ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

24. Ecce, charissími, prædixi vobis simpliciter, ut intelligere possitis que sint unicuique ventura. Nemo jam se de ignorantia poterit excusare quoniam mors et vita prænuntiata sunt vobis, supplicia impiorum, et gloria justorum. Jam vero in arbitrio vestro consistit eligere quod teneatis. Unusquisque enim quod hic concupierit et assecutus fuerit, hoc utique possidebit. Vitam ergo æternam toto nisu concupiscite : nec emendationem vestram diutius differatis, sed ad lucranda cœlestia regua ultro ipsi relinquite quod lucis hujus fine perdendum est. Surgat jam, quæso, quicumque peccati catena constrictus tenetur, et expergefactus a somno suc mortis evigilet. Recurrat ad confessionem, et agat pœnitentiam. Nec erubescat publice pœnitere super immunditiis quas gessit: quia revera muito melius est hic pauco tempore pœnitere, quam per tot millia annorum inferni supplicia sustinere. Si ex toto corde pœnituerit, cito succurret illi Redemptor qui quatriduanum jam fetidum susciLavit Lazarum (Joan. x1, 43). Paratus est ille semper misericordiae sinus, et clementer exspectat, ut suscipiat pœnitentes. Non est enim, sicut scriptum tenemus, de quamvis magnis criminibus remittendis Dei unquam misericordia desperanda: quia ipse quotidie clamat per prophetam dicens, Quacumque die conversus fuerit peccator ab immunditia sua, omnes iniquitates ejus erunt in oblivione coram me (Ezech. xvut, 21 ). Et rursus per alium prophetam dicit, Ego sum Dominus Deus vester qui deleo iniquitates vestras (Isui. XLIII, 25). Et illud de Evangelio, Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent pœnitentia (Luc. xv, 7). Et illud: Nolo mortem peccatoris, sed Con

ut magis convertatur et vivat (Ezech. xxxmonitas

siderate, fratres charissimi, quam larga

Dei nostri, quam ineffabilis misericordia ejus. Quotidie contemnitur; et quotidie nos ad pœnitentiam benignissima pietate invitat. Fiduciam nobis pia ejus largitio præstat: ut nec desperemus de Christi misericordia, uec tamen nobis absque fructu pœnitentiæ veniam concessam præsumamus. Dominus enim quantum patris pictate indulgens semper et misericors est, tantum judicis majestate severus est et metuendus. Potest quidem reis dare indulgentiam, potest ipse suam reflectere sententiam, potest pœnitenti gratias indulgere; non potest tamen nisi justissime judicare: quoniam non est apud Deum commutatio, ucc vicissitudinis obumbratio (Jacobi i, 17). Equissime enim judicat, atque æqualiter secundum uniuscujusque facta repensat; bona scilicet bonis, et mala malis. Ideoque, charissimi, reminiscimini qua egistis: et si vos deliquisse cognoscitis, sine aliqua dilatione ad poenitentiae medicamenta confugite. Audite prophetam admonentem: Nolite, inquit, tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. v, 8), quia nescitis quid crastino futurum sit. Mementote semper quod ante conspectum omnipotentis Dei conversamini, qui prospicit omnium homir, ma non solum facta, sed et cogitationes, sicut et Apostolus ait : Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. iv, 13).

ut

25. Hæc jugiter cogitantes, intentissima sollicitudine vos custodite, ultimique diei vos adventui cum bonis operibus semper preparate. Ecce jam, ut certissime tenemus, finis mundi in promptu est, jam finis sæculi instat: et, quod fugendum est, tanta mala quctidie fiunt, tantæ tribulationes crebrescunt, per hæc etiam mundus finem suum quodam modo proclamare videatur. Ecce omnia quæ Prophetæ vaticinaverant, quæque prædixerunt Apostoli, pene jam completa sunt: solns dies judicii et horribilis Antichristi adventus adhuc restal, Ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, fames super famem, pestilentia super pestilentiam, et gens

Ms. Corbeiensis, pœnitendi gratias indulgere. spicil., pœnitendi tempus gratis indulgerc.

supra gentem consurgit. Omnia quæ dudum sum præ dicta, nos jam videmus impleta. Quare ergo summus lapidei, et ferreum pectus possidemus, ut pro remedio anime nostræ inter tot mala minime cogitemus? Diu est enim quod vox divina minatur: sed nullatenus hominum pertinacia mutatur. Coelestis olim intentatur ultio; et nulla hominum adhibetur satisfactio. Dei proximat ira; et tepide agitur pœnitentia. Venturum Prophetæ testantur supplicium; et raro ab hominibus Dei imploratur auxilium. Quapropter, dilectissimi, moneo, ut vel jam mundo finiente humana finiatur malitia, soliusque Dei toto nisu quærafur misericordia. Non vos jam divitiarum onera ad terram premant, quia cito hic omnia relinquemus : nec pariter et Christum velimus habere et sæculum; sed spreto sæculo liberi festinemus ad cœlum.

26. Reminiscamur quam gravia sunt scelera quæ commisimus, quamque dira inferni supplicia quæ ti · memus; et juxta qualitatem culpæ medicamentum adhibeamus poenitentiæ. Cogitemus quod secundum Apostolum, Nihil in hunc mundum intulimus, nihilque ex eo morientes auferre poterimus (1 Tim, vi, 7 ). Nudi nati sumus, nudi utique morituri: quidquid autem hic inventum est, hic procul dubio relinquetur. Opera tantummodo bona si hic egerimus, ipsa nobiscum ad coelos portabuntur; imo nos ipsa ad cœlum portabunt. Tanquam peregrini ergo sola sufficientia contenti, illas divitias nobis hic acquiramus, quas nobiscum ad paradisi patriam feramus. Deum super omnia diligamus; quia revera impium est eum non diligi, cui vicem rependere non possumus, etiam et cuni diligimus. Quid enim nos impii pio Domino retribuere poterinius pro omnibus quæ retribuit nobis (Psal cxv, 12); quia nullis nostris præcedentibus meritis tanta nobis præstitit indignis, ut nos a jugo dire dominationis redimeret? De sede paterne majestatis ad nos descendit, injurias in terris pertulit, probra sustinuit, mortem indebite subiit: et hec quidem omnia patienter sustulit, ut nobis humilita tis et patientia exempla monstraret; unde et sequen tibus se discipulis dixit, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde ( Matth. xi, 29). Oportet igitur ut quemadmodum ille pro nobis, ita et nos cuncta adversa quæ nobis propter peccata nostra eveniunt equanimiter toleremus; ut patientia fructum in vita æterna capere possimus. Urgeamus ergo, fratres, cursum nostrum, dum tempus habemus: odiamus hunc mundum, quem diu possidere non possumus. Nulla jam nos malorum operum contagia polluant: sed divinus nos aspectus semper a peccatis arceat. Si enim homines nostri similes peccatores et ex eodem luto formatos, ne nos peccantes inspiciant, erubescimus quanto magis æternum et solum sine peccato omnipotentem Deum revereri ac timerc debcmus, qui non solum facta, sed etiam cogitationes considerat et videt? Hunc ergo quotidie timeamus, hujus reverentiam nobiscum semper feramus: sicque nos spes indulgentiae erigat, ut metus gehennæ semper affligat. Ante omnia et super omnia charitateni habeamus, reminiscentes præcepti Domini que dicitur, Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Marc. ix, 49) Et illud: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan, xm, 34). Nam et alibi dicitur, Habete charitatem quod est vinculum unitatis (Coloss. m, 14). Et iterum, Estote imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione (Ephes. v, 1 et 2). Et iterum, Omnis amaritudo et ira el indignatio tollatur a vobis cum omni malitia (Id. iv, 31). Et, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ibid., 27). Nempe sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si sit intus ferrum; ita nihil proficit illius oratio, in cujus pectore mortiferum versatur odium. Habeamus, fratres, charitatem quia si illam ha buerimus, omnibus virtutibus replebimur: si vero charitatem non habuerimus, quidquid boni habere videmur, totum perdimus. Nec in arrepto bene agendi proposito penitus lassescamus: præcipue cum Do

minus dicat, nullum ponentem manum in aratro et respicientem retrorsum, dignum esso regno cœloruin (Luc. 1x, 62). Respicere autem retrorsum, nihil aliud est quam in eo quemquam pœnitere quod cœperit bonum, et rarsum mundanis desideriis obligari. Denique ab spe venie nulla nos malorum quantitas revocet: quia quamvis gravis sit culpa humana, largior nikilominus est misericordia divina. Unde per Psalmistam dicitur, Multa est apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio (Psal. cxxix, 7), Et iterum, Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19).

27. Ilec nos, fratres, diebus ac noctibus memoria refoveat, hec nos præcepta frequenter sollicitent. Debitum vitæ finem jam jamque adfuturum putemus : vicinumque speremus mortis diem, quem longinquum esse nescimus. Modo emendemus quod deliquimus ; ne tunc poenitere incipiamus quando jam non valebimus. Erit quidem et in inferno pœuitentia, sed omnino infructuosa. Erit ibi pœnitentia dolorem habens, sed medicinam non habens: ibique nullatenus poterit a Deo promereri quod petit, qui hic noluerit audire quod Dens jussit. Ideoque, charissimi, quan, tum possumus, præceptis Dei in ommibus obtemperemus; ut ibi præmium muneris capiamus. Ipsi, dum licet, hic nos castigemus, ipsi nobiscum de actibus nostris rationem faciamus ipsi nos judici nostro accusemus, atque emendationem nostram non að extremum vitæ differamus: sed quoties in peccatis

labimur, per pœnitentiam resurgamus, ac totis viri bus voluptates pessimas carnisque illecebras vincentes, illud omnimodis præcaveamus : quoniam quotidie ad mortem properamus, et dum nescimus securique consistimus, repente mors veuit. Ibi ergo festinemus ubi jam non timetur, et ubi nos sancti omnes suscipere vel videre desiderant, ubi nos rex cœlestis Christus et superni cives Angeli expansis charitatis brachiis exspectant. Ibi, inquam, festinemus, ubi sine fine vivamus, et ubi angelicis agrinibus consortes esse possimus. Ita postremo in exsilio hujus mundi agamus, ut ad futurum judicium cum secura conscientia bonis operibus ornati veniamus: ibique gratissimum Deo munus nostras animas offeramus: ut pro hoc commercio ab co aternitatis beatitudinem accipere et in sæculum sæculi gloriari. possimus. Hæc nos, charissimi, mandata hactenus quasi lac vobis gustanda porreximus; et ecce modo sub testimonio Dei et sanctorum Angelorum qui nos loquentes audiunt, absolvimus debitum nostrum, colestia vobis præcepta tradentes. Amodo jam vestrum est cogitare, quatenus et admonitio nostra effectum habeat salutis, et vos semper voluntatem Dei facientes ab omni vos malo custodiatis, atque demum liberi ab omni contagione peccati ad regna cœlestia tripudiantes pervenire possitis: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu san-.. cto vivit et regnat per cuncta sæcula sæculorum. Amen.

SERMO

DE SYMBOLO".

EXORDIUM Fidei interioris et exterioris necessitas. Symbolum regula fidei. Quaratione institutum sit. Quid complectatur. (b) Notum est, dilectissimi, Charitati vestræ,, quod milites seculi beneficia temporalia a temporalibus do minis accepturi, prius sacramentis militaribus obligantur, et dominis suis fidem se servaturos profitentur : quanto magis ergo æterno Regi militaturi, et æterna premia percepturi, debent sacramentis cœlestibus obligari, et fidem per quam ei placituri sunt, publice profiteri? Dicit enim Apostolus, Sine fide impossibile est placere Deo (Hbr. xi, 6). Hanc in cordibus nostris agnoscit, qui scrutatur renes et corda (Psal. vi, 10). Sed propter conservandam Ecclesi.e unitatem, dispensationi hujus temporis cum fide cor dis necessaria est oris confessio: quia corde creditur, ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom, x, 10), non tantum prædicatorum, sed etiam auditorum. Non enim aliter frater de fratre bene sentiret, nec pax Ecclesiæ servaretur, nec alium docere, aut ab alio discere saluti necessária posset, nisi quod in corde habet, signis vocum tanquam suis vehiculis ad aliorum corda transmitteret. Est ergo fides et corde servanda, et ore promenda. Fides namque omnium bonorum est fundamentum, et humane salutis initium. Sine bac nemo ad numerum filiorum Dei poterit pervenire: quia sine ipsa in hoc sæculo nec justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit æternam. Et si quis non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Hoc attendentes sancti Apostoli, certam fidei regulam tradiderunt, quam secundum nunicrum Apostolicum duodecim sententiis comprehensam, Symbolum vocaverunt: per quam credentes catholicam tenerent unitatem, et per quam hereticam convincerent pravitatem. Symb

(u) ohm in tomo 10, de Tempore serm. 181, et post in Append. 59. Ex Ruffiao, Cæsario, Gregorio, Ivone Carnotensi, etc., collectus, et insuper Append. tomi 5 totum sermonem 242 membratim dissectum complectens.

(b) Ivo Caruct., serm. de symb. et prolog. Fulgentii de Vide.

lum ergo tali ratione institutum, majores nostri dixo

runt.

(a) Tradunt enim, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum Spiritus sancti discipuli ejus inflammati linguis omnium loquerentur, ad siugulas quasque nationes, ut Dei verbum prædicarent, ituri ac discessuri ab in vicém, norma prius sibi futuræ prædicationis in commune statuerunt; në localiter ab invicem discedentes, diversum vel dissonum prædicarent, his qui ad fidem Christi invitabantur. Quines igitur in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve sue prædicationis indicium conferendo in unum, quod sentiebat unusquisque computabat, atque hauc ita credentibus dandam esse regulam instituerunt, Symbolum breve est verbis, sed maguum est sacramentis. Quidquid enim præfigaratum est in Patriarchis, quidquid denuntiatum est in Scripturis, quidquid prædictum est in Prophetis, vel de Deo ingenito, vel ex Deo in Deum nato, vel de Spiritu sancto vel de suscipiendo omni sacramento, vel de morte Domini resurrectionisque ejus mysterio, totum breviter hoc Symbolum continet, et continendo habet et confitendo. Discat ergo quisque lidem Apostolicam professus per ora gestantium in Baptismo, cum ad annos intelligibiles venerit. Jam adistius Symboli professionis sacramentum textumque veniamus, quod in hunc modum incipit:

CAPUT PRIMUM. Credere Deum, Deo, in Deum. Fides diaboli. Omnipotens. Credo in Deum Patrem omnipotentem, (b) In primis, dilectissimi, qualis sermo sit in Symboli capite, diligenter attendite. Ergo in primo habet, Credo. Vide quod Dominus noster non nos jubet discutere divina judicia, sed credere: nec rationem requirere, sed fidem simpliciter et immobiliter exhibere. Non dicit, Credo Deum; vel, Credo Deo quamvis et hæc saluti necessaria sint. Aliud enim es,

(a) Ex Symb. Ruffini; et serm. 242 in Appendice tomi 5. (*) Ex sern. 212, n. 2, in Appead. tomni 3; ex symbolo Rullini.

[ocr errors]

credere illi, aliud credere illum, aliud credere in illum. Credere illi, est credere vera esse quæ loquitur: credere illum, credere quia ipse est Deus credere in illum, diligere illum. Credere vera esse quæ quitur, multi et mali possunt credunt enim esse vera, et nolunt ea facere sua; quia ad hoc pedum pigri sunt. Credere autem ipsum esse Deum, et dæmones possunt. Credere vero in Deum, soli noverunt qui diligunt illum, qui non solum nomine christiani sunt, sed et factis et vita, quia sine dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides christiani, sine dilectione fides dæmonis. Qui ergo non volunt credere Christum, adhuc nec demones imitantur. Jam credit Christum, sed odit Christum, habet' confessionem fidei in timore pœnæ, non in amore coronæ : nam et illi puniri timebant. Denique beatus Petrus cum Domino confitens diceret, Tu es Christus Filius Dei vivi (Malh. XVI, 16), eadem pene verba, que dæmones, proferre videtur ex ore: sed illorum confessio, quia cum odio prolata est Christi, merito damnata est; illius quia ex interna dilectione processit, æterna beatitudine remunerata est. Nos ergo qui per adoptionem gratiæ filii Dei sumus (Rom. vIII, 15), dicendo, Credo in Deum Patrem omnipotentem; hoc est, sic ei credamus, ut ei per dilectionem adhæreamus. In Deum Patrem onnipotentem. Advertite quod cum Dei Patris nomen in confessione conjungit, ostendit quod non ante Deus esse cœpit, et postea Pater; sed sine ullo initio et Dcus semper et Pater est. Patrem autem cum audis, agnosce quod habet Filium veraciter genitum: quomodo possessor dicitur qui aliquid possidet, et dominus, qui alicui dominatur. Deus ergo Pater sccreti sacramenti vocabulum est, cujus vere Filius est Verbum. Nec quæratur quomodo genuit filium, quod et Angeli nesciunt, Prophetis est incognitum. Unde illud dictum est, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LI, 8)? Nec a nobis discutiendus est Deus, sed credendus. Sed ut breviter dicamus, sufficit nobis scire quia genuit lux splendorem. Omnipotentem vero ideo dicit, quia omnipotens est, cui nihil impossibile est, qui cœlum et terram, mare, homines, atque omnia animali et reptilia, non aliquo operis actu, sed solo verbi imperio creavit. Et ideo non nobis veniat in cogitationem, quomodo hoc aut illud potuit fieri, qui omnipotentem præcipimur confiteri.

CAPUT II. Jesus, Christus, Unicus. Christus ratione conceptionis vermi se comparat. Hæc nascendi ratio nec Deo injuriosa nec impossibilis. Et in Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum. (a) Advertite quod quomodo in Patrem, sic et in Filium credendum est. Et quia cum Patre æqualis est majestate, tantum ipsi, quantum et Patri, honoris nos debere novimus et servitutis obsequium. Jesus autem, Salvator interpretatur. Jesus autem dicitur, quod salvet populum. Christus a chrismate dicitur: quia sicut antiqui reges oleo sacro perfundebantur, ita Dominus noster Jesus Christus Spiritus sancti infusione repletus est. Unicus ideo, quia nec comparationem recipit cum creaturis, nec similitudinem: quia omnium rerum summus ipse creator est. Homines autem filii Dei vocantur per gratiam ille solus Filius genitus per naturam. Ostendunt ista in eum jure credendum esse, qui propter hoc quod æqualis Patri est, Salvator noster est redimens nos, et Christus est rex regens nos, et unicus Dominus noster, spoliato antiquo hoste, singulari dominio suo asciscens nos. Qui conceptus est de Spiritu sancto: id est, cujus conceptionis solus auctor fuit Spiritus sanctus. Sicut enim vermis calefaciente sole de puro limo formatur; sic Spiritu sancto illustrante et sanctificante cor Virginis, caro Christi de sola carne Virginis nulla sementiva carnis origine operante concepta est. Unde se vermi comparans per Psalmistam dicit, Ego sum vermis, et

[ocr errors][merged small][merged small]

non homo (Psal. xxi, 7): id est, non conceptus more humano. Natus ex Maria virgine. Qui veniebat inveteratam peccatis hominum renovare naturam, novam legem voluit habere nascendi Unigenitus igitur Dei factus est hominis filius: ut qui Creator mundi erat, fieret et Redemptor. Quod vero majestatis Deus de Maria incarnatus est, non est sordidatus nascendo de Virgine, qui non fuit pollatus hominem condens ex pulvere. Denique sol aut ignis si futum tangat, quod tetigerit purgat; el se tamen non inquinat. Nec fuit Deo injuria causa misericordiæ. Neque sit incredibile quod ipse natus de Virgine, qui Adam de virgineo pulvere, et primam mulierem potuit de costa formare. Deus Filium suum, quem solum de corde suo æqualem sibi genitum tanquam se ipsun diligebat, ipsum dedit Mariæ; ut naturaliter esset unus idemque communis filius Dei et Mariæ. Omnis natura a Deo creata est, et Deus ex Maria natus. Deus omnia creavit, et Maria Deum generavit. Deus qui omnia fecit, ipse se ex Maria fecit et sic omnia que fecerat refecit. Qui potuit omnia de nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere.

CAPUT III. Cur Dominus voluerit crucifigi. Crucis virtus. Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. (a) Iste Pilatus judex erat in illo tempore ab imperatore positus in Judæa, sub quo Dominus passus est. Cujus mentio ad temporis significationem, non ad person:c illius pertinet dignitatem. Crucifixus. Hinc multa Prophetæ prædixerunt, qualiter crucifixus in cruce in conspectu populi maligni manibus extensis pependerit. Tamen ut breviter dicatur, in cruce suspensus est, ut nos a damnatione ligni vetiti dissolveret, et a morte liberaret. Sed quæritur, quid sit crucis significatio, et quare Dominus in patibulo pati se elegerit? Ad quod tripartita ratio redditur. Prima, ut Christus pro reatu mundi redemptio daretur, et antiquus hostis velut hamo crucis caperetur scilicet, ut quos absorbuerat, evomeret, non potentia victus, sed justitia. Secunda causa est, ut secutoribus hominibus vitæ magisterium præberet. Ad hoc enim ascendit in crucem, ut nobis passionis et resurrectionis præberet exemplum. Tertia causa est susceptæ crucis, ut superbia sæculi et inflata sapientia, per crucis stultam, ut putatur, prædicationem bumiliata corrueret, et sciret id quod stultum est Dei, sapientius esse hominibus. Sed adhuc videndum est, quare Dominus tale genus mortis elegerit. Legimus enim in Evangélio, quod Pharisæi voluerunt eum præcipitare de monte: at elli transiens, per medium illorum ibat (Luc. iv, 29, 30). Alibi quoque legimus, quod Judæi tulerunt lapides, ut jacerent in eum ipse vero abscondit se, et exivit de templo (Joan. vii, 59). Quare noluit Dominus præcipitari, vel lapidari, aut etiam gladio truncari? Utique causa nostræ salutis hoc fecit. Mors enim Christi signum est nostræ salutis. Noluit ergo lapidari, aut etiam gladio percuti; quia videlicet nos semper nobiscum lapides aut ferrum ferre non possumus quibus defendamur. Elegit vero crucem, quæ levi motu manus exprimitur, qua et contra inimici versutias munimur. Hoc enim signo crucis consecratur Corpus dominicum, sanctificatur fons Baptismatis, initiantur etiam presbyteri, et ceteri gradus ecclesiastici, et omnia quæcumque sanctificantur, hoc signo dominice crucis cum invocatione Christi nominis consecrantur.

CAPUT IV. Crucis mysterium. Profunditas mysterii crucis. Nam et ipsa crux magnum in se mysteriuin continct cujus positio talis est, ut superior pars cœlos petat, inferior terræ inhæreat, fixa in infernorum ima contingat, latitudo autem ejus partes mundi appetat. Quia et Christus per passionem crucis Angelis profuit in cœlo, quorum numerus quia per apostatam angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium quotidie adimpletur; et nobis qui sumus in

(a) Vid. serm. 242, in Append. toni 3, et Symbolun kuf fi:1.

terra, et illis qui (a) propter originale peccatum detinebantur apud inferos; sed et ipsis qui in diversis mundi partibus habitabant. Jacens vero crux quatuor mundi partes appetit, orientem videlicet et occidentem, aquilonem et meridiem: quia et Christus per passionem suam omnes gentes ad se trahit, et omnia sibi subjugavit, juxta quod ipse surgens a mortuis dicit, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra (Matth. xxvm, 18). (b) Continetur etiam in hac crucis figura altius sacramentum : quod quanto est altius, tanto attendendum diligentius. Intelligitur namque in latitudine crucis dilectio proximi, quæ non tantum usque ad amicos, sed etiam extendenda est usque ad diligendos inimicos. Intelligitur quoque in ejusdem longitudine longa et perseverans laborum et persecutionum sustinentia, quam patienter ferre debet ad patriam suspirans nostra peregrinatio, tam pro dilectione proximorum, quam pro exhibitione omnium bonorum operum. Figuratur simili ratione in altitudine ejus eminentia spei, penetrans usque ad interiora velaminis ubi visione pacis perfruuntur, qui hic a civibus Babyloniæ multipliciter exercentur, donec in libertatem gloriæ filiorum Dei a servitute corruptionis hujus liberentur. Attendenda est etiam crucis profunditas; quia profundum est mysterium crucis, in quo multorum, qui sapientes dicuntur, ingenia defecerunt: quod ausi sunt reprehendere, quod non potuerunt humana ratione comprehendere, videlicet eur Verbum Deo Patri coæternum, omnia continens, omnia implens, in assumpto homine totum se concluserit, et tamen totum mundum regere, complere et continere non desierit.

CAPUT V. Cur Christus elegit supplicium crucis. Per mortem carnis duplam nobis resurrectionem meruit. Nulla ergo sit nobis de cruce Christi confusio, qui habemus de ejus passione victoriam. Sicut enim sempiternus Dei Filius non sibi, sed nobis natus; ita immaculatus Dei Agnus non sibi, sed nobis passus est. Quis autem non mirificum advertat esse mysterium, ubi ipse homo prædicatur qui Deus est, et ubi idem Dominus annuntiatur qui adscribitur crucifixus? Nee incogitata ei, quod peremptus est, aut improvisa res accidit, qui divinitatis suæ consilio idcirco suscepit hominem, ut pro homine posset occidi. Supplicium autem crucis elegit, ut sublimiorem victoriam pararet pœna deterior; et qui universitatis bono patiebatur, quasi in conspectu mundi in altum sublatus -occumberet: simul ut qui crucifixum videbant, mirabilia cernerent crucifixi. Nam satis abundeque gloriam patientis ostendit repentina solis obscuritas, Tremor terrarum, saxorum divisio, resurrectio mortuorum, Illud autem quanti est testimonii, quod etiam pariter crucifixus latro memoriam sui in cœlesti rego fieri a consorte supplicii precabatur? Hinc est, charissimi, quod illusiones et probra que pertulit Christus, crucem mortemque ejus non suspiriis ingemiscimus, sed continuis celebramus laudibus. Mors Domini nostri Jesu Christi non fuit in anima, sed in sola carne: mors vero nostra non solum in carne, sed etiam in anima: in anima propter peccatum, in carne propter pœnam peccati. Ille vero quia peccatum non fecit, nec habuit in anima; non est mortuus, nisi in carne tantum et hoc per similitudinem carnis peccati quam de Adam traxit. Igitur simpla ejus mors profuit dupla morti nostræ, et simpla ejus resurreclio, resurrectioni animæ et corporis. Resurrectio quippe ejus duas mortes nostras solvit, et duas resurrectiones nostras formavit. Nee immerito uno die et duabus noctibus jacuit in sepulcro, quia videlicet lucem suæ simple mortis, tenebris nostræ duple mortis adjunxit. Venit enim ad nos, qui in morte carnis et spiritus detinebamur, et suam unani mortem carnis detulit, duasque nostras solvit. Si enim ipse utramque susciperet, a nulla nos liberaret.

[blocks in formation]

CAPUT VI. Quæ per infirmitates Christus nobis præstitit. Sepultus est: ut ad consolationem sepultorum benedictionem corporis ejus et terra susciperet. Infirma incarnati Verbi commemorantur, de quibus Apostolus dicit, Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. 1, 25). Natus est ex Virgine, ut nos nasceremur ex Ecclesiæ virginis utero tentatus est, ut a tentatione liberaret; tentus, ut dimitterem ur, ligatus, ut nos a nodo maledictionis absolveremur: illusus est, ut nos ab illusionibus dæmonum liberaret : venundatus est, ut nos redimeret: humiliatus est, ut nos exaltaret captus est, ut nos a captivitate dæmonum auferret: spoliatus est, ut nuditas primi hominis, per quam mors ingressa est, tegeretur : spinis coronatus est, ut nos liberaret a spinis peccatorum, vel potius ut monstraret se cum eis coronandum illosque caput et coronam Ecclesix futuros, qui, spinosi erant amando vitia aceto est potatus, ut nos inebriaret dulcedine cœlestis desiderii et æterni gaudii: postremo in altari crucis sacrificatus est, ut totius mundi peccata deleret: mortuus est, ut mortis captivaret imperium: sepultus est, ut sepulturæ sanctorum benediceret; et ut nos sibi vitiis et concupiscentijs sepeliret. Hæc ergo infirmitas Christi superavit omnem firmitatem mundi.

CAPUT VII. Quid egit in inferno. Descendit ad inferna, ut Adam protoplastum, et Patriarchas, et Prophetas, omnesque justos, qui pro originali peccato ibidem detinebantur, liberaret; et ut de vinculis peccati absolutos, de eadem captivitate et inferni loco, suo sanguine redemptos, ad supernam patriam et ad perpetuæ vitæ gaudia revocaret. Reliqui qui supra originale peccatum principalem culpam commiscrunt, ut asserit Scriptura, in pœnali tartaro remanserunt, sicut in persona Christi dictum est per prophetam, Ero mors tua, o mors; id est, morte sua Christus humani generis inimicam mortem interfecit, et vitam dedit. Ero morsus tuus, inferne (Osee xm, 14). Partim momordit infernum pro parte eorum quos liberavit partim reliquit, pro parte corum qui pro principalibus criminibus in tormentis remanse

runt.

Tertia die resurrexit a mortuis. Si credidisti de Christo quod dedecoris est, crede quod gloria est. Si credidisti quod mortis est, crede quod vitæ est. Sicut enim in passione mysterium pietatis est; ita in resurrectione operatio potestatis, ut ipse ait, Potetestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. x, 18). (a) Ascendit ad cœlos: id est, conditionem naturæ nostræ quam ex homine matre natus assumpsit, super cœlos in dextera Dei Patris collocavit. Ascendamus et nos cum Christo interim corde, ut cum dies ejus promissus advenerit, sequamur et corpore. Scire tamen debemus, fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum medico nostro : ideo si post medicum desideramus ascendere, debemus vitia vel peccata deponere. Omnes enim quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum retibus nos ligare contendunt: et ideo cum Dei adjutorio secundum quod ait Psalmista, Dirumpamus vincula eorum (Psal. 11, 5): ut securi possimus dicere Domino, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostram laudis (Psal. cxv, 16 et 17). Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sedere, judicantis est. Et quia Redemptor noster assumptus in cœlum et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, sedere describitur.

CAPUT VIII. Omnes homines a Christo judicandi. Inde venturus judicare vivos et mortuos. (b) In ipso corpore venturus est ad judicium, in quo ascendit ad cœlum, Christianos judicaturus et Paganos, justos et peccatores, fideles et impios. Omnes enim, ut ait

Ex serm. 242, n. 3, et postea ex serm. 177, n. 1. Rursum ex serm. citato 242; serm. 110, n. 1, 2 et 3, undé hic omissa repete.

(Trente-huit.)

Apostolus, astabimus_ante_tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum (II Cor. v, 10). Quam rem etiam Dominus in Evangelio denuntiat, dicens....

CAPUT IX. Extremo judició quomodo se parare jam debeant. Ipsi nosmetipsos castigemus, ipsi nobiscum rationem de quotidiana conversatione faciamus, ipsi nos accusemus quotidie judici nostro; et, dum in carne sumus, contra ipsam carnem, a xiliante Donino, quotidie dimicemus. Quod qui fecerit, ab auditu malo liberabitur : qui autem contemnit, (a) quid faciet in illo metuendo judicii die, cum tremente mundo Dominus præcinentibus Angelorum buccinis, in illo majestatis suae throno circumdatus cœlestis militia luce consederit....?

CAPUT X. Ad pœnitentiæ remedia confugiendum. Non in remedium salutis suæ semper finis tardandus est, qui vitæ suæ semper incertus est: quia qui nos securos facit dicendo, Peccator in qua die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur Ezech. xv, 21 et.22): ipse nos etiam cautos voluit, dicens, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. v, 8). Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. Hic exstinguamus mortem moriendo peccatis, hic vitam vitæ meritis acquiramus. Hac ergo, fratres dilectissimi, sapienter ac fideliter cogitantes, ad pœnitentiæ remedia confugere festinemus, et per castitatem vel humilitatem, per opera justitiæ ac misericordia, æterna nobis apud Deum comparemus. Sed ut ad id redeamus unde digressi sumus, sequitur in hoc sanclo Symbolo :

CAPUT XI. Trinitatis mysterium per similitudines explicatur. Credo in Spiritum sanctum. (b) Advertite quod sicut in Patrem, ita et in Filium et in Spiritum sanctum sit credendum. Nam qui vel in unam de Trinitate personam non crediderit, in duabus illi credidisse non proderit. Fides namque catholica bac est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, credamus et colamus et confiteanur. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius : quia sicut nunquam Pater sine Filio, nec Filius sine Patre; sic et nunquam fuit Pater et Filius sine Spiritu sancto. Coæterna ergo est sancta Trinitas, et inseparabilis unitas, sine initio et sine fine. Nihil majus aut minus. Æqualitatem personarum dicit, quia sancla Trinitas æqualis est, et una est deitas, Apostolo dicente atque docente, Per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. 1, 20), et per creaturam Creator intelligitur, secundum has comparationes et alias quamplures. Sol, candor et calor, et tria sunt vocabula, et tria unum. Quod candet, hoc calet; et quod calet, hoc candet: tria hæc vocabula, res una cognoscitur. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres person in deitate unum sunt, et individua unitas recte creditur. Item de terrenis, vena, fons, fluvius; tria have vocabula, et tria unum in sua natura: ita trium personarum Patris et Filii et Spiritus sancti substantia et deitas unum est. Neque Patris persona, neque Spiritus sancti, sed sola Filii suscepit carnem. Et ut hoc intelligas, comparationibus utar. Certe ut intelligas ex creatura Creatorem, in anima est et ratio: et cum sint unum, aliud agit anima, aliud ratio; anima vivimus, ratione sapimus. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus cum sint una substantia, tota Trinitas operata est hominem, quem assumpsit, non tota Trinitas, sed sola persona Fili. Et licet ipse Dei Filius Deus et homo esset, homo tantum passioni subjacuit. Sicut, verbi gratia, videmus arborem splendorem solis in se habentem; el cum inciditur, videmus quia ictus ferientis ferri splendorem solis excipit, priusquam pertingatur lignum scd splendor cum ibi sit, non potest nec incidi, nec a dolante separari; sic etiam divinitas nec

(a) Ex serm. 249, nn. 4, 5 et 6, undè et supplenda hic

[blocks in formation]

separari potest, nec incidi: illud autem passioni subjacuit, quod sicut lignum et ligari possit et teneri. Igitur sicut in Patrem et Filium, ita et in Spiritum sanctum credere debemus. Hæc est, charissimi, inorfensa regula veritatis, ut quorum unum est et unum sunt, a nobis non separentur in terris. Nam sicut divinitati nihil de creaturis æquari potest, ita omnem divisionem, et inæqualitatem natura divinitatis excludit. Secundum enim evangelicam veritatem, sicut Filius a Patre exivit, ita et Spiritus sanctus a Patre procedit, et sicut unigenitus Filius Dei est, ita et Spiritus sanclus Dei est: et sicut Pater cui vult miseretur, et Filius cui vult Patrem revelat; ita etiam Spiritus sanctus et inspirare legitur prout vult, et dona coelestium gratiarum dividere prout vult. Unde bene ejusdem Spiritus gratia septiforinis a propheta describitur (Isai. x1, 2, 3); quia nimirum et per ejus inspirationem ad requiem pervenitur, et in ejus plena præceptione ac visione requies vera possidetur. De quo recte promittitur, Ipse vos docebit omnia (Joan. xiv, 26) : quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo docloris. Nemo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Unde quia sine eo nihil boni agere possumus, ipso opitulante tales nos reddamus, ad quos Spiritus sanctus advenire, et in quibus habitare dignetur.

CAPUT XII. Catholica Ecclesia. Fide nullæ majores divitiæ. Ecclesia una est. Sanctam Ecclesiam catholicam. (a) Sciendum est, quod Ecclesiam credere, non tamen in Ecclesiam credere debemus : quia Ecclesia non Deus, sed domus Dei est. Catholicam dicit toto orbe diffusam, quia diversorum hæreticorum ecclesiæ ideo catholicæ non dicuntur, quia per loca atque per suas quasque provincias continentur. Hæc vero a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. Nulle sunt majores divitiæ, nulli thesauri, nulli honores, nulla hujus mundi major substantia, quam est catholica fides, quæ peccatores homines salvat, cæcos illuminat, infirmos gurat, catechumenos baptizat, fideles ustificat, pœnitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, clericos ordina!, sacerdotes consecrat, regnis cœlestibus præparat, et in æterna hæreditate cum Angelis sanctis communicat. Quisquis ille est, et qualiscumque ille est, christianus non est qui in Christi Ecclesia non est. Sola quippe est per quam sacrificium Dominus libenter accipiat, sola quæ pro errantibus fiducialiter intercedat. Unde etiam de Agni hostia Dominus præcepit, dicens, In una domo comedetis, nec efferetis de carnibus ejus foras (Exod. xi, 46). In una namque domo agnus comeditur, quia in una catholica Ecclesia vera hostia Redemptoris immolatur. De cujus carnibus divina jussio efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus vetat. Sola est in qua opus bonum fructuose peragitur, unde mercedem denarii non nisi qui intra vinem laboraverant acceperunt. Sola est quæ intra se positos valida charitatis compage custodit. Unde et aqua diluvii arcam quidem ad sublimiora sustulit ; omnes autem quos extra arcam invenit, exstinxit. Sola est in qua mysteria superna veraciter contemplemur. Unde ad Moysen Dominus dicit, Est locus apud me, el stabis supra petram : et paulo post, Tollam manum meam, ci videbis posteriora mea (ld. xxxm, 21, 23). Quia enim ex sola catholica Ecclesia veritas conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur; quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam præsentiam non agnoscit. Avelle, inquit, radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Frange ramum ab arbore, fractus germinare non poterit. A fonte præcide rivum, præcisus arescit. In his Cypriani verbis intelligimus, lucem non capere divisionem, nisi in sanctis regno Dei prædestinatis, qui dividi ab Ecclesia nullo modo possunt,

(a) Ex serm. 243, n. 4: Gregorii verba lib. Moral. 33, cap. 7. Cyprianus, lib. de Unitate Ecclesiæ, ante medium.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »