitur, sed etiam ab audientibus deridetur. Est autem mente alienata, et sui omnino nescia, cui cultus capitis vergit in partem, et seminudam monstrat videntibus cervicem, et omni ex parte demissa a conspicientibus erubescitur, et quid domi geratur, ignorat. Periclitatur in tali sine dubio pudor, et omne secretum, quod sobrietas in feminis custodit, temulentia publicat. Quæ cum humi fuerit vertigine rapta lectoque prostrata, circumcursare sibi cunctos conspicit parietes culminaque domus in imo, et ima in altum putat esse porrécia, et velut sepulta somno recipitur. Lectisternia vero quæ ab infantibus contumeliis deformantur, a cunctis feminis vel ancillis, non jam occultis, sed videntibus cachinnis talis domina temulentia deridetur. Sic itaque transeunte tempore, et ebrietatis vitio permanente, de ejus corde omnis evolat timor: nec corruptionem, nec terrorem sæpe objurgantis viri cogitat, aut vigorem. Inde quotidie neglecta domus per illapsum tempus ornatu quotidiano in tantum destituitur, ut semper sibi maritus mortem exoptet, cujus labor gubernatioque sub tali domina quotidie minuitur, et in lapsum venit. Non est cum qua quidpiam de cura domus conferatur, ut in melius aliquid disponatur: quia scilicet uxoris nomen tantum, non mores ostendit. Nihil ca disponente, maritalis quotidiana cura non sine tristitia fatigatur: quia velut juncti in vehiculo boves, si unus conari sub onere cesset, alterum conatus disrumpet. Vinolentia igitur dominæ subtractis locorum clavibus, omnia tentantur: cellariorum lenitudo furtis quotidie servilibus inanitur, indisciplinatæque familie clamoribus domus omnis perstrepit. Lanificii vero aut negligens, aut nulla, aut abominabilis efficitur cura. Tali enim domina ancilla charior atque amabilior erit, quæ capacius poculum porrexerit, quam quæ pensum integrum ante vesperum assignaverit. Catbinis enim aut variis persinisque coloribus in vino, non in tunicis, delectatur: et non vestium faciendarum, sed vini quærit allatam mensuram. Non tuenda castitatis causa telas ad texendum erigit, quæ usum telæ olim de domo per ebrietatem amisit: et telas quas ancillis otiantibus subtraxit, texendas

Er., lassabunda.

araneis dedit. Hec cum cibos capit, vix comedendo semiunciam panis attingit, et pocula deinceps absorbet, et propterea pulmentorum sibi cataplasmiala querit. Hæc quamdiu vigilaverit, bibit: aut si obdormierit, sitis ei somnum abrumpit. Sed adhuc quid unmoror? Si ebrietatis voluero cuncta vitia enarrare, ante me tempus deficiet : cum potiora in Ecclesiastico Salomonis Spiritus sanctus clamet, dicens, Mulier ebria, ira est magna, et contumelia et turpitudo ejus non tegetur. Et de utroque sexu, Multos, ait, exterminat vinum. Et iterum: Prudentiam absorbet ebrietas. Et iterum: Vinum multum polatum, irritationes et iras el uinas multas facit. Amaritudo animæ vinum multum potatum (Eccli. xxvi, 11; xxxı, 30, 38 el 39).

Quare ut finem libri faciam, summatini cuncta perstringam. Per vinum enim castitas submersa est, et plurimae a corruptoribus turbæ deceptæ sunt. Virginum multæ etiam impellente vino thori genitalis oblitæ, pudicitiam suam adulteris tradiderunt, et cum mochis de morte pacte sunt maritorum. Quamplures impellente vino præcipites indecentibus se conventibus polluerunt et de genitoribus aut genitricibus, de filiis aut filiabus, de fratribus aut sororibus, de generis aut nuribus, per nefandos, ut dictum est, concubitus sibi filios genuerunt. Per viuolentiam enim plurimi plurimæque a sancto pioque proposito exciderunt et sui obliti amissis honoribus ignobiles remanserunt et sedibus patriis profugi, vitam non ubi sumpserunt finierunt. Per hoc quippe vinum fortes ab infirmis elisi sunt, et in mortem quamplures ictu muliebri prostrati: et invicti exercitus viño dominante exstincti sunt, et servitutis jugo subacti. Innumerabiles jugum dominationis diu recusantes, vinolentia in alienum redegit arbitrium. Consuetudine vini quamplures in insaniam sunt conversi; ac mentis durante insania ab humana conversatione sejuncti,

ferino sunt plerumque dente consumpti. Quamplures vini immoderatus excessus ex divitibus pauperes reddidit et egenos. Infiniti numero, vino impellente, injusta impiaque homicidia commiserunt. Quamplurimæ urbes diu obsessæ, nec capta; custodibus somno vinoque sepultis, ab hostibus patefacta sunt et incendiis concrematæ. Sunt quoque alia multa nefanda et innumera, quibus per ebrietatis vitia mundns iste dudum frequenter est vexatus, et nunc vexatur : quarum rerum si de dominicis vel sæcularibus libris vellem ad singula exempla personasque, per quas res gestæ sunt, proferre, enormitas libri legentibus fastidium afferret.

Nos tamen in hoc opere propterea sacerdotibus et levitis vituperationem simul et admonitionis initium fecimus, ne ab hac infectione, qua cunctos huic vitio deditos de dominica correptione confundimus, immunes forte clericos aut Dei ministros facere videremur: quibus magis convenit, ut qui populum a diversis culpis abstinere docent, ne in aliquod vitium aut culpam cadant, cauta observatione pro ureut, et eos justa increpatione Apostolus objurget dicens, Estimas autem, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? Item: Qui alium doces, le ipsum non doces; qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. 11, 3, 21 et 22): et cætera, quibus arguit eos qui a vitiis, quibus prohibent, ipsi se non abstinent; et in quo alios judicant, se ipsos condemnant. Quare omnibus clericis et laicis in diversis hujusmodi dignitatibus constitutis hunc libellum frequentius lectitandum suademus: ut cum moribus bonis et sobrietate Deo gratus quis profecerit, de correptione nostra in Domino Deo lætus semper exsultet, agens Deo gratias per Dominum nostrum Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ADMONITIO IN LIBRUM DE VERA ET FALSA POENITENTIA.

Totus fere hic liber cum nomine Augustini in Decreta per Gratianum, et in Sententias per Petrum Lombardum translatus est. Eumdem postea citarunt et Augustino tribuerunt Petrus Blesensis in libris de Confessione ac de Pœnitentia, Vincentius Bellovacensis in Speculo morali, lib. 3, parte 10, dist. 12; Thomas Aquinas in Summa theologica, et alii deinceps. Supposititium tamen credit Trithemius lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, quoniam, ait, capite 17 Augustinus ipse allegatur. Reclamat Martinus Navarrus, tom. 2, Comment. in dist. 5 de Pœnitentia, et dicit existimandum potius, illam partem, qua citatur Augustinus, ex annotatione viri alicujus docti ad marginem adscripta, migrasse in textum, quam propterea negandum esse Augustini librum optimum, tot sæculis ei tributum. Navarri conjecturam juvant libri veteres per nos inspecti, qui eo loci nomen saltem Augustini prætereunt : sed illud tamen et postulat sensus, et legit reipsa Gratianus. Verum, de hoc loco quidquid tandem putetur, alia undique suppetunt argumenta, quæ clamitant hoc opus non esse Augustini. Quædam in Critico Augustiniano collegit Bernardus Vindingus, et adversus quemdam, ut ait, recentem, nec malum alioqui theologum, qui stilo et doctrina totum Augustinianum esse, adeoque slulle ipsi hoc negatum ab Erasmo et aliis doctoribus contendebat, opposuit : scilicet phrases ab Augustino alienas cap. 3: Naaman per aquam perdidit lepram. Cap 4: Petrus Dominum negavit, et a se amicos Christi excommunicavit. Eodem cap. 4, et 6, ac 7: Pœnam promittere. Cap. 9 : Ad Deum anxiari. Ibidem: Meliori quam potest confiteatur. Cap. 17 Oportet peccatorem ut in pœnitentia fructificet. In Scripturis exponendis auctorem neque Au. gustini solertiam habere ostendit, neque cum illo consensionem. Nam cap. 5: Quod omnibus, ait, promisit indulgentiam, aliis promissionibus declarat : « Qui me confessus fuerit coram hominibus, id est, omnis quantumcumque et quotiescumque peccator, cujuscumque ordinis, etiamsi fueri! sacerdos; confitebor et ego eum coram Patre meo. Cap. 9: Totum hominem sanavit in sabbato, quia et corpus ab infirmitate et animam ab omni contagione liveravit. Cap. 11 : In Petro et Joanne et Jacobo et patre el matre puellæ (Luc. vII, 51) figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiæ. Lacrymis matris viduæ, Marthe et Mariæ ac turbæ Judæorum docemur, inquit, publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiæ sufficere meritum, etc. Cap. 14: Omnis ista vurietas confitenda est, si peccavit in loco sacro, aut cui debuit excellentiam fidei, ut sunt domus dominorum et aliorum multorum ; si in tempore orationi constituto, aut in festivitate sanctorum, et in tempore jejunii, etc. Si quis cadit in avaritiam, etiam castitatem minoravit. Præterea, insinuatur capite 6 bonum quemque ante Christi adventum inferis detentum fuisse, Augustino, lib. 12 de Genesi ad literam, capp. 33 et 34, ea de re dissentiente aut certe ambigente; et memorantur capite 8 acta sancti Andrea, lenge post Augustinum secundum eruditos vulgari cœpta.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »