ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

dun. Enimvero credatur sacræ Scripturæ testimo-
niis. Sunt et alia de Deo Filio quasi nobis propinqua
et contigua, et ex ipsa sui propinquitate et contiguitate
nobis familiaria, et ex ipsa familiaritate nobis dele.
etabilia. Delectabile quippe est homini et salutare
morienti, loqui et satiari de bumanitate Christi. Quod
enim Verbuin caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. 1, 14), hominis est; quod homo Deus factus
est, hominis est; utrumque igitur hoc ineffabile sa-
cramentum hominis est. Quoniam ergo infirmus ha-
minis intellectus ex sui ipsius humanitate ponderosa
hebetatus, videns nunc per speculum in enigmate
(1 Cor. xi, 12), Dei non potest divinitatem, ut dignum
est comprehendere; ad illam quæ sua est, Christi
humanitatem oculum suum intellectualem reflectat.
In illa delectetur, ex illa quoque satietur, ad ipsam
faciem suam convertat, sicut de Ezechia dictum est,
Convertit Ezechias faciem suam cum lacrymis ad pa-
rietem (IV Reg. xx, 2). Paries, Christi humanitas est.
Unde ita Salomon: En ipse stat post parietem nostrum
(Cant. 11, 9): Divinitas ipsius videlicet ad nullum de-
flexa vel deflectenda peccatum, sub carne nostra la-
titabat. Nam et in terris risus est, et cum hominibus
conversatus est (Baruch in, 38). Ad hunc revera pa-
rietem Ezechias sub mortis articulo, quem ei pro-
pheta per spiritum prædixerat, faciem convertit: et
ita convaluit. Hac valetudinis exspectatione tandem
securus Jacob ita tripudiat: Vidi Dominum facie di-
vinitatis, in qua erat Deus, ad faciem humanitatis,
quam erat assumpturus; et sic salva facta est anima
mea Gen. xxx, 30). Hujus incarnationis desiderio
flagrabant omnes sancti : quippe quibus erat mani-
festum, non aliter posse salvari genus humanum,
nisi per Filium Dei incarnatum. Non enim est in alio
aliquo salus; nec enim nomen est aliud sub cœlo datum
hominibus, in quo oporteat hominem salvari (Act. wv,
12). Ad hunc igitur parietem nostrum, mediatorem
nostrum converte faciem tuam familiarius, quod tuum
est aggredere securius. Seit compati tuis infirmitati -
bus, qui factus est tuæ infirmitatis participando con-
socius. Prærogativam nostræ carnis in coelos evexit
superius, quia exaltatus est super cœlos homo Deus.
Participatus est nostræ humanitatis, ut nos partici-
paremur suæ divinitatis. Aude igitur, fili mi, de ho-
mine tuo Deo facere quoddam participium; quia
prior fecit Deus de hominc tuo puro sibi participium.
Ex divinitate processit salvatio, ex humanitate red-
emptio; utrumque tamen ex utroque. Sed quia
meum est meum, quia et ex me mihi quadam cogi.
tatione et cognatione, et secreta quadam affectione
conglutino, quodam proprio jure consanguinitatis
mi i vindico tutius et jucundius loquor ad meum
Jesum, quam ad aliquem sanctorum spirituum : plus
debet mihi Christus, quam cuilibet cœlestium spiri-
tuum. Quod tu es, fieri dignatus est Deus :non factus
est quod est angelus, etsi sit magni consilii Angelus.
Te exaltavit super Angelos; tu etenim judicabis An-
gelos. Nollem habere locum angeli, si possem habere
locum debitum homini. Ad curiam Dei sui, Dei tui
præcessit Deus tuus, homo tuus, tunica tua, tunica
polymita, quam sibi decentissime coaptavit, indutus :
ibi assiduus interpellat pro nobis, non jam ab Ange-
lis minoratus, imo gloria et honore coronatus, et su-
per opera manuum Dei constitutus (Psal. viii, 6). Quem
igitur habes intercessorem, habes mediatorem, con-
stitue tibi propitium adjutorem. Et si Deus pro te,
quis contra te (Rom. vii, 31)? Firmiter igitur et
fideliter credenda est Dei incarnatio, passio et resur-
rectio, et super cœlos ascensio, nec non et tui ipsius
futura reforinatio. Hæe, tili mi, fides tua habeat, per-
scrutetur et teneat cor tuum nihil dulcius sapiat, os
tuum auda ter confiteatur et concinat.Corde elenim
creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salu-
tem (Id. x, 10).

2

:

Editi non repetunt, mewn.
Sie Miss. Al editi, agnatione.

CAPUT III. De signis quibusdam externis infirmo adhibendis. De cruce Et licet hare sufficere valeant ad salutem, tamen sunt quædam exteriora signa pigritantis etiam fidei aliquando excitatoria, et quasi quamdamı compunctionem penetralibus suis figentia: quae et christianitatis religio vult observari, et amicorum ad infirmos convenientum devotio gaudet adimpleri. Have et tu, fili mi, non negligas; cront siquidem et tibi ipsi salubria, et mihi charisque tuis consalatoria. Habent siquidem Christian rum arcana illius dominice crucis quasi quoddam venerabile monimentum, quod de crucis ipsius imaginatione crucem cognomi nant: quod et nos omni veneratione diguissimum fatemur, et ad recordationem Crucifixi nostri veneramur. Adjicitur etenim super crucem quædam bominis inibi patientis imago, per quod salutifera Jesu Christi nobis renovatur passio: hanc complectere humiliter, venerare suppliciter, tamen hæc ad me. moriam tibi reducens :

Nec Deus est, nec homo, præsens, quam cerno, figura :
Sed Deus est et homo, quem signat sacra figura,
Verus homo verusque Deus, tamen unus uterque
Probra crucis patitur, mortem subit, et sepelitur:
Vivit idem, crucis hæc per signa triumphat ab hoste.
Id notum nobis crucis hujus littera reddit,
Scilicet ipsius nota sunt crux et crucifixus,
Hæc et ego veneror, Jesum quoque semper adoro.

Tu autem bone Jesu, qui pro me pendens ita passus
es, mihi misereri digneris, et præsta qui mihi mor-
tuns es, et ad hoc mortuus es, ut mundo moriens
tibi vivam, bone Jesu.

CAPUT IV. De Sacramentis ab infirmo suscipiendis. Quod non sufficiat soli Deo confiteri. Nec præternit tendum est illud apostoli Jacobi præceptum, Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo sancto in nomine Domini Jesu, et oratio fidei salvabit infirmum (Jacobi v, 14, 15). Ergo sic roges de te et pro te fieri, sicut dixit apostolus Jacobus, imo per Apostolum suum Dominus. Ipsa videlicet olei sacrati delibutio, intelligitur Spiritus sancti typicalis unctio. Illud etiam vivificum Dominici corporis supplementum suscipere, fili mi, nou renuas quin potius illud avidissime quaras, fideliter comedas. Cibus ille etenim incomparabilis, ineffabilis, viaticum tibi erit saluberrimum: redemptionis tuæ pretium, Redemptoris monimentuin, et redempti munimentum. De confessione superiori tractatu te breviter commonefeci, quod urgebat me ad alia tendendi curiosa necessitas. Nunc quoque de eodem confessionis capitulo recapitulationem compendiosam facere dispono.

Sunt quidam, qui sufficere sibi ad salutem autumant, si soli Deo, cui nihil occultum est, quem nullius latet conscientia, sua confiteantur crimina. Nolunt enim, aut erubescunt, sive dedignantur ostendere se sacerdotibus; quos tamen inter lepram et lepram discernere per legislatorem constituit Dominus (Deut. XVII, 8 et 9). Sed nolo ut ipsa decipiaris opinione, quatenus confundaris confiteri coram Domini vicario. tabescens præ ruborc, vel cervicosus pra dedignatione: nam ipsius humiliter subeundum est judicium, quem Dominus sibi non dedignatur vicarium. Ergo ad te venire roges sacerdotem, et fac ipsum conscientiarum tuarum penitissimarum participem. Non seducat te somniantium illa superstitio, quæ in visitando confirmat, quia salvat sacerdote inconsulte ad Deum peccatorum confessio. Nos autem non abnegamus quin sit ad Deum frequenter referenda peccatorum confessio. Beatus enim qui tenebit, et allidet parvulos vel maximos suos ad petram (Psal. cxxxvi, 9). Petra autem Christus est (1 Cor. x, 4). Sed testamur, et testatur illud sana doctrina, ne tibi applaudentium faveas auribus, quoniam prius egis sacerdotis, qui mediator sit ad Deum tuum, salubri judicio alioquin et sub Lege et gratia, Ite et osten dite vos sacerdotibus (Luc. xvi, 14; Levit. xiv, 2), responsum divinum quomodo consummaretur? Con

filemini alterutrum peccata vestra (Jacobi v. 16), quomodo compleretur? Ergo cicatricum tuarum arbiter, Dei vice, dominus adhibeatur presbyter, et revela ei vias tuas et ipse tibi exhibebit antidotum reconciliationis.

CAPUT V. Confessionis quædam praxis deceptiosa. Qualis esse debeat. Confessionem comitetur pœnitentia et odium peccati. Neque siquidem, sicuti quidam faciunt, cum quadam calliditate alloquaris presbyterum quoniam talis allocutio tui ipsius foret deceptio. Accedunt siquidem deceptiosi ad sacerdotes, ita eis præsentibus confitentes: Ego peccator, domine sacerdos, peccavi perjurando, adulterando, fornicando, hominem occidendo, mentiendo, sacrilegium committendo, furando, rapiendo. Hæc omnia commisi, mea culpa, vel opere, vel voluntate. Ita isti Deum irridentes, cum tamen non irridetur, confitentur quæ non fecerunt interpolantes, revelata velantes; ut sit idem in eodem peccatum denudasse, et denudatum obumbrasse, de quo sacerdos tunc incertior recedit, cum certa incerté audierit. O quam bene et juste hujuscemodi versutiis sacerdos ille consuleret, si his omnibus quæ audivit, judicium suum apponeret, et quasi reum de omnibus competenti correctione multaret, qui se de omnibus, nihil excipiens, nihil ex nomine detegens, semet infamando aggressus est! Bona quoque inordinate dispensavit, et tunc non erat his locus, et temperantior locus esset quo generalem morbum medico detegere debuisset, si prius vulnera, livores, plagas tumentes sibi singillatim, prout gravius visceribus instabant, eviscerasset.

Tu vero, fili mi, non ita facies, quoniam saniori consilio crediturus es. Astantem coram te sacerdotem angelum Dei existima. Labia quidem sacerdotis, ait Malachias, custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus. Angelus enim Domini exercituum est (Malach. 11, 7). Et cum qua et Deum et angelum ejus decet, reverentia Dei ministrum affare. Aperi ei penetralium tuorum abditissima latibula, conscientiarum verecundarum penitiora revela repagula. Non te pudeat coram uno dicere, quod te non puduit forsitan coram multis et cum multis facerc. Nam humanum est peccare, christianum est a peccato desistere, diabolicum est perseverare. Ergo qua mentem gravius exacerbant facinora, Dei angelo manifesta: nihil obscurum dicens, culpam nullis ambagibus involvens, nullis circuitionibus quod verum est operiens. Designanda etiam sunt in quibus peccasti loca, si recordaris, et tempora; cum quibus peccasti personis, non nomina ipsarum, etiam ut a peccato desistaut secreto corrigenda familiaritas; in qua peccasti labilis atas, quo gradu jam Ecclesiæ inserviebas; utrum semel, an ex consuetudine; utrum necessitate, an ex voluntate cecidisti: his enim omnibus sua instant judicia. Si enim in judiciis sacularibus a locis loca discernuntur, alia censura vindicatur homicidium in regis curia, alia in via publica, alia in agresti villa; aliquando pro tempore temporibus ignoscitur infantiæ, defertur aliquando senectuti, quæ media defervet ætas severa cohibetur habena; in solemnibus principum natalitiis perpetrata, feroci plectuntur exterminio facinora : sic et cætera quanto districtioribus eliminanda sunt animadversionibus, in locis Deo sacratis, in temporibus festis Deo dicatis, in ætate discretiori, in personis proprie Deo delegatis, in gradibus commissa sublimioribus. Nonne cui plus committitur, plus ab eo exigitur? Nonne minus est hominem occidisse, quam homines? Nonne levius est semel deliquisse, quam centies? Nonne celeriorem consequitur veniani ex necessitate cecidisse, quam ex voluntate? Et quamvis ubicumque peccetur, peccatum semper sit peccatum, nullum tempus, nulla ætas, nulla persona, nullus locus muniat peccantem a peccato; tamen hæc omnia modo suo discutienda sunt, quoniam hæc Omnia modo corripienda et corrigenda sunt. Hæc au

• Alias, præcipue.

1

tem omnia, quæ si taceantur, vel dicta callide pallientur, animam jugulant; si denudentur, cum pœnitentia evanescunt. In nihilum redigenda ordine competenti prosequere, sine circumlocutione edissero peccata pro viribus, imo viriliter exstirpare contende. Ileu! cur erubescis confiteri, quod facere nequaquam erubuisti? Melius est coram uno aliquantuloni ruboris tolerare, quam in die judicii coram tot millibus hominum gravi depulsa denotatum tabescere.

Confessionem tuam pœnitentia comitetur: quoniam ita tibi remittetur iniquitas tua. Et, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. xxxi, 1). Peccati quoque confessio, peccatoris est damnatio; pœnitentia vero confessionem parit utilem. Odium quoque peccatis adhibendum est, quo niam peccatorum amicus, animæ suæ est inimicus, Et perfecto odio odienda sunt peccata, quoniam facta sunt nobis inimica. Momentaneas autem ipsorum illecebras, qua ad momentaneam cordis percussionem possunt annullari, per quorum annullationem æternam possidebis requiem, per thesaurizationem in cruciatum ibis infernalem, nolle d. struere cum possis, extremæ est dementiæ. Confitere igitur, chare mi, nomine tenus que te remordent flagitia, detege specialiter qua scis specialia; quotidiana de quibus non fuisti mundus, saltem cogitatione in collecta generali appone: sicque ex indulgentia confide. Jam vero sacerdote consulto ad Deum referenda sunt toa delicta, ipsi jam tunc erunt præsentanda : non enim talis præsentatio ultra erit infructuosa. Et quod forsitan oblitus prætermiseram, debitoribus tuis ex corde dimitte debita sua, et omnes homines in Deum propter Deum dilige.

CAPUT VI. Rudioribus hæc conscripta esse. Pagi nule nostræ quasi documenta vilia videntur et despicabilia, quia non sunt thetorico flatu et fastu cothurnata: videntur et superflua, quoniam eruditioribus hæc omnia erant pervia. Sed est aliquando ut multa noverint eruditi, de quibus non dubitaverunt, et cogilant ut eodem discendi genere eadem didicerint omnes. Sed nos de minus capacium numero fuimus, et quomodo lassus bos calcet, perspicue novimus. Accesserunt etiam ad nos animabus suis consuli concupiscentium copiosa frequentia : et quidam ex simplicitate, quidam ita loquebantur ex industria. Illis autem prout nobis collibuit, consuluimus. Tibi vero cui cor nostrum arctius invigilat, et quem epistolæ respectus visitat, quoniam dolor impatientissimus tollit colloquendi gratiam, ex his quæ ex ipsis hausimus peritioribus hunc tractatum direximus. Tuum est igitur, tuum est, tibi quoque pernecessarium est, qui sub mortis articulo positus es, jamque si videri posset, mortem videres quatenus ex nostra eruditione vigilantior, vel exitus ipsius necessitate circumspectior, tibi invigiles, tibi provideas, tibi consulas. Si autem in nostris tractatibus quæ nesciebas indicavi, vel quæ sciebas iterum inculcavi, tibi tamen in utroque ex summa erga te diligentia nostrum desudavit exercitium. Et si tibi non proderit, quoniam hæc omnia sciebas, harum dictionum commonitoria connexio ; quibusdam saltem minus sciolis prodesse habebit, mihi quoque cui te commonuisse voluptuosum est, quoniam mihi satisfeci, valebit.

CAPUT VII. Quibus sacerdotibus peccata enuntianda. Sed ne quadam quorumdam superstitio presbyterorum a nobis intacta quasi ignota transigatur, nunc aliquantulum nostri sermonis consummatio, quoniam coram illis confitendum est, respiciat presbyteros. Esset autem id scribere supervacaneum, nisi errori cuidam jam in multos serpenti prætenderetur obvium. Melius est quoque ignorantiæ presbyterorum consulere, quam ignorantes in ignorantia sua incastigatos remanere posset autem et tibi, quoniam nocuit multis, nocere. Prout superius intimatum est, coram sa

[blocks in formation]

cerdote confiteri habes, ipsiusque judicium subire debes. Sed sicut stella d ffert a stella in claritate, sic sacerdos differt a sacerdote in sua conversatione. Multorum siquidem est vocari sacerdotes, sed non est omnium esse sacerdotes. Siquidem multis presbyteratus committitur dispensatio, sed non omnes pariter commissæ dispensationis inserviunt ministerio. Alius equidem commodis præsentibus, quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi exquirens, inexplebiliter inhiat: alius prarpeditur ex incuria alius suffocatur ex ignorantia, et tamen ignorans ignorabitur (I Cor. xiv, 38): alius vero concreditæ custodia competenter locum et tempus explorat, respondetque probati vita ministri necessitatibus injuncti ministerii. Ex his vocandi sunt, si noveris, peritiores et curiosiores. Si enim morbis corporum medici probatiores exquiruntur; quanto magis spiritualibus animarum putredinibus adhibendi sunt medici subtiliores, et, si dici liceat, spiritualiores? Non dico tamen ut damnes vel reprehendas Domini sacerdotes novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. 11, 19). Sed dico, si recipis prophetam in nomine prophetæ, vel justum in nomine justi, mercedem vel propliete vel justi recipies (Matth. x, 41). Ergo tales vocandi sunt.

CAPUT VIII. Error sacerdotum etiam post mortem ligantium. An judicium eorum noceat. Hi docendi. Quæ confessis satisfactio imponenda. Desperatione nullum gravius crimen. Absolvendi in extremo positi, si rogent. Si convaluerint, canonum censuram debent subire. Jam vide quid de ignorantia ignorantium proveniat. Audivit quidam ex minus eruditis sacerdotibus confessioneni tuam, videt infirmitatem tuam, nescit tamen res hujuscemodi æqua lance pensare : ignorat quia velox medicina subitaneis infirmitatibus vel in extremo positis sit pernecessaria, respondet agreto, Frater, si supervixeris, ita jejuna, ita fac eleemosynam, ita ora (hæc tamen omnia bene dixit, sed errorem impium animadverte): si autem ex hac infirmitate morieris, ne anima tua Deo videatur impœnitens, per obedientiam injungo tibi, quatenus anima tua vel totam septimanam, vel annum integrum, vel tantum temporis patiendo pœnam quain meruisti, in pœnitentia post mortem tuam sit. O ex-terminanda cordis cæcatio! Ad consolandum venerat infirmum et cui major èt propera incumbit absolvendi necessitas, absolutione interdicta ligationis adjicit particulam. O perditionis animarum occasio! Utrum autem hæc sacerdotis allocutio confitentem noceat (certum est autem quod non juvat), Dei judicio reservetur. Sed quid huic consolatori, vel potius desolatori, respondendum sit, si forte requiras: absolute dico, quod docendus est iste, non sequendus: nec ibi erit inobedientia, ubi est eruditionis humilis officiositas.

Si autem hujuscemodi putredinibus quod apponendum sit cataplasma scire desideras, ut saltem sub

occasione tui doceantur presbyteri, et hoc etiam proficiat saluti, quod in extremo positis et tamen confitentibus responderem, subtexo: Nemini imponendum est quod aut impossibilitas ei abdicat, aut tempus evanescens adimplere prohibeat. Si autem aliquid quod pauperibus prodesse habeat, manns ejus invemerit, aut amici sui de suo dare voluerint, legale est ut peccata sua eleemosynis redimantur; orationes etiam amicorum ei profuturas credimus Sin autem quantulacumque pecuniæ summa deerit, aut qui orent pro co amicorum religiositas defuerit, et ex toto nihil nisi confiteri et ponitere valebit, enormitas quoque culparum cum aggravabit, quid isti faciam? Deducam eum, aut ego etiam de eo in desperationem deducar? Sed quis, o bone Jesu, a misericordia tua desperet? Audenter pronuntio, quoniam cumulatius delictum est a te desperatio, quam qualiscumque humanæ fragilitatis offensio. Quare Apostoloruin primicerio lacrymæ profuerunt, nisi prosint et mihi? Latronis illius in Evangelio memoria quare nobis tam venerabiliter recensita est? Quibus eleemosynis quibusve operibus, vel quibus orationibus respondisti, mi Jesu benignissime, dulcissime, misericordissime, quasi sub jurejurando, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso nisi fidei suæ orationique brevissimæ, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Lue. XXIII, 43, 42)? Dico itaque omnibus,dico tandem confitentibus, dico confessis consulentibus, ne confessi desperent, ne sacerdotes post mortem aliquos ligent: imo cum suo Jesú dicant, Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 44). Melius est enim ut talis prosit, vel non noceat absolutio, quam obsit indiscreta ligatio. Nec prætendant sacerdotes de fallaci securitate occasionem : quoniam melius est ut morientem in manu misericordissimi Dei committant, quam desperantem cum quibusdam induciarum fabulis a regno Dei eliminent. Nam quomodo dicet sacerdos pro defuncto quem ipse ligavit, Absolve, Domine, animam famuli tui, vel ceteras absolutionum eulogias? Absolvendi sunt itaque omnes, absolutionem duntaxat rogantes, nec suspendendi sunt a fidelium communione, quibus mors timetur sine dilatione, el quos peccatorum antara recordatio vel ciet in lacrymas, vel metus mortis ducit ad veniam, sicut Scriptura testatur, Et territi purgabuntur (Job. XLI, 16). Si tamen tales convaluerint, canonuin diuturnam non negligant subire censuram. Subitancum ergo dum non diutius licuerit, hoc in extremo positis adhibeatur consilium. Hoc etiam charissime, do tibi, amice; ascende oraturus in templum Domini corde, si non potes corpore. Dic justificandus cum illo jam justificato peccatore, Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. xvin, 13): ut ascendas justus ad Deum, justificatus ab ipso, qui vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

1 MSS., summitas.

ADMONITIO IN SERMONES DUOS PROXIME SUBSEQUENTES.

Exstant sermones isti duo in vetere Corbeiensi codice ante mille, uti videtur, annos descripto, primus quidem hocce titulo prænotatus Incipit sermo sancti Joannis de Consolatione mortis. Secundus autem primo quam proxime conjunctus absque titulo, nihilque aliud in fine habens nisi, Explicit de resurrectione. > Ceterum alter iste sermo tertia parte, qua in ante excusis carebat, auctior nunc primum prodit ex laudato Corbeiensi exemplari: eaque pars recapitulationem eorum quæ in primo serinone dicta fuerunt, continet, et aliis non incertis argumentis ad hoc opusculum pertinere cognoscitur. Joannem porro non alium quam Chry- ́ sostomum in fronte sermonis primi designatum opinamur. Confer homiliam ipsius quadragesimam primam in 1 Cor. xv, et homiliam primam in II Cor., et homiliam sexagesimam primam in Joannem, homiliam denique septuagesimam ad populum Antiochenum, etc.

Sermo primus.

CAPUT PRIMUM. Tristitia duplex. Præbete silentium, fratres; ne vos transeat sermo utilis et in tempore necessarius. Nam tunc vel maxime opus est medicina, quando gravis nascitur ægritudo: et tunc sollicite collyrium adhibendum est, cum fuerit oculus dolore turbatus. Quicumque ergo non habet hunc dolorem, non obstrepat, sed potius audiat; quia non impedit sanum, scire medicinam que prosit. Qui vero per hunc casum turbatum habet oculum mentis, et doloribus cruciatur, magis intentus sit nt aperiat oculun ad suscipiendum salutaris verbi collyrium, quo non solum consolationem, sed etiam remedium consequatur. Certum est autem, quia is qui dolet oculum, si cum medico infundenti collyrium aperire noluerit, coilyrium quidem foris extra pupillam funditur, oculus vero remanet in dolore. Sic et mens dolentis, si propter nimiam tristitiam verbo se clauserit, non recepta salubri admonitione, incipiet plus dolere, et forsitan pati illud quod in Scriptura continetur, Quia tristitia mundi mortem operatur (II Cor. vi, 10). Beatus Paulus apostolus, fidelium doctor et medicus salutaris, duas esse dixit tristitias, unam bonam et alleram malam; unam utilem, et alteram inutilem; unam quæ salvat, et alteram quæ perdit. Et ne dubium alicui videatur id quod dico, ipsa ejus verba recitabo. Ait enim, Quæ secundum Deum est tristitia, pœnitentiam in salutem stabilem operatur : hæc est illa bona tristitia. Sequitur deinde, Nam sæculi hujus tristitia, mortem operatur (Ibid., 11) : hæc est illa mala.

CAPUT II. Luctus mortuorum causæ respectu ipsorum. Ostenduntur vanæ. Videamus ergo, fratres, ista tristitia quæ nunc est in manibus, que nunc agitur in pectore, el auditur voce; utilis sit, an inutilis; prodesse valeat, an nocere. Jacet ecce corpus exanime, jacet in tabula homo sine homine, membra utique sinc spiritu clamatur, nec respondet; vocatur, et non audit; jacet facies pallida, forina mutata, per quam mors ipsa cernitur cogitatur præterea ejus perpetuuni silentium, cogitatur delectatio, aut quæ fuit, aut que futura erat utilitas, cogitantur necessitates, veniunt in mentem verba dulcissima, longa consuetudo requiritur. Hre sunt sine dubio que movent facrymas, incitant ululatum, et totum animum in profundani tristitiam demergunt. Contra hæc tam valiða, tam fortia doloris arma, illud primo omnium opponendum est, quia omne quod nascitur in hoc mundo, necesse est mori, Hæc est enim lex Dei et sententia iminutabilis, quam post delictum princeps generis huamani accepit, dicente Deo, Terra es, et in terram ibis (Gen. m, 19). Quid ergo novi contigit, si homo ad hoc natus, divinæ legi ac sententiæ satisfecit? Quid novi accidit, si ex mortalibus natus, naturæ propriæ, quia nec poterat excusare, respondit? Non est inusitatum quod antiquum est, non est inauditum quod quotidianum est, non est proprium quod commune est. Si avos et proavos novimus per hanc viam mortis profectos, si ipsos denique Patriarchas et Prophetas ab Adam protoplasto non sine occasu audivimus migrasse de sæculo; elevenus animum de profundo tristitiæ: quia quod debebat, hoc reddidit. Et utique debitum cum redditur, quam potest habere tristitiam ? Huc est vere debitum, quod nulla potest pecunia redimi: hoc est debitum, quod nec virtus excusat, nec sapientia, nec potestas, nec ipsi denique reges poterunt declinare. Plane hortarer ego, ut augeres tristitiam, si fuisset talis res, quæ cu: posset tua substantia redimi, vel differri; negligentia, aut parcitate

1 Editi hic addunt, et horretur.

Editi addunt, spiritualibus debemus a›marı præsidiis. Illud ergo primo, etc.

provenisset. Cum vero Dei decretum firmum sit et immutabile, frustra dolemus, et de nobis quærimus quare sit mortuus, cum scriptum sit, Domini Dei sum exitus mortis (Psal. LXVII, 21). Ista ergo communiş vitæ conditio si recipiatur in animo, incipiet grava tus cordis oculus, quasi prima infusione relevari.

CAPUT II. Aliæ respectu nostri nec magis rationabiles. Tristitia nimia cur mortem operetur. Sed dicis, Scio communem esse hunc casum, scio quia is qui mortuus est, debitum solvit : sed dolectationem cogito, necessitates repeto, consuetudinem requiro. Si propter hæc tristitia afliceris; errore duceris, non ratione gubernaris. Scire enim debes, quia Dominus, qui hanc dederat delectationem, dare potest et aliam potiorem, et necessitatem suflicit alia occasione replere. Utilitatem vero, sicut tuam vides, debes et ejus qui defunctus est cogitare: quia sic ei forsitan expediebat, sieut scriptum est: Raptus est, ne malitia mutaret ejus intellectum. Placita enim erat Deo anima ejus, ideoque properavit de media iniquitate educere eum (Sap. iv, 11-44). De consuetudine autem quid dicam? quam dum tempus sie facit oblivisci, ut nunquam fuisse videatur. Quod ergo tempus prestat et dies, multo magis debet ratio et bona præstare cogitatio. Et vel illud maxime cogitandum est, quod divina per Apostolum sententia diffinivit, Quia tristítia mundi mortem operatur (I Cor. vi, 10). Quod si tam oblectatio quam utilitas presens sive consuetudo, res mundi sunt et gaudia sæculi transitoria; propter hæc animum dejicere, et spiritum contristari, vide ne sit vere mortifera valetudo. Repetens autem iterum atque iterum dicam : Quia tristitia mundi mortem operatur. Quare autem mortem operatur? Quia solet nimia tristitia aut ad dubitationem, aut ad periculosam perducere blasphemiam.

CAPUT IV. Luctus his qui ante Christum licitus. Cur Christus fleverit Lazarum. Sed dicet aliquis, Prohibes Ingere mortuos, cuin et Patriarcliae plorati sunt, et Moyses ille famulus Dei, et multi deinde prophetæ, præsertim cum Job quoque justissimus vestem suam supra filiorum consciderit necem (Job 1, 20)? Non ego prohibeo lugere mortuos, sed gentium illuminator Apostolus, qui sic ait, Nolo vos ignorare fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut qui spem non habent (1 Thess. iv, 12). Non potest Evange lii claritas obscurari, si hi qui ante legem aut sub legis umbra positi fuerant, suos mortuos flebant. Et merito flebant, quia nondum de cœlis venerat Christus, qui fontem illum lacrymarum sua resurrectione siccavit. Merito flebant, quia adhue mortis sententia permanebat. Merito famentabantur, quia nondum rcsurrectio prædicabatur. Sperabant quidem sancti quique adventum Domini; sed mortuos interim flebant, quia nondum viderant quem sperabant. Denique Simeon unus de veteribus sanctis, qui prius fuera de sua morte sollicitus, postquam Jesum Dominum adhuc puerum secundum carnem suscepit in manibus, de suo exitu gratulatur dicens. Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. 11, 29). O beatus ille Simeon ! Quia quod sperabat viderat, jam mortem suam pacem et requiem computabat. Sed dices, Ecce in Evangelio legitur, archisynagogi ploratam filiam (Id. vii, 52), et sorores Lazari Lazarum flevisse (Joan. x1, 31). Sed illi adhuc secundum veterem legem sapiebant, quia necdum a mortuis Christum resurrexisse conspexerant. Flevit plane et ipse Dominus Lazarum jam sepultum (Ibid., 35), non utique ut flendi mortuos formam daret, sed ut se per lacrymas suas ve

1 Alias, et qui tibi hanc intulit necessitatem, sufficiens est per aliam occasionem supplere.

2

Forte, interdum.

rum corpus assumpsisse monstraret. Vel certe flevit ainore humano Judæos, quia nec tali signo monstrato in eum fuerant credituri. Neque enim mors Lazari causa esse poterat lacrymarum, quem ipse Jesus et dormivisse dixerat, et suscitaturum se promiserat, sicut et fecit..

4

CAPUT V. Lugere mortuos jam non licet. In die judicii qui vivi, non morientur. Habuerunt ergo veteres suum morem, suamque fragilitatem, Christi adventum præcedentes. Jam vero ex quo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ex quo primo Ada dalam sententiam Adam novissimus solvit, ex quo nostram mortem sua morte destruxit, et ab inferis die tertia Dominus resurrexit, jam non est terribilis mors fidelibus non timetur occasus, quia Oriens venit ex alto. Clamat ipse Dominus qui mentiri nescit: Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, mortem non videbit in æternum (Joan. 25, 26). Manifesta est, fratres charissimi, vox divina quia qui credit Christo, et ejus mandata custodit, si anortuus fuerit, vivet. Hanc vocem beatus Paulus apostolus accipiens, et totis fidei viribus retinens, instruebat: Nolo, inquit, vos ignorare fratres de dormientibus, ut non tristes sitis (1 Thess. iv, 12). O mira Apostoli pronuntiatio! uno sermone antequam do. ctrinam proferat, resurrectionem commendat. Dormientes namque appellat illos qui mortui sunt, ut dum dormire cos dicit, resurrecturos sine dubitatione consignet. Non, inquit, tristes sitis de dormientibus, sicut et cæteri. Qui spem non habent, contristentur : nos autem qui spei filii sumus, colletemur. Que autem nobis spes sit, ipse commemorat dicens, Si credimus quia Christus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum eo (Ibid. 13). Jesus enim nobis et hic viventibus salus est, et hine recedentibus vita est. Mihi, inquit Apostolus, vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. 1, 21). Lucrum plane, quia angustias et tribulationes, quas habet longior vita, mors accelerans lucrifacit. Jam vero ordinem et habitum spei nostræ describit Apostolus. Hoc, inquit, vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu ejus non præveniemus eos qui dormierunt: quia ipse Dominus in jussu el voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi : deinde nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (1 Thess. iv, 14-16). Hoc est quod dicit, quia cum venerit Dominus, inveniet multos in corpore christianos, qui nondum experti sunt mortem : et tamen non ante rapientur ad cœJuin, quam mortui sancti de monumentis resurrexe. rint, tuba Dei et voce Archangeli suscitati. Cum autem fuerint suscitati, juncti pariter cum viventibus rapientur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum ipso regnabunt. Nec sane possit dubitari quod possint corpora, quamvis sint gravia, in aera sublevari cum jubente Domino el Petrus ipsum corpus habens super undas ambulaverit maris (Math. XIV, 29); Elias quoque ad hujus spei confirmationem, per hunc aera curru flammeo sit raptus ad cœlum (IV Reg. 1, 11).

CAPUT VI. Quales futuri simus post resurrectio

[blocks in formation]

nem. Mors magis optanda quàm lugenda. Nec tamen sibi inferenda. Sed quæris forte, quales erunt qui a mortuis resurrexerint? Audi ipsum dicentem Dominum tuum: Tune, inquit, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. xi, 43). Quid splendorem commemorem solis? cum fideles transfigurari necesso est ad ipsius Christi Domini claritatem, ut testatur apostolus Paulus: Nostra, inquit, conversatio in cœlis est. Unde et ipsum Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostræ ad conformationem corporis gloriæ suæ (Phi lipp. 1, 20, 21). Transfigurabitur sine dubio caro ista mortalis, ad conformationem Christi claritatis, induet mortale immortalitatem quia quod seminatum fuerat in infirmitate, protinus surget in virtute (1 Cor. xv, 45). Non timebit caro amplius corruptionem, non patietur famem, non sitim, non ægritudines, non casus adversos. Pax enim tuta, et firma sccuritas vitæ est. Alia utique cœlestis est gloria, ubi et gaudium sine defectione præstabitur.

2

3

Hæc in sensu et oculis gerens beatus Paulus dicebat, Optabam dissolvi, et cum Christo esse, multo magis melius (Philipp. 1, 23). Et adhuc aperte docens, Dum sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Habemus autem magis, inquit, bonam voluntatem peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum (II Cor. v, 6-8). Quid agimus nos parvæ fidei homines, qui anxiamur et deficimus, si aliquis de charis nostris migret ad Dominum? Quid agimus, quos peregrinatio in hoc mundo magis delectat, quam repræsentari ad Christi conspectum? Vere, vere peregrinatio est omne quod vivimus: nam sicut peregrini in sæculo, sedes habemus incertas, laboramus, desudamus, vias ambulantes difficiles, periculis plenas : undique insidiæ, a spiritualibus, a corporalibus inimicis, undique errorum calliculi sunt præparati. Et cum tantis periculis urgeamur, non solum ipsi non cupimus liberari, sed etiam liberatos tanquam perditos lugenus et plangimus. Quid nobis præstitit Deus per suum Unigenitum, si adhuc mortis timemus casum? Quid nos renatos ex aqua et spiritu gloriamur, quos peregrinatio de he mundo contristat? Ipse Dominus clamat,

[ocr errors]

Si quis mihi ministra me : et ubi ego sum,

ibi erit et minister meus

6

XII, 26). Putas si rex terrestris ad suum palatium vel convivium aliquem vocet, non cụm gratiaruni actioue properabit? Quanto magis ad cœlestem currendum est regem, qui quos receperit, non solum convivas, sed etiam conregnatores efficiet, sicut scriptum est: Si commortui sumus, el convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus (II Tim. 11, 11 et 12). Nec hoc ego dico, ut quis manus sibi inferat, aut se interficial contra voluntatem Dei creatoris, aut animan ut de corporis sui expellat hospitio sed hoc dico, ut lætus et gaudens, cum ant ipse vocatur et proximus, et ipse vadat, et euntibus gratuletur. Hæc enim est christianæ fidei summa : vitam veram exspectare post mortem, reditum sperare post exitum. Accepta igitur voce Apostoli, cum fiducia jan dicamus gratias Deo, qui nobis contra mortem victoriam dedit, per Christum Dominum nostrum (1 Cor. xv, 57): cui est gloria et potestas nunc et in sæcula sæculorum, Amen.

:

[blocks in formation]

Sermo secundus.

CAPUT PRIMUM. Resurrectio unde apud infideles abia. Superiori quidem libello perstrinximus brevi. SANCT. AUGUST. VI.

ter de consolatione mortalitatis ', de spe resurre, tio1 Sic Ms. Corbeiensis. At editi, mortuorum.

(Trente-sept.)

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »