ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

nis nunc plenius ac validius de cisdem dicere properamus. Siquidem hæc quæ locutus sum, fidelibus quidem certa sunt, infidelibus autem ac dubiis v.dentur esse fabulosa, ad quos pauca strictius proferamus. Certe quicumque estis increduli, omnem dubitatio nem de substantia corporis sustinetis. Discreditur enim a quibusdam, carnem conversam in pulverem, iterum posse resurgere, iterum reviviscere. Cæterum de aninia nullum posse hominum dubitare: siquidem de animæ immortalitate nec philosophi ipsi, cum sint pagani, dissentiunt. Nam quid est mors, nisi separatio corporis animæque? Recedente enim anima quæ semper vivit, que mori nescit, quia de flatu Dei est ', solum corpus emoritur: quia aliud in nobis mortale, aliud immortale est. Sed recedens anima, quæ carnalibus oculis non videtur, ab Angelis suscipitur, et collocatur aut in sinu Abrahæ, si fidelis est, aut in carceris inferni custodia, si peccatrix est: dum sta to us veniat dies, quo suum recipiat corpus, et apud Tribunal Christi judicis veri reddat suorum operum rationem. Ergo quia de carne tota cunctatio est : Jujus est infirmitas defendenda, et resurrectio consignanda.

3

[ocr errors]

CAPUT II. Possibilem probat seminum germinatio. Probat et creatio. Quod si quis requirat a me dubius et incredulus, Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore venient? respondebo ei ore ac verbis Apostoli: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, misi prius moriatur ; et quod seminas, nudum seminas granum tritici, aut alterius alicujus seminis (1 Cor. xv, 36, 37), mortuum et aridum sine humore; et cum putrefactum fuerit, fecundius surgit, fitque vestitum flliculis, aristis armatum. Qui ergo granum tritici suscitat propter te, qui solem quotidie quasi de sepulcro noctis suscitat, et lunam quasi de interitu reparat, et tempora recedentia revocat ad utilitatem scilicet nostram ipsos nos, propter quos omnia reparat, non requiret, et semel patietur exstingui, quos suo flatu accendit, quos suo spirit animavit? et in perpetuum jam non erit homo, qui illum pie et agnovit, et coluit? Sed iterum dubitas quod possis reparari post mortem, restitui post cinerem et ossa consumpta? O homo, die mili; quid fuisti antequam in matris utero concipereris? Nihil utique. Deus ergo qui te creavit ex nihilo, nonne facilius poterit reparare de aliquo? Mihi crede, facilius poterit reficere quod ante jani fuit, qui potuit creare quod nos, fuit. Qui te ex gutta informis liquoris in tuæ matris utero, in nervos, venas et ossa jussit excrescere, poterit, mihi crede, de utero terræ iterum generare. Sed times ne forte ossa tua arida vestiri pristina carne non possint? Noli, noli secundum tuam impotentiam Dei æstimare mjestatem. Deus ille rerum omnium procreator, qui vestit arbores foliis, et prata floribus; poterit et tua ossa illico veris tempore iu resurrectione vestire. Dubitaverat aliquando de hoc ipso propheta Ezechiel, et interrogatus a Domino utrum viverent ossa arida, quæ videbantur sparsa per campum : respondit, Tu scis, Domine. Sed postquam Deo jubente, et se ipso prophctante vidit ossa ad sua loca et juncturas currentia postquam vidit ossa arida nervis ligari, venis intexi, care contegi, culo vestiri, postea prophetavit in spiritu : et veniens spiritus uoiu cujusque introivit in corpora iila jacentia, et resurrexerunt, et mox steterunt. Sie confirmatus de resurrectione Propheta, scripsit visionem, ut ad posteros tantæ rei cognitio perveniret (Ezech. xxxvu, 3-40). Merito ergo clamat Isaias, Exsurgent mortui, et resurgent aui sunt in mo

se.

7

1 Editi addunt, inspirata.

* Editi, videri non potel. Editi, contradictio.

Editi hic addunt, ipsum te non poterit su citare propter

In editis, cineres, pro, semel.

6 Ms. a secunda maau, quam.

7 Ms., illo certo veri.

Non habet Ms., et mox steteruni.

numentis, et lætabuntur qui sunt in terra. Ros enim qui abs te est, sanitas est illis (Isai. xxvi, 19). Vere enim sicut rore madefacta semina germinant et exsurgunt; sic rore Spiritus ossa fidelium germinabunt.

CAPUT III. Et ingens flamma ex modico silice. Sed dubitas, quomodo de parvis ossibus totus homo restitui possit? Revera tu ex modica scintilla ignis ingentem suscitas flammam; Deus non poterit ex modico cineris tui fermento totum corpusculi tui redintegrare conspersum? Nam et si dicas, Nusquam comparent carnis ipsius reliquiae; forsitan enim aut igne consumpte sunt, aut a bestiis devorate: hoc primum scito, quia quidquid consumitur, in terræ visceribus continetur, uude rursus poterit Deo pravcipiente produci. Nam et tu cum non appareat ignis, adhibes lapillum et modicum ferri, et excutis de visceribus lapilli quantum opus est ignis. Quod ergo per tuam industriam et sapientiam, quam tibi Deus ipse concessit, facis [ut producas quod non apparet 3]: majestas illa divina facere sua virtute non poterit, [ut quæ interim non videntur, excutiat]? Mihi crede, potest omnia Deus.

CAPUT IV. Reapse futuram resurrectionem testantur Christus, Apostoli, martyrum exempla, Machabæcorum mater. Hinc formido mortis excluditur. Præceptum non lugendi. Hoc tantum require, utrum promiserit se facere resurrectionem: et cun: promissam tantorum didiceris testimoniis, imo cum ipsius Christi Domini certissimam habeas cautionem; confirmatus fide, mortem desine jam timere. Qui enim timet adhuc, discredit: qui discredit, peccatum contrahit insanabile; quia sua incredulitate audet Deum aut impotentem, aut certe asseverare mendacem. Sed non ita beati Apostoli, non ita sancti martyres probant. Apostoli propter hanc prædicationem resurrectionis, Christum resurrexisse prædicant, et in ipso mortuos suscitandos aununtiant, nec mortem nec tormenta recusave. runt nec cruces. Si ergo in ore duorum vcl trium testium stat omne verbum; resurrectio mortuorum, cui tot et tam idonei testes existunt, cui cum effusione sanguinis testimonium dicunt, quomodo potest in dubium revocari? Quid autem sancti martyres? Habuerunt certam spein resurrectionis, annon? Si non habuissent, non utique per tantos cruciatus et pœnas mortem pro lucro maximo suscepissent : non cogitabant supplicia præsentia, sed præmia secutura. Sciebant dictumn, Quæ videntur, ad tempus sunt ; quæ autem non videntur, æterna sunt (II Cor. iv, 18). Audite, fratres, virtutis exemplum. Mater septem filios hortabatur, et non lugebat, sed potius ketabatur: videbat filios suos ungulis radi, ferro concidi, sartagine assari; et non lacrymas fundebat, nou ululatus tollebat, sed sollicite ad tolerantiam filios hortabatur. Non enim erat illa crudelis utique, sed fidelis: amabat lilios, non delicate, sed fortiter. Hortabatur filios ad passionem, quam gaudens ipsa quoque suscepit *. Erat enim de sua et suorum filiorum resurrectione secura (II Machab. vì). Quid loquar viros, quid seminas, quid pueros, quid puellas ? Quomodo sibi de ista morte luserunt, quomodo summa celeritate ad cœlestein militiam transierunt! Poterant utique ad præsens vivere, si voluissent; quia in ipsis erat positum, Christum negando viverent, aut confitendo morerentur: sed magis elegerunt vitam projicere temporaneam, et vitam assumere sempiternam; excludi de terra, et incolere cœlum,

Inter hæc, fratres, quis dubitationis est locus? Ubi potest adhuc mortis residere formido? Si martyrum sumus filii, si eorum socii volumus inveniri, non contristemur morte, non lugeamus charos, qui nos præ

Editi, sic rore sancti spiritus ossa fidelium visitulă cum suo corpore in æternam glórium germinabunt.

[ocr errors]

MS., consparsum.

Hæc et alia mox inclusa omittit Ms.

Ms., susceperit. Forte, susciperet.

sis. Quid loquar pueros, ad femminas, quid puellas •

[ocr errors]

1165

DE CONSOLATIONE MORTUORUM SERMO II.

[ocr errors]

cedunt ad Dominum. Nam si plangere voluerimus,
ipsi nobis insultabunt beati martyres, et dicent, O
fideles, o regnum Dei cupientes, vos qui charos ve-
stros delicate norientes, in lectis utique et plumis,
cum mærore plangitis et lugetis; si eos a Gentilibus
propter nomen Domini cruciari et interfici videretis,
quid facturi essetis? Aut non vobis præcessit exein-
plum? Abraham patriarcha filium unicum offerens
sacrificium, gladio obedientia jugulavit (Gen. xxII
10): nec ci quem tanto amore dilexit, pepercitut
Domino obediens probaretur. Sed si dicatis, illum
propter Dei hoc fecisse præceptum; et vos habetis
præceptum, ut non tristes sitis de dormientibus
(Thess. IV, 12). Qui ergo minima non servant, majora
quando servabunt? An nescitis quia animus qui in
talibus frangitur, ad fortiora reprobus invenitur?
Quis timens rivuin, mare aliquando ingreditur? Sic
qui plangit impatienter amissum, quando poterit ad
martyrii pervenire certamen? Nam qui in his con-
stans et magnanimus existit, jam sibi gradum ad potio-
ra substeruit.

CAPUT V. Egregium de hoc Davidis exemplum.
Vestes nigras luctus ergo ferre haud licet. Ethnici au-
dita filii morte responsum. Plangendi Ethnici, Judæi ac
catechumeni morientes. Tristitia salutaris quænam. Re-
capitulatio sermonis utriusque. Sufficiant hæc, fratres,
ad mortis contemptum, et ad spei futuræ confirma-
tionem. Superest ut unum de veteribus exemplum
proferam, quod omnem consolationem faciat, et quod
etiam patientibus cordis auribus volo omnes audire.
David rex magnus filium dilectum, quem sicut ani-
im-
mam propriam diligebat, infirmitate percussum,
patientissime fercbat et cum humana jam auxilia
nihil prodessent, se ipsum convertit ad Domiunm.
Deposita regali gloria, sedit in terra, jacuit in cilicio,
non manducavit, non bibit, septem diebus continuis
orans Deum, si forte sibi filius donaretur. Accesse-
runt seniores domus ejus, consolantes rogaverunt ut
panem sumeret, veriti ne forte dum filium vellet vi-
verc, ipse ante deficeret. Non potuerunt extorquere,
non cogere; amor enim impatiens solet pericula ipsa
contemnere. Jacet rex in squalore cilicii ægrotante
filio: nec verba faciunt consolationem, nec ipsa esca-
rum necessitas vocat. Mens tristitia pascitur, pectus
dolore reficitur, oculi lacrymas pro potibus fluunt.
Inter haec factum est quod decreverat Deus. Moritur
puer. Uxor in Juctú, tota domus in planetu, famuli
pavidi, quid fieret ex estuantes : nemo enim audebat
domino filium mortuum nuntiare, timentes utique,
ne ille qui sic impatienter adhuc vivum lugebat, si
audisset mortuum, vitæ faceret finem. Dum strepunt
famuli inter se, dum tristes, alter ad alterum dicere
aut spadet aut vetat, intellexit David, prevenit nun-
tios. an vitam filins exhalasset interrogat. Negare
non possunt, factum fletibus indicant. Fit concursus
insolitus, exspectatio grandis et metus, ne quid sibi
periculi pius pater inferret. Surgit continuo rex Da-
vid de cilicio, surgit bilaris, quasi filium suum audis-
set incolumem: vadit ad balneas, lavat corpusculum,
vadit ad templum, adorat Deum, épulatur cum ami-
cis, compressis suspiriis, gemitu omni deposito, vultu
jam lato. Mirantur domestici, stupent amici novam
et subitam conversationem: audent denique inter-
rogare, quid sibi vellet hoc, ut cum vivente filio sic
doluerit, mortuo non doleret? Respondit vir ille ma-
gnanimitate præcipuus, Necesse fuit cum adhuc vive-
ret filius, ei humiliari, et jejunare, et lugere in
conspectu Domini; erat enim spes impetrandi com-
meatus vite at vero postquam voluntas Domini

[ocr errors]

1 MS., gladio pene juyulavit, nec tanto amori pepercit. Editi, necessitas avocavit; tristitiam pati ur ; et mox, Lacrymis perpetibus flaunt.

[ocr errors]

MS., nominare.

[ocr errors]

solitits.

Ms., filii ipirs pater.

• Editi, conversionem.

Non habet Ms., vitæ

3

[ocr errors]

facta est, stultum est et impium animum lamenta-
tione inutili macerari: sic dicens, Ego ibo ad illum,
ille non revertetur ad me (11 Reg. xn, 16-23). Ecce
exemplum magnanimitatis atque virtutis. Quod si ille
David adhuc sub lege positus, sub illa non dico licen-
tia, sed necessitate lamentationis, sic animum a luctu
irrationabili separavit, sie tristitiam suam suorum-
que compescuit: nos qui jam sub gratia sumus, sub
certa spe resurrectionis, quibus omnis tristitia inter-
dicitur, qua fronte mortuos nostros Gentilium more
plangimus, ululatus insanos attollimus, veluti alio
genere bacchantes, conscissis tunicis pectora nuda-
mus, verba inania et nænias circa corpus et tamul-
tum defuncti cantamus? Postremo etiam qua ratione
vestes nigras tingimus, nisi ut nos vere infideles et
miseros non tantum fletibus, sed etiam vestibus ap-
probemus? Aliena sunt ista, fratres, extranea sunt,
non licent et si licerent, non decerent. Sed aliquan-
tos de fratribus et sororibus, licet fides propria et
præceptum Domini fortes faciat, parentum tamen et
vicinorum opinio debilitat et frangit: ne lapidei et
crudeles judicentur, si pepercerint vestimento, si
non insanis luctibus fuerint debacchati. Et hoc quam
vanum est, quam ineptum, opiniones hominum er-
rantium cogitare; et non timere, ne quid minus faciat
de fide quam suscepit? Quare non magis discit tole-
rantiam ille qui talis est, quare non a me discit fidem
ille qui dubius est? Quando etiamsi tantus sit dolor
ejusmodi pectoris, tacite debeat luctum sensu digere-
re, et non levitate sui animi publicare.

Unum adhuc volo proponere exemplum ad corri-
gendos cos qui plangi mortuos arbitrantur. Exemplum
autem de Paganorum historia est. Fuit quidam prin-
ceps paganus (a), qui habebat filium unicum, satisque
dilectum. Ilic cum in Capitolio idolis suis gentili er-
rore sacrificaret, nuntiatur ei quod filius ille unicus
defuisset. Non reliquit sacra que gerebat in mani-
bus, non lacrymavit, nec omnino suspiravit : sed quid
respondit, audite. Sepeliatur, inquit: memini enim
me filium genuisse mortalem. Vide responsum, vide
hominis pagani virtutem : ut nec exspectari se jusse-
rit, vel ut praesente se sepulturæ filius traderetur.
Quid agimus, fratres, si diabolus hunc in diem judicii
coram Christo contra nós producat, et dical, Hie
meus cultor, quem ego præstigiis decipiebam meis,
ut serviret crcis et surdis simulacris; cui ego nec
resurrectionem a mortuis, nec paradisum, nec cœ-
lorum regna promiseram; hie filii nobilis sapiens
unici mortem nec doluit, nec ingemuit, nec tali nuntio
inea sacra descruit : tui autem Christiani, tuí fideles,
pro quibus ideo crucifixus et mortuus es, ut mortem
ipsi non timerent, sed essent de resurrectione securi,
non solum lugent mortuos et vòce et habitu, sed etiam
ad ecclesiam procedere confunduntur; aliquanti etiam
ipsi clerici tui et pastores ministerium suum inter-
mittunt, vacantes luctui, quasi insultantes uke VÒ¬
luntati? Quare? Quia quos voluisti, de sæculi caligine
ad te vocasti. Quid ad hæc respondere poterimus,
fratres? Nonne confusio nos apprehendet, cum in hac
parte inferiores gentibus invenimur? Et utique Augeri
debet paganus, qui nesciens Deum, mox ut moritur,
recto cursu pergit ad pœnam. Plangi debet Judeus
qui Christo non credens, animam suam perditioui
deputavit. Dolendum est plane de catechumenis no-
stris, si aut sua incredulitate, aut negligentia proxi-
morum, sine baptismo salutari recesserint. Ceterum
conversatione
qui sanctificatus gratia, signatus fide,
probatus, vel innocentia securus de hoc mundo rece-
dit, beatificandus est, non lugendus, desiderandus, ĦON

[blocks in formation]

H

plangendus; sed desiderandus cum moderatione, cum sciamus nos ipsos accedentibus temporibus sc

cuturos.

Terge igitur lacrymas, intermitte suspiria, compesce gemitus, o fidelis; et pro hac tristitia salutarem illam indue tristitiam, utique quam beatos Apostolus secundum Deum esse memoravit, que saJutem stabilem solet operari (1 Cor. vn, 10); utique pœnitentiam facinorum commissorum. Scrutare pectus tuum, propriam interrogans conscientiam, et si invenias aliquid pœnitendum (invenies autem, cum Isis homo); trabe suspiria in confessione, funde lacrymas in oratione, esto sollicitus de morte illa vera, de poena animæ, esto sollicitus de peccato, sicut David dicit: Quoniam iniquitatem meam pronuntio, et sollicitus ero pro peccato meo ( Psal. xxxvи, 19 ) ; et non de corporis hujus temporali dissolutione terreberis, quod suo tempore in melius Deo jubente reparabitur. Vide quemadmodum utrumque sententia divina complexa est, dicens: Venit hora cum mortui qui sunt in monumentis resurgent. Ecce securitas, ecce contemptus mortis. Sed quid sequitur? Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29): ecce diversitas resurgentium. Omnem quidem necesse est carnem resurgere duntaxat humanam : sed bonus resurget ad vitam, malus resurget ad poenam, sicut scriptum est: Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio 1 justorum ( Psal. 1, 5). Ut ergo non in judicium resurgamus, intermissa mortis tristitia illam pœnitentiam et tristitiam sumamus, et curam bonorum operum ac vitæ melioris habeamus, et ad hoc sit nobis cogitatio hujus funeris et cadaveris, ut nos mortales es e noverimus, et per hanc cogitationem,

1

In Ms. scribitur, consilio.
Ms., et.

salutem nostram, dum tempus est, dum licet, minime negligamus: scilicet aut fructificantes in melius, ant emendantes si ignorantes erravimus: ne subito præoccupati die mortis, quæramus spatium pœnitentia, et non invenire possimus ; quæramus eleemosywas erogare, et satisfacere pro delictis, nec quod volumus concedatur.

Ostensa igitur, fratres, mortis communis ', ostensa lacrymaruni interdictione, monstrata veterum adhuc fragilitate et non Christianitatis virtute, monstrato Domini sacramento et Apostolorum de resurrectione documento, cominemoratis Apostolorum actibus, et martyrum passionibus, ostenso præterea David exemplo, et gentilis hominis insuper facto, ad ultimum exposita et noxia et utili tristitia, illa quæ nocet, ista que per pœnitentiam salvat: his omnibus sic ostensis, quid nos facere jam aliud oportet, fratres, quam gratias agentes Deo Patri dicere, Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra (Matth. vi, 10): tu dedisti vitam, tu constituisti mortem; tu inducis in secuJum, tu educis de sæculo, et cum eduxeris servas; nihil enim deperit tuorum, qui nec capillum capitis eorum perire dixisti (Luc. xx1, 18). Auferes cnim spiritum eorum, et deficient, et in terram suam revertentur; sed emittes spiritum tuum et creabuntur, et reno¬ vabis faciem terræ ( Psal. cm, 29, 30)? Hæc verba, fratres, digna fidelibus, harc medicina salutaris: hac spongia consolationis detersus oculus, hoe infusus collyrio rationis, non modo carcitatem ex desperatione non senticet, sed nec lippes aliquas tristiti.è sustinebit; quin potius oculis cordis lucida cuncta respiciens, dicet secundum patientissimum illam Job, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino visum est, ita factum est : sit nomen Domini benedictum ( Job 1, 21) in sæcula sæculorun. Amen.

1 Forte addendum: sorte, vel, conditione.

Eo loci legitur apud PP. Benedictinos: Excuso jam superiore folio, venit in manus nostras Remigianis codex, annorum fere 800, contineus primum ex sermonibus præcedentibus cum hocce titulo: Incipit libellus de consolatione mortis sancti Joannis Constantinopolitani episcopi. ›

ADMONITIO

M.

IN TRACTATUM DE RECTITUDINE CATHOLICE CONVERSATIONIS,

Exstat iste tractatus in libro secundo. Vite S. Eligii episcopi Noviomensis, cap. 15, collectus nimirum ac descriptus opera Audoeni Vitæ ejusdem auctoris, qui piissimi præsulis monita ad plebem suam quotidiana et præcipua comprehendere hoc sermone studuit. Diebus namque singulis, ait Audoenus, plebem sibi commissam infatigabiliter salutaribus monitis exhortabatur..... Nam collectis undique ad ecclesiam turbis multa' quidem et magna breviter in sermone complexa, sed in ædificatione spiritualiter copiosa, cum prophetica fiducia exaltans vocem, hujuscemodi ad eos proferebat monita: Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate admoneo, etc. Repræsentat illuc Audoenus sermonem integrum, eoque finito subjicit : Aæc summatim de tanti viri familiaribus monitis hucusque narrasse sufficiat ; quæ ille etsi non sub unius diei articulo ex ordine ul digesta sunt percurrebat, diversis tamen temporibus hujusmodi semper præcepta populis intimabat, Conciuit vetus codex noster Germanensis, qui hunc ipsum tractatum seorsim ab Eligii Vita scriptum exhibet cum hocce titulo: Incipiunt sermones beati Eligii, quos cum summo studio plebi proferebat ex locupletissimo cordis thesauro. Ea tamen quæ ibi profert Eligius, traxit pene omnia ex Caesarianis Sermonibus, qui per Galliam universam et per Hispanias procurante Cæsario (uti a nobis alias observatum fuit) in ccclesiis lectitabantur. Adi tomi superioris Appendicem, et confer sermones 29, 78, 110, 116, 141, 210, 249, 258, 265, 266, 273, 275, 277, 278, 279, 289, etc. In illis et ipsa Eligii verba reperies, et locos quosdam planius quam isthic explicatos. Ex sermone, verbi gratia, 129, n. 2, et ex 130, n. 1 et 2, intelliges quod hic, n. 5, legitur, Nullus vetulas faciat : ubi Jacobus Sirmondus perinde atque in concilio Antissiodorensi, scribendum vitutas putabat. Item hanc Eligii sententiam n. 9, Qui ante legitimas nuptias concubinam habere præsumit, pejus peccat, quam qui adulte-, rium committit, sic accipiendam, ut pejus peccare ille non ob aliud existimetur, nisi quia ipsius factum perLiciosioris exempli est, disces ex ejusdem Appendicis sermone 288, n. 5, et ex 289, n. 4, ubi hanc istins sententiae rationem affert Cæsarius, Quia qui adulterat, adhuc tam grave malum secretc vult agere..... ille vero qui publice concubinam habere voluerit........... rem exsecrabilem toto populo ridente licenter se putat admittere. Sic nempe aliis præbet occasionem errandi, ut impune licere id credant. Nam peccata, uti ait Augustinus in Enchiridio cap. 80, quamvis magna et horrenda, cum in consuetudinem venerint, aut parva aut nulta esse creduntur,

DE RECTITUDINE

CATHOLICE CONVERSATIONIS

TRACTATUS.

Quod præsul plebem hortari teneatur. Judicii diem et Baptismi vola sæpe recolere. Christiani officium. Pia præscribuntur exercitia. Christiani a Gentilium ritibus deterrentur. Deus solus colendus. Pia monita. Contra ebrietatem. Contra superstitiones. Qui die dominico et in ecclesiis se gerant. Judicibus quid agendum. Signo crucis frequenter se munire. Quod pie viventes vexet diabolus. Cur id permittat Deus. Stipem pauperibus erogare. Decimas Deo in pauperibus vel Ecclesiis dare. Præcepta Dei servare. Mores cilo corrigere. Inimicos diligere. Animæ curam agere. Qui jejunandum. Lectionibus divinis animam pascere, Coutra luxuriam. Concubinatus. Crimina capitalia. Pia ad recle vivendum documenta. Pietatem jamjam sectari. A diabolo dissidere. Nou jurare. Qui orandum aut colloquendum. Scandala fugere. Bisericordem esse. Charitatis commendatio. Ilortatio ad pœnitentiam, ad vigilantiam. Quod Angelus Dei cuique sit. Quod nulli unquam desperandum. De cautela in verbis. De sobrietate servanda. Quod nulla res ex se mala. Quod pauperes ad mensam vocandi. Mortis consideratio. Vitæ æternæ felicitas. Judicii extremi meditatio. Ut Christus reprobis sua beneficia exprobrabit. Reproborum pœna. Justorum beata sors. Pœnitentiam publicam non erubescere. Nec veniam desperare. Nec nimium præsumere. Mundi finem insture. Terrena despicere. Adversa ob amorem Dei patienter ferre. Deum sibi præsentem semper revereri. Charitatem servare. In bono proposito persistere. Pœnitentia non differatur.

1. (a) Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut intentis animis auscultare velitis, quæ vobis pro salute vestra suggerere volo. Omnipotens enim scit Dominus, quod prompta erga vos charitate ista vobis profero: quæ si non fecero, procul dubio reus debiti tenebor. Vos ergo non pro inea parvitate, sed pro vestra quæ dico salute libenter suscipite; ita duntaxat, ut quæ aure suscipitis. opere compleatis: ut et ego de meo obsequio, et de vestro profectu merear vobiscum gaudere in cœlesti regno. Si cui forte displiceo, quod tam frequenter prædicare vobis contendo, rogo non. mihi molestus existat, sed magis periculum meum consideret, el audiat Dominum terribiliter comminantem sacerdoti, Si non annuntiaveris iniquo inquitatem suam; ipse in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab iniquitate sua, et a via sua impia; ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti (Ezech. xxx, 8 et 9). Et illud: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, el annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVII, 1). Considerate ergo, fratres, quia oportet me sine cessatione vestros animos ad tremendum Dei judicium, et ad desiderandum eœleste præmium excitare: ut vobiscum pariter merear in Angelorum consortio perpetua pace gaudere.

2. Ideoque rogo ut dicm judicii semper pertimeseatis, et (b) diem mortis suspectum quotidie ante oculos habeatis, Considerate quales eritis præsentandi conspectibus Angelorum, vel qualem pro meritis vicissitudinem recepturi si poteritis in illo die illibatum referre, quod in Baptismo promisistis. Mementote, quia tunc pactum cum Deo fecistis, atque

(a) Vid. serm. 249, n. 2, in Append. tomi 5. Ex Bened. regula, cap. 4.

abrenuntiare vos diabolo et omnibus operibus ejus in ipso Baptismo promisistis. Qui potuit, tunc ipse per se et pro se hæc respondit: qui vero non potuit, fidejussor pro co ad ejus vicem ista Deo promisit, ille scilicet qui eum de sacro fonte suscepit. Considerate ergo quale pactum cum Deo fecistis et requi rite apud vosmetipsos, si post ipsam promissionem opera maligni diaboli, cui renuntiastis, secuti estis. Abrenuntiastis enim diabolo et omnibus pompis et operibus ejus, id est, dolis, sortibus, auguriis, furtis, fraudibus, fornicationibus, ebrietatibus et mendaciis. Hæc sunt vere opera et pompe ejus. Promisistis e contra credere vos in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, natum ex Maria virgine, passum sub Pontio Pilato, tertia dié, resurrexisse a mortuis, ascendisse ad coelos. Promisistis deinde credere vos et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum e mmunionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam. Hæc procul dubio cautio et confessio vestra, quam func promisistis, semper apud Deum tenetur. Quapropter vos, charissimi, moneo, ut ista confessio vel promissio vestra semper in vestra teneatur memoria; ut hoc quod christiani vocamini, non ad judicium vobis sit, sed potius ad remedium,

3. (a) Nam ideo christiani facti estis, ut semper opera christiani faciatis, id est, ut castitatem amelis, luxuriam et ebrietatem fugiatis, humilitatem teneatis, superbiam detestemini; quia Dominus Jesus Christus Immilitatem et ostendit exemplis, et docuit verbis, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. x1, 29): invidiam etiam respnatis, charitateni invicem habeatis, et semper de futuro sæculo et de æterna beatitudine cogitetis, et plus pro anima quam pro corporo laboretis: quia caro pauco tempore erit in hoc mundo; anima vero si bene egerit, sine fine regnabit in cœlo; at si-male, sine misericordia ardebit in inferno. Qui vero non cogitat nisi de ista tantummodo vita, animalibus et bestiis similis est. Non ergo vobis sufficit, charissimi, quod christianum nomen accepistis, si opera christiana non facitis. Hi enim prodest quod vocatur christianus, qui semper Christi præcepta et mente retinet, et opere perficit; qui furtum scilicet non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec mentitur nec perjurat, qui adulterium non committit, qui nullum hominem lædit vel odit, sed omnes sicut semetipsum diligit; qui inimicis suis malum pro male non reddit, sed magis pro ipsis orat; qui fites non concitat, sed discordes ad concordiam revocat. Hæc enim præcepta ipse Domin's Jesus Christus per sémetipsum in Evangelio dignatus est tradere dicens : Non homicidium facies, non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, non perjurabis, et frau dem non feceris. Honora patrem tuum et matrem. E diliges proximum tuum sicut .e ipsum (1d. xvx, 48 et 19). Et, quodcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facile eis; hæc est enim Lex et Prophetæ (Id. vi, Et adhuc majora his, sed valde fortia atque fructifer dedit mandata dicens, Diligite inimicos vestros, et be nefacite his qui oderunt vos : orate pro persequentibu et calumniantibus ros. Ecce forte mandatum, et vide

12).

(a) Ex. serm. 266, nn. 2 et 1, in Append. tom. 5. Barasa exu. 2.

tur hominibus durum; sed magnum habet præmium. Audite quale: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in cœlis est (Matth. v, 44, 45). Oquanta gratia! Per nos servi digni non sumus, et per inimicorum dilectionem filii Dei efficimur. Ideo ergo, fratres, et amicos diligite in Deo, et inimicos diligite propter Deum. Qui enim di ligit proximum, sicut Apostolus dicit, legem implevit (Rom XIII, 8). Nam qui verus christianus vult esse, hæc ei necesse est præcepta custodire: si enim non custodit, ipse se circumvenit. Ille itaque bonus christianus est, qui nulla phylacteria vel adinventiones diaboli credit, sed omnem suam spem in solo Christo ponit: qui peregrinos tanquam ipsum Christum cum gaudio suscipit, quia ipse dicit, Hospes fui, et suscepistis me; et, Quamdiu fecistis hoc uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. xxv, 35, 40). Ille, inquam, bonus christianus est, qui hospitibus lavat pedes, et tanquam parentes charissimos diligit; qui juxta quod habet, pauperibus eleemosynam tribuit; qui ad ecclesiam frequentius venit, et oblationem quæ in altari Deo offeratur exhibet; qui de fructibus suis non gustat, nisi prius Deo offerat, qui stateras dolosas et mensuras duplices non habet, qui pecuniam suam non ad usuram tribuit, qui et ipse caste vivit, et filios suos vel vicinos docet ut caste et cum Dei timore vivant, et quoties sanctæ solemnitates adveniunt, ante dies plures castitatem etiam cum propria uxore custodit, ut secura conscientia ad Domini altare possit accedere; qui postremo symbolum et dominicam orationem memoriter tenet, et filios ac familiam eadem docet. Qui talis est, sine dubio verus christianus est; sed et Christus in ipso habitat, qui dixit, Ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv, 25). Similiter et per prophetam dicit, Ego inhabitabo in eis, et inter eos ambulubo, el ero illorum Deus (Levit. xxvi, 12).

4. (a) Ecce audistis, fratres, quales sint christiani boni ideo quantum potestis, cum Dei adjutorio laboretis, ut nomen christianuin non sit falsum in vobis. Sed ut veri christiani esse possitis, semper præcepta Christi et cogitate in mente, et implete in operatione. Redimite animas vestras de pœna, dim habetis in potestate remedia. Eleemosynam juxta vires facite, pacem et charitatem habete, discordes ad concordiam revocate, mendacium fugite, perjurium expavescite, falsum testimonium non dicite, furtum non facite. Oblationes et decimas Ecclesiæ offerte, luminaria sanctis locis juxta quod habetis, exhibete. Symbolum et orationem dominicam in memoria retinete, et filis vestris insinuate. Filios etiam quos ex Baptismo suscepistis, docete et castigate, ut semper cuni timore Dei vivant; scitote vos fidejussores pro ipsis apud Deum esse. Ad Ecclesiam quoque frequentius convenite, sanctorum patrocinia humiliter expetite, diem dominicam pro reverentia resurrectionis Christi absque ullo opere servili colite, sanctorum soleunitates pio affectu celebrate. Proximos vestros sicut vosmetipsos diligite: quod vobis vultis ab aliis fieri, hoc et vos aliis facite; quod vobis non vultis fieri, nulli faciatis. Charitatem ante omnia habete; quia charitas operit multitudinem peccatorum (1 Petr. iv, 8). Estote hospitales, humiles, omnem sollicitudinem vestram projicientes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis (Id. v, 7). Infirmos visitate, carceratos requirite, peregrinos suscipite, esurientes pascite, nudos vestite, hariolos et magos fugite. Sit vobis æqualitas in pondere et in mensura, sit statera justa, justus modius, æquusque sextarius: nec plus quam dedistis repetatis, neque usuras pro fenerata pecunia a quoquam exigatis. Quod si observaveritis, securi in die judicii_ante tribunal æterni judicis venientes dicetis, Da, Domine, quia dedimus; mis rere, quia misericordiam fecimus nos implevimus quod jussisti, tu redde quod promisisti.

(a) Ex eod. serm. n. 3; cx serm. 265, n. 2, et serm. 78, 2. 6, ejusdem Append.as.

[ocr errors]

5. (a) Ante omnia autem illud denuntio atque obtestor, ut nullas Paganorum sacrilegas consuetudines observetis, non caragios, non divinos, non sorti. legos, non præcantatores; nec pro ulla causa ant infirmitate eos consulere vel interrogare praesumatis : quía qui facit hoc malum, perdit Baptismi sacramentum. Similiter et auguria vel sternutationes observare nolite, nec in itinere po iti aliquas aviculas cantantes attendatis sed sive iter, sive quodcumque opns arripitis, signate vos in nomine Christi, et symbolum et orationem dominicam cum fide et devotione dicite; et nihil vobis nocere poterit inimicus. Nullus chri stianus observet qua die domum exeat, vel qua die revertatur; quia omnes dies Deus fecit. Nullus ad inchoandum opus diem et lunam attendat. Nullus in calendis januarii nefanda et ridiculosa, vetulas, aut cervulos, aut jocticos faciat, neque mensas per noctem componal, nec strenas aut bibitiones exerceat superfluas. Nullus christianus in pyras credat, neque in cantu sedeat ; quia opera diabolica sunt. Nullus in festivitate sancti Joannis aut sanctorum solemnitatibus solstitia, aut balationes, vel saltationes aut can tica diabolica exerceat. Nullus nomina dæmonum, aut Neptunum, aut Orcum, aut Dianam, aut Herculem, aut Minervam, aut Geniscum, aut cætera hujusmodi inepta credere aut invocare præsumat. Nullus diem Jovis absque sanctis festivitatibus, nec in maio nec in ullo tempore in otio observet, neque dies tiniarum vel murorum, aut vel unum omnino diem, nisi tantum dominicam diem. Nullus christianus ad fana, vel ad petras, vel ad fontes, vel ad arbores, aut ad cancellos, vel per trivia luminaria faciat, aut vota reddere præsumat. Nullus ad colla vel hominis vel cujuslibet animalis ligamina dependere præsumat, etiamsi a clericis fiant, etsi dicatur quod res sancla sit, et divinas lectiones contineat: quia non est in eis remedium Christi, sed venenum diaboli. Nullus præsumat lustrationes facere, nec herbas incantare, neque pecora per cavam arborem vel terram foratam transire; quia per hæc diabolo videtur consecrare. Nulla mulier præsumat succinos ad collum dependere: nec in tela, vel in tinctura, sive in quolibet opere, Minervam vel ceteras infaustas personas nominare; sed in omni opere Christi gratiam adesse optare, et in virtute nominis ejus toto corde confidere. Nullus si quando luna obscuratur, vociferare praesumat; quia certis temporibus Deo jubente obscuratur. Nec luna nova quisquam timeat aliquid operis arripere: quia Deus ad hoc lunam fecit, ut tempora designet (Gen 1, 14), et noctium tenebras temperet; non ut alicu jus opus impediat, aut dementem hominem facial, sient stulti putant, qui a dæmonibus invasos a luna pati putant. Nullus dominos solem aut nam vocel, neque per eos juret : quia creatura Dei sunt, et ne cessitatibus hominum jussu Dei inserviunt. Nullus sibi proponat fatum vel fortunam, aut genesim 10, quad vulgo nascentia dicitur; ut dicat, Qualem nascentiam attulit, taliter erit: quia Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (1 Tim. 1,4), atque in sapientia omnia dispensat, sicut disposuit ante mundi constitutionem. Præterea quoties aliqua infirmitas evenerit, non querantur præcantaEr. Lugd. Ven. Lov., carcarios; et paulo post, car cari. M.

Ms. Corbeiensis, jotticos. At Germanensis, jotricos. • Alias, super.

Mss., puras, quod idem est; a púr, ignis.

Sic legendum ipsis suadentibus PP. Bea dictiais; vule tom. 5 Append., serm. 255, n. 4, et serm. 266, n. 3. tu B., vallationes. M.

• Additur in Spicil., caraulas; seu, coraulas.

Er. et Lov., Genistum.

8 Alias, turmarum.

Sic Ms. Germanensis. At Corbeiensis, cellos. Editi auteur, ocellos.

10 Editi, Genistum.

(a) vid. in Appendice tom 5 serm. 278, n. 2; 177, n. 967, un 5, 5; £70, 4.5; 295, u. 4; 278, a. 1; 277, Ma 278, 4, 3.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »