ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

Tunc breviabuntur dies illi propter electos: nam nisi Dominus breviasset dies, non fieret salva omnis caro.

Tempus quidem quando Antichristus veniat, vel quando dies judicii apparere incipiat, Paulus in Epistola ad Thessalonicenses dicens, Rogamus vos per adventum Domini nostri Jesu Christi, manifestat eo loco ubi ait: Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, fisius perditionis (II Thess. 11, 4, 5), etc. Scimus enim quoniain post regnum Græcorum, sive etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria viguit, et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque post cætera regna regnum Romanorum cœpit 2, quod fortissimum omnium regnorum superiorum fuit, et omnia regna terrarum sub dominatione sua habuit, omnesque populorum nationes Romanis subjacuerunt, et cis sub tributo servierunt. Inde ergo dicit apostolus Paulus, Antichristum non antea in mundum esse venturum, nisi venerit prinum discessio; hoc est, nisi disces e int omnia regna a Romano imperio, cui prius subdita erant. Hoc autem tempus nondum advenit; quia licet videamus Romanum imperium ex maxima parte jam destructum, tamen quamdiu reges Francorum duraverint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani dignitas ex toto non peribit; quia in regibus suis stabit. Quidam vero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in novissimo tempore erit, et ipse erit maximus, et onnium regum ultimus: qui postquam regnum suum feliciter gubernaverit, ad ultimum Jerosolymam veniet, et in monte Oliveti sceptrum et coronam suam deponet ( hic erit finis et consummatio Romanorum Christianorumque imperii) statimque, secundum sententiam prædictam apostoli Pauli, Antichristum dicunt adfuturum.

Et tunc quidem revelabitur homo peccati, Antichristus videlicet; qui licet sit homo, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, hoc est, filius diaboli ; quia per omnia adimplebit voluntatem suam, quia plenitudo diabolica potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malitiæ et iniquitatis absconditi: qui adversatur, id est, contrarius est Christo omnibusque membris ejus: et extollitur, id est, in superbiam erigitur: super omne quod dicitur Deus (II Thes. 11, 4), id est, (a) super omnes deos Gentilium, Apollinem, Jovem, Mercurium, quos Pagani deos existimant. Super omnes istos deos extoliitur Antichristus, quia majorem et fortiorem se faciet illis omnibus. Et non solum supra illos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, quæ sola colenda et adoranda est ab omni creatura, ita se extollet, ut in templo sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Nam, sicut supra diximus, in civitate Babylonic natus, Jerosolymam veniens circumcidet se, dicens Judais : Ego sum Christus vobis repromissus, qui ad salutem vestram veni, ut qui dispersi estis congregem et defendam. Tunc confluent ad eum omnes Judæi existimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum. Sive etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id est in sancta Ecclesia, omnes Christianos cupiens facere martyres et elevabitur et magnificabitur : 1 Mss., demonstrat dicens, Nisi venerit, etc.

In Ms. Regio, incipiet; et mox, erit... habebit... subjacebunt... servient.

Addit Ms. Regius, non per naturam, sed per imitationem. Cum Regio Ms. consentit Adsonis codex qui mox habet, adimplebit diaboli voluntatem, quia plenitudo diabolicæ potestatis et totius maligni corporaliter habitabit in illo.

Adsonis Ms., super omnes deos Gentium, Herculem videlicet, Apollinem, Jovem, Mercurium, quos Pagani deos esse æstimabant, super omnes istos deos extolletur Antichristus.

Adsonis Ms., omnes Christianos faciens martyres. (a) Aliam repete ex Alenino explicationem.

quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus, qui est rex super omnes filios superbiæ. Subito autem et improvise Antichristus veniet, et totum simul humanum genus suo errore decipiet et perdet.1

Ante ejus exortum duo prophetæ mittentur in mundum, Enoch scilicet et Elias, qui contra impium Antichristum fideles Dei divinis armis præmunient, et instruent eos, et confortabunt et præparabunt electos ad bellum, docentes et prædicantes tribus annis et dimidium. Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inventi, hi duo maximi prophetæ et doctores ad fidei gratiam convertent, et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabiles reddent . Tunc implebitur quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiæ salvæ fient* (Rom. ix, 27). Postquam autem per tres annos et dimidium predicaverint, mox incipient excandescere Antichristi persecutiones, et contra eos primum Antichristus sua arma arripiet, eosque interliciet, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum finicrint, inquit, testimonium suum, bestia descendet de abysso, et faciet adversus eos bellum, et interficiet illos (Apoc. x1, 7). Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde cateros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet. Et quicumque in cum crediderint, signum characteris ejus in fronte accipient.

[ocr errors]

Sed quia de principio ejus diximus, quem finem habebit dicamus. Hic itaque Antichristus diaboli filius, totius malitiæ artifex pessimus, cum per tres annos et dimidium, sicut prædictum est, magna persecutione totum mundum vexaverit, et omnem populum Dei variis pœnis cruciaverit, postquam Eliam et Enoch interfecerit, et cæteros in fide permanentes martyrio coronaverit; ad ultimum veniet ira Dei super illum, sicut beatus Paulus scripsit, dicens: Quem Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui (II Thess. 11, 8); (a) sive Dominus Jesus potentia sue visionis illum, sive archangelus Michael per virtutem Domini nostri Jesu Christi occidet, non per virtutem cujuslibet angeli vel archangeli. Tradunt autem doctores, quod in monte Oliveti occidetur Antichristus, unde Dominus ascendit ad cœlos. Debetis autem scire quia postquam fuerit Antichristus occisus, non statim erit dies judicii, nec statim veniet Dominus ad judicium; sed exspectabit Dominus quosdam, sicut ex libro Da nielis intelleximus, qui seducti sunt, ut ad pœnitentiam revertantur, Postquam vero pœnitentiam expleverint ; quantum temporis sit quousque Dominus veniat, nemo est qui sciat, sed in dispositione Dei manet: quia ea hora sæculum judicabit, qua ante sæcula judicandum esse præfixit.

↑ Al. Rabanus: Sed ne subito et improvise Antichristus veniat, et totum simul humanum genus suo errore decipiat et perdal; ante ejus exortum, etc. Consentit cum Rabano Adsonis codex, nisi quod habet, ante ejus exordium.

Mss., contra impetum Antichristi Ita codex Adsonis, qui paulo post habet, tribus annis et dimidio.

Hæc a verbo, docentes, usque ad verbum, reddent, absunt a Ms. Reg. et Alcuino.

Adsonis Ms., reliqui salvi fient; et paulo post, mox incipiet excande cere ntichristi persecutio.

Adsonis Ms., bestia quæ ascendet de abysso, faciet ad versus eos bellum, et vincet eos et occidet illos.

Adsonis Ms. veniet judicium Dei super eum, sicut beatus Paulus apostolus scribit, dicens.

7 Adsonis vs.: sive Dominus Jesus interfecerit illum potentia virtutis suæ, sive archangelus Michael interfecerit illum; per virtutem Domini nostri Jesu Christi occidetur, non per, etc.

8 Adsonis Ms., occidetur in papilione et in folio suo, in illo loco contra quem ascendit rominus ad cœlum.

9 Adsonis Ms., sed sicut in libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis ut agant pœni tentiam propterea quod seducti sunt ab ntichristo. Toitea vero quam hanc pœnitentiam expleverint.

(a) Quæ sequutur, ex Rabano suj plemus....

6

Domine Deus omnipotens, Rex æternæ gloriæ, qui eum cognoscis beatum esse virum, qui viam peeratorum spernens, legem praeceptorum tuorum 2 meditatur die ac nocte; doce me peccatorem tibi cum toto corde et timore et tremore fideliter servire, el vocem meam te humiliter invocantem exaudi: et ita clementissime auribus percipe verba mca; ut 3 délinquentem in ira furoris tui non me derelinquas, ne quando ille insidians antiquissimus hostis rapiat ut leo animam meam, dum non est qui red imat neque qui salvum facial. Sed tu, Domine, cujus nomen admirabile est in cœlo et in terra, ita converte inimicum meum retrorsum, ut infirmetur et pereat a facie tua: ne unquam irretire valeat laqueis igneis animam meam, neque sulphur et spiritus procellarum ob► glomeret me. Sed propter inopis miseriam et gemitum pauperis nunc exsurgens respice et exaudi me, Domine, quia consilium inopis et spes ejns es. Fac me, Deus, ita ingredi sine macula, et operari justitiam, ut gratia misericordiæ tuæ sit pars hæreditatis mee. Custodi me ut pupillam oculi, et sub umbra alarum tuarum protege me : quia tu es virtus mea, firmamentum meum et refugium meum. Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Mitte mihi auxilium de sancto, et desiderium anime mex tribue mihi. Libera me de ore leonis, et deduc me per semitas justitiæ tuæ: ut possim ascendere in montem sanctum tuum, et stare in loco sancto tuo, innocens manibus et mundo corde. Delicta juventutis mea, et ignorantias meas ne memineris. Ne perdas cum impiis animam meam, et ne tradas me in animas persequentium me: sed ita exaudi propitius vocem deprecationis meæ, ut invocantem gloriam sancti nominis tui audias clementer, et miserearis mei, et intende mihi, Domine, ut sperans in te non confundar in æternum sed remitte mihi impietatem cordis mei. Fiat misericordia tua, Domine, super me, quemadmodum spero in te: et ex omnibus angustiis meis eripiens me, dic animæ meæ, Salus tua ego sum. Et quia in protectione alarum tuarum spero, da mihi petitionem cordis mei, et intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ. Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum: ut sciam quid desit mihi. Exaudi propitius vocem deprecationis mex, et educ me de lacu miseriæ, et de luto facis. Statue supra petram pedes meos, et dirige in scmitam rectam gressus meos. In die mala libera me, Domine, ut ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus Dei; quia tu es Deus meus et fortitudo mea. Ne declines gressus meos a via tua: ut diligam justitiam, et odiam iniquitatem. Esto mihi refugium et virtus, quia tu es rex magnus super omnem terram. Qui regis omnes in sæcula, libera animam meam de manu inferi, cum acceperit me. Tu autem cum manifestus fueris ad judicandum nos, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Averte, piissime Domine, in hora illa faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis: ut sicut oliva fructifera in paradiso Dei mei oleum sanctitatis accipiar, et ibi exsultem cum Jacob, et in æternum æter cum Israel. Salva me in tuo nomine, tuaque virtute libera me. Ne despexeris deprecationem meam, sed miserere mei. Mitte de cœlo, et libera me,

[blocks in formation]

Ms. idem, accipiam qualiter exsultem.

et da in opprobrium conculcantes me : contere dentes eorum in ore ipsorum, et confringe molas leonum. Deus meus es tu et misericordia mea; salvum me faciat dextera tua, et protegar a velamento alarum tua rum, cum reddideris singulis secundum opera ipso rum. Dum sitit in te anima mea, protege me a conventa malignantium. Cum ad te omnis caro venerit, non amoveas a me misericordiam tuam, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me'; sed illumina faciem tuam super me. Prosperum iter fac mihi, Deus salata. ris meus: ut non absorbeat me profundum, neque ape riat super me puteus os suum. Adjutor et liberator meus esto, Domine, ne tardaveris. Quoniam in te spero, Domine, non confundar in æternum. Cum judicaveris populum tuum, et hi qui se clongant a te peribunt, ne avertar ego humilis factus confusus. Quoniam justus judex es, humilias et exaltas, nimis terribilis, et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Tu es Deus qui facis mirabilia magna solus. Sicut populum tnum pane aluisti in deserto, et desiderio suo non fraudasti cum; ita me esurientem gratia tua reficiat, et cito preveniat misericordia tua. Et tu mihi tutor, panem lacrymarum et amaritudinem compunctionum tribne in tempore tribulationis : et da de petra mellis dulcedinem capiam internæ suavitatis. Deus qui inter justos et peccatores cuncta discernis, qui solus es altissimus super omnes gentes, miserere mei, et tribue mihi benedictionem, qui legem dedisti: remitte iniquitatem cordis mei, et dimitte omnia peccata mea : et salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te. Deus qui fundasti Ecclesiam tuam * in montibus sanetis, inclina aurem tuam ad precem meam. Manus ergo tua mihi auxilietur, ne avertar in humilitate; sed libera me de laqueo venantium, et a ruina, et darmonio meridiano: ut plantatus in domo Domini sicut palma floream, et sicut cedrus, quæ est in Libano, merear multiplicari in longitudinem dierum. Esto mibi refugium, et auxilium spei mer, Deus meus, et rex magnus super omnem terram. Cum judicaveris orbem terræ in æquitate, et populos in veritate tua, luce perenni perfruar cum justis, et cum rectis corde lætitia salvet me dextera tua, et brachium sanctum tuum. Qui sedes super Cherubim, fac me esse in con spectu tuo cum exsultatione: ut perambulem in innocentia cordis mei in medio domus meæ. Non adhareat mihi cor pravum: sed sint oculi mei super fideles sancios tuos, ut sedeam cum eis ambulans per viam immaculatam, cum disperdideris per judicium de civitate tua omnes qui nune operantur iniquitatem. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me: in qua eumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. Propitius esto omnibus iniquitatibus meis, redimeque de interitu vitam meam. Satia in bonis desiderium meum. Qui respicis in terran, et facis eam tremere, qui eduxisti populum tuum in exsultatione, et electos in lætitia fac me custodire judicium et justitiam in omni tempore educ me de tenebris et umbra mortis, ut parato corde cantem, et psalmum dicam tibi. Fac mecum signum in bonum propter misericordiam et nomen tuum: ut in splendoribus sanctorum, in consilio justorum et congregatione, justitia mea maneat in sæœculum sæculi, et cornu meum exaltetur in gloria. Et dum me suscitari jusseris de terra inopem, et de stercore erexeris pauperem, benedicam te ex hoc et usque in sæculum, et tunc placeam tibi in regione vivorum ; disrumpe vincula mea, et confirma me in misericordia tua. Cum in tribulatione invocavero te, Domine,

[blocks in formation]

(4) In ante editis inscriptum : « Aurelii Augustin. Hipponensis episcoți, quod matri sue composuit. At in Ms. Regio 4573, sic: Incipit Psalterium beati Joannis Pape (forte XXII), factum apud Viennas. »

exaudi me in latitudine. Legem pone mihi, Domine, nt vivam, et vias justitiæ tuæ exquiram semper. Da mihi intellectum, ut perscruter legein tuam, et cnstodiam illam in toto corde meo. Erravi sicut ovis quæ perierat, requirens libera animam meam. Custodi introitum meum et exitum meum; ut in domo tua stantes sint pedes mei in atriis Jerusalem. Ad te levavi animam meam et oculos meos, qui habitas in cœlis: eripe animam meam de muscipula1 venantium, ut non ex tendam ad iniquitatem manus meas. Reple gaudio os meum, et linguam meam exsultatione. Imple desiderium meum de bono, et benedic me ex Sion; ut videam bona quæ sunt in Jerusalem longe fac me ab iniquitate. Fiant aures tuæ intendentes in vocem orationis servi tui, Domine. Non sit exaltatum cor meum in superbia, neque elati sint oculi mei: sed humiliter sentiam, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ubi mandasti benedictionem et vitam usque in sæculum; ibi extollam manus meas ad3 Sancla, et benedicam te qui, judicas populum tuum, et Ms. Regius, de taqueo.

3

Alias, quæ bona suni Jerusalem, longe factus ab omni iniquitate.

3 Alias, in; et mox, consolaris.

in servis tuis consolaberis. Deus deorum et Dominus dominorum, deflentem me et adorantem ad templum sanctum tuum, proba me, et scito cor meum : interroga me, et cognosce semitas meas, et deduc me in via æterna. Conserva1 me, Domine, et erue me de manu peccatoris, et ab omnibus iniquis libera me. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. Educ de carcere animam meam, ad conlitendum nomini tuo, Domine. Exaudi me in tua justitia, et non intres in judicium cum servo tuo, Domine. Velociter exaudi me, Domine, ne deficiat spiritus meus: quoniam tu es Deus meus, misericordia mea, refugium meum et susceptor meus. Quoniam magnus es et laudabilis nimis, et magnitudinis tuæ non est finis; erige elisum, solve compeditum, illumina cæcum, qui ædiAcas Jerusalem. Cum auteur confortaveris seras portarum tuarum, intrinsecus cum filiis tuis copulatus sim. Sicut te laudant Angeli, et omnes Virtutes tuv in regno coelorum ibi et ego ita exsultans cum gloria in choro sanctorum, laudem et glorificem nomen tuum in cymbalis labiorum, quod est sanctum et gloriosum, et regnat semper per infinita sæculorum sæcula. Amen.

:

Ms. Regius, consecra.

Cantici Magnificat

1

EXPOSITIO (a).

Ut novum in carnem Filii Dei adventum prædicaret, qui ingressus novo salutationis obsequio Virginem Gabriel veneratur dicens, Ave gratia plena, etc.; Ecce ancilla Domini (Luc. 1, 28 et 38), statim adveniente Spiritu sancto in Virginem, et omnium gratia virtutum sacrosanctum habitaculum in adventu 1 Dei implente, dubium non est cœlestium gaudiorum et æternæ dulcedinis quam miram atque inenarrabilem suavitatem Virgo ipsa concepit, quando illud æternum lumen cum toto majestatis suæ fulgore in eam descendit, et quem non capit mundus, totum se intra viscera virginis collocavit. Audacter pronuntio, quod nec ipsa plene explicare potuit, quod capere potuit. Sed Spiritu sancto do. cente didicerat sic sua per humilitatem tegere. Surgit mox, et conscendit in montana Judææ. Unde Elizabeth Spiritu sancto repleta, qualis et quanta esset qua ad se venerat agnovit, et quam se indignam ejus visitatione judicaret, aperuit dicens : Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce (Ibid., 45) etc. Tunc ait Maria, Magnificat anima mea Dominum (Ibid., 46). Vidisti majestatem; gustasti suavitatem: ideo quod intus hauseras, foras propinasti, et in justitia ejus exsultasti: Quia exsultavit spiritus meus. Anima magnificat, spiritus exsultat. Et iterum in Deo salutari meo (Ibid., 47). Deus potentiam, salutaris misericordiam notat. Duo quippe sunt quæ Angelorum et hominum beati spiritus in illo fonte boni æterna contemplatione hauriunt; incomprehensibilis scilicet majestas Dei, et ineffabilis. bonitas : quorum alterum castum timorem generat, alterum dilectionem parit. Pro majestate venerantur Deum, et pro bonitate amant: ne vel dilectio sine reveren tia dissoluta sit, vel reverentia sine dilectione poena lis. Admirantes enim diligunt, et diligentes admirantur ut inexstinguibiliter per admirationem ardeat dilectio, et suaviter in dilectione ferveat admiratio. Nam quia eum quem vident, perfecte comprebendere nunquam sufficiunt, in co quasi per admirationem evigilant. Quanto autem perspicacius intuentur, tanto ardentius amant, quod vera dulcedo

Hugo addit, Filii.

Apud Hugonem, quod.

Locus mutilatus.

est 1; vera autem dulcedo quanto perfectius sentitur, tanto desiderabilius appetitur. Ad hanc contemplationis lucem Mariæ mens elevata fuerat, quæ cœlestis patriæ dulcedinem in verbis, expressit quam ineffabiliter comprehendit. Nam cum se magnificare Dominum perhibuit, venerandam universis æterni numinis majestatem interna visione contueri se manifeste declaravit; cum vero se in suo exsultare salutari asseruit, gustum se internæ dulcedinis percepisse ostendit. Unde utrumque professa est, et Dominum et Salvatorem ut pro potestate qua omni.. sue creaturæ dominatur, jure metuendum ostenderet; pro bonitate vero, quia misericorditer quosdam salvat, dignum dilectione demonstraret. Veritas in Domino, et in Salvatore misericordia. Veritas enim ad Dominum pertinet, misericordia autem ad Salvatorem; in veritate servat tenorem justitiæ. Quia autem et quaedam errantia gratuito ad vitam colligit, et reparat ad salvationem; propterea magnificamus Dominum, et exsultamus in salutari : quia quibus est reverenda judicis justitia, dulcis est misericordia Salvatoris, propterea inquit Maria, Magnificat anima, mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Unus et idem spiritus et ad se ipsum spiritus dicitur, et ad corpus anima. Spiritus naturalem spiritualem habuit admirationem, anima corporalem : quare anima dicitur spiritus, et e converso. Ideo anima humana, quia et esse in corpore habet et extra corpus, anima vocatur et spiritus. Anima dicitur in quantum est vita corporis; spiritus autem, in quantum est 3 substantia spiritualis. In qua vita anima perditur, ut spiritus salvis fiat, cum hace vita despicitur, ut postmodum a Deo vita æterna tribuatur. Sed suo nominavit, quia in salutari suo. Omnipotens enim

8

7

5

Hugo, quia ipsum videre søvere est, et quod videtur dulcedo est.

Addit Hugo, suis tam mirabiliter.

3 Alias, reddendam; et mox, mineris.

Adde ex Hugone, sane quia universæ viæ Domini misericordia et veritas, perfecta laus est Dominum et Salvatorem, confiteri, cum veritas in, etc., commendetur.

Hugo, cuilibet.

6 Idem, et exsultanter observanda misericordia.

7 Locus depravatus.

8 Hugo add., ratione prædita.

(a) Ex Hugouis Victorini Tractatu super Magnificat decerpta per incertum scriptorem, qui of us Hugonis egregur fedissime corrupit et capite ac membris truncavit.

7

3

Deus potestate qua universæ creaturæ suæ dominatur, Dominus omnium est; sed pietate qua quosdam ntum, et non omnes, ad vitam reparat, Salvator Aonium 1 non est. Nam dominatio ejus ad omnes qualiter respicit; bonitas vero ad quosdam tantum *. Trgo beata Virgo qu a singulariter se electam videbat, quia singulariter gratiam acceperat, quasi privilegio quodam electionis divinæ confirmata, fiducialiter ipsum quem pro salute mundi filium conceperat, suum etiam cum lætitiact exsultationeSalvatoremvocat. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ (Luc. 1, 48). Hec est causa exsultationis sur, quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ac si dicat, Quia de ejus gratia exsulto, ideo ab ipso est quod exsulto; et quia ejus dona propter ipsum diligo, ideo in ipso exsulto. Respectus Dei tribus modis accipi solet; videlicet secundum cognitionem, secundum gratiam, sccundum judicium. De primo Apostolus, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. iv, 13). Sed per gratiam Deus non omnes respicit: quia, Oculi Domini super justos (Psal. xxxm, 16), etc. De tertio in fine dicetur, Nescio vos (Matth. vu, 23). Oculi Domini bonos et malos contemplantur. Videre Deo per cognitionem, est nihil eorum quæ sunt ignorare: videre per gratiam, dona misericordiae impendere: videre per judicium, unum quemque secundum opera sua vel ad gloriam vel ad poenam destinare. Respicere plus est quam videre. Respicere per gratiam, est prius abjectos et derelictos visitare. Cum bona placatus per misericordiam subtracta restituit, rursum per respectum gratiæ ad eum se convertit. Bene ergo Maria solam in humilitatem Dominum respexisse testatur, quia divinitatis propitiationem, quam humana natura in primis parentibus per superbiam perdidit, in Maria per humilitatem recuperavit. Nam quia in ea Verbum Patris corporis substantiam quam sibi uniret assumpsit, quasi ad eam quam prius abjecerat naturam sublimandam per misericordiam respexit. Quia se humilitatis quod erat ancillam cogitavit, ideo quod non erat, sublimitatis mater esse meruit: quia humilitatem ostendit servitutis 1o. Servitus quatuor modis variatur. Secundum conditionem servitus, qua omnia divinæ servituti debent esse obnoxia : quia opus factori suo hoc ex conditione sua debet, quod ejus dispositioni obtemperet, et instituta sequatur; ut sicut ab ipso factum est, ita non nisi ab ipso et sccundum ipsum incedat. Secundum necessitatem Deo servire dicuntur prava voluntates, quæ cum ejus jussionibus contraire nitantur, per ineffabilem tamen ejus dispositionem arctantur, ut nil sine ejus nutu ad effectum perducere queant; serviunt nolentes ejus dispositioni, qui volentes subjecti non sunt ipsius præcepto. Servitus cum timore, est quando divina præcepta non ex dilectione implemus, sed ex formidine. Quarta servitus est, quando voluntarie ejus jussionibus obtemperamus, quia ipsum qui jubet diligimus, nec aliud in nostra servitute, extra ipsum, commodum quærimus, quam ut secundum ipsum ambulantes, ad ipsum pervenire valeainus. Servitutem secundum conditionem parentes nostri in paradiso Conditori exhibere noluerunt, quando in superbiam elati despexerunt esse sub illo, ad quod ' fuerant conditi; et voluerunt perversi esse in majestate consimiles, qui non erant in natura æquales 13. Eva per super

11

Apud Hugonem, non o^unium.

19

2 Hugo, quosdam tantum ud salvationem discernit. Alias, gratia.

Adde ex Hugone, in sacra Scriptura.

* Locus truncatus.

Et hic locus corruptus.

Hugo, in se.

Alias, carnis.

Hugo, humiliter; et mox, subli niter.

[blocks in formation]

biam creaturam Dei se esse et opus Dei non conside rans, Deo parificari voluit; Maria autem suo factori humiliter se subdens ancillam se nominavit : et idcirco illa abjecta, et hæc electa est. Superbam dẹspexit, et humilem respexit : id quod superba perdidit, humilis recepit. Ideo ait, Respexit humilitatem ancillæ suæ. Sed servi Dei aliquando cum etiam humilitatem habent, humiliationem non habent; nunquam vero humiliationem sine humilitate. Humilita tem sine humiliatione habent, qui licet coram hominibus foris despicabiles non appareant, intus tamen humilitatis meritum coram Deo inviolatum conservant. Ergo Maria quæ apud Deum humilis erat, et apud homines propter Deum abjecta, in utroque se esse respectam testatur: quia et ejus humilitas apud Deum acceptabilis fuit, et ejus humiliatio apud homines in gloriam commutata. Unde sequitur: Ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Usque ad illud apud homines opprobrium sterilitatis portaverat : quia integritatein virginitatis thoro maritali præpo nebat. Sed unde in priori generatione carnali quas maledictionis sententiam sustinuit, inde nunc al omni generatione mortali benedictionem collaudabiliter recepit: quia ab omni generatione pro fructu fecunditatis mee beata vocor.

Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus (Luc. 1, 49). Magnum fuit, ut virgo sine virili semine filium conciperet. Magnum fuit, ut Dei Patris Verbum carne sua indutum utero gestarel. Magnum fuit, ut dum se ancillam confessa esset, mater fieret sui plasmatoris. Qui potens est. Quia credi potest ejus potentia, potentem confessa est : sed quanta aut quatis comprehendi non potest. Confessa est potentiam, discutere non præsumpsit; quia sciri non convenit quanta est, quia infinita est. Omne quod prævidit se facturum, facit; nec aliquid quod non prævidit fieri non dubium, sed fieri necesse est'. Maria non ait, in se; aut, in me; aut, per me fecit magna: sed inquit, mihi. Quod enim in ea ad omnium salutem factum est, hoc privilegio dilectionis* ad ejus gloriain singulariter est ordinatum. Et ideo dixit, magna quia mysterium incarnationis Verbi super omnia constat esse ineffabile. Nihil enim unquam magis mirum factum est, quam ut Deus fieret homo, et natura incomprehensibilis corporis substantiam sibi sic uniret, ut nec minus in ea esset, quia in se erat immensa; nec minor in se existeret, quia in illa fuit creata. Hæc ergo sunt magna. Et ideo sanctum nomen ejus. Quid est nomen ejus? Fama ejus (a). Nomen ejus, cognitio ejus : fides, nomen ejus. Hoc nomen sanctum est cum sanctis; cum sanctis gloriatur ®, a sanctis benedicitur, a perversis blasphematur : quia dum Verbum in carne nascitur, gloria Dei per Verbum in hominibus declaratur.

[ocr errors]

Et misericordia ejus a progenie in progenies tirentibus eum (Ibid., 50). Mariæ, inquam, fecit, non tamen singulariter, sed uni excellenter: verumtamen omnibus timentibus. Nemo a gratia excluditur. Potentiam fecit in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. (Ibid., 51). Hæc illa misericordia, quam timentibus se exhibuit Deus: quia Verbum suum per assumptam carnem in hunc mundum misit, ut per ipsum aereas potestates potenti virtute debellaret, et genus humanum ab earum potestate redimeret. Ipsi enim superbi sunt, quos dispersit Deus, ejiciens eos foras a cordibus

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

hominum, atque spolia corum diripiens', per illam que prius in hominibus principabatur, virtutem dissipavit: et hoc in brachio suo; id est, per humilitatem Filii diabolum vicit. Brachium ejus, Filius ejus est. Ipsa infirmitas, potentia fuit: quia per illam diabolus est victus et hoc mente cordis sui ; id est, profundo consilio suo dispersit cos. Profundum consilium fuit, ut pro homine Deus fieret homo, et innocens pateretur; u redimeretur nocens: et in his erat consilium, nec poterat illud diabolus prævidere; sed captus est hamo Leviathan. Vel per superbos, Judæos intelligere possumus, qui humilem adventum Christi superbe contempserunt, quos abjecit. Unde subditur:

Denosuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. 1, 52). Potentes, quia filii regni qui videbantur abjecit, et gentes per humilem confessionem in consortium regni atque in filiorum adoptionem assumpsit, ac malignos spiritus ex cordibus hominum abjecit: et humiles, id est, homines humiliatos, exaltavit. Mens etiam cordis Dei est vivax et permanens dispositio æternæ occultæque prædestinationis. Ipse est liber vitæ. Idem est ergo mens, quod liber. Tribus modis aliquis in libro scribitur: secundum præscientiam, secundum causam, et secundum operationem. Quantum ad primum prædestinati sunt scripti: non delentur unquam, licet ad tempus quasi periturus quis a via veritatis errare permittatur. Secundum causam scripti sunt, qui a via veritatis cœpta ad errores declinando recedunt. Tales autem sunt aliquando, qui digna salvatione existerent, si tales usque ad finem permanerent. Secundum operationem, quo rum opera secundum humanum judicium talia apparent, propter quæ digni videantur scribi in libro vite : qui tamen ea quæ videbantur agere bona deserunt. Ibi secundum præscientiam nunquam fuerunt in libro vitc. Deposuit, etc. Prius angelum de eœlo, et hominem de paradiso superbientem projecit: et postea hominem per poenitentiam humiliatum ad gloriam reparavit. Sed et quotidic superbos quosque, subtrahendo gratiam suam, deponit et humiliat: et postea eosdem humiliatos, gratiam priorem restaurans, exaltat. De quo

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ (Ibid., 54). Suscepit, sicut medicus ægrotum, Israel puerum suum: id est, humilem et innocentem suscepit, ut sanaret infirmum, et redimeret captivum ; ut justificaret impium, et salvaret justum. Suscepit Israel, non quem invenit Israel, sed ut faceret Israel: recordatus misericordiæ suæ, quan olim promisit, sed diu distulerat : Sicut locutus est ad patres nostros (vel, patribus nostris), Abraham et semini ejus in sæcula (Ibid., 55). Misericors in promittendo; verax in exhibendo : quia sine debito promisit, et sine dolo exhibuit. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.

Nota super illud, Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quidam neque a Deo exsultant, neque in Deo. Nam qui in caruis voluptate exsultant, aut qui exsultant cum male fecerint (Prov. 11, 14 ), isti nec in Deo, nec a Deo exsultant, et maluni est unde exsultant. Et quia de malo ad malum exsultant, et saum gaudium in malignitate constituunt; ideo minime in Deo exsultant. Sunt alii qui acceptis gratiæ donis abutuntur, et ea quæ propter salutem anime data sunt, ad carnis usum et gaudia' sæculi convertunt: acceptis enim donis gaudent, quia neque in Deo neque propter Deum diligunt quod a Deo acceperunt. Qui autem gratia accepta ad amorem Dei idipsum convertunt quod ab ipso acceperunt, isti profecto et a Deo et in Deo exsultare probantur, E. contra ergo ut suum gaudium solidum esse monstraret, illud neque a vanitate exortum, neque ad vanitatem conversum esse, se Dei dona diligere, in Deo, et pro respectu gratiæ qua præventa erat in Salvatore exsultare perhibuit, dicens: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

[ocr errors]

3

Hugo, gloriam.

Locus mancus ex Hugone resarciendus. • Hugo, Maria ergo.

DE ASSUMPTIONE

BEATE MARIE VIRGINIS
LIBER UNUS.

INCERTI AUCTORIS AC PII.
888

PREFATIO. Precatio divini luminis ad digne loquendum. Ad interrogata de Virginis et Matris Domini resolutione temporali, et assumptione perenni, quid intelligam responsurus, te, Deus omnipotens Pater, voto supplici exoro, ut qui mandas nubibus, et pluunt imbrem, qui tangis montes, et fumigant, qui aperis terram, et germinat, quid dicam jubeas, quid proferam præbeas, ad quid dirigam sermonem aperias. Venerabile est enim mihi, Domine, et præcordiis meis reverendissimum, de matre Filii tui loqui, et de sanctissimo corpore ejus linguam sermo

(a) Mss., et perpetuæ virginis Mariæ matris Domini. Hic liber scriptus putatur ætate Caroli M., quia lib. 1 Capitular., c. 158, cæteris anni recensitis festivitatibus ait, «de Assumptione interrogandum relinquimus.» Istud vero an respiciat 'libri exordium, anve hic ipse liber sit, qui in indice operum Alcuini apud Gibabum centuria 2 Script. Brit. hoc notatur titulo, Responsiones ad interrogata, non definimus.

(a)

nibus occupare, quæ sola meruit Deum et hominem paritura suscipere, facta thronus Dei et aula regis æterni, secundum quod tu nos docuisti per sanctos Patriarchas tuos, Prophetas et Apostolos, figuris et sermonibus: quibus credidimus, et certi sumus ; quia nunquam fefellisti, qui nec falli nec fallere novisti, ostendens Filium tuum coeternum tibi et cousubstantialem incarnandum, et incarnatum per virginis uterum, de quo carnem assumpsit qui corporalia cuncta tecum creavit, auctor a ministratrice 1, et Deus ab homine factus homo; ab ea naturam sumens, non originem, sanctificante Spiritu sancto tuo in ca uterum humanum, et purificante atque mundante ad conceptionem Filii tui, cujus dignitatis et gratie effectum nec cor concipere, nec lingua

Ita Ms. Regius. At Corbeiensis, administratrice. Alter kegius, administratione. Editi, administrator.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »