ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

1197

SERMO DE SYMBOLO.

et non germinare ramum fractum salutis æternæ germine accipimus. Ariditatem vero rivi a fonte præcisi, in eo quod Spiritu sancto vacuantur, qui ab unitate separantur, agnoscimus.

CAPUT XIII. Sanctorum meritis quis particeps fiat. Sanctorum communionem : (a) id est, cum illis sanetis qui in hac quam suscepimus fide defuncti sunt, societate et spei communione teneamur. Si igitur cum sanctis in æterna vita communionem habere volumus, de imitatione eorum cogitemus. Debent enim in nobis aliquid recognoscere de suis virtutibus, ut pro nobis dignentur Domino supplicare. Si enim tormenta quæ sancti pertulerunt, ferre non possumus, vel contra malas concupiscentias, ipsis intercedentibus, repugnemus. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt; et tamen fidei et justitiæ meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt. Ad quorum convivium congregatur, quisquis fidelis et fratres justus et laudabilis invenitur. Unde et nos, charissimi, etiamsi nil tale perpetiamur, si non vincula, non verbera, non carceres, non supplicia corporis alia, nullam hominum persecutionem propter justitiam toleremus, societatem tamen sanctorum obtinere valebimus, si castigare corpus nostrum, et servituti subjicere curamus, si in spiritu humilitatis et in anima contrita Domino supplicare assuescimus, si illatas a proximo contumelias placida mente susciqui pere salagimus, si et eos qui nos odio habent, injurias nobis inferunt, diligere, his benefacere, et si pro horum vita et sospitate gaudeamus exorare, cum virtute patientiæ bonorum quoque operum fruclibus adornari contendimus. Taliter etenim conversantibus nobis, et corpora nostra, juxta Apostoli vocem, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibentibus (Rom. xi, 1), cœlesti dignatione donabimur, ut communi cum eis qui membra sua in mortem pro Domino dederunt, gloria remuneremur : quod sicut mors illorum, sic et vita nostra pretiosa sit in conspectu Domini : diruptisque vinculis carnis, et ipsi atria supernæ civitatis intrare atque inter choros beatorum martyrum vota gratiarum Redemptori nostro reddere merebimur. Hæc sunt vestigia quæ nobis sancti quique revertentes in patriam reliquerunt, ut illorum semitis inhærentes sequeremur ad gaudia. Cur non properamus et currimus, ut patriam nostram videre possimus? Magnus illic charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad eorum complexum et conspectum venire, quanta illis et nobis in commune lætitia est? Illic Apostolorum gloriosus chorus. Illic Prophetarum exsultantium numerus insignis. Ibi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victoriam coronatur. Illic clarissima virginum turba lætatur, illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Sed etiam illorum remuncratio censetur, qui præcepta dominica servantes, ad cœlestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Quæ autem lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit illa supernæ civitatis quanta sint gaudia, Angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriæ Conditoris assistere, præsentem Dei vultum cernere, circumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuæ munere lætari? Ad hos electos Dei avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, et cito nos ad Christum convenire contingat, ad eum quem hujus itineris ducem habemus, salutis auctorem, lucis principem, lætitiæ largitorem.

CAPUT XIV. Remissio peccatorum. Novatiani refelluntur. Remissionem peccatorum. Credenda est præcipue, fratres, peccatorum remissio, quia hoc unum remedium est, quod hominum genus à senten

(a) Ex serm. 242, n. 4; serm. 224, n. 1; 209, nn. 5, 1. Gregor. homil. 37 in Evang., et verba ultima serm. supra citati 209 in Append. tomi 5.

tia perpetuæ mortis absolvat. Iderco Unigenitus
Altissimi dignatus est carnem assumere, contentuz
est cruce; ut te, qui crimina tua evadere non poteras,
indulgentia faceret innocentem. Ideo immaculatus
occisus est Agnus, ut ejus cruore humani generis
macula tergeretur. Miror autem, quosdam sic obsti-
natos esse, ut dandam non putent lapsis pœniten-
tiam, aut pœnitentibus existimment veniam denegan-
dam; cum scriptum sit, Memento unde excideris, et
age pænitentiam, et fac priora opera (Apoc. 11, 5). Útie
que ei dicitur, quem constet excidisse, et quem Do-
minus hortatur per opera rursus exsurgere, quia
scriptum est, Eleemosyna a morte liberat (Tob. iv, 11):
et non utique ab illa morte quam semel Christi san-
guis exstinxit, et a qua nos salutaris Baptismi et
Redemptoris nostri gratia liberavit; sed ab ea quæ
per delicta postmodum subrepsit. Nam cum scriptum
sit, Dominus mortem non fecit, nec lætatur in perdi-
tione vivorum (Sap. 1, 15) : utique qui neminem vult
perire, cupit peccatores pœnitentiam agere, et per
poenitentiam denuo ad vitam redire. Ideo et per Joel
prophetam clamat, et dicit, Et nunc dicit Dominus
Deus vester, Revertimini ad me ex toto corde vestro,
simulque in jejunio et fletu et planctu; et scindite corda
vestra, et non vestimenta vestra; et revertimini ad Do-
minum Deum vestrum, quia misericors et pius est, et
patiens et multæ miserationis, et qui sententiam flectat
adversus malitiam irrogatam (Joel. 11,12 et 13). Dominus
quoque in Evangelio pietatem Dei Patris ostendens
ait, Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius ejus
panem, numquid lapidem porriget ei? aut si piscem
postulaverit, numquid serpentem illi porriget? Si ergo
vos, cum sitis mali, scitis bona data dare filiis vestris;
quanto magis Pater vester de cœlo dabit Spiritum bo-
num petentibus eum (Matth. vii, 9-11). Comparat hic
Dominus carnalem patrem, et Dei Patris æternam
largamque pietatem. Quod si iste in terris nequam
pater offensus graviter a filio peccatore et malo, si
tamen eum postmodum viderit reformatum, et depo-
sitis prioris vitæ delictis, ad sobrios et bonos mores,
ad innocentiæ disciplinam pœnitentia dolore corre-
ctum; gaudet et gratulatur, et susceptum quem ante
perdiderat, cum voto paternæ exsultationis ample-
clitur: quanto magis unus ille et verus pater, bonus,
misericors, pius, imo ipsa bonitas et misericordia et
pietas, lætatur in pœnitentia filiorum suorum; nec
iram pœnitentibus aut plangentibus et lamentantibus
nec pœnam comminatur, sed veniam magis et indul-
gentian pollicetur? Si enim tantum potuit diabolus,
ut de excelsis virtutum fastigiis in profundum te du-
ceret malorum; quanto magis poterit Deus te ad
summum bonorum verticem revocare; et non solum
in id revocare quod fuisti, sed et beatiorem multo
quam prius videbaris efficere?

CAPUT XV. Quod non desperandum, et unde procedat desperatio. A venia deprecatione non cessandum. Tantum ne concidas animo, neque spem tibi abscidas bonorum, ne, quæso, accidat tibi quod impiis solet. Non enim peccatorum multitudo adducit in desperationem, sed impietas. Et propterea Salomon non dixit, quia omnis qui venerit in profundum malorum, contemnit; sed, Impius, inquit, si venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. xvш, 3). Impiorum ergo est desperare salutem, et contemnere cum in profundum venerint malorum, non peccatorum. Impietas enim non sinit eos ad Deum respicere, et illuc redire unde dilapsi sunt. Ista ergo cogitatio, quæ spem conversionis abscidit, ab impietate descendit; et sicut lapis gravissimus cervicibus animæ incumbens, semper eam deorsum in terram cogit aspicere, ad Deum vero suum oculos non sinit levare. Sed virilis animi est et præclare mentis, dejicere a cervicibus animæ suæ inimicum pondus, imo deprimentem se diabolum abjicere; et imperare animæ suæ, ut canens verba prophetica dicat ad Dominum, Sicut oculi servorum in manibus domincrum suorum, et sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ ; ita oculi nostrí

ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri, Domine, miserere nostri ; quia multum repleti sumus despectione (Psal. cxxn, 2 et 3). Præclara vero in his verbis et cœlestis philosophiæ doctrina est. Repleti sumus, inquit, despectione: hoc est quod docere nos voluit, quia etsi peccatorum nostrorum multitudine repleti sumus, despectione atque opprobriis cooperti; oculi tamen nostri ad Dominum Deum nostrum sint, donec misereatur nostri. Nec prius ab obsecratione cessemus, quam impetrare peccatorun veniam mereamur. Hoc enim vere constantis animæ est et pertinacis, ut nequaquam repellatur de perseverantia poscendi, desperatione impetrandi; sed perseveret ac persistat in obsecrationibus donec miscreatur ei. Et ne forte arbitreris te offensam magis contrahere apud Deum, si cum non nierearis audiri, importunus persistas in precibus; recordare Evangelii parabolam, et ibi invenies quod perseverantes et importunos precatores Dominus non sibi ostendit ingratos. Ait enim : Et si non dabit ei propter quod amicus ejus est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quantum opus habet (Luc. x1, 8). Intellige, charissime, ergo quia propterea diabolus desperationem subjicit impetrandi, ut spem bonitatis Dei nobis abscidat, qu.e est dux itineris, quo itur ad cœlum. Sicut auteni pro morte communi philosophicum est a lacrymis temperare; ita in animæ morte consolationem recipere, et insipiens et irreligiosum

duco.

et

CAPUT XVI. Quantumvis reis superest vitæ spes. Pænitentiam sinceram nunquam spernit Deus. Ad cœlum, non ad gehennam creavit nos Deus. Per pœnitentiam hic quantacumque possunt ablui peccata. Quinimo et ignaviæ nos arguendos puto, si cum lamentatores corporum mortisque communis tam dure et tam vehementer hoc faciant, cum sciant et certi sint nihil prodesse fletus suos ad vitam defuncti; nos nihil tale pro animæ lamentatione faciamus, quam restitui in statum suum per pœnitentiam noverimus. Scitnus enim, plures prolapsos ab itinere recto, præcipitatos ab ingressu via angustæ et ita rursus reparatos esse, ut posterioribus priora transierint, atque ad palmam pervenerint et coronam, numeroque rursus et choro adscripti credantur esse sanctorum. Et nolo putes quia de his sermo mihi sit tantum, qui in paucis et levibus peccaverunt : de illo loquor qui omnibus succubuit malis, qui immanitate scelerum viam sibi excluserit regni cœlorum; et non de infidelibus, sed de fidelibus fuerit, et ex his qui prius placuerunt Deo, post hæc autem ceciderunt, vel in adulteria, vel in omnes impudicitias, que, ut Apostolus ait, turpe est dicere. Nunquam enim spernit pœnitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur: suscipit, libenter accipit, amplectitur, facit omnia, quatenus eum ad priorem statum revocet : quodque est adhuc præstantius et eminentius, etiamsi quis non potuerit explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet brevi gestam on respuit pœnitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exigua conversionis perire mercedem. Hoc enim mihi videtur indicare Isaias, ubi de populo Judæorum quædam talia ait : Propter peccatum modice contristavi te, et percussi te, et averti faciem meam a te; et contristatus es, et ambulasti tristis, et consolatus sum te (Isai. Liv, 7 et 8). Hæc igitur habentes exempla pœnitentiæ non perseveremus in malis, nec desperenius reconciliationem : sed dicamus, Etiam nos redeamus ad patrem, et approximemus Deo. Nunquam, crede mihi, aversabitur ad se conversum. Ipse enim dicit, Deus appropians ego sum, et non Deus de longs (Jerem. xxш, 23): et iterum per eumdem prophetam, Peccata, inquit, separant inter me et vos (Isai. LIX, 2). Si ergo peccata sunt quæ nos separant a Deo, auferamus medium istud obstaculum, et nihil est quod nos prohibeat conjungi Deo. Propterea enim creavit nos Deus, et esse nos fecit qui non eramus, ut æterna in nos conferat bona, et præ

1200 stet regna cœlorum. (a) Non enim nos ad hoc fecit, ut gehennæ nos tradat ignique perpetuo. Regnum cœlorum propter nos, gehenna propter diabolum facta est. Et hac ita esse, ex Evangeliis doceam. Ipse enim Dominus dicet his qui a dextris ejus erunt. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paralum est ab origine mundi. Illis autem qui a sinistris ejus erunt, dicet, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 34, 41). Si ergo gehenna ignis propter diabolum, propter hominem autem regnum cœelorum a constitutione mundi præparatum est; tantum est, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum persistendo in malis pertinaciter excludamus. Donec enim sumus in hac vita, quantacumque nobis acciderint peccata, possibile est omnia ablui per pœnitentiam. Cum autem abducti fuerimus ab hoc sæculo, ibi jam etiamsi pœnitebit nos (valde enim nos pœnitebit, sed nulla erit utilitas pœnitentia), et licet sit stridor dentium, licet ululatus et fletus, licet fundamus preces, et innumeris obsecrationibus proclamemus; nemo audiet, nemo subveniet, nec extremo quidem digito aquam quis infundet linguæ nostræ posita in flammis sed audiemus illud quod dives ille audivit ab Abraham, Quia chaos magnum firmatum est inter nos et vos; et neque hinc illuc transire quis polest, neque inde huc (Luc. XVI, 26).

CAPUT XVII, Voluptates cito transeunt. Ducnat ad æterna tormenta. Quasi per somnium his modo fruimur. Resipiscamus ergo tandem, et recordemur quid profuerit illis qui in luxuria corporis et præsentis vitae voluptatibus usque in diem ultimum permanserunt. Intuere nunc sepulcra eorum, et vide si est in eis aliquod jactantiæ suæ vestigium, si aliqua divitiarum luxuriæ signa cognoveris. Require nunc ubi vestes et odoramenta peregrina, ubi spectaculorum voluptas, ubi asseclarum turbæ, et conviviorum cessit opulentia, risus, jocus, et immoderata atque effrenata lætitia quo abiit, quo abscessit. Ubi illa nunc, et ubi ipsi? Quis finis utrorumque? Intuere diligentius, et accede propius ad singulorum sepulcra. Vide cineres solos, et vermium fetidas reliquias: et recordare hunc corporum esse finem, etiam si in deliciis et lætitia, si in labore et continentia transegerint vitam. Nam si res omnis omnisque causa usque ad cineres veniret et vermes, parva penderentur hæc damna, et quæ facile possit excusare nature conditio. Nunc autem converte tuos oculos ab istis cineribus et sepulcris, et revoca cogitationem tuam ad illud divini judicii tribunal horrendum, quod ardens fluvius flammeis ambit fluentis, ubi fletus et stridor dentium, ubi tenebræ exteriores, ubi ille vermis conscientiæ qui nunquam morietur, et ignis qui nunquam exstinguetur. Recordare parabolam Lazari et divitis illius, qui opum tantarum dominus, qui purpura indutus et bysso, unam tunc aquæ guttam invenire non potuit, cum esset in ardoris necessitate constitutus. Dic, quæso te, quid plus habet vita ista quam somnium? Sicut enim hi qui in metallis constituti vel condemnati, vel in alia qualibet pœna positi, cum forte post multum duræ vitæ paululum redapes positos, epulis copiosissimis perfrui; ubi vero laxati fuerint in somnium, vident se inter plures surrexerint, nihil sibi gratiæ delectatione somnii invenerint resedisse: ita et dives ille quasi somnium habuit hujus vita; ubi discessit, nihil cum illo nisi præteritorum pœnitudo et præsentium pœna per

mansit.

CAPUT XVIII. Pœnæ æternæ. Pœnitentiæ vis. Hre recordare, et ignem illum gehennæ his quæ te tune exagitant flammis libidinis et cupiditatis oppone. Iguis hic qui in præsenti est vita, absumit cuncta quæ recipit; ille vero quos susceperit semper cruciat et pœnæ suæ semper integros servat. Propterea enim et inexstinguibilis dicitur; non solum quia ipse non exstinguitur, sed quia nec eos quos susceperit ex(a) Vid. Append. tomi 5, serm. 77, n. 2.

[ocr errors]

stinguet aut perimet. Scriptura etenim dicit, quia et peccatores induent incorruptionem, scilicet non ad honorem vitæ, sed ad diuturnitatem supplicii profuturam. Hujus autem pœnæ et ignis illius potentiam nulla vox exponere, nullus poterit sermo explanare. Nihil est enim in rebus corruptibilibus quod conferri possit incorruptibilibus, sive bonis, sive malis. Ibi quid agemus, quid respondebimus? Nihil erit nisi stridor dentium, nisi ululatus et fletus, et sera pœnitentia, cessantibus undique auxiliis, et undique invalescentibus pœnis; sed solatium quidem nullum. Nullus ibi occurret oculis nostris, nisi soli pœnarum ministri, et facies dira tortorum. Verum has pœnas, hos cruciatus non solum evadere, sed etiam æternam beatitudinem, si modo de malis nostris pœnitentiam agimus, possumus acquirere.

CAPUT XIX. Quomodo corrumpatur. Nec tunc tamen omnino infructuosa fuit. Cante legatur. Vides quanta est virtus poenitentia? Vides quantum meriti conversio reparavit? Corrumpitur autem pœnitentia, si eisdem quis pro quibus confitetur, rursus involvafur malis. Unus enim, inquit, ædificans et alius destruens, quid consequentur nisi laborem? Et qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit in lavacro suo? Ita et homo qui jejunat pro peccatis suis, et iterum vudit, et eadem agit, orationem ejus quis exaudiet (Eccli. XXXIV, 28, 30, 31)? Et iterum dicit, Qui redit a justitia ad peccatum, Dominus præcipital eum in gladium. Et sicul canis, cum revertitur ad vomitum, odibilis fit; ita et stultus, cum revertitur ad peccatum suum (Prov. xxvi, 11). Sed nunc quid dicamus, ausculta. Sæpe accidit, ut per poenitentiam quis multa et magna correxerit, inter hæc tamen bona quæ per pœnitentiam correxit et peccata cominiserit: et hoc est

quod maxime desperationem inducit animo, quia videtur hic destruxisse quod ædificaverat, et omnes illos labores inaniter effudisse. Et hrc est cogitatio, quæ præcipue animæ pondus desperationis imponit. Sed illud rursus oportet cogitari, per quod pessima et inimica vitæ nostre cogitatio ista repellatur: quia illa bona quæ egimus, et emendatio illa quæ per pœnitentiam quæsita est, nisi fuisset, et velut contrarium pondus ponderi huic quod ex peccato nobis introductum est, obstitisset; nihil fuerat quod in profundunt maloruni nos decidere prohiberet. Nunc autem sicut fortis quædam lorica jaculum grave et amarum non permisit usque ad vitalia viscerum penetrare, sed vim letalis teli maximam fregit. Certum est enim, quia qui fert secum illuc plura opera bona, et plura opera mala, in ipsis poenis habebit aliquid refrigerii: qui autem bonorum operum nihil habet, malorum autem secum multam copiam refert; quid eum maneat, non opus est dicere. Erit enim ibi sine dubio compensatio bonorum malorumque, et velut in statera posita utraque pars. Quæ demerserit, illa sibi eorum quo momentum vergitur, operarium vindicabit. Si ergo malorum multitudo superaverit, operarium suum pertrahit ad gehennam: si vero majora fuerint opera bonorum, summa vi obsistent, et repugnabunt malis, atque operatorem suum ad regionem vivorum ex ipso etiam gelienne confinio revocabunt. (a) Hæc ergo, fratres charissimi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquiramus : ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus ad æterna præmia feliciter veniamus. Amen.

(a) Ex serm. 29, n. 4. Append. tomi 5.

SERMO IN PERVIGILIO PASCHE DE ESU AGNI.
Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur.

Pascha mysterium in nobis impletur. Quando celebran-
dum. Ubi. Christus aliis agnus, aliis hædus. Cur
agnus vespere, non in die, occisus. Quid sit comedere
azyma in amaritudine. Quid carnes crudas aut elixas
non manducare. Agni caput, pedes et intestina quid.
Agni ossa cur non conterenda. Lumbi accincti ad esum
agni quid nos doceant. Ad quid calceamenta et virga.
Hodie populus Israel et vere homo videns Deum
(hoc quippe interpretatur Israel), egredi jubetur ex
Egypto. Hodie Agnus Dei, qui tollit peccata mundi
(Joan. 1, 29), pro omnium salute jugulatur. Hodie
sanguine illius postes domorum, id est, frontes nostræ
depinguntur. Hodie occiduntur Ægyptii, et de servi-
tute Pharaonis Dei populus liberatur (Exod. xII).
Hodie percutiuntur primogenita Egyptiorum; et
Israelitarum non solum liberi, sed etiam irrationa-
bilia jumenta servantur. Homines et jumenta salvos
facies, Domine (Psal. xxxv, 7). Præparemus nos,
fratres charissimi, ad immolationem agni, et ap-
prehendamus illum, non quando dubia lux est, et adhuc
lunæ cornua non implentur, non quando crescere inci-
pit vel decrescere; sed quarta decima die, id est, lu-
mine consummato atque perfecto, quando tota ejus lam-
pade totus orbis impletur. Nec putemus agnum istum
anniculum ubicumque posse comedi. Præcipitur nobis,
ut in una illum comedamus domo; id est, in una
Ecclesia immolari agnum putemus. ex quo manife-
stum est, quod Judæi et hæretici, et omnia conventi-
cula dogmatum perversorum, qui agnum in Ecclesia
non comedunt, non eos agni carnes comedere, sed
draconis, qui datus est juxta Psalmistam in escam
populis Æthiopum (Psal. LXXIII, 14). Quomodo enim
in diluvio non salvatur, nisi qui in arca fuerit Noe
(Gen. vii, 24), et corruente Jericho una tantum-

Apud Hieronymum, ne extra Ecclesiam. ■ k., dojmataque.

modo Raab meretricis, id est, Ecclesix credenti ex gentibus custoditur domus (Josue vi, 23); ita et in immolatione agni tunc vere agnus occiditur, cum in una mactatur domo.

Erit, inquit, vobis agnus immaculatus. De agnis et de hædis sumelis eum (Exod. xi, 5). Præcipitur et in alio loco, ut qui in primo mense pascha facere non potuerit, secundo faciat juxta quod et nunc jubetur, ut qui non potest habere agnum, saltem hædum habeat. Christus enim in domo Ecclesiae dupliciter immolatur: si justi sumus, de agni carnibus vescimur; si peccatores et pœnitentiam agimus, nobis hædus occiditur: non quia Christus ex hædis sit ', quos a sinistris stare docuit; sed pro diversitate me. ritorum unicuique aut agnus aut hædus fit.

[ocr errors]

Quæritur etiam, quare non in die agnus iste immoletur, sed ad vesperam. Hæc causa manifesta est. Dominus enim noster atque Salvator, in consummatione sæculorum passus est. Unde et Joannes in Epistola sua loquitur, Filioli, novissima hora est (Joan. n, 18): quando autem hora novissima est finito die noctis exordium est. Sed et hoc intelligendum, quod quamdiu in isto sæculo sumus, id est, versamur in Egypto, non sumus in clara luce, sed in tenebris atque caligine. Et licet Ecclesia, id est, luna, quasi in nocte resplendeat, tamen veri Solis non valemus habere perfectum fulgorem.

In una, inquit, domo carnes assas igni comedetis, et azyma cum amaritudinibus manducabilis. Non comedetis de eis crudum aut coctum in aqua, sed assum tantum igni (Exod. XII, 9 et 10). Jubetur nobis ut panes absque fermento veteri malitiæ et nequitia comedamus (I Cor. v, 8). De quo fermento et Dominus in Evangelio discipulos mouet dicens, Cavete a fermento

Apud Hieronymum, Chri-tus enim non ex hædis fit quos a sinistris, etc., omissis aliis.

ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri, Domine, miserere nostri ; quia multum repleti sumus despectione (Psal. cxxu, 2 et 3). Præclara vero in his verbis et coelestis philosophiæ doctrina est. Repleti sumus, inquit, despectione: hoc est quod docere nos voluit, quia etsi peccatorum nostrorum multitudine repleti sumus, despectione atque opprobriis cooperti; oculi tamen nostri ad Dominum Deum nostrum sint, donec misereatur nostri. Nec prius ab obsecratione cessemus, quam impetrare peccatoruin veniam mereamur. Hoc enim vere constantis animæ est et pertinacis, ut nequaquam repellatur de perseverantia poscendi, desperatione impetrandi; sed perseveret ac persistat in obsecrationibus donec miscreatur ei. Ei ne forte arbitreris te offensam magis contrahere apud Deum, si cum non mierearis audiri, importunus persistas in precibus; recordare Evangelii parabolam, et ibi invenies quod perseverantes et importunos precatores Dominus non sibi ostendit ingratos. Ait enim: Et si non dabit ei propter quod amicus ejus est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quantum opus habet (Luc. x1, 8). Intellige, charissime, ergo quia propterea diabolus desperationem subjicit impetrandi, ut spem bonitatis Dei nobis abscidat, que est dux itineris, quo itur ad cœlum. Sicut anteni pro morte communi philosophicum est a lacrymis temperare; ita in animæ morte consolationem recipere, et insipiens et irreligiosum

duco.

CAPUT XVI. Quantumvis reis superest vitæ spes. Pænitentiam sinceram nunquam spernit Deus. Ad cœlum, non ad gehennam creavit nos Deus. Per pœnitentiam hic quantacumque possunt ablui peccata. Quinimo et ignaviæ nos arguendos puto, si cum lamentatores corporum mortisque communis tam dure et tam vehementer hoc faciant, cum sciant et certi sint nihil prodesse fletus suos ad vitam defuncti; nos nihil tale pro anime lamentatione faciamus, quam restitui in statum suum per poenitentiam noverimus. Scinus enim, plures prolapsos ab itinere recto, et præcipitatos ab ingressu vi angustæ et ita rursus reparatos esse, ut posterioribus priora transierint, atque ad palmam pervenerint et coronam, numeroque rursus et choro adscripti credantur esse sanctorum. Et nolo putes quia de his sermo mihi sit tantum, qui in paucis et levibus peccaverunt de illo loquor qui omnibus succubuit malis, qui immanitate scelerum viam sibi excluserit regni cœlorum; et non de infidelibus, sed de fidelibus fuerit, et ex his qui prius placuerunt Deo, post hæc autem ceciderunt, vel in adulteria, vel in omnes impudicitias, quæ, ut Apostolus ait, turpe est dicere. Nunquam enim spernit pœnitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur : suscipit, libenter accipit, amplectitur, facit omnia, quatenus eum ad priorem statum revocet: quodque est adhuc præstantius et eminentius, etiamsi quis non potuerit explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet brevi gestam on respuit pœnitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exigua conversionis perire mercedem. Hoc enim mihi videtur indicare Isaias, ubi de populo Judæorum quædam talia ait: Propter peccatum modice contristavi te, et percussi te, et averti faciem meam a te; et contristatus es, et ambulasti tristis, et consolatus sum te (Isai. Liv, 7 et 8). Hæc igitur habentes exempla pœnitentiæ non perseveremus in malis, nec desperenius reconciliationem: sed dicamus, Etiam nos redeamus ad patrem, et approximemus Deo. Nunquam, crede mihi, aversabitur ad se conversum. Ipse enim dicit, Deus appropians ego sum, et non Deus de longs (Jerem. xxш, 23): et iterum per eumdem prophetam, Peccata, inquit, separant inter me el vos (Isai. LIX, 2). Si ergo peccata sunt quæ nos separant a Deo, auferamus medium istud obstaculum, et nihil est quod nos prohibeat conjungi Deo. Propterea enim creavit nos Deus, et esse nos fecit qui non eramus, ut æterna in nos conferat bona, et præ

stet regna cœlorum. (a) Non enim nos ad hoc fecit, ut gehennæ nos tradat ignique perpetuo. Regnum cœlorum propter nos, gehenna propter diabolum facta est. Et hæc ita esse, ex Evangeliis doceam. Ipse enim Dominus dicet his qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis autem qui a sinistris ejus erunt, dicet, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 31, 41). Si ergo gehenna ignis propter diabolum, propter hominem autem regnum coelorum a constitutione mundi præparatum est; tantum est, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum persistendo in malis pertinaciter excludamus. Donec enim sumus in hac vita, quantacumque nobis acciderint peccata, possibile est omnia ablui per pœnitentiam. Cum autem abducti fuerimus ab hoc sæculo, ibi jam etiamsi poenitebit nos (valde enim nos pœnitebit, sed nulla erit utilitas pœnitentia), et licet sit stridor dentium, licet ululatus et fletus, licet fundamus preces, et innumeris obsecrationibus proclamemus; nemo audiet, nemo subveniet, nec extremo quidem digito aquam quis infundet linguæ nostræ positæ in flammis sed audiemus illud quod dives ille audivit ab Abraham, Quia chaos magnum firmatum est inter nos et vos; et neque hinc illuc transire quis potest, neque inde huc (Luc. xv1, 26).

CAPUT XVII, Voluptates cito transeunt. Ducnat ad æterna tormenta. Quasi per somnium his modo fruimur. Resipiscamus ergo tandem, et recordemur quid profuerit illis qui in luxuria corporis et præsentis vitae voluptatibus usque in diem ultimum permanserunt. Intuere nunc sepulcra corum, et vide si est in eis aliquod jactantiæ suæ vestigium, si aliqua divitiarum luxuriæ signa cognoveris. Require nunc ubi vestes et odoramenta peregrina, ubi spectaculorum voluptas, ubi asseclarum turbæ, et conviviorum cessit opulentia, risus, jocus, et immoderata atque effrenata lætitia quo abiit, quo abscessit. Ubi illa nunc, et ubi ipsi? Quis finis utrorumque? Intuere diligentius, et accede propius ad singulorum sepulcra. Vide cineres solos, et vermium fetidas reliquias: el recordare hunc corporum esse finem, etiam si in deliciis et lætitia, si in labore et continentia transegerint vitam. Nam si res omnis omnisque causa usque ad cineres veniret et vermes, parva penderentur hæc damna, et quæ facile possit excusare nature conditio. Nunc autem converte tuos oculos ab istis cineribus et sepulcris, et revoca cogitationem tuam ad illud divini judicii tribunal horrendum, quod ardens fluvius flammeis ambit fluentis, ubi fletus et stridor dentium, ubi tenebræ exteriores, ubi ille vermis conscientiæ qui nunquam morietur, et ignis qui nunquam exstinguetur. Recordare parabolam Lazari et divitis illius, qui opum tantarum dominus, qui purpura indutus et bysso, unam tunc aquæ gultam invenire non potuit, cum esset in ardoris necessitate constitutus. Dic, quæso te, quid plus habet vita ista quam somnium? Sicut enim hi qui in metallis constituti vel condemnati, vel in alia qualibet pœna positi, cum forte post multum duræ vitæ paululum relaxati fuerint in somnium, vident se inter plures dapes positos, epulis copiosissimis perfrui; ubi vero surrexerint, nihil sibi gratiæ delectatione somnii invenerint resedisse: ita et dives ille quasi somnium habuit hujus vitæ; ubi discessit, nihil cum illo nisi præteritorum poenitudo et præsentium pœna per

mansit.

[merged small][ocr errors]

stinguet aut perimet. Scriptura etenim dicit, quia et peccatores induent incorruptionem, scilicet non ad honorem vitæ, sed ad diuturnitatem supplicii profuturam. Hujus autem pænæ et ignis illius potentiam nulla vox exponere, nullus poterit sermo explanare. Nihil est enim in rebus corruptibilibus quod conferri possit incorruptibilibus, sive bonis, sive malis. Ibi quid agemus, quid respondebimus? Nihil erit nisi stridor dentium, nisi ululatus et fletus, et sera pœnitentia, cessantibus undique auxiliis, et undique invalescentibus pœnis; sed solatium quidem nullum. Nullus ibi occurret oculis nostris, nisi soli pœnarum ministri, et facies dira tortorum. Verum has poenas, hos cruciatus non solum evadere, sed etiam æternam beatitudinem, si modo de malis nostris poenitentiam agimus, possumus acquirere.

CAPUT XIX. Quomodo corrumpatur. Nec tunc tamen omnino infructuosa fuit. Cante legatur. Vides quanta est virtus pœnitentia? Vides quantum meriti conversio reparavit? Corrumpitur autem poenitentia, si eisdem quis pro quibus confitetur, rursus involvaTur malis. Unus enim, inquit, ædificans et alius destruens, quid consequentur nisi laborem ? Et qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit in lavacro suo? Ita et homo qui jejunat pro peccatis suis, et iterum vudit, et eadem agit, orationem ejus quis exaudiet (Eccli. XXXIV, 28, 30, 31)? Et iterum dicit, Qui redit a justitia ad peccatum, Dominus præcipitat eum in gladium. Et sicut canis, cum revertitur ad vomitum, odibilis fit; ita et stultus, cum revertitur ad peccatum suum (Prov. xxvi, 11). Sed nunc quid dicamus, ausculta. Sæpe accidit, ut per poenitentiam quis multa et magna correxerit, inter hæc tamen bona quæ per pœnitentiam correxit et peccata cominiserit: et hoc est

quod maxime desperationem inducit animo, quia videtur hic destruxisse quod ædificaverat, et omnes illos labores inaniter effudisse. Et hec est cogitatio, que præcipue animæ pondus desperationis imponit. Sed illud rursus oportet cogitari, per quod pessima et inimica vitæ nostre cogitatio ista repellatur: quia illa bona quæ egimus, et emendatio illa quæ per pœnitentiam quæsita est, nisi fuisset, et velut contrarium pondus ponderi huic quod ex peccato nobis introductum est, obstitisset; nihil fuerat quod in profundum maloruni nos decidere prohiberet. Nunc autem sicut fortis quædam lorica jaculum grave et amarum non permisit usque ad vitalia viscerum penetrare, sed vim letalis teli maximam fregit. Certum est enim, quia qui fert secum illuc plura opera bona, et plura opera mala, in ipsis poenis habebit aliquid refrigerii: qui autem bonorum operum nihil habet, malorum autem secum multam copiam refert; quid eum maneat, non opus est dicere. Erit enim ibi sine dubio compensatio bonorum malorumque, et velut in statera posita utraque pars. Que demerserit, illa sibi eorum quo momentum vergitur, operarium vindicabit. Si ergo malorum multitudo superaverit, operarium suum pertrahit ad gehennam: si vero majora fuerint opera bonorum, summa vi obsistent, et repugnabunt malis, atque operatorem suum ad regionem vivorum ex ipso etiam gehennæ confinio revocabunt. (a) Hæc ergo, fratres charissimi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquiramus: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus ad æterna præmia feliciter veniamus. Amen.

(a) Ex serm. 29, n. 4. Append. tomi 5.

SERMO IN PERVIGILIO PASCHE DE ESU AGNI.
Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur.

Pascha mysterium in nobis impletur. Quando celebran-
dum. Ubi. Christus aliis agmus, aliis hædus. Cur
agnus vespere, non in die, occisus. Quid sit comedere
azyma in amaritudine. Quid carnes crudas aut elixas
non manducare. Agni caput, pedes et intestina quid.
Agni ossa cur non conterenda. Lumbi accincti ad esum
agni quid nos doceant. Ad quid calceamenta et virga.
Hodie populus Israel et vere homo videns Deum
(hoc quippe interpretatur Israel), egredi jubetur ex
Egypto. Hodie Agnus Dei, qui tollit peccata mundi
(Joan. 1, 29), pro omnium salute jugulatur. Hodie
sanguine illius postes domorum, id est, frontes nostræ
depinguntur. Hodie occiduntur Ægyptii, et de servi-
tute Pharaonis Dei populus liberatur (Exod. xII).
Hodie percutiuntur primogenita Egyptiorum; et
Israelitarum non solum liberi, sed etiam irrationa-
bilia jumenta servantur. Homines et jumenta salvos
facies, Domine (Psal. xxxv, 7). Præparemus nos,
fratres charissimi, ad immolationem agni, et ap-
prehendamus illum, non quando dubia lux est, et adhuc
lunæ cornua non implentur, non quando crescere inci-
pit vel decrescere; sed quarta decima die, id est, lu-
mine cons atque perfecto, quando tota ejus lam-
pade tot
pletur. Nec putemus agnum istum
annicul
e posse comedi, D itur nobis,
ut in u
in una
Eccles

modo Raab meretricis, id est, Ecclesiæ credenti ex gentibus custoditur domus (Josue vi, 23); ita et in immolatione agni tunc vere agnus occiditur, cum in una mactatur domo.

Erit, inquit, vobis agnus immaculatus. De agnis et de hædis sumelis eum (Exod. xII, 5). Præcipitur et in alio loco, ut qui in primo mense pascha facere non potuerit, secundo faciat : juxta quod et nunc jubetur, ut qui non potest habere agnum, saltem hedum habeat. Christus enim in domo Ecclesi dupliciter immolatur: si justi sumus, de agni carnibus vescimur; si peccatores et poenitentiam agimus, nobis hædus occiditur: non quia Christus ex hadis sit ', quos a sinistris stare docuit; sed pro diversitate meritorum unicuique aut agnus aut hædus fit.

Quæritur etiam, quare non in die agnus iste immoletur, sed ad vesperam. Hæc causa manifesta est. Dominus enim noster atque Salvator, in consumma tione sæculorum passus est. Unde et Joannes in Epistola sua loquitur, Filioli, novissima hora est (Joan. 11, 18): quando autem hora novissima est finito die noctis exordium est. Sed et hoc intelligendum, quod quamdiu in isto sæculo sumus, id est, versamur in Ægypto, non sumus in clara luce, sed in tenebris atque caligine. Et licet Ecclesia, id est, luna, quasi in nocte resplendeat, tamen veri Solis non valemus habere perfectum fulgorem.

In una, inquit, domo carnes assas igni comedetis. et azyma cum amaritudinibus manducabilis. Non com edetis de eis crudum aut coctum in aqua, sed assum tantum igni (Exod. xn, 9 et 10). Jubetur nobis ut panes absque fermento veteri malitiæ et nequitia comedamus (1 Cor. v. 8). De quo fermento et Dominus in ntum- Evangelio discipulos monet dicens, Cavete a fermento Apud Hieronymum, Christus enim non ex hædis fi quos

[graphic]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »