ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

valet exprimere. Non enim nisi talis conceptus talisque partus Deum decuerat, qui venerat redimere quos voluit creare; creare præsertim majestate, redimere humilitate: bumilitatis naturam de sanclificato corpore sumens sanctam, et immaculatam de immaculato. Ineffabilem enim sanctificationis gratiam qui * concipiendus præbuit, conceptus et natus non abstulit. Que quantum in corpore valuerit Virginis, illi soli notissimum est, qui de ejus natura naturam suscepit quam condidit. Per quem te quæso, Domine, quia per illum bona cuncta tribuis, quæ ut tribuas eligis, ut me inoffense de tanta sanctitate loqui tribuas. Etsi non totum ut est, quod impossibile omni linguæ huinan: est : tamen ipsum ex parte quod est, dicatur ut est. Sonet ergo pretiosissimum vera pretiositate, sanctissimum certa sanctitate, inestimabilissimum fidelissima veritate. Quæ quia humanam rationem excedunt, Spiritus tuus adsit, qui suo scro spiramine inducat nos in omnem dicendorum veritatem: ut quia de eo corpore et anima loquendum est, quod ipse prater naturalem usum sanctificavit, et gratiam contulit, non aliena dicere patiatur, sed propria ad laudem et gloriam tuam, Deus omnipotens Pater, et ad honorem Filii tui per virginem nati, et ejusdem Spiritus sancti Dei et Domini nostri, cum quo est tibi regnum et imperium in omnia sæcula sæculorum. Amen.

CAPUT PRIMUM. Auctor veri amans. In Scripturis alia alio modo exponenda. 3 Quia profundissimæ et sua dignitate altissimæ sum reponsurus quæstioni, lectorem meum obsecro, ut pro me interprecetur, et si qua à me pleniter dicta cognoverit, donis Dei gratus existat sin autem minus, nostræ compatiatur humilitati; quia licet minus valeamus, vera tamen procul dubio volumus. De sanctissimo igitur corpore perpetuæ virginis Mariæ, ejusque sacræ animæ assumptione quantum Dominus donaverit loqui suscipientes, hoc primum dicimus, quod in divinis Scripluris postquam Dominus in cruce matrem discipulo commendavit (Joan. xrx, 27), ut castis castitas tueretur obsequiis, nihil de ca reperitur præter id quod Lucas commemorat in Actibus Apostolorum, commemoratis eisdem nominatim, dicens: Hiomnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus ( Act. 1, 44). Iloc dicimus, quia tanto quæ magna sunt, cautius tractanda existunt, quanto specialibus auctoritatum testimoniis non possunt ad liquidum roborari. Sed quia quædam Scriptura sancta indagationum studiis quærenda reliquit, non sunt superflua estimanda, dum vera indagatione fuerint patefacta. Fecunda est enim veritatis auctoritas: et dum diligenter discutitur, de se gignere quod ipsa est cognoscitur. Sæpe enim discussa veram convenientiam parit, quam manifestis sermonibus abscondit; et sæpe apertis sermonibus insinuat, in quibus nihil præter id quod sonuit querendum invitat : ut est, quod Abraham gennit Israc, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judum et fratres cjus ( Matth. 1, 2), et cætera talia, in quibus sola temenda est littera. Qurdam autem sic commendat, ut pariter litteram et mysticum intellectum insinuet*: ut in transitu maris Rubri, et manna cœlesti, et tabernaculo Dei, atque area testamenti, ubi futurorum figura, Baptismi videlicet Christi et Ecclesiæ ostensa est prærogativa. Quedam tantum mystice, ut cum Deum dicit insufflasse in faciem Ada spiraculum vitæ, qui tamen os ad spirandum non habet, nec manus ad operandum, cum dicat propheta, Manus tuæ, Domine, fecerunt me et plasmaverunt me (Job x, 8).

6

[ocr errors]

CAPUT H. Veritates sunt de quibus Scriptura silet,

Cod. Corbeiensis, humanitate.

Alias, quam.

Mss. hic præfigunt: Incipit sermo VSS., instruat,

Mss., Adam. Editi, liect.

non ratio. Ex iis est assumptio beatæ Mariæ. Sunt etiam quædam, quæ quamvis commemorari ex toto omissa sint, vera tamen ratione creduntur, ad quod ipsa convenientia rei quemadmodum dux et prævia creditur. Nihil enim de Melchisedech sacerdotis Dei excelsi justitia loquitur, cum ipsa præcessisse tantæ laudis merita cognoscatur. Nihil de Enoch et Eliæ, postquam rapti sunt, vitæ felicitate commendat, cunctis liquido scientibus cos beate vivere, quos Dominus hinc et in futurum servandos voluit rapere. Quid ergo de Marie morte, quid de cjus assumptione dicendum est, unde divina Scriptura nihil commendat; nisi quærendum ratione quid conscntiat veritati; fiatque ipsa veritas auctoritas, sine qua necesse est nec valeat1 auctoritas? Memores enim conditionis humanæ, morteni illam subiisse temporalem dicere non metuimus, quam idem certe ejus Filius, qui et Deus et homo est, lege sortis humanæ sustinuit : et hoc quia homo de ejus susceptus et profusus est utero.

CAPUT III. An deceat beatæ Mariæ corpus in pulverem resolutum esse. Non sequitur ex Adæ maledicto. Sed si dicimus cam mortis teneri vinculis, et resolutam in communem putredinem, vermem ac ciuerem : librandum est, si hoc conveniat tantæ sanctitati, tanLæ aulæ Dei prærogativa. Scimus enim dictum primo parenti, Quia pulvis es, et in pulverem ibis ( Gen. m, 19). Quod si de morte dicitur, generalis est sententia; si de resolutione in pulverem, hanc conditionem Christi caro evasit de carne Mariæ sumpta, quæ corruptionem non sustinuit. De hoc enim scriptum est per David prophetam dicentem, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. xv, 10). De quo autem sanclo dictum sit, archangelus prodidit, qui ad Mariam ait, Et quod nascetur ex le sanctum, vocabitur Filins Dei (Luc. 1, 35). Vere sanctum, et sanctum sanctorum: unde et illa Sancta sanctorum dicuntur, qua illa servabant quibus ille figurabatur, qui veraciter solus Sanctus sanctorum dicitur. Ilic enim est de quo idem archangelus Gabriel Danieli loquitur inter cætera quæ futura ostendit dicens, Et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum (Dan. 1x, 24). Hie enim Sanctus corruptionem non vidit, qui tertía die cum triumpho de inferis rediens resurrexit. Caro ejus que de Maria sumpta est, etsi mortua est ex infirmitate, revixit ex Dei virtute. Sed hoc ille, qui quando voluit mori, quando voluit resurgere, potuit. Excipitur ergo ab illa generali sententia de virgine sumpia natura. Quod si non Maria congruit, congruit tamen filio quem genuit.

CAPUT IV. Maria ab Eva maledicto libera. Post hace que Ade dicta sunt, de quibus excipitur Mariæ Filius; contuenda sunt que etiam Eve dicta sunt, si cunctis feminis sint generalia, et si in aliquo excipia tur Maria. Scriptum quippe est, Mulieri quoque dixit Deus, Multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuvs. In dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui (Gen. m, 16). Ærumnam Maria sustinuit, cujus animam gladius passionis Christi pertransivit (Luc. 1, 35): sed conceptus non multiplicavit, nee sub viri, id est, mariti potestate deguit, que integerrimis visceribus de Spiritu sancto Christum suscepit, et virginitatis integritate manente virgo permansit. Quem quia sine peccati colluvione, et sine virilis admixtionis detrimento suscepit, sine dolore genuit, et sine integritatis violatione, pudore virginitatis integra permansit. Hoc enim poluit efficere de matre, quia sic Deus elegit nasci de homine. Maria ergo etsi communicat ærumnis Eva, non communicat parturiendo cum dolore. Promeruit enim hoc singularis sanctitas ejus et singularis gratia, qua susceptione Dei singulariter æstimata est digna. Non im · merito ergo excipitur a quibusdam generalibus vera

1ta unus Regius Ms. in Corbeiensi, necesse est valeat, omisso, nec. At editi, ne et, nec vulet. YSS., laborandım.

æstimatione, quam tanta serval gratia et attollit diguitatis prærogativa. Quantum enim Christi potestas possit, mundi ostendit universitas; quantum gratia, Mariæ monstrat integritas : quæ sicut diversa est a natura, ita diversa est ab usu. Quid ergo si in tanta diversitate eam dicimus humanæ sortis mortem subiisse, nec tamen ejus vinculis retineri, per quam Deus voluit nasci, et carnis substantia communicare, numquid impium crit? Scimus enim Jesum omnia posse, qui de se ipso ait, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra (Matth. xxvi, 18).

CAPUT V. Matrem Christus in hoc honorasse credendus est. Quippe suam ipsius naturam, Unitas gratiæ cum Christo. Unitas Mariæ specialis cum Christo. Si ergo voluit integram matrem virginitatis servare pudore, cur non velit incorruptam a putredinis servare fetore? Dicat qui cognovit sensum Domini, et qui consiliarius ejus fuit, Numquid non pertinet ad benignitatem Domini, matris servare honorem, qui legem non solvere venerat, sed adimp'ere ( Id. v, 17)? Lex enim sicut honorem matris præcipit, ita inhonorationem damnat. Qui enim in vita præ cæteris illam gratia sui conceptus honoravit, pium est credere singulari salvatione cam in morte et speciali gratia honorasse. Potuit enim eam a putredine et pulvere alienam facere, qui ex ea nascens potuit virginem relinquere. Putredo namque et vermis humanæ est opprobrium conditionis, a quo opprobrio cum Jesus sit alienus, natura Maria excipitur, quam Jesus de ea suscepisse probatur. Caro enim Jesu caro est Marie, et multo specialius quam Joseph Judæ cæterorumque fratrum ejus, quibus dieebal, Frater enim et caro nostra est (Gen. xxxvii, 27). Caro enim Christi, quamvis gloria resurrectionis fueFit magnificata, et potenti super omnes cœlos ascensione.glorificata, eadem tamen carnis mansit et manet natura, quæ suscepta est de Maria. Ipse enim est qui conceptus, et genitus, atque a mortuis suscitatus est per gloriam Patris: sicut profecto ipse testatur post resurrectionem, quando Apostolis dicit, Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum (Luc. xxiv, 39). Quid enim est, ipse cgo sum; nisi quia alter non suni, quam qui tunc eram quando passus sum? hoc siquidem cognoscere potestis, qui in manibus et pedibus clavorum vulnera cognoscitis. Ipse ergo idemque cœlos ascendit, et carnem quam de matre suscepit, super astra transvexit: honorans omnem humanam naturam, et multo magis maternam. Si igitur natura matris est filius, conveniens est ut sit et filii mater, non quantum pertinet ad aquam administrationem, sed quantum pertinet ad eamdem reciprocam substantiam ut homo de homine, caro de carne, mater a filio, filius a matre, non ad unitatem person:r, sed ad unitatem corporalis naturæ et substantie. Si enim unitatem potest facere gratia sine proprietate specialis naturæ ; quanto magis ubi gratiæ unitas, et corporis est specials nativitas? Unitas namque gratie est, ut discipulorum in Christo, de quibus ipse dixit, Pater Suncle, serva eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, volo ul sint unum sicut et nos. Et iterum de omnibus justis, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut et tu Pater in me, et ego in te: hoc est, ut ipsi sint per gratiam, quod nos sumus per divinitatis naturam. Hæc quippe gratiæ unitas, quæ cunctis in Christum credentibus servatur, si Marie etiam minus sapientium æstimatione non tollitur: quanto magis cum gratia anitate ipsa specialitas naturæ unum efficit matrem et filium, filium et matrem? Videndum est etiam quid de his quos secum per gratiam unum esse voluit, consequenter adjunxit. Ait enim, Pater sancte, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum ; nt vineant claritatem meam quam dedisti mihi (Joan. xvn, 11, 20, etc.). O magnam et inestimabilem bonitatem Dei, qui habere secum suos in gloria vult, ut sua claritate fruantur, qui hic sua fide juncti, unum cum eo esse digni judicantur ! Si igitur cos secum habere vult, ac per loc potest qui omnia potest; quid

æstimandum est de matre, ubi digna sit haberi, nisi in præsentia Filii?

CAPUT VI. Mariæ corpus jam dupliciter in cœlo. Quantum igitur contueor, quantum intelligo, quantusi credo, Mariae anima claritate fruitur Christi, et gloriosis conspectibus ejus; semper videre sitiens, et semper conspiciens, dum inestimabiliter pascitur, excellentiori quadam specialique prærogativa a Filio honoratur possidens in Christo corpus suum quod genuit, clarificatum in dextera Patris ; et si non suun per quod genuit, tamen suun quod genuit. Et quare non suum per quod genuit? Si non obviaverit necdum perspecta auctoritas, vere credo, et per quod genuit; quia tanta sanctificatio dignior cœlo est quam terra. Thronum Dei, thalamum coli Domini, domum atque tabernaculum Christi dignum est ibi esse ubi ipse est. Tam pretiosum enim thesaurum dignius est colum servare quam terra; tantam integritatem merito incorruptibilitas, non putredinis ulla resolutio sequitur. Illud ergo sacratissimum corpus, de quo Christus carnem assumpsit, et divinam naturam humane univit, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, ut Verbum caro, hoc est, Deus homo fieret, escam vermibus traditum quia sentire non valeo, dicere pertimesco communi sorte putredinis et futuri de vermibus pulveris. De quo si nihil altius sentirem quam de proprio, nihil dicerem nisi quemadmodum de proprio. Quod absque ulla ambiguitate solvendum in mortem, post mortem est futurum putredo, post putredinem vermis, post vermem, ut dignin est, abjectissimus pulvis. Quod de Maria credendum non videtur consentibile: quia æstimationem procul propellit incomparabilis gratiæ manus.

in qua

CAPUT VII. Infertur ex petitione Christi pro ministris. Christo in terris Angeli famulabantur. Quo me dicere multarum consideratio rerum invitat: quarum et illa quidem est, quam suis aliquando ministris ipsa Veritas ait, Qui mihi ministral, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. x. 26). Si enim hæc est generalis sententia ominium per fidem et piam operationem Christo ministrantium, quanto magis et quomodo specialiter Maria? Mariam namque op ris exhibitione et fidei rigidissima veritate ministram Christi fuisse, omnis qui sanum sapit intelligit. Absque dubio enim opere ministratrix exstitit, que hune in utero gessit, par.uque profusum aluit et fovit, atque, ut Evangelium ait, in præsepio reclinavit (Luc. 1,7), eta faciellerodis fugiens in Ægyptum abscondit ( Mauh. 11, 15), et omnem infantiam ejus matris affectu prosecuta est; ita ut usque ad crucem, filium jam virum perfectum vidit pendentem, ab ejus indubitanter non recesserit consectatu, non solum gressibus pedum tanquam pro reverentia Domini, verum etiam imitationis affectu. Maria 'ergo ministratrix Christi specialium operum qualitatibus sicut devotissima exstitit ; ita absque dubio religionis fide et veræ eredulitatis charitate secutrix fuit. Non enim potuit divinitatis ejus nisi esse credula, que se noverat hunc non virili semine secundum ordinem naturæ, sed divino spiramine nuntiaute Archangelo concepisse : videns semper famulantium Angelorum ei adesse frequentiam, ut concepto et nato, quando videlicet facta est cum Angelo multitulo cœlestis exercitus elamantium et dicentium, Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 1, 14): et in Ægyptum fugituro, atque inde iterum redituró : quibus liquido cognoscere potuit, quia talia obsequia non nisi Deum decuerant. Unde et stelle annuntiatio, et Magorum de longissimis partibus insperata adductio, maximum illi exstitit indicium veritatis. Similiter et Simeonis et Anne prophetali diguitate insolitus exteris et huic specialis occursus. Quæ omnia profecto Maria conservans, his cunctis altius ad Edem roborata, pio corde conferebat: in tantuma

Sie Mss. At editi, pro amore filii, verum etiam imuus Itone morum tanquam pro reverentia Dei. Mari, etc.

1147

APPENDIX.

ut omnino non nutabunda, sed certa de filii potestate, tanquam de Dei vera virtute, deficiente in nuptiis vino dixerit, Vinum non habent (Joan. 11, 3): sciens plane hoc illum potuisse, quod eum mox contigit divino miraculo complevisse. Ecce igitur Maria fide et opere Christi ministratrix, et devota usque ad ejus mortem secutrix, non plus gressu quam imitationis, ut credendum est, affectu: si ibi non fuerit, ubi Christus ministros suos vult esse; ubi ergo erit? Et si ibi, numquid æquali gratia? Et si æquali gratia, ubi aqua Dei censura, qui unicuique reddit secundum sua merita? Si ergo merito Mariæ viventi præ omnibus donata est gratia, mortuæ erit minuenda? Absit: quia si omnium sanctorum mors est pretiosa, Mariæ sane est pretiosissima : quam tanta comitata est gratia, ut mater Dei dicatur, et sit.

[ocr errors]

CAPUT VII. Mariam sine corruptione servare potuit Christus. Voluit, quia et decuit. Consideratis igitur his universis, et vera ratione, confitendum censro, Mariam in Christo, et apud Christum esse; in Christo, quia in ipso vivimus, movemur et sumus; apud Christum gloriose ad æternitatis gaudia assumptam, benignitate Christi honoratius susceptam cæteris, quam hic gratia honoravit præ cæteris; atque ad communem humilitatem non esse adductam post mortem putredinis videlicet et vermis et pulveris, quæ suum et omnium genuit Salvatorem : in cujus si potestate est, sanctorum de capite capillum non perire, est et illam anima et corpore integram posse servare. De cujus potestate si nullus dubitet ecclesiasticorum, quin possit matrem sine corruptione in perpetuum servare; cur dubitandum est voluisse, quod attinet ad tantæ benignitatis gratiam? Si elegit divina voluntas sola gratia inter crepitantes vehementium ignium flammas non solum corpora puerorum servare illæsa, verum etiam ipsa vestimenta servare inusta ; cur abnuat in matre propria, quod elegit in veste aliena ? Jonam servare in ventre ceti præter naturalem usum voluit incorruptum sola misericordia (Jon. 11, 1). Mariam incorruptam præter naturam non servabit gratia? Servatus est Daniel ab intemperatissima fame leonum (Dan.vi, 22), non servanda est Maria tantis donata meritis dignitatum? llæc cuncta quæ diximus, quia naturam)1 servantia non cognoscimus: in Mariæ integritate plus

[ocr errors][merged small]

1118 potuisse gratiam quam naturam non dubitamus. Divinitatis enim opera sunt quæ dicimus; et ideo possibilia, quia sunt ab omnipotentia. Christus autem Dei Virtus est et Dei Sapientia, cujus sunt omnia quæ Patris, omnia sunt quæ sunt velle; velle autem omnia quæ sunt justa et digna. Ac per hoc videtur digne kelari Maria lætitia inenarrabili anima et corpore, in proprio filio, cum filio proprio, per filium proprium, nec ullam sequi debere corruptionis ærumnam, quam nulla secuta est tantum filium pariendo integritatis corruptio: ut sit semper incorrupta, quam tanta perfudit gratia; sit integriter vivens quæ omnium integram perfectamque genuit vitam; sit cum illo quem in suo gessit utero, sit apud illum illa quæ genuit fovit et aluit illum Maria Dei genitrix, Dei nutrix, Dei ministratrix, et Dei secutrix de qua, ut jam dixi, quia aliter sentire non audeo, aliter dicere non præ

sumo.

CAPUT IX. Quo animo prædicta usseruerit auctor. Suscipiat igitur hunc sensum fraterna Charitas vestra, secundum quod Spiritus Christi inspiravit., Ostensa sunt ex parte, quæ taliter me hortata sunt dicere. Si quis autem refragari his elegerit, cum dicere non velit, hæc non posse Christum proferat quare non conveniat velle, ac per hoc non esse. Et si se veraciter consilium Dei de his nosse manifestaverit, incipiam ei credere, de quibus aliter non præsumpsi sentire : miraborque illum altitudinem consilii divini investigasse, quam me cum Apostolo digna reverentia videor debere admirari, dicens : O altitudo. divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, el investigabiles viæ ejus (Rom. XI, 33)! Et quia, secundum eundem apostolum, ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor, xIII 9): dixi de his, etsi non quantum est, tamen quemadmodum me dicere debuisse credidi. Si ergo vera sunt quæ scripsi; tibi gratias ago, Christe, quia de sancta Virgine matre tua nisi quod pium est ac dignum visum sentire nou potui. Si ergo dixi ut debui, approba, Christe, obsecro, tu et tui; sin autem ut non debui, ignosce tu et tui? Qui cum Deo Patre el Spiritu sancto vivis et regnas, per omnia sæcula sæculorum, Amen.

↑ Editi, possum.

DE VISITATIONE INFIRMORUM

LIBER PRIMUS,

INCERTI AUCTORIS.

CAPUT PRIMUM. Flere quando effeminatum, quando humanum. Visitationis gratia nepoti meo charissimo morienti extremum vale dicturus, hesterna die processi: sed tactus dolore cordis intrinsecus, non sine quantulacumque oculorum humectatione vix verbum in aliquod tandem ora singultuosa resolvi, unde nec digna me, nec digna se satis proferre potui. Si enim (quod omnium est) animus dolore non minimo affeclus verba attentaret, ipsa verborum attentatio lacrymarum esset augmentatio. Parcebam itaque verbis ut parcerem lacrymis. Non consolatorias siquidem effundere lacrymas, effeminatum est: porro nullas (cum gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus jubeamur), et inobedientia et inhumanitas est. Et lacrymatus est Jesus. Plorabo igitur, mi nepos dulcissime, ne sim inobediens et inhumanus, sive non imitator mei Jesu: temperabo quoque a lacrymis, ne nimis videar effeminatus.

CAPUT II. Ad æternam vitam pœnitentia disponit. Christus ducit, Deus hic exceptus excipit vementem. Tu quoque viam universæ carnis, nepos amantissime,

ingredi festinas: quo visurus es parentes tuos, Patriarchas sanctos, omnium etiani summam beatitudinem. Ad tanti igitur itineris, ne deficias in via, subsidium grande viaticum tibi est necessarium. In muro civitatis supernæ apponendus es lapis vivus, in cujus ædificio non auditur strepitus aut malleus. Ilic perferendus est strepitus, hic adjiciendus est lapidi malleus, hic conterendum est totum lapidis quadrandi supervacaneum. Strepitus sit peccatorum tuorum recordatio, super quibus perstrepat in aure sacerdotis humillima tua confessio, juxta illud, Confitemini alterulrum peccata vestra (Jacobi v, 16). Malleus sit pœnitentia cordis plus quam pectoris percussio: quæ utraque, dum adhuc aliquantulum in hac vita prævales, ita modificentur, ne in ædificii Dei appositione necessaria habeantur. Nam quo vadis? Ad vitam. Per quam viam? Audi Dominum dicentem, Ego sum via, veritas et vita (Joan. xiv, 6). Non potes errare, Christus via est; non potes falli, Christus veritas est; non potes non vivere, Christus vita est: per Christum viam vades ad Christum verom vitam. Christus

[ocr errors]

1149

DE VISITATIONE INFIRMORUM LIBER PRIMUS.

via est, tu viator: Christum viaticum porta, conducet te ad se ipsum via, veritas et vita. Sed quo invenies viam istam? quo invenies viaticum? Christus Deus est Deus autem ubique est. Si Deus ubique est ; et in te est, post te est, ante te est, et in circuitu tuo est, Dei omnia plena sunt. Ne longe Deum arbitreris, quocumque quesieris, ipsum invenies. Si ascenderis in cœlum, illic est: si descenderis ad infernum, adest. Si sumpseris pennas tuas diluculo, ut habites in extremis maris, etenim illic manus sua deducet te, et tenebit te dextera sua (Psal. cxxxvII, 8, etc.). Deum igitur ubique hospitem habes. Hospitium acceptum fac hospiti tanto; et tunc securus dices hospiti tuo, ut in eundo deducat te, et in deducendo conducat te, in conducendo perducat te, et in perducendo hospitetur te. Dico tibi, si sibi gratum exhibueris hospitium, gratius et gratantius exhibebit tibi hospitium suum. O quam beatus eris, si hospes Dei fueris, si in civitate sua, cœlesti scilicet Jerusalem, mansionem acceperis; si Dens in die aliqua tibi gratias agens dixerit, Hospes fui, et collegisti me, et quamdiu fecisti uni ex his minimis meis, mihi fecisti (Matth. xxv, 35-40): veni, benedicte Patris mei, percipe regnum! Erraveram equidem, quoniam pro hospitio tuo hospitium Dei promiseram civem jam conscriptum, imo jam conregnantem, hospitem vocaveram. Non promittit tibi Deus hospitium, promittit regnum : regnabis cum Christo, eris bæres Dei, cohæres autem Christi (Rom. vrt, 17).

CAPUT III. Præparatio ad id, declinare a malo, et facere bonum. Boni totius summa, charitas. Dei donum est. Dilectio Dei et proximi duæ alæ ad Deum. Sed ad tantam felicitatem adipiscendam præparatio multifaria tibi, charissime, est necessaria. De confessione et pœnitentia superius breviter notatum est. Confiteri et pœnitere, a malo est declinare. A malo declinare, quodam modo bonum est. Sed audisti, Decting a malo, el fac bonum (Psal. xXXVI, 27). Bona est a malo declinatio: sed necessaria est ad bonum faciendum festina et efficax exhilaratio. Hilarem enim datorem diligit Deus (I Cor. 1x, 7). Et quid est bonum facere? In publico est boni faciendi regula. Enarrat sibi bona impensa Doctor doctorum ita dicens, Hospes fui, nudus et in carcere, sitiens et esuriens; et ministrastis mihi. Et harc mihi fecistis, quamdiu uni ex minimis meis fecistis (Matth. xxv, 35, etc.) Grande bonum, quod cum fit in pauperes, redundat in Deum. Sed in pauperes largitio non est totius boni exhibitio. Dicit Apostolus, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitalem autem non habuero, nihil mihi prodest (1 Cor. XIII, 3) Ergo totius boni summa est charitas. Distributio facultatum tuarum in pauperes, nisi ex radice charitatis procedat, in Deum non redundat. Deus charitas est (Joan. iv, 8). Quod ex Deo procedit, in Deum redundat quod in Deum non redundat, ex charitate non procedit; ex Deo igitur processio, et in Deum redundatio, Dei dona sunt. Distribue itaque sie tua in pauperes, ut in Deum distributio redundet. Sed quid distribues? Forsitan deest quod distribuas. Audi Tobiam: Fili, si multum tibi fuerit, abundanter tribue ; si autem exiguum, etiam illud exiguum impertiri stude (Tob. iv, 9). Si dederis alieni calicem aquæ saltem frigida, non perdes mercedem tuam (Matth. x, 42). Sed forsitan et aqua deest : sed habes quod distribuas. Habes te ipsum: da te ipsum Deo, et habebis ipsum Deum. Quomodo dabis te Deo? Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. Forsitan domum non habes: dispone tibi, si non disponis domui (Isai. xxxvIII, 1). Qualis erit illa dispositio? Dilige Deum, et diliget te Deus. Assume pennas cum quibus ad Deum evoles. Pennæ quibus evoles, sunt dilectio Dei et proximi. Dei et proximi dilectio, apta tui ipsius est dispositio. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur (Rom. xm, 9 et 10). De di

Ms. Regius, in puncto.

1150

lectione Dei quid dicam? Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viri-
bus tuis (Deut. vi, 5). Diligat Deum oculus tuus, os
tuum, manus tua, pes tuus, omnis sensus tuus, quid-
quid tu es, quidquid dilectionis in te est, in totus di-
ligas Deum. Hæ sunt duæ alæ, quibus evoles ad cœ-
los. Si otiosa sit manus ab opere, pes a deambulatione:
los, transveharis ad sanctos, inseraris inter Ange-
sed nunquam sancta anima vel mens timens Deum
vacare poterit a dilectione.

CAPUT IV. Quod correptio, ut Dei donum, diligenda.
Sed dicis. Diligo Deum. Bene, utinam sit in te quod pro-
misisti sermone. Dilectionis Dei probatio, mandato-
rum ipsius est completio; operani suorum voluntaria
completio, amare quod amat Deus, ardenti desiderio
amplecti quod facit Deus. Si igitur Deum diligis, quod
facit Deus diligis : et si quod facit Deus diligis, disci-
plinam Dei flagellantem te diligis. Flagellum Dei susti-
nes? Tussi laboras? pulmone deficis? cibum stoma-
chus respuit? phthi i decoqueris? vinum fastidis?
dyssenteria sauciaris? multimodo morborum genere
alliceris? Sed et bære, si oculum habes, si cordatus
es, Dei dona sunt. Disciplinam patris ne abjicias, fili.
Nemo filius, quem non corripit pater. Sed noli defi-
cere a disciplina Domini, et ne fatigeris dum ab eo
argueris (Hebr. xu, 5). Quem enim diligit Dominus,
corripit, et quasi pater in filio complacet sibi (Prov. II,
12). Vis scire, quia infirmitas corporis salutem animæ
parturit? Audi Dominum Apostolo respondentem,
Virtus in infirmitate perficitur ( II Cor. xit, 9): ac si
dicat, Complectere quam pateris infirmitatem : quo-
niam ita proficies de virtute in virtutem. Si in infir
mitate virtus augmentatur, virlus autem est salus ani-
mæ infirmitas corporis, quando quidem per virtutem
anim parit salutem, donum Dei est; non enim est
aliunde nisi ex Deo salus animæ. Flagellum ergo Dei
ne contemnas: sed flagellatus dic Deo gratias. Dilige
corripientem, dilige corrigentem, dilige arguentem
non in furore, non in ira, sed in misericordia. Aperi
pu'santi, devotus esto vocanti, gratias age miseranti.
Redi ad te, cogita parumper, cogita de Deo, pensa si
potes quoniam super omnia opera sua ipsius misera -
tiones (Psal. CXLIV, 9). Ipse Deus est, ipse judex est;
nec te vult damnari, nollet te male judicari, vult tui
misereri, flagellat in te misericorditer, quod in eum
deliquisti pertinaciter.

CAPUT V. Misericordia Dei quasi injusta. Deus meus, Deus meus,

quoniam magno debo dicere, pace tua dicam,

repletus gaudio in ccstasis tripudio de te præsumendo dicam : Nisi quia Deus es, injustus esses, quia peccavimus graviter, inharremus peccato pertinaciter, gaudemus de peccato, post peccatum ambulamus, extenso collo peccatum nostrum prædicamus, nec abscondimus: et tu placacis nos ad misericordiam : nos irritamus te ad furotus es. Nos te provocamus ad iram, tu autem condurem, tu autem differs vindictam. Justo exterminio pu nire poteras peccantes, subvertere negligentes et patientia tua exspectat ut corrigamur pœnitentes. Deus meus misericordia mca, numquid non hæc est injustitia Sed numquid injustitia apud Deum (Rom. Ix, 14)? Absit. Quod enim sustinet Dens judex justus patienter, quod justa severitas flectitur misericorditer, totum Deus est. Neque enim aliter Deus esses, nisi flectereris, nisi patereris, nisi miserereris: neque aliter flectereris, patereris, miserereris, nisi Deus esses. Quodcumque igitur facis, tuum est. Fac igitur, Deus, quod facis: quia quod facis, tuum est. Quod tuum est, bonum est: quod igitur facis, bonum est, Deus meus, misericordia mea.

CAPUT VI. Morbum et flagella Dei gaudenter excipere. Mors vitæ præsenti præferenda. Tu igitur, chare mi, ad modicum migraturus de mundo, tantam et tam ineffabilem benignitatem Domini Dei tui ne spernas, flagellum ipsius gaudenter suscipe. Flagellat in te quod nescis, nec injuste; justa enim sunt ipsius judicia morbus hic corporis, medicina est spiritualis.

Porro recogita quod morbus tuus, ut aiunt medici, est incurabilis et tecum revolve, quoniam si contra Dem præsumpseris murmurare; et morbum velis nolis sustinebis, nec murmurando sanaberis : imo anima debilitaberis, dum contra Deum tuum, patrem tuam, medicum tuum, magistrum tuum mansuetissimum et tranquillissimum, in ipso flagello pacatissimum, qui nunquam iratus, cum iratus est misericordie recordatur, murmuraveris. Meis igitur acquiesce consiliis, et quando quidem murmurando duo mala sustineres, pacificus esto, et gravamen corporale fac tibi antidotum spirituale. Non enim si in flagello vis Deum recognoscere, corpore et anima flagellaberis : non enim flagellat Deus bis in idipsum. O quam jucundo pectore, quam læto corde visitationem divinam debes præoptare! Certe si corpore totus prævaleres, infirmitatem medicinalem a Deo debueras votis omnibus expetere, et ne sanitas corporis infirmitas esset animæ metuere. Nihil aliud scio, sed quia infirmaris, utiliter debes gaudere: quia juxta est vocatio divina, debes ei totis nisibus lætus adesse. Eia si episcopa tum aut honorem alium, ut sanitatem infirmis optabilem tibi concessisset Deus, nonne omni gaudio illud donum Dei susciperes? Certe majori exsultatione, affectuosiori voluntate, cum gratiarum etiam actione hanc Dei animadversionem debes tibi unicam habere, quia et hoc utilissimum donum Dei est. Porro si de vitae istius naufragio, deque compendiosa mortis camparando commercio cogitares, quam inenarrabiliter vivere fastidires, quam festinanter mori in Domino concupisceres! Beati enim mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. xiv, 13).

Nam ut collationem quamdam breviter faciamus, conferamus, si placet, de vita præsenti, quæ initium dolorum est, et quasi per amicum litigium quid potius appetendum sit, male vivere, an bene morí, discutiamus: nam bene vivere praesentialiter nemo potest : Omnis enim homo mendax (Psal. cxv, 11). Et Apostolus homo præ cæteris hominibus videns aliam legem in membris suis legi mentis suæ repugnantem (Rom. vu, 23), cupit dissolvi et esse cum Christo (Philipp. 1, 23). Et scimus quia omnis creatura ingemiscit et parturit (Rom. vin, 22), usquequo liberetur a servitute.corruptionis per eum qui subjecit eam in spe. Denique quis numerare potest præsentis vitæ molestias, esúrire, sitire, algere, calere, lassari? Innumerabilia sunt, ex ipsa consuetudine nobis domestica sunt. Tamen initium dolorum haec. Sed ut altius revolvamus quæ intra nos sunt, cupere, amare, odire, fornicari, adulterare, occidere vel occidi, rapere, furari, nomne

[blocks in formation]

inimice passiones nobis sunt? Tamen quis immunis, quis liber est ab his omnibus? Et quis tot et tantarum obnoxius passionum, immunis erit a peccato? Et quis vivens sub peccato, bene vivit? Ergo male vivit omnis homo, quia et peccatum malum est. Denique audenler pronuntio, quia principium vitae hominis initium dolorum est. Fuere philosophi hoc non ignorantes, qui in ortu puerorum lugebant, in morte autem gaudebant: hoc significantes, quia bomo ad laborem na scitur, ad requiem autem moritur. Sanctus etiam David et de ortu et de vita filii, quem de Bersabee susceperat, in tantum est contristatus, ut dum puer adhuc viveret, lugens et incœnatus maneret; mortuo autem puerulo, et gauderet et cœnaret (Il Reg. xi, 16, etc.). O mors desiderabilis! o mors omnium malorum præsentium finis! o mors laboris clausula, quietis priucipium! Quis excogitare queat tuarum utilitates beatitudinum? Nam male mori, Christianorum non est : bene autem mori, cum Christo vivere est. Et quis ipsius beneficia sufficienter expediat, quæ hominem Christo conglutinat, quæ, ut dictum est, finis malorum est, nutrix initiumque securæ felicitatis? Valeas, mors. mi dilectissima, confiteor quoniam si possem, libenter te complecterer, libenter te gustarem, ultro subirem : et testor, quia omnis mea cogitatio, et epistolæ præsentis frequentata lectio instigat me ad tui di'ectionein, tantum ne intempestiva venias. Tu autem, caro mea el os meum, quem epistola mea visitat, quam et extremam moriturus accipis, de hac eadem epistola, el de aliis que in te sunt exemplaribus consolationem accipe: ne in extremo positus, tanquam desolatus ad curiam Dei tui venias.

[ocr errors]

CAPUT VII. Oratio morituri. His omnibus expletis, oratio tibi est necessaria. Ergo Deum alloquere et nisi secus egeris, de ipso securus ita affare: Deus meus, Deus meus, misericordia mea, refugium meum, te desidero, ad te venire festino, ne despicias me sub tremendo discrimine positum, adesto mihi propitius in his meis magnis necessitatibus: non possum me redimere meis operationibus, sed tu redime me et miserere mei. Diffido de meis meritis, sed confido de miserationibus tuis: et plus confido de tuis miserationibus, quam diflidam de malis actibus meis. Tu es spes mea, Deus meus: tibi soli peccavi mea culpa. Qui fui tibi charus ad redimendum, non sim vilis ad perdendum. Et nunc ad te venio qui nulli dees: cupio dissolvi, et esse tecum. In manus tuas commendo spiritum meum, Domine. Respice in me, Domine Deus veritatis; et præsta mihi, Deus meus, ut in pace dormiam et requiescam. Qui in Trinitate perfecta vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. Occasio hujus argumenti. Saperioris tractatus cursum me clausisse putaveram, cum quidam de fratribus illum accipientes, ipsi attentius inhærentes, accurate collaudaverunt, et, sicuti testabantur, pro alia utilitate sui gratanter relegerunt, et eum communi decedentium à saculo consolationi ne cessarium judicaverunt Ego autem fraternum gaudium meum existimans, ita illud complexatus sum, ut in ipsorum lætitia mihi meum complaceret opusculum, et quod ipse impræmeditatus dictaveram, solitario peragerem scrutinio. Erant autem quæ scripta fucrant simpliciter, sed, ut reor, catholice dictà. Unde et dictorum simplicitati propter fratrum benevolentiam, qui jam ita laudaverunt, peperci. Ipsi autem licet volumen esset parvulum, Visitationem infirmorum illud appellaverunt: ego autem superiora uti erant, manere passus sum. Sed quoniam epistolari studueram brevitati, qua:dam prætermiseram que ad eamdem infirmi visitationem necessaria fuissent. Ea

1 Mss. Regii, perag:arem.

ergo quæ compendii gratia prætermiscram, necnon et ea quæ super idem negotium a me post a requisita sunt, stilo subsequenti commendavi. Erant quoque ordine præcedentia, sed ipsa præposteravit ad alia tendendi non inutilis velocitas

CAPUT I. Fides hinc migraturo necessaria. Maxime circa Christum versanda. Christus hominem super Angelos extulit. Mi charissime, recessurus a nobis (te elenim compellit dies ultima), fidelis esto: sine fide enim non potes placere Deo; neque enim infidelis Deo est acceptabilis. Sunt ergo de Deo multa credenda ad salutem animæ necessaria. Sacramentis igitur divinis fides plus quam verborum argumentatio adhibenda est. Neque etenim singillatim de Deo credenda per rationis argumenta possumus comprchendere, possumus autem et debemus credere. Nam neque de Deo loquimur, quin a nobismetipsis aliquantulum mente excedamus: ubi igitur est mentis excessio, idonea est fidei successio. Mirabile ergo illud de Trinitatis unitate, de unitatis deifica Trinitate sacramentum, magis est credendum quam exponen

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »