ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

fratres, solum diabolum, qui superbiendo factus est malus, detestantes, tantorum honorum creatorem Dominum glorificate. Cavete semper viam latam, quæ ducit ad interitum apprehendite angustam, per quam reperitur æterna latitudo. Pauperes et peregrinos ad convivium revocate, Dominumque de hac re præcipientem attendite : Cum facis, inquit, prandium aut cœnam, noli vocare divites qui conviventur terum; sed voca pauperes, debiles, cæcos, claudos, et beatus eris, quia non habent unde tibi retribuant; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Luc. xiv, 12-14). (a) Nec enim justum est, ut in populo christiano, qui uno pretio sunt redempti, et uni Domino serviunt, alii distentis epulis ventrihus et ebrii incedant, alii famis periculo deficiant. Prorsus peccatum est, ut nostra superflua a tineis devorentur, et pauperes nec vetustissima quæque recipere mereantur. Quare non consideratis, quia pari conditione in hunc mundum venistis, uniusque Domini servi estis, simili etiam exitu de mundo migrabitis; et si bene agitis, ad unain beatitudinem venietis? At quare pauper vobiscum non accipiat cibum, qui vobiscum accepturus est consortium Angelorum? Quare non accipiat vel veterem tunicam, qui pariter accepturus est immortalitatis stolam? Hæc, fratres, considerantes, ita pauperum curam gerite, ut uberrimam pro his retributionem in cœlis accipiatis. Mendacium semper fugite, quia non minimum crimen est, Scriptura dirente, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. 1, 14). El, Testis falsus non erit impunitus (Prov. xix, 5). Éɩ David ad Dominum, Perdes, inquit, omnes qui lo juuntur mendacium ( Psal. v, 7). Et Apostolus, Depinentes, inquit, mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. wv, 25).

21. (b) In hac ergo vita positi ita agite, ut cum hinc migraveritis, et caro vestra a vermibus cœperit devo rari in sepulcro, anima ornata bonis operibus cum sanctis omnibus lætetur in cœlo. Retrahat vos a malis operibus vel peccatorum interitus. Eorum quos jam premisistis attendite calamitates. Considerate divitum sepulcra, vel eorum qui ante parvum tempus vobiscum erant, quid fuerunt, et quid sunt, vel quid eis divitie vel cupiditas seculi profuerunt. Ecce nihil ex eis nisi soli cineres remanserunt: qui si lo qui possent, hard vobis procul dubio dicerent, Uiquid infelices tantum pro sæculi cupiditate discurritis? Utquid vos vitiis et criminibus repletis? Considerate ossa nostra, ut vel sic vobis horreat cupiditas vel miseria vestra. Quod vos estis, nos fuimus: quod nos sumus, vos eritis. Ista omnia, fratres, sollicita consideratione pensate, et hæc considerantes, expavescite diem mortis ante octilos semper ponite, et ad emendationem quantum potestis festinate. Nolite negligere quod vos pius Dominus sustinet peccantes: quia quanto diutius exspectat ut einendétis, tanto gravius vindi· cabit si neglexeritis. Si forte putatis quod finis mundi tardius veniat, vel unusquisque consideret suum finem. (c) Ecce dam libenter ac jucundissime moratur homo in mundo, multaque iji Tongo tempore disponit agenda, repente rapitur in mortem, et ex improviso aufertur a corpore. Sed ille beatus est, qui antea semper horam illam habuerit ante oculos, et festinaverit in illa hora mortis paratus inveniri, ut possit tanti metus terrorem evadere. Quod si vultis scire, cum metu magno, charissimi, magnisque dol ribus separatur anima à corpore. Veniunt enim Angeli eam assumere, ut perducant ante tribunal metuendi judicis: tunc et illa memoraus operá sua mala, quæ die noctuque gessit, contremiscit et ingemiscit, et querit ea fugere, inductasque petere, dicens, Date mihi vel unius hora spatium. Tunc quasi simul lo

• Alias, in longa tempora

(4) Vid. serm. 116, n. 4, in Append. tomi 3.

1

ཉ་སྟོང་』ས

Que sequuntur, conficiebant tractatum de Vaitate saeculi.

(c) Bæc ia translata in lib. edit. Bernardi, cap. 2.

[ocr errors]

quentia omnia opera ejus dicunt, Tu nos egisti, to2 opera sumus, non te deserimus, sed tecum semper erimus, tecumque perge us ad judicium. Hæc quidem peccatoris anima agit, que cum horrendo timore separatur a corpore, et pergit plena precitis el ingenti confusione depressa. Justi vero auima cum separatur a corpore, non timet, nec expavescit : sed magis cuin gaudio egreditur, et cum exsultatione pergit ad Deum deducentibus se Angelis sanctis. Iam ergo horam modo, fratres, timete, ne tunc timeatis : illam nunc præcavete, ut tunc securi esse possitis. Mementote jugiter, quia in medio laqueorum diaboli ambulatis; et ideo semper parati estote, ut quando Domini præceptum missum fuerit, liberi ab omni labe peccati ad requiem transire possitis. Nec arbitremini vos diu in hoc mundo mansuros; quia nimirum proveniet, ut non concedatur post dominicum præceptum missum nec unius hora spatio vel momento in hac vita consistere. Cavete igitur ne de exitu vestro tristitiam faciatis Angelis sanctis, et gaudium inimicis. Scitote vero quia anima cum a corpore avellitur, statim aut in paradiso pro bonis meritis, aut certe pro peccatis in inferno continuo præcipitatur. Quapropter eligite modo quod vultis, et hoc jam in vita vestra, hie disponite, aut perpetualiter gaudere cum sanctis, aut sine fine cruciari cum impiis. Itaque vel saltem pœnæ vos terreant, si præmia non invitant: et præsentem mundum si despicere non valetis, vel cum justitia possidete. Qui in juventute erravit, saltem in senectute resipiscat; et mala quæ peecando commisit, pœnitendo jam expurget. Ecce paulatim deficit mundus, et cuncta quæ videntur, velociter tanquam nebula aut tanquam vespertina umbra transeunt. Ecce quod olim prænuntiabatur, præsenti tempore jam perspicue cernitur: subtrahuntur omuia bona, et crescunt quotidie mala. Nolite ergo, fratres, mundum jam diligere, (a) quem tanta cernitis cum velocitate transire: nolite in ejus amore anchoram cordis jam figere, quem sic ad finem conspicitis declinare præsertim cum Apostolus clamet, quod amicitia bujus mundi inimea sit Deo.

22. Vitam ergo æternam ex omnibus præcor dijs vestris amate, quam nunquam in secuta finiatis. (b) Illuc festinate, ubi semper vivatis, et ubi jam mori nunquam timeatis. Si enim sic amatis istam miseraur fluidamque vitam, ubi cum tanto labore vivitis, et ubi vix currendo, satagendo, sudando, suspirando necessariis corporis satisfacitis: quanto magis amare debetis vitam æternam, ubi nullium unquam laborem sustinebitis, ubi semper summa est securitas, secura felicitas, felix libertas, libera beatitas; ubi implebi tur illud quod Dominus in Evangelio dicit, Erunl homines similes Angelis (Matth. xxII, 50); similes utique non substantia, sed beatitudine. Et illud : Tune justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Id. xiit, 43). Qualis putas erit tunc splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum? Ibi jam non erit ulla tristitia, nullus labor, nullus dolor, nullus timor, nulla mors; sed perpetua semper sanitas perseverabit Nulla ibi consurget malitia, nulla caruis miseria, nulla ægritudo, nulla omnino necessitas. Non erit ibi fames, non sitis, non frigns, non æstus, non lassitudo jejunii, nec ulla tentatio inimici, non jam peccandi voluntas, nec ulla delinquendi possibilitas; sed totum exsultatio, totum betítia possidebit, hominesque Angelis sociati sine ulla carnis infirmitate verabunt. Ibi ergo erit lætitia certa, ibi requies secura, ibi pax vera, ibi jucunditas infinita, ubi si tocus obtinendi allus fuerit, amittendi ́in sæcula mullas

Abest, continuo, a Ms. Corbeicast et a libro de Vanitate sæculi.

(a) Hæc verba, quem tæti, usque ad, jam figere, adlinjus ex libro de Vanitate seculi.

(b) Hta et Medit. Bernardi, cap. 17, et sera. 110, n. 1, in Appead. tom S.

esit. In qua beatitudine quod 'semel adipiscitur, semper tenetur. Nihil loco illo magnificentius, nihil gloriosius, nihil clarius, nihil pulchrius, nihil verins, nihil munificentius, nihil illa bonitate sincerius, nihil illa abundantia copiosius. Ibi semper pax et summa solemnitas, ibi vera et certa felicitas est. Ibi jam non formidabitur ferocissimus hostis, qui cupit jugiter animas jugulare: nec timebuntur ultra ignita diaboli jacula, neque ulla inimici tentamenta. Non inentiet terrorem barbarorum immanitas, nec ulla ulterius tiinebitur adversitas. Non ibi formidabitur ferrum, non ignis, nec facies omnino truculenta tortoris. Nemo in loco illo glorioso indiget vestimento; quia non est illic frigus, nec æstus, ncc ulla aeris inæqualitas. Nullus ibi esurit, nullus tristatur, nullus est peregrinus sed omnes qui ibidem attingere meruerunt, securi ut in patria vivent. Non ultra jam adversabitur caro spiritui, nec ullum timebitur periculum: sed inenarrabilia cum Angelis ac sempiterna a Christo præmia retribnentur, et quod oculus non vidit, sicut dicit Apostolus, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (1 Cor. 11, 9). Ecce qualem beatitudinem perditurus erit, qui se modo, dum licet, emendare noluerit. Idcirco nos, fratres, Domino auxiliante dedignemur ultra servire peccato, quibus tanta beatitudo præpa » ratur in cœlo.

23. Dum ergo tempus est, festinemus Deum nobis propitium facere: despiciamus que terrena sunt, ut adipiscamur cœlestia. Cogitemus nos peregrinos esse in hoc sæculo, ut liberius festinemus ad coelum : veJociter enim transeunt, et cito tanquam umbra prætereunt cuncta quæ hic videntur. Perpendamus quales erimus in die judicii, Dei et Angelorum conspectibus præsentandi, quando opera nostra erunt nobis ante oculos ponenda. Qualis erit illa confusio, eui contigerit pro peccatis suis in conspectu Dei omniumque hominum erubescere, qui hic nec unum quidem hominem in se peccantem vult inspicere? Vel quis crit pavor tunc Deum iratum videre, quem placatum non valet universitas comprehendere? Illum ergo diem semper timeamus, quem modo prævidere nullatenus possumus. Illum diem jugiter pavescamus, et vel sic actus nostros a malo revocemus. Consideremus quis terror erit in die illo, cum de cœlis Dominus ad judicandum venerit sæculum. Quis metus erit Deum videre, ad cujus adventum universa elementa quatientur, ac cœlum cum terra contremiscet, virtutesque cœlorum commovebuntur? Tunc nimirum præcinentibus Angelorum tubis, omnes gentes quæcumque sub cœlo fuerint et omnis homo tam viri quam feminæ in eo sexu unusquisque quo natus fuit in mundo, boni simul et raali, sancti et peccatores, vel quicumque ab initio numdi nati, ac mortui fuerint, sive a bestiis devorati, sive ab igne consumpti, sive ab aquis absorpti, omucs simul in momento temporis atque in ictu oculi resurgent (4 Cor. xv, 52), in ipsis sine dubio corporibus atque in ipsa carne quam hic habuerunt; scilicet in virum perfectum et in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Ephes. iv, 15), in qua et ipse Dominus resurrexit a mortuis. Et omnes aute judicium Christi venient, pariterque cum et electi et reprobi suis oculis videbunt, sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit : Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli cum virtute magna et majestate, constipatum agminibus Angelorum: et congregabuntur ante eum omnes gentes, el plangent super se omnes tribus terræ, et separabil eos ab invicem sicut pastor segregal oves ab hædis, et s'atuet justos quidem a dextris suis, impios autem a sinistris. Tunc dicet ad eos qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei, possi dete præparatum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus et in carcere, et visita

Alias, quz.

stis me. Hæc quamdiu fecistis uni ex minimis meis, nuiki fecistis (Matth. xxiv, 29; xxv, 32-36, 40). Tunc om nibus aspicientibus ostendet livores et fixuras clavorum, in ipso sine dubio corpore, quod pro peccatis nostris vulneratum est: et ita compellans peccatores dicet, (a) Ego te, homo, de limo terræ manibus meis formavi, et inter paradisi delicias, quod non mereba. ris, collocavi: sed tu me meaque jussa contemnens, deceptorem sequi maluisti, unde et justa pœna damnatus inferni suppliciis es deputatus. Postea misertus sum tui, carnem assumpsi, in terris inter peccatores habitavi, contumelias et verbera pro te sustinui ; ut te eriperem, colapios et sputa suscepi; ut tibi dulcedinem paradisi redderem, acetum cum felle bibi. Propter te vepribus coronatus; cruci affixus, lancea vulneratus sum. Propter te mortuus et in sepulcro positus, ad inferna descendi. Ut te ad paradisum reducerem, tartari claustra adii; ut tu in cœlo regnares, inferni profunda penetravi. Agnosce ergo quæ pro te, impietas humana, pertuli. Ecce livores quos pro te excepi, ecce clavorum foramina quibus in cruce affixus pependi. Suscepi dolores tuos, ul to possem sanare; suscepi pœnam, ut darem tibi gloriam suscepi mortem, ut tu viveres sine fine: con-. ditus latui in sepulcro, ut tu regnares in cœlo. Hæc omnia pro vobis sustinui. Ampliora horum quid vobis debui facere, et non feci? Dicite nunc vel ostendite mihi quid passi estis propter me', aut quid boni egistis pro vobis. Ego cum essem invisibilis, sponte propter vos incarnatus sum: cum essem impassibilis, propter vos pati dignatus sum; cum essem dives, propter vos egenus factus sum. Sed vos humilitatem meam et præcepta mea semper renuentes, seductorem magis quam me secuti estis. Ecce modo uon potest aliud justitia mea judicare, nisi quod merentur opera vestra recipere. Ergo quod ipsi elegistis, tenete. Contempsistis lucem, possidete tenebras: amastis mortem, ite in perditionem secuti estis diabolum, ite cum ipso in ignem elernum, (b) Quis, putas, erit tunc moeror, quis luctus, quæ tristitia, quæ angustia, cum hice fuerit adversus impios prolata sententia? Tunc enim erit dura separatio a dulci sanctorum consortio et traditi in potestatem dæmonum, ibunt in ipsis corporibus suis cum diabolo in supplicium æternum, et permanebunt semper in luctu et gemitu. Procul quippe exsulati a beata paradisi patria cruciabuntur in gehenna, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, nunquam pœnas finituri, nunquam requiem accepturi; sed per millia millium annorum in inferno cruciandi, nec unquam in sæcula liberandi. Ibi nec qui torquet, aliquando fatigatur; consumit, ut semper reservet; sic tormenta aguntur, nec qui torquetur, unquam moritur. Sic enim ibi ignis ut semper renoventur, Juxta vero qualitatem culpa, poenam ibi unusquisque sustinet gehenna. Non ibi auditur aliud nisi fletus, et planctus, et stridor dentium; non erit aliud consolamentum, nisi flammæ et terrores pœnarum: ardebuntque miseri cum peccatoribus sine line in iguem aternum semper in sæcula sæculorum. Justi autem ibuut in vitam æternam, in ipsa sine dubio carue quam hic habuerunt; et socia buntur Angelis sanctis in regno Dei gaudiis deputati perpetuis, nunquam jam morituri, nunquam corruptionem visuri, sed semper lætitia ac dulcedine Ch. isti saturati, et fulgebunt sicut sol in gloria et claritate, quam præparavit Deus diligentibus se. Et quanto amplius aliquis alio obediens Deo in hac vita fuerit; tanto illic ampliorem mercedem accipiet: quantoque amplius bic Deum amaverit, tanto tunc eum propius videbit (c).

In libro de Vanitate sæculi additur, dominatorem ve strum.

(a) Ex serm. 249, nn. 4, 5, in Append. tomi 3. (b) Hæc ex lib. Medit. Bernardi, cau. 3.

(c) Hic additis 10 versibus claudebatur tractatus de va Bitate secuk.

24. Ecce, charissimi, prædixi vobis simpliciter, ut intelligere possitis que sint unicuique ventura. Nemo jam se de ignorantia poterit excusare quoniam mors et vita prænuntiata sunt vobis, supplicia impiorum, et gloria justorum. Jam vero in arbitrio vestro consistit eligere quod teneatis. Unusquisque enim quod hic concupierit et assecutus fuerit, hoc utique possidebit. Vitam ergo æternam toto nisu concupiscite : nec emendationem vestram diutius differatis, sed ad lucranda cœlestia regna ultro ipsi relinquite quod lucis hujus fine perdendum est. Surgat jam, queso, quicumque peccati catena constrictus tenetur, et expergefacins a somno sue mortis evigilet. Recurrat ad confessionem, et agat pœnitentiam. Nec erubescal publice pœnitere super immunditiis quas gessit : quia revera multo melius est hic pauco tempore pœnitere, quam per tot millia annorum inferni supplicia sustinere. Si ex toto corde pœnituerit, cito succurret illi Redemptor qui quatriduanum jam fetidum suscitavit Lazarum (Joan. x1, 43). Paratus est ille semper misericordie sinus, et clementer exspectat, ut suscipiat pœnitentes. Non est enim, sicut scriptum tenemus, de quamvis magnis criminibus remittendis Dei unquam misericordia desperanda: quia ipse quotidie clamat per prophetam dicens, Quacumque die conversus fuerit peccator ab immunditia sua, omnes iniquitates ejus erunt in oblivione coram me (Ezech. xvu, 21). Et rursus per alium prophetam dicit, Ego sum Dominus Deus vester qui deleo iniquitates vestras (Isai. XLII, 25). Et illud de Evangelio, Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent pœnitentia (Luc. xv, 7). Et illud: Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezechitas Con siderate, fratres charissimi, quam larga

Dei nostri, quam ineffabilis misericordia ejus. Quotidie contemnitur; et quotidie nos ad pœnitentiam benignissima pietate invitat. Fiduciam nobis pia ejus largitio præstat: ut nec desperemus de Christi misericordia, uec tamen nobis absque fructu poenitentia veniam concessam præsumamus. Dominus enim quantum patris pictate indulgens semper et misericors est, tantum judicis majestate severus est et metuendus. Potest quidem reis dare indulgentiam, potest ipse suam reflectere sententiam, potest pœnitenti gratias indulgere '; non potest tamen nisi justissime judicare: quoniam non est apud Deum commutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi í, 17). Æquissime enim judicat, atque æqualiter secundum uniuscujusque facta repensat; bona scilicet bonis, et mala malis. Ideoque, charissimi, reminiscimini qua egistis: et si vos deliquisse cognoscitis, sine aliqua dilatione ad pœnitentiæ medicamenta confugite. Audite prophetam admonentem: Nolite, inquit, tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. v, 8), quia nescitis quid crastino futurum sit. Mementote semper quod ante conspectum omnipotentis Dei conversamini, qui prospicit omnium homir, ira non solum facta, sed et cogitationes, sicut et Apostolus ait: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. v, 13).

[ocr errors]

25. Hæc jugiter cogitantes, intentissima sollicitudine vos custodite, ultimique diei vos adventui cum bonis operibus semper preparate. Ecce jam, ut certissime tenemus, finis mundi in promptu est, jam finis sæculi instat: et, quod fugendum est, tanta mala quotidie fiunt, tantæ tribulationes crebrescunt, ut per hæc etiam mundus finem suum quodam modo proclamare videatur. Ecce omnia quæ Prophet vaLicinaverant, quæque prædixerunt Apostoli, pene jam completa sunt: solns dies judicii et horribilis Antichristi adventus adhuc restal. Ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, fames super famem, pestilentia super pestilentiam, et gens

Ms. Corbeiensis, pœnitendi gratias indulgere. Spicil., pænitendi tempus gratis indulgerc.

supra gentem consurgit. Omnia quæ dudum sunt præ dieta, nos jam videmus impleta. Quare ergo sunnus lapidei, et ferreum pectus possidemus, ut pro remedio anime nostræ inter tot mala minime cogitemus? Diu est enim quod vox divina minatur: sed nullatenus hominum pertinacia mutatur. Coelestis olim intentatur ultio; et nulla hominum adhibetur satisfactio. Dei proximat ira; et tepide agitur pœnitentia. Venturum Propheta testantur supplicium; et raro ab hominibus Dei imploratur auxilium. Quapropter, dilectissimi, moneo, ut vel jam mundo finiente humana finiatur malitia, soliusque Dei toto nisu quærafur misericordia. Non vos jam divitiarum onera ad terram premant, quia cito hic omnia relinquemus : nec pariter et Christum velimus habere et sæculum ; sed spreto sæculo liberi festinemus ad cœlum,

26. Reminiscamur quam gravia sunt scelera quæ commisimus, quamque dira inferni supplicia quæ ti. memus; et juxta qualitatem culpe medicamentum adhibeamus pœnitentiæ. Cogitemus quod secundum Apostolum, Nihil in hunc mundum intulimus, nihilque ex eo morientes auferre poterimus (1 Tim. vi, 7 ). Nudi hati sumus, nudi utique morituri : quidquid autem hic inventum est, hic procul dubio relinquetur. Opera tantummodo bona si hic egerimus, ipsa nobiscum ad cælos portabuntur; imo nos ipsa ad cœlum portabunt. Tanquam peregrini ergo sola sufficientia contenti, illas divitias nobis hic acquiramus, quas nobiscum ad paradisi patriam feramus. Deum super omnia diligamus; quia revera impium est eum non diligi, cui vicem rependere non possumus, etiam et cuni diligimus. Quid enim nos impii pio Domino retribuere poterimus pro omnibus quæ retribuit nobis meritis tanta nobis præstitit indignis, ut nos a jugo (Psal cxv, 12); quia nullis nostris præcedentibus

dire dominationis redimeret? De sede paterne majestatis ad nos descendit, injurias in terris pertulit, probra sustinuit, mortem indebite subiit: et harc quidem omnia patienter sustulit, ut nobis humilitatis et patientiæ exempla monstraret; unde et sequentibus se discipulis dixit, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde ( Matth. xi, 29). Oportet igitur ut quemadmodum ille pro nobis, ita et nos cuncta adversa que nobis propter peccata nostra eveniunt æquanimiter toleremus; ut patientia fructum in vita æterna capere possimus. Urgeamus ergo, fratres cursum nostrum, dum tempus habemus: odiamus hunc mundum, quem diu possidere non possumus. Nulla jam nos malorum operum contagia polluant : sed divinus nos aspectus semper a peccatis arceat. Si enim homines nostri similes peccatores et ex eodem luto formatos, ne nos peccantes inspiciant, erubescimus quanto magis æternum et solum sine peccato omnipotentem Deum revereri ac timere debemus, qui non solum facta, sed etiam cogitationes considerat et videt? Hunc ergo quotidie timeamus hujus reverentiam nobiscum semper feramus: sicque nos spes indulgentiæ erigat, ut metus gehennæ semper affligat. Ante omnia et super omnia charitaten habeamus, reminiscentes præcepti Domini quo dicitur, Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Mare. ix, 49) Et illud: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. xm, 34), Nam et alibi dicitur, Habete charitatem quod est vinculum unitatis (Coloss. m, 14). Et iterum, Estote imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione (Ephes. v, 1 et 2). Et iterum, Omnis amaritudo el ira et indignatio tollatur a vobis cum omni malitia (Id. iv, 31). Et, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ibid., 27). Nempe sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si sit intus ferrum; ita nihil proficit illius oratio, in cujus pectore mortiferum versatur odium. Habeamus, fratres, charitatem : quia si illam habuerimus, omnibus virtutibus replebimur: si vero charitatem non habuerimus, quidquid boni habere videmur, totum perdimus. Nec in arrepto bene agendi proposito penitus lassescamus: præcipue cum Do

minus dicat, nullum ponentem manum in aratro et respicientem retrorsum, dignum esso regno cœloruin (Luc. 1x, 62). Respicere autem retrorsum, nihil aliud est quam in eo quemquam pœnitere quod cœperit bonum, et rørsum mundanis desideriis obligari. Denique ab spe venie nulla nos malorum quantitas revocet: quia quamvis gravis sit culpa humana, largior nihilominus est misericordia divina. Unde per Psalmistan dicitur, Multa est apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio (Psal. cxxix, 7), Et iterum, Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19).

27. Ilec nos, fratres, diebus ac noctibus memoria refoveat, hec nos præcepta frequenter sollicitent. Debitum vitæ finem jam jamque adfuturum putemus : vicinumqne speremus mortis diem, quem longinquum esse nescimus. Modo emendemus quod deliquimus ; ne tunc poenitere incipiamus quando jam non valebinns. Erit quidem et in inferno pœnitentia, sed omnino infructuosa. Erit ibi pœnitentia dolorem habens, sed medicinam non habens: ibique nullatenus poterit a Deo promereri quod petit, qui hic noluerit audire quod Dens jussit. Ideoque, charissimi, quan; tum possumus, præceptis Dei in omnibus obtemperemus; ut ibi præmium muneris capiamus. Ipsi, dum licet, hic nos castigemus, ipsi nobiscum de actibus nostris rationem faciamus: ipsi nos judici nostro accusemus, atque emendationem nostram non ad extremum vitæ differamus: sed quoties in peccatis

labimur, per pœnitentiam resurgamus, ac totis viri. bus voluptates pessimas carnisque illecebras vincentes, illud omnimodis præcaveamus: quoniam quotidie ad mortem properamus, et dum nescimus securique consistimus, repente mors veuit. lbi ergo festinemus ubi jam non timetur, et ubi nos sancti omnes suscipere vel videre desiderant, ubi nos rex cœlestis Christus et superni cives Angeli expansis charitatis brachiis exspectant. Ibi, inquam, festinemus, ubi sine fine vivamas, et ubi angelicis agrainibus consortes esse possimus. Ita postremo in exsilio hujus mundi agamus, ut ad futurum judicium cum secura conscientia bonis operibus ornati veniamus: ibique gratissimum Deo munus nostras animas offeramus: ut pro hoc commercio ab co aternitatis beatitudinem accipere et in sæculum sæculi gloriari, possimus. Hæc nos, charissimi, mandata hactenus quasi lac vobis gustanda porreximus; et ecce moda sub testimonio Dei et sanctorum Angelorum qui nos loquentes audiunt, absolvimus debitum nostrum, colestia vobis praecepta tradentes. Amodo jam vestrum est cogitare, quatenus et admonitio nostra effectum habeat salutis, et vos semper voluntatem Dei facientes ab omni vos malo custodiatis, atque demum liberi ab omni contagione peccati ad regna cœlestia tripudiantes pervenire possitis: prestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per cuncta sæcula sæculorum. Anien.

SERMO

DE SYMBOLO".

Sine

EXORDIUM Fidei interioris et exterioris necessitas. Symbolum regula fidei. Quaratione institutum sit. Quid complectatur (b) Notum est, dilectissimi, Charitati vestræ, quod milites seculi beneficia temporalia à temporalibus dominis accepturi, prius sacramentis militaribus obligantur, et dominis suis fidem se servaturos profitentur: quanto magis ergo aeterno Regi militaturi, et æterna premia percepturi, d bent sacramentis cœlestibus obligari, et fidem per quam ei placituri sunt, publice profiteri? Dicit enim Apostolus, fide impossibile est placere Deo (H. br. x1, 6). Hanc in cordibus nostris agnoscit, qui scrutatur renes et corda (Psal. vi, 10). Sed propter conservandam Ecclesie unitatem, dispensationi hujus temporis cum fide cordis necessaria est oris confessio: quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom, x, 10), non tantum prædicatorum, sed etiam auditorum. Non enim aliter frater de fratre bene sentiret, nec pax Ecclesiæ servaretur, nec alium docere, aut ab alio discere saluti necessaria posset, nisi quod in corde habet, signis vocum tanquam suis vehiculis ad aliorum corda transmitteret. Et ergo fides et corde servanda, et ore promenda. Fides namque omnium bonorum est fundamentum, et humane salutis initium. Sine hac nemo ad numerum filiorum Dei poterit pervenire: quia sine ípsa in hoc seculo nec justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit æternam. Et si quis non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Hoc attendentes sancti Apostoli, certam fidei regulam tradiderunt, quam secundum numerum Apostolicum duodecim sententiis comprehensam, Symbolum vocaverunt : per quam credentes catholicam tenerent unitatem, et per quam hereticam convincerent pravitatem, Symbe

(u) ohm in tomo 10, de Tempore serm. 181, et post in Append. 39. Ex Ruffiao, Cæsario, Gregorio, Ivone Carnotensi, etc., collectus, et insuper Append. tomi 5 totum sermonem 242 membratim dissectum complectens.

(b) Ivo Caruct., serm. de symb. et prolog. Fulgentii de Vide.

lum ergo runt,

tali ratione institutum majores nostri dixe

(a) Tradunt enim, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum Spiritus sancti discipuli ejus inflammatilinguis omnium loquerentur, ad singulas quasque, nationes. ut Dei verbum prædicarent, ituri ac discessuri ab in vicem, norma prius sibi future prædicationis, in commune statuerunt: ne localiter ab invicem discedentes, diversum vel dissonum prædicarent, his qui ad fidem Christi invitabantur. Omnes igitur in uno po siti, et Spiritu sancto repleti, breve sue prædicationis indicium conferendo in anum, quod sentiebat unusquisque computabat, atque haue ita credentibus dandam esse regulam instituerunt, Symbolum breve est verbis, sed magnum est sacramentis. Quidquid enim praefigaratum est in Patriarchis, quidquid denuntiatum est in Scripturis, quidquid prædictum est in Prophetis, vel de Deo ingenito, vel ex Deo in Deum nato, vel de Spiritu sancto vel de suscipiendo omni sacramento, vel de morte Domini resurrectionisque ejus mysterio, totum breviter, hoc Symbolum continet, et continendo habet et confitendo. Discat ergo quisque fidem Apostolicam professus per ora gestantium in Baptismo, cum ad annos intelligibiles venerit. Jam distius Symboli professionis sacramentum textumque veniamus, quod in hunc modum incipit:

CAPUT PRIMUM. Credere Deum, Deo, in Deum. Fides diaboli. Omnipotens. Credo in Deum Patrem omnipotentem. (b) In primis, dilectissimi, qualis sermo sit in Symboli capite, diligenter attendite. Ergo in primo habet, Credo. Vide quod Dominus noster non nos jubet discutere divina judicia, sed credere: nec rationem requirere, sed fidem simpliciter et immobiliter exhibere. Non dicit, Credo Deum; vel, Credo Deo quamvis et hæc saluti necessaria sint. Aliud enim es,

[ocr errors]

(a) Ex Symb. Ruffini; et serm. 212 in Appendice tomi 5. Ex serai. 242, n. 2, in Appead. tomi 5; ex symbolo Rullini.

24. Ecce, charissimi, prædixi vobis simpliciter, ut intelligere possitis que sint unicuique ventura. Nemo jam se de ignorantia poterit excusare quoniam mors et vita prænuntiata sunt vobis, supplicia impiorum, et gloria justorum. Jam vero in arbitrio vestro consistit eligere quod teneatis. Unusquisque enim quod hic concupierit et assecutus fuerit, hoc utique possidebit. Vitam ergo æternam toto nisu concupiscite : nec emendationem vestram diutius differatis, sed ad lucranda cœlestia regna ultro ipsi relinquite quod lucis hujus fine perdendum est. Surgat jam, quæso, quicumque peccati catena constrictus tenetur, et expergefacins a somno sue mortis evigilet. Recurrat ad confessionem, et agat pœnitentiam. Nec erubescat publice pœnitere super immunditiis quas gessit : quia revera multo melius est hic pauco tempore pœniterc, quam per tot millia annorum inferni supplicia sustinere. Si ex toto corde pœnituerit, cito succurret illi Redemptor qui quatriduanum jam fetidum suscitavit Lazarum (Joan. x1, 43). Paratus est ille semper misericordie sinus, et clementer exspectat, ut suscipiat pœnitentes. Non est enim, sicut scriptum lenemus, de quamvis magnis criminibus remittendis Dei unquam misericordia desperanda : quia ipse quotidie clamat per prophetam dicens, Quacumque die conversus fuerit peccator ab immunditia sua, omnes iniquitates ejus erunt in oblivione coram me (Ezech. xvIII, 21). Et rursus per alium prophetam dicit, Ego sum Dominus Deus vester qui deleo iniquitates vestras (Isui. XLIII, 25). Et illud de- Evangelio, Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent pœnitentia (Luc. xv, 7). Et illud: Nolo mortem peccatoris, sed

supra gentem consurgit. Omnia quæ dudum sunt præ dieta, nos jam videmus impleta. Quare ergo suams lapidei, et ferreum pectus possidemus, ut pro remedio animae nostræ inter tot mala minime cogitemus? Diu est enim quod vox divina minatur: sed nullatenus hominum pertinacia mutatur. Cœlestis olim intentatur ultio; et nulla hominum adhibetur satisfactio. Dei proximat ira; et lepide agitur paenitentia. Venturum Propheta testantur supplicium; et raro ab hominibus Dei imploratur auxilium. Quapropter, dilectissimi, moneo, ut vel jam mundo finiente humana finiatur malitia, soliusque Dei toto nisu quæratur misericordia, Non vos jam divitiarum onera ad terram premant, quia cito hic omnia relinquemus : nec pariter et Christum velimus habere et sæculum; sed spreto sæculo liberi festinemus ad cœlum.

26. Reminiscamur quam gravia sunt scelera quæ commisimus, quamque dira inferni supplicia quæ ti memus; et juxta qualitatem culpæ medicamentum adhibeamus pœnitentiæ. Cogitemus quod secundum Apostolum, Nihil in hunc mundum intulimus, nihilque ex eo morientes auferre poterimus (1 Tim. vi, 7 ). Nudi hati sumus, nudi utique morituri: quidquid autem hic inventum est, hic procul dubio relinquetur. Opera tantummodo bona si hic egerimus, ipsa nobiscum ad cælos portabuntur; imo nos ipsa ad cœlum portabunt. Tanquam peregrini ergo sola sufficientia contenti, illas divitias nobis hic acquiramus, quas nobiscum ad paradisi patriam feramus. Deum super omnia diligamus; quia revera impium est eum non diligi, cui vicem rependere non possumus, etiam et cum diligimus. Quid enim nos impii pio Domino retribuere poterimus pro omnibus quæ retribuit nobis

Biderafis Control Cir efs sinat (Exenhxxs 4 1 1 (Fans + (Perilis Chhaa 2 : Minestillis industris, precedentibus

fratres charissimi, quam larga bonitas Dei nostri, quam ineffabilis misericordia ejus. Quotidie contemnitur; et quotidie nos ad pœnitentiam benignissima pietate invitat. Fiduciam nobis pia ejus largitio præstat: ut nec desperemus de Christi misericordia, uec tamen nobis absque fructu pœnitentiæ veniam concessam præsumamus. Dominus enim quantum patris pietate indulgens semper et misericors est, tantum judicis majestate severus est et metuendus. Potest quidem reis dare indulgentiani, potest ipse suam reflectere sententiam, potest pœnitenti gratias indulgere ' ; non potest tamen nisi justissime judica re: quoniam non est apud Deum commutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi 1, 17). Equissime enim judicat, atqué æqualiter secundum uniuscujusque facta repensat; bona scilicet bonis, et mala malis. Ideoque, charissimi, reminiscimini que egistis : et si vos deliquisse cognoscitis, sine aliqua dilatione ad pœnitentiae medicamenta confugite. Audite prophetam admonentem: Nolite, inquit, tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. v, 8), quia nescitis quid crastino futurum sit. Mementote semper quod ante conspectuur omnipotentis Dei conversamini, qui prospicit omnium homir, à non solum facta, sed et cogitationes, sicut et Apostolus ait: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuder et aperta sunt oculis ejus (lebr. 1, 15).

25. Hæc jugiter cogitantes, intentissima sollicitu dine vos custodite, ultimique diei vos adventui cum bonis operibus semper preparate, Ecce jam, ut certissime tenemus, finis mundi in promptu est, jam finis sæculi instat: et, quod fugendum est, tanta mala quotidie fiunt, tantæ tribulationes crebrescunt, ut per hæc etiam mundus finem suum quodam modo proclamare videatur. Ecce omnia quæ Prophetæ vaLicinaverant, quæque prædixerunt Apostoli, pene jam completa sunt: solns dies judicii.et horribilis Antichristi adventas adhuc restal. Ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, fames super famem, pestilentia super pestilentiam, et gens

Ms. Corbeiensis, pœnitendi gratias indulgere. spicil., pœnitendi tempus gratis indulgerc.

tanta nobis præstitit indignis, ut nos a jugo dire dominationis redimeret? De sede paterne majestatis ad nos descendit, injurias in terris pertulit, probra sustinuit, mortem indebite subiit et harc quidem omnia patienter sustulit, ut nobis humilitatis et patientiæ exempla monstraret; unde et sequentibus se discipulis dixit, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. xi, 29). Oportet igitur ut quemadmodum ille pro nobis, ita et nos cuncta adversa que nobis propter peccata nostra eveniunt equanimiter toleremus; ut patientiæ fructum in vita æterna capere possimus. Urgeamus ergo, fratres cursum nostrum, dum tempus habemus: odiamus hunc mundum, quem diu possidere non possumus. Nulla jam nos malorum operum contagia polluant : sed divinus nos aspectus semper a peccatis arceat. Si enium homines nostri similes peccatores et ex codem luto formatos, ne nos peccantes inspiciant, erybescimus quanto magis æternum et solum sine peccato omnipotentem Deum revereri ac timere debemus, qui non solum facta, sed etiam cogitationes considerat et videt? Hunc ergo quotidie timeamus, hujus reverentiam nobiscum semper feramus: sicque nos spes indulgentia erigat, ut metus gehennæ semper affligat. Ante omnia et super omnia charitateni habeamus, reminiscentes præcepti Domini quo dicitur, Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Mare. ix, 49) Et illud: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. x, 34), Nam et alibi dicitur, Habete charitatem quod est vinculum unitatis (Coloss. m, 14). Et iterum, Estote imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione (Ephes. v, 1 et 2). Et iterum, Omnis amaritudo el ira et indignatio tollatur a vobis cum omni malitia (Id. iv, 31). Et, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ibid., 27). Nempe sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si sit intus ferrum; ita nihil proficit illius oratio, in cujus pectore mortiferum versatur odium. Ilalbeamus, fratres, chwitatem : quia si illam habuerimus, omnibus virtutibus replebimur: si vero charitatem non habuerimus, quidquid boni habere videmur, totum perdimus. Nec in arrepto bene agendi proposito penitus lasscscamus: precipue cum Do

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »