ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

antequam perveniant ad eos, moriuntur. Sed Dei misericordia est ubique, qui et justis novit parcere, etsi non tam cito, sicut si solverentur a sacerdote. Qui igitur omnino confitetur sacerdoti, meliori quam po. test confiteatur.

1

CAPUT XI. 26. Privata confessio quando sufficiat. Publica quando requiratur, et unde ei meritum. Si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione filiæ principis pauci interfuerunt qui viderent. Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam civitatis delata, nondum extra domuin in notitiam deportata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro et Joaune et Jacobo et patre et matre puellæ (Luc. vin, 51), in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiæ. Quos autem extra invenit, animadvertendum est quomodo suscitavit. Flebat autem turba post filium viduæ ; flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre, flebat et turba quæ Mariam fuerat secuta, lacrymis Mariæ admonità (Joan. xi, 39) in quo docemur publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum. Sic itaque mortuus jaceat, sicque se mortuum ostendat, publice mortem suam prædicando, publice fructus pœnitentiæ ostendendo, ut turba ploret amissum, et defleat quem dolet mortuum. Istis lacrymis movebitur Dominus, qui reddet matri unicum filium suum (Luc. VII, 12). Si minus perseveraverit, si se mortuum per fructus penitentiæ non declaraverit; tanto plus oportet addere, unde lacrymas excitet 2, non solum Marthæ, sed etiam Mariæ. Tantum se affligat, tantum se dolere et se mortuum sentire ostendat, ut audientes et contemplantes plorando orent veniam, quorum fletum imitetur Ecclesia. Qui enim multos offendit peccando, placare multos oportet satisfaciendo : ut Ecclesia prius offensa per culpam, in conversione flectatur in misericordiam, orans pro ipso quem defunctum dolebat, unde Deus flectetur ad veniam, qui prius adhibuit misericordiam.

CAPUT XII. 27. Extra Ecclesiam non valet pœnitentia. (a) Laboret itaque pœnitens in Ecclesia esse, et ad Ecclesiæ unitatem tendere. Nisi enim unitas Ecclesie succurrat, nisi quod deest peccatori, sua opitulatione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, et pietas fidei expostulat credere, quod omnes eleemosyne totius Ecclesiæ et orationes et opera justitiæ et misericordie succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem suam. Ideoque nemo digue pœnitere potest, quem non sustineat unitas Ecclesiv. Ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesie divisos. Judas enim pœnitens ivit ad Pharisæos, reliquit Apostolos : nihil invenit auxilii, nisi augmentum desperationis. Dixerunt enim, Quid ad nos? tu videris (Matth. xxvu, 4). Si peccasti, tibi sit : non tibi succurrimus, non peccata tua charitative suscipimus, non comportanda promittimus, non qualiter deponas onus docemus. Quid enim nobis et misericordiæ, qui 'nec opera sequimur justitiæ? Isset ad fratres ; isset ad illos qui oraverant pro socru Petri febricitante (Marc. 1, 30), qui Chananæam improbam misericordissime obtulerant (Matth. xv, 23): interrogasset Pètrum pro se lacrymas effundentem (Luc. XXH, 62): non fugisset Mariam et Martham, quæ vitam Lazaro impetraverant (Joan. x1, 1); non turbam plorantem, que nnicum filium acquisierat viduæ (Luc. vu, 12). Ivit ad divisos; et divisus periit. Hanc unitatem omnis boni sensit operatricem qui dixit, Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos (Cant. vi, 11). Nisi enim in Ecclesia universal populos se continentes* cognosceret, se vineam non præsumeret. Scit enim et experi1 Apud Er. Lugd. et Ven., supplicans. M. Editi, lacrymis excitetur.

3 Editi: si isset, si isset ad fratres. Clossa, tre debuisset ad fratres.

• Forte, continente se.

(a) De Pœn. dist. 6, cap. Qui vult. 4 Sent. dist. 17, cap.

Nunc.

1124

mento cognoscit, utpote qui pro omnium salute laboraverat, se absque auxilio Ecclesiæ stare non posse. Non enim est parvum, cum omne bonum succurrit, sive in cœlo, sive in terra constitutum. Hoc amittens per excommunicationem, nisi recuperet per sanctæ matris unitatem vel pietatem, quomodo unquain poterit digne pœnitere? Quomodo Deum benevolum poterit invenire, qui ejus sanctissimam sponsam et matrem et filiam et sororem non dubitavit offendere, et ejus auxilium omnino contemnere?

CAPUT XIII. 28. Qualiter, quamdiu et unde dolendum. (a) Ex fide pœniteat, credat hanc esse medicinam, omnes fructus suæ pœnitentiae parvos habeat, nunquam sufficiat, semper doleat, semper de Domino ante quem peccavit erubescat, dolorem cum vila finiat. Nam si Apostolus etiam peccata per Baptismum dimissa continue plorat; nobis etiam super fundamentum Apostolorum positis, quid præter plorare restat? quid, nisi semper dolere in vita? Ubi enim dolor finitur, deficit et penitentia. Si autem pcenitentia finitur, quid relinquitur de venia? Tamdiu enim gaudeat et speret de gratia, quandiu sustentatur a pœnitentia. Dixit enim Dominus, Vade, et amplius noli peccare ( Joan. viii, 11 ). Non dixit, ne pecces; sed, nec voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor continue in poenitentia custodiatur ? Hinc semper doleat, et de dolore1 gaudeat, et de doloris pœnitentia, si contigerit, semper doleat. Et non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat.

CAPUT XIV. 29. Quæ deflenda et confitenda, ubi de circumstantiis peccatorum. Qui peccans in uno fiat omnium reus. (b) Consideret qualitatem criminis, in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personæ, et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici exsecutione. Oportet enim pœnitere fornicantem secundum excellentiam sui status aut officii, et secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter turpitudinem suam peregit. Si in loco sacro, aut cui debuit excellentiam fidei, ut sunt domus dominorum et aliorum multorum; si in tempore orationi constituto, aut in festivitate sanctorum, et in tempore jejunii : consideret quantum perseveraverit, et defleat quod perseveranter peccaverit, et quanta victus fuerit impugnatione. Sunt enim qui non solum non vincuntur sed ultro se offerunt peccato: nec exspectant tentationem, sed præveniunt voluntatem, et pertractant secum quaui multiplici actione vitii delectabiliter peccent. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda; utcum cognoverit quod peccatum est multum, cito inveniat Deum propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat se cujus fuerit ætatis, cujus sapientiæ, cujus ordinis, et statum omnem alterius non peccantis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis : purgans lacrymis omnem qualitatem vitii, defeat virtutem qua interim caruit. Dolendum est enim, et dolore purgandum, non solum quia peccavit, sed etiam quod se virtute privavit qua interim caruit. Nam licet speret se consecuturum veniam, dolere tamen potest quia non promeruit unde remunerari contidal. Anxietur et doleat quod modo effugiens de præteritis pœnam, miser non inde exspectet gloriam: cujus omine tempus quoniam brevissimum est, debuit decertavisse ad consequendum præmium. Defleat etiam quoniam in uno offendens, factus est omnium reus. Ingratus enim exstitit, qui plenus virtutibus Deum ominino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Etiam aliomodo offendens in uno, reus est omnium:

1 Mss. el dolere.

*MSS: Sunt non solum qui vincuntur.

(a) De Porn. dist. 3. cap. si post.

(b) De Poen. dist. 5, cap. Consideret. 4 Sent. dist. 10, cap. m perfectione. vid. Petr. Bles. de confess.

quia omnis virtus detrimentum patitur ab uno vitio. Nam si quis cadit in avaritiam, largitatem destruit, et castitatem minoravit. Amore enim pecuniæ vel violaret castitatem, vel saltem minus amaret. Si enim propter Deum tanta adhuc castitas inest, ut nolit eam perdere: saltem minori gaudio, minori affectu tuetur eam, ubi videt inde procedere damnum pecuniæ. Sicque et in aliis quæ etiamsi non expellantur, tamen per conceptionem unius vitii vel satis vel parum minutur, vel intensione deteriorantur : unde omnis virtus cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est petenda. Animadvertere etiam oportet, et animadvertendo deflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, vel ereptam iu malo confirmavit: etiam quod exemplum exstitit mali in operatione sui criminis, cui magis profuisset, si aliis fuisset causa conversionis. Gemat itaque aliorum vitam in sua corruptam, vel incorruptam non conservatam, et commodum proximi quod. dedisset exemplo boni. Doleat de tristitia, quam peccando bonis intulit, et de lætitia quam eis non adhibuit. Et non solum cogitet quid et qualiter fecerit ; sed quam injuste Deum, ut diximus, peccando offenderit. Timeat illam Veritatis sententiam, Non potest's duobus dominis servire (Matth. v, 24). Timeat ergo, ne omnia bona quæ fecit, dum in uno peccato perscveraverit, ex contaminatione mali perdiderit: ut qui servivit diabolo per crimen, Dei quam obtulit amiserit servitutem 3. Pium est tamen credere, ut recepta Dei gratia, quæ in eo destruit mala priora, etiam remuneret bona: ut cum destruxerit quod suum non invenit, amet et diligat bonum quod etiam in peccante plantavit.

CAPUT XV. 30. Pœnitens qualiter affectus esse debeat. Non confiteri dimidiate uni, dimidiate alteri. Ab altari se sequestrare. A ludis se cohibere. Pœnitentia fructus. (a) In omnibus dolens, aut saculum derelinquat, aut saltem illa quæ sine admixtione mali non sunt administrata, ut mercatura, militia; et alia quæ utentibus sunt nociva, ut administrationes sæcularium potestatum, nisi bis utatur ex obedientia licentia. Ponat se omnino in potestate judicis, in judicio sa cerdotis, nihil sibi reservans sui, ut omnia eo jubente paratus sit facere pro recipienda vita animæ, quecumque faceret pro vitanda corporis morte; et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam. ut Deus. Cum gaudio enim debet facere immortalis futurus, quæ faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, certus de venia, quam omnibus modis et sine tædio dubius rogarel potestatem terrenam. Abstineat a multis licitis, qui in libertate arbitrii commisit illicita. Semper offerat Deo mentem et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione. Tunc quod offert securus offerat. Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus: sed prius ad Abel dicit, quam ad muncra. Sumens enim mentem quam cognovit humilem ac puram, remuneravit cjus largitatis munera. Ad Cain vero non respexit, nec ad munera cjus (Gen. iv, 4, 5). Mentem enim ejus quam viderat, quoniam non cognovit humilem, cjus munera non recepit. In judicio itaque cordis consideranda est eleemosyna tribuentis. Nec jam considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus quæ habuerat minutis larga (Luc. XXI, 2), plus omnibus misit. Qui igitur vult peccata sua redimere temporalium oblatione, caveat ut prius mentem offerat.

31. Cautus sit pœnitens ne verecundia ductus dividat apud se confessionem, ut diversa diversis sacerdotibus velit manifestare. Quidam enim uni celant,

1 MSS., vitam non conservatam vel corruptam in sua, et commodum, etc.

2 Alias, communicatione mala.

Gratianus, Deo quas obtulerit, amiserit virtutes.
Alias, qui.

(4) 4 Sent. dist. 15, cap. Quibusdam. Petr. Eles. de Confess. 4 sent. dist. 16, cap. in perfectione.

qur alii manifestanda reservant : quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam per frusta totam putant pervenire '. Caveat præterea quem vera delectat poenitentia, non prius ad Domini corpus accedat, quam confortet bo na conscientia. Sed in hac separatione tremendum Dei judicium cogitet, ubi magis terribilis sententia peccantes separabit in ignem. Gemat quod nondum audet sumere quem multum desiderahat cibum salutarem. Isti sunt digui fructus pœnitentiæ, animam captivam claqueantes, et in libertatem servantes. Cohibeat se præterea a ludis, a spectaculis sæculi, qui perfectam vult consequi gratiam remissionis. Nam Dina si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab extraneo raptore corrupta non fuisset (Gen. xxxiv, 1). Tanto igitur magis sibi caveat et cohibeat se anima que sæpe vel semel rapta est et corrupta : timeat jam docta experimento, quod ignorat virgo. Eligat quem imitetur, non sequatur quem animus suus damnat: se enim judicat, qui fructus pœnitentiæ non habentem a se non elongat; laudat enim et amat quos digne fructificare non ignorat. Quærat fructus dignos, etsi non dignos poenitentiæ. Sunt enim digni fructus virtutum fructus, qui non sufficiunt pœnitentibus. Penitentia enim graviores expostulat fructus, ut sic pacetur Ecclesia; ut pacata dolore et gemitibus, mortuis impetret vitam.

CAPUT XVI. 32. Excusationes futiles in peccatis. Conditio aut natura. Dei ordinatio. Gratiæ defectus, aut efficacia divinæ voluntatis. Qui Deus peccatum nolit, nec tamen cohibeat. Quid homini præstet ut gratiam servet. Sentiat culpam suam esse, nec velit se excusare, ne augeat crimen, ut Adam, cui non sufficie bat peccasse; sed ampliavit crimen culpando uxorem, et culpam transferens in auctorem. Istud peccatum multoties incurritur, sed neglectum ignoratur. Non itaque peccantes dicamus, Non aliud potui, cum me constitui furem, quia Deus fecit me pauperem. Nec mirum si deditus sum fornicationi, quia talis creatus sum naturæ et fragilitatis: fragilitas enim, non voluntas, cogit me committere criminalia. Errat enim qui sic fallitur. Natura enim talis est, ut possit quisque resistere malo, cui se subjicit ex arbitrio. Sunt autem qui defendunt culpam in Dei providentia, reputantes Dei ordinationi et necessitati, quod relictum est voluntati et arbitrii libertati. Scivit enim Deus quid facturus esset qui peccavit : sed nou ordinavit peccatum, qui nullum relinquit, impunitum. Ordinavit pœnam amantibus culpam, Ignis enim opus est justiliæ, non misericordiæ, ut habeant unde doleant, qui gaudere non amant. Non ordiuavit peccare, qui peccatum voluit curare; sed permisit libertati, quod peccator donavit necessitati. Si enim non posset peccare, unde deberet qui totus est justitia eum remunerare? Ideo enim non sanctificat animalia muta, quia nulla possunt committere crimina. Angeli quoque qui perstiterunt, si liberi non fuissent, unde coronarentur? Potuerunt enim peccare, quorum similes ceciderunt. Licet misericorditer cuncta crearet, justitiam tamen in misericordia qui justus est custodire oportuit. Sed dicit qui non sentit culpam suam, Nihil boni possum habere, nisi inspirante gratia; nihil enim sine ea possum facere. Si ipse itaque me non conservat, cgo qui ex me nihil possum, quam habeo culpam? Si ego sine eo possem vitare crimen, me sentirem culpabilem. Adhuc, Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra: quid itaque culpæ in me est, si non vult salvare? Multum, inquam Licet enim nihil consequi possis sine misericordia illa quam repellis; potes tamen libere tenere gratiam, quam retinendo poles, si tamen placeat, evitare culpam. Deus enim 1 Mss., quam per frustra datam putant invenire. Ms. Augustinensium, pænitentes. Gratianus, impœni

lentes.

3 Forte, nunc.

Ms. Augustinensium, noluit creare.

Alias, crcaverit.

qui semel incœpit benefacere, nisi, quod omnino nostrum est, derelinquamus ejus beneficium, qui pius est inspirando, cogitur ex necessitate just miscricordie neminem prius posse relinquere. Non enim sui est relinquere, nisi relinquentem. Idcirco enim culpa nostra est, quia fugamus gratiam quam possumus habere perpetuam semper invita recedit, et nunquain aliquem spontanca deserit. Cui tamen sententiæ non contradicit, sed (a) omnia quæcumque voluit fecit. Creavit enim quidquid voluit, nec plus creavit quam voluit. Vult tamen in unoquoque bonum, et in nullo malum: sed sic vult, ut homo quem non vult peccare, non desit esse homo. Non tamen vult ita hominem non peccare, ut eum velit bovem statuere: non enim haberet quem remuneraret, nec cui fulgorem sue claritatis infunderet, nec quem cohæredem statueret, nec in quo imaginem et similitudinem suam inveniret. Nec illius, qui totus est justitia, fuit aliquem sic formare, ut non posset peccare, nisi hoc promereretur in humana libertate. Vult fieri bonos salvo utriusque esse, ut ipse remaneat Deus, et ipse homo. Si enim formaret hominem sine libertate, contra justitiam faceret que Deus est si auferret libertatem, humana dignitas non remaneret. Voluit itaque non peccare hominem, sed humanam naturam non amittere. Sic itaque pius est, qui nostram vult salutem et non est impotens, qui hoc vult salvo utriusque jure. Justus enim est rex, et jus cujusque tueri oportet. Præsto enim semper est gratia, quæ nunquam deficit, nisi prius expulsa. Continue et necessario quod suum est inspirat, si est qui recipiat : et cxpulsa revertitur per pœnitentiam. Ut non pereat creatura, quam pietate sua liberam creavit et libertate ditatam, in auxilium gratiæ retinendæ, quæ semper præcedit omnem creaturam, fecit ut libere serviret. Ad hanc protegendain, ad hanc non expellendam addidit Angelos et omnes spiritus beatos, addiditque omnes in æterna vita collocatos, addidit in carne vivos, et totam sanctam Ecclesiam omnibus in omni suo bono succurrentem: et, quod maximum est, Filium suum misit in auxifium, quem tanta pro nobis pati decrevit, et interpellatorem constituit continuum, quem direxit ut inspirationem suæ pietatis (præter quam nihil creavit, neminem salvavit) non expellamus, non fugiamus, non fastidiamus, sed omnibus adjuvantibus firmiter et cum gratiarum actione teneamus. Sic culpa nostra est, non creaturarum in auxilium nobis tributarum, non auctoris nihil injuste, sed pie volentis, et in omni voluntate sua omnipotentis. Qui itaque in confessione ista animadvertit, aut saltem contra ista culpam suam non defenderit, per penitentiam consequetur veniam. Hæc est vera poœnitentia, quæ sic est fructifera : quam bobis concedat qui totus est vera misericordia.

[ocr errors]

CAPUT XVII. 33. Pœnitentia sera. Quæ vera et quum rara. (b) Nullus itaque exspectet quando jam non potest peccare. Arbitrii enim querat libertatem, ut delere possit commissa, non necessitatem. Qui itaque prius a peccatis relinquitur, quam ipse relinquat, ea non libere, sed quasi necessitate condemnat. Licet enim latro veniam meruisset in fine de omni suo crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem. Tunc enim baptizatus est, qui tunc primum in cruce Christum confessus est (Luc. xx, 43). Pœnitentia enim si in extremo vitæ hiatu advenerit, sanat et liberat in ablutione Baptismi: ita quod nec purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur; sed ipsi ditati bonis sanctæ matris Ecclesiæ, recepturi sunt multiplex bonum in vera beatitudine. Illi autem qui cum potuerunt, nunquam converti voluerunt, confitentes cum jam peccáre nequeunt, non sic facile acquirunt quod volunt. Oportet enim peccatorem, ut in pœnitentia fructificet, ut mortuo vitam impetret. Scriptum est enim, sine charitate neminem

[blocks in formation]

1128

saivum esse (I Cor. xm, 2). Non itaque in solo timore vivit homo. Quem ergo sero pœnitet, oportet non solum timere Deum judicem, sed et justum diligere: non timeatur pro pœna, sed ametur pro gloria. Debet enim dolere de crimine, et de omni ejus prædicta varietate. Quod quoniam vix licet, de cjus salute Au gustinus' potuit dubitare. Credo quod ille 1 qui dixit, Quacumque hora peccator ingemuerit el conversus fuerit, vita vivet (Ezech. xxxm, 12); dixit conversum, non tantum versum vivere. Versum quidem puto qui dolet de crimine; conversum, qui dolet de omni ejus quam exposuimus varietate. Vertitur a peccato, qui jam vult dimittere peccatum convertitur, qui jam totus et omnino vertitur, qui jam non tantum pœnas non timet3, sed ad bonum Deum festinat tender Quæ conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de sero pœnitente. Quem enim morbus urget, et pœna terret, ad veram vix veniet satisfactionem, maxime cum filii quos illicite dilexit præsentes sint, uxor et mundus ad se vocent. Multos solet serotina pœnitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper potest etiam in morte juvare quibus placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera pœnitentia; inspirare eam potest quandocumque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos damnare potest ex justitia. Sed quoniam multa sunt quæ impediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est et interitui vicinum, ad mortem protrahere pœnitentiæ remedium. Sed magnum est cui Deus tunc inspirat. Si quis est igitur qui veram tunc quærat pœnitentiam, exspectet Dei clementiam 3, majorem sentiens Dei bonitatem sua nequitia.

5

CAPUT XVIII. 34. Igni purgationis obnoxia sera pœnitentia. Pœnæ æternæ justæ. (a) Sed etiamsi conversus vita vivat, et non moriatur ; non tamen promittimus quod evadat omnem pœnam nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud sæculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis etsi æternus non fuerit, miro tamen modo est gravis: excellit enim omnem pœnam quam unquam passus est aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa est pœna (licet mirabilia passi sint martyres tormenta, et multi nequiter iniqui), quanta sæpe sustinuerint supplicia. Studeat ergo sic quisque delicta corrigere, ut post mortem non oporteat pœnam tolerare. Quædam enim peccata sunt, quæ sunt mortafia, et in pœnitentia fiunt venialia, nou tamen station sanata. Sæpe quidem æger moreretur, nisi medicaretur, nec statim sanatur: languet victurus, qui erat moriturus. Qui autem impœnitens moritur, omnino moritur, et æternaliter cruciatur. Qui enim impœnitens finitur, si semper viveret, semper peccaret; at Dei est miserentis quod operatur finem peccantis: ob hoc etiam sine fine torquetur. Quia nunquam ditatur virtute 1, semper plenus iniquitate, semper sine charitate, torquetur sine fine. Omnia ista nala devitat pœnitentia, quæ dolorem semper expetit in pœna.

CAPUT XIX. 35. Pœnitentiæ etymon. (b) Continue enim dolendam est de peccato, quod declarat ipsa dictionis virtus. Poenitere enim est, pœnam tenere ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando. Pœna enim proprie dicitur lésio, 1 Abest a Mss., vox, Augustinus. Sic Mss. At editi : Credo quidem illi. 3 Mss. omittunt, non.

Gratiamus, sed ad bonum Domini.

Gratianus: Si quis est enim qui per veram pœnitʼntiam exspectat Dei clemeriam, sentiel majorem, etc. At Mss.: sed magnum est cui Dens tunc inspirat veram pœnitenti.‹m quando expectat Dei misericordiam, majorem sentiens, etc. 6 Mss. et Gratianus, vitalia.

[ocr errors]

MSS., quia virtute privatur.

(a) 4 Sent. dist. 20, cap. si vero..

(b) De roa. dist. 2, cap. Pœnitentes. Ibid. dist. 6, cap

Qui vult.

1129

LIBER DE ANTICHRISTO.

quæ punit et vindicat quod quisque commisit. Me poenam tenet, qui semper vindicat quod commisisse dolet. Pænitentia itaque est vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse. Supradictis itaque modis requirat indulgentiam, qui dolet de culpa. Non erubescat confiteri peccata peccatori. Si enim sacerdos peccatum non haberet, erubescere posset qui peccata sua ei manifestaret.

CAPUT XX. Confessarius qualis esse debeat. Quando ab officio amovendus, quando restituendus. Romani pontificis auctoritas. (a) Sacerdos itaque omnis cui profertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit judicandus quæ in alio judicare est promptus. Judicans enim alium qui est judicandus, condemnat se ipsum. Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios videt sibi offerre. Caveat ut a se projecerit quidquid in alio damnosum reprehenderit. Animadvertat quod dicitur. Qui sine peccato est, primus in eam lapidem millal (Joan. vin, 7). Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui juste lapidem in eam projiceret. Quomodo lapidaret, qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato, in quo intelligitur omnes crimine fuisse reos. Nam venialia semper remittebantur per cerimonias. Si quod igitur peccatum in eis erat, criminale crat. Deteriores itaque in hoc sunt sacerdotes se prius non ædificantes, illis qui Dominum observabant insidiis. In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum, et ultra modum detestabile, qui non prius se judicant, et alios alligant. Deberent enim in se timere crimen, quod in aliis timuerunt, et detestabile esse senserunt illi, qui adeo cæci erant, quod summam Sapientiam sperabant capere suis insidiis. Quod illis patuit, quod tunc quisque vitavit, vitet sacerdos qui in hoc errore pejor illis Judæis exstitit. Caveat spiritualis judex, ut sicut non commisit crimen nequitiæ, ita non careat munere scientiæ. Oportet ut sciat cognoscere quid debet judicare. Judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare, discernat. Diligens igitur inquisitor, subtilis investigator, sapienter et quasi * Mss., judicari.

(a) 4 Sent. dist. 19, cap. Qualem. Petr. Bles. lib. de ponit.

astute interroget a peccatore quod forsitan ignoret,
vel verecundia velit occultare. Cognito itaque cri-
mine, varietates ejus non dubitet investigare, t lo-
cum, et tempus, et cætera que supra diximus in
exponendo eorum qualitates. Quibus cognitis adsit
benevolus, paratus erigere, et secum onus portare.
Habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius
crimine, discretionem in varietate. Adjuvet confiten-
tem orando, eleemosynas dando, et cætera bona pro
eo faciendo. Semper eum juvet leniendo, consolando,
spem promittendo, et cum opus fuerit etiam incre-
pando: doceat loquendo, instruat operando. Sit par-
ticeps laboris, qui particeps vult fieri consolationis :
doceat perseverantiam. Caveat ne corruat, ne juste
perdat potestatem judiciariam. Licet enim pœnitentia
ei possit acquirere gratiam, non tamen mox restituit
in potestatem primam. Licet enim Petrus post la-
psum restitutus fuerit, et sæpe lapsis sacerdotibus
reddita sit diguitatis potestas; non est tamen necesse,
ut hoc omnibus concedatur quasi ex auctoritate. In-
venitur enim auctoritas quæ concedit, et quasi im-
perat. Invenitur et alia quæ minime concedit, sed
vetat. Que Scripturæ non repugnant, sed concordant,
si tempus et locus et modus pœnitentia pacem adhi-
beant. Cum enim tot sint qui labuntur, ut pristinam
dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi ausum '
peccandi sibi faciant, rescindenda est spes ista. Si
vero locus est ubi ista non eveniant, restitui possunt
qui peccant. Itaque pontifex justus atque discretus
non cogitur sacerdotes suos semper abjicere, nec
mox restituere, uisi statutum fuerit a Romano pou-
tifice.

37. Ex supra dictis itaque apparet, quod poenitent'a
omnibus utilis est, nec spem auferens, nec temeri -
tatem concedens, sed digne et vere suscepta, pro-
mittit non solum indulgentiam, sed certa praemia.
Hæc scribimus tibi, studiosa veritatis et amatrix cer-
titudinis, de vera pœnitentia, veram a falsa separan-
tes. Quam nobis det experimento cognoscere, et ejus
usque in finem dulcedinem sentire, qui tibi illustra-
tione sui luminis prærogativam contulit bonitatis, et
in ipso stabilitatis, in odorem suavitatis. Amen.
1 Alias, gandi.

2 Alias, usum.

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBELLUM. .

Tractatus de Antichristo excusus etiam est inter opera Alcuini et Rabani Mauri: apud Aleninum quidem integer et plenus; hic vero et apud Rabanum imperfectus. Nam et quædam hic omittuntur, quæ et in Alcuino sunt et in Ra ano; et nonnulla vicissjur in Rabano desiderantur, quae neque hic neque in Alcuino desunt. Citatur a Ruperto Tuitiensi abbate, lib. 8 in Apocalypsim, cap. 13, sed reticente auctoris nomen, in hæc verba: «Tradunt nonnulli,» etc. « Sicut, inquiunt, Dominus et Redemptor noster Bethleem sibi providit, » etc.; neque compertum habemus unde id Lovanienses Theologi didicerint, quod in censura ad hunc tractatum annotarunt, quod nempe Rabani esse opus Rupertus agnoscat. Hujus libelli doctrinani et easdem sententias suo operi in Taulum, lib. 22, cap. 2, inseruit Rabanus, qui videlicet Albinum ipsum, perinde ac superiores alios auctores, passim exscribit. Thuaneo codici, cujus auctoritate impressus primum fuit nomine Alcuini, asti; ulatur codex Regius notatus 4411, qui-libellum eumdem cum hac inscriptione repræsentat : « Incipit vita Antichristi ad Carolam Magnum ab Alcuino edita. » Confer Alcuini librum 3 de Fide S. Triuitatis, cap. 19. Vix tamen dubitare licet, quin Adsoni monasterii Derbensis abbati adscribendus sit, visis Mss. in quibus exhibetur præmissa epistola, quam hic integram subjicere non ab re erit. Hæc porro sic habet;

[ocr errors]

DJ ADSONIS MONACHI AD GERBERGAM REGINAM
* UKŐREM LUDOVICI ULTRAMARINI REGIS FRANGJA

[ocr errors]

« Excellentissimæ, Reginæ, ac regali dignitate pollenti, Deo dilectæ, omnibusque sanctis amabili, Monachorum Matri, et Sanctarum Duci, Dominæ GERBERGE, frater ADSO suorum omnium servorum ultimus, gloriam et pacem sempiternamn. « Ex quo, Domina mater, misericordie vestræ germen promerui, semper vobis in omnibus fidelis fui, tanquam proprius servus. Unde quamvis indignæ sint apud Dominum preces orationis meæ, tamen pro vobis et pro seniore vestro Domino Rege, necnon et pro filiorum vestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut vobis et culmen Imperii in hac vita dignetur conservare, et vos faciat in cœlis post hanc vitam sceum feliciter regnare. Quoniam si Dominus vobis prosperitatemi dederit et filiis vitam longiorem, scimus indubitanter et credimus Ecclesiam Dei exaltandam, et nostræ religionis ordinem magis ac magis multiplicandum. Hoc ego fidelis vester opto, et valde desidero : qui si fotuissem vobis totuin regnum acquirere, libentissime fecissem. Sed quia illud facere non valeo, pro salute vestra filiorumque vestrorum Dominum exorabo, ut gratia ejus in operibus vestris semper vos præveniat, et gloria illius pie et misericorditer subsequatur; ut divinis intenta mandatis, possitis adimplere bona quæ desideratis, unde corona vobis detur regni cœlestis. Igitur quia pium studium habetis Scripturas audire, et frequenter loqui de nostro Redemptore, sive etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate ejus et generatione; sicut mibi servo vestro dignata estis præcipere, volui aliqua vobis scribere, et de Antichristo ex parte certam reddere quamvis non indigeatis a me hoc audire, quæ apud vos habetis prudentissimum pastorem Domnum Roriconem (episcopum Laudunensem) clarissimum speculum totius sapientiæ atque eloquentiæ, bac valde nostra ætate. »

Post hæc prosequitur Adso: « Ergo de Antichristo scire volentes,» ac cætera ut exstant in nostræ Appendicis liro sequeuti; nisi quod ad calcem, post verbum « præfixit, » rursum ad Reginam hac brevi peroratione se converta in hunc modum: Ecce, Domna Regina, ego fidelis vester quod præcepistis fideliter implevi; paratus de cæteris obedire, quo fueritis dignata imperare. »

SANCT. AUGUST. VI.

(Trente-six.)

LIBER UNUS.

Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, ubi et a quibus educandus sit. Illius nequitiæ initia. Prædicatio. Signa. Non erunt vera. Persecutio tribus modis. Persecutionis duratio. Francorum rex ultimus Christianus. Antichristi improbitus. Antichristi finis. De Antichristo scire volentes, primo notabitis quare sic vocatus sit : ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit, et Christo contraria faciet. Christus venit humilis : ille veniet superbus. Christus venit humiles erigere, peccatores justificare ille contra humiles dejiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit, semperque vitia quæ sunt contraria virtutibus docebit, legem evangelicam dissipabit, dæmonum culturam in mundo revocabit, gloriam vanam quærens omnipotentem Deum se nominabit 3. Hic itaque Antichristus multos habet suæ infidelitatis ministrosex quibus multi in mundo jam præcesserunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domitianus : nunc quoque nostro tempore antichristos multos esse novimus. Quicumque enim sive laicus, sive canonicus, sive monachus contra justitiam vivit, et ordinis sui regulam impugnat, et quod bonum est blasphemal, antichristus est, et minister satanæ.

6

Sed jam de exordio Antichristi videamus. Non autem quod dico, ex proprio sensu fingo, vel excog to; in libris authenticis diligenter relegendo hæc omnia scripta mvenio. Sicut ergo auctores nostri dicunt, antichristus ex populo Judæorum nascetur de tribu Dan, secundum prophetam dicentem: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita (Gen. XLIX, 17). Sicut enim serpens in via sedebit, et in semita erit, ut eos qui per semitam justitiæ ambulant feriat, et veneno suæ malitiæ occidat. Nascetur autem ex copulatione patris et matris, sicut alii homines, non, ut aliqui dicunt, ex sola virgine: sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato generabitur, et in peccato nascetur. In ipso vero conceptionis ejus initio diabolus simul introibit 14 in uterum matris ejus, et ex virtute diaboli confovebitur et contutabitur in ventre matris, et virtus diaboli semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri Spiritus sanctus venit, et cam virtute sua obumbravit, et divinitate replevit, ut de sancto Spiritu conciperet, et quod nasceretur divinum essel et sanctum : ita quoque diabolus in maTrem Antichristi descendet, et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, et totam interius exteriusque possidebit ; ut diabolo per hominem cooperante concipiat, et quod natuni fuerit, totum sit iniquum, totum perditum. Unde et ille homo, filius perditionis appellatur (II Thess. 11, 3); quia in quantum poterit, genus humanum perdet, et ipse in novissimo perdetur.

Ecce audistis qualiter nascatur audite jam locum ubi nasci debeat. Nam sicut Dominus ac Redemptor noster Bethlehem sibi providit, ubi pro nobis humanitatem assumeret et nasci dignaretur: sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet civitatem Babyloniæ. In hac enim civitate, 1 Abest, erigere, a Ms. Regio.

Alias, renovabit.

Ms. Regius, gloriam propriam quæret, Omnipotentem se nominabil. Adsonis exemplar, gloriam propriam quærens, et omisso, Deum.

• Adsonis exemplar, multos habet suæ malignitatis mini

stros.

[blocks in formation]

quæ quondam inclyta et gloriosa urbs Gentilium' et capul regni Persarum erat, Antichristus nascetur : et in civitatibus Bethsaida et Corozaim nutriri et couversari dicitur. Quibus civitatibus Dominus in Evangelio imprecatur, dicens: Væ tibi Bethsaida! væ tibi Corozaim (Luc. x, 13)! Habebit autem Antichristus magos, maleficos, divinos, incantatores, qui eum (liabolo inspirante nutrient, et docebunt, et imbuent omni iniquitate, et falsitate, et nefaria arte et maIgni spiritus, erunt duces ejus, et socii semper, et comites indivisi.

Deinde Jerosolymam veniens, omnes christianos jugulabit, et suam sedem in templo sancto ponet. quos ad se non poterit convertere, per varia tormenta Templum etiam destructum, quod Salomon Deo paravit, tune ædificabit, in statu suo restaurabit, et circumcidet se 3, et filium Dei omnipotentis se esse mentietur. Reges autem et principes primum ad se convertet; deinde, per illos, cæteros populos. Loca vero per que Christus Dominus ambulavit, prius destruet; deinde per universum mundum nuntios et prædicatores suos mittet. Prædicatio autem ejus et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab Oriente usque ad Occidentem, ab Aquilone usque ad Septentrionem. Faciet quoque signà multa, magna, mirabilia et inaudita arbores scilicet subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diversas figuras mutari, agitari acra ventis et multimodis commotionibus, et catera innumerabilia et stupenda, mortuos scilicet in conspectu hominum susci▸ iari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. xxiv, 24). (a) Nam quando tanta ac talia signa viderint, etiam illi qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt utrum ipse sit Christus qui in fine mundi venturus est secundum Scripturas, an non. Ilve autem omnia miracula omnibus modis falsa erunt per incantationes diabolicas, sed peccatoribus et incredulis videbuntur esse vera".

Excitabit vero persecutionem sub omni cœlo super Christianos et omnes electos. Eriget itaque se contra fideles tribus modis; hoc est, terrore, muneribus, et miraculis. Dabit credentibus in se abundantiam auri et argenti. Quos vero non poterit decipere muneribus, superabit terrore: et quos terrore non poterit vincere, signis et miraculis tentabit seducere. Quos autem nec signis poterit illudere, in conspectu omnium miscrabili morte tentabit necare. Tunc erit tribulatio, qualis non fuit ex tempore quo gentes cœperunt, usque ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugiant in montibus; et qui supra tectum, non descendant in domum, ut tollant aliquid ex ea (Ibid., 17). Tunc omnis christianus qui inventus fuerit, aut Deum negabit, aut sive per ferrum, sive per ignem fornacis, sive per serpentes, sive per bestias, sive per aliud quodlibet genus tormenti interire jubebit, si in fide permauserit. Hæc autem tam terribilis, et timenda. tribulatio, tribus annis manebit in toto et dimidium *.

1 Hoc, urbs Gentilium, non babet Ms. Reg.
Alias, improperat.

In B. omissum erat, et circumcidet se. M.
Ms. Regius hic addit, et præsides.

Adsonis Ms. faciet quoque signa multa, miracula ina gna et inaudita; fuciet ignem mirabiliter de cœlo venire, arbores subito florere..... naturas in diversis figuris mutari, aquæ cursus et ordinem converti, aera ventis el multimodis commotionibus agitari. Et mox, mortuos etiam in conspectu hominum.

6 Adsonis Ms. non habet: Hæc autem ommia........ videbuntur esse vera.

Ms. Regius addit, tempore enim suo census et thesauri absconditi revelabuntur.

Apud Rabanum additur, manebit in toto mundo et dimidium. Ms. Regius omittit etiam, in toto. Adsonis Ms., manebit in toto mundo el dimidio.

(a) Pauca hic omissa repete ex Alcuino.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »