ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri, Domine, miserere nostri ; quia multum repleti sumus despectione (Psal. cxxn, 2 et 3). Præclara vero in his verbis et coelestis philosophiæ doctrina est. Repleti sumus, inquit, despectione: hoc est quod docere nos voluit, quia etsi peccatorum nostrorum multitudine repleti sumus, despectione atque opprobriis cooperti; oculi tamen nostri ad Dominum Deum nostrum sint, donec misereatur nostri. Nec prius ab obsecratione cessemus, quam impetrare peccatorum veniam mereamur. Hoc enim vere constantis animæ est et pertinacis, ut nequaquam repellatur de perseverantia poscendi, desperatione impetrandi; sed perseveret ac persistat in obsecrationibus donec misereatur ei. Et ne forte arbitreris te offensam magis contrahere apud Deum, si cum non mierearis audiri, importunus persistas in precibus; recordare Evangelii parabolam, et ibi invenies quod perseverantes el importunos precatores Dominus non sibi ostendit ingratos. Ait enim : Et si non dabit ei propter quod amicus ejus est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quantum opus habet (Luc. x1, 8). Intellige, charissime, ergo quia propterea diabolus desperationem subjicit impetrandi, ut spem bonitatis Dei nobis abscilat, que est dux itineris, quo itur ad coe lum. Sicut auteni pro morte communi philosophicum est a lacrymis temperare; ita in animæ morte consolationem recipere, et insipiens et irreligiosum

duco.

CAPUT XVI. Quantumvis reis superest vitæ spes. Pænitentiam sinceram nunquam spernit Deus. Ad cœlum, non ad gehennam creavit nos Deus. Per pœnitentiam hic quantacumque possunt ablui peccata. Quinimo et ignaviæ nos arguendos puto, si cum lamentatores corporum mortisque communis tam dure et tam vehementer hoc faciant, cum sciant et certi sint nihil prodesse fletus suos ad vitam defuncti; nos nihil tale pro anime lamentatione faciamus, quam restitui in statum suum per pœnitentiam noverimus. Scinus enim, plures prolapsos ab itinere recto, et præcipitatos ab ingressu viæ angustæ et ita rursus reparatos esse, ut posterioribus priora transierint, atque ad palmain pervenerint et coronam, numeroque rursus et choro adscripti credantur esse sanctorum. Et nolo putes quia de his sermo mihi sit tantum, qui in paucis et levibus peccaverunt : de illo loquor qui omnibus succubuit malis, qui immanitate scelerum viam sibi excluserit regni cœlorum; et non de infidelibus, sed de fidelibus fuerit, et ex his qui prius placuerunt Deo, post hæc autem cecideruni, vel in adulteria, vel in omnes impudicitias, quæ, ut Apostolus ait, turpe est dicere. Nunquam enim spernit pœnitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur: suscipit, libenter accipit, amplectitur, facit omnia, quatenus eum ad priorem statum revocet: quodque est adhuc præstantius et eminentius, etiamsi quis non potuerit explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet brevi gestam on respuit pœnitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exigue conversionis perire mercedem. Hoc enim mihi videtur indicare Isaias, ubi de populo Judeorum quedam talia ait : Propter peccatum modice contristavi te, et percussi te, et averti faciem meam a te; et contristatus es et ambulasti tristis, et consolatus sum te (Isai. Liv, 7 et 8). Hæc igitur habentes exempla pœnitentiæ non perseveremus in malis, nec desperenius reconciliationem : sed dicamus, Etiam nos redeamus ad patrem, et approximemus Deo. Nunquam, crede mihi, aversabitur ad se conversum. Ipse enim dicit, Deus appropians ego sum, et non Deus de longs (Jerem. xxш, 23): et iterum per eumdem prophetam, Peccata, inquit, separant inter me et vos (Isai. LIX, 2). Si ergo peccata sunt quæ nos separant a Deo, auferamus medium istud obstaculum, et nihil est quod nos prohibeat conjungi Deo. Propterea enim creavit nos Deus, et esse nos fecit qui non eramus, ut æterna in nos conferat bona, et præ

[ocr errors]

stet regna coelorum. (a) Non enim nos ad hoc fecit, ut gehennæ nos tradat ignique perpetuo. Regnum cœlorum propter nos, gehenna propter diabolum facta est. Et hæc ita esse, ex Evangeliis doceam. Ipse enim Dominus dicet his qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis autem qui a sinistris ejus erunt, dicet, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 31, 41). Si ergo gehenna ignis propter diabolum, propter hominem autem regnum cœeIorum a constitutione mundi præparatum est; tantum est, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum persistendo in malis pertinaciter excludamus. Donec enim sumus in hac vita, quantacumque nobis acciderint peccata, possibile est omnia ablui per pcenitentiam. Cum autem abducti fuerimus ab hoc sæculo, ibi jam etiamsi pœnitebit nos (valde enim nos pœnitebit, sed nulla erit utilitas poenitentia), et licet sit stridor dentium, licet ululatus et fletus, licet fundamus preces, et innumeris obsecrationibus proclamemus; nemo audiet, nemo subveniet, nec extremo quidem digito aquam quis infundet linguæ nostræ posita in flammis sed audiemus illud quod dives ille audivit ab Abraham, Quia chaos magnum firmatum est inter nos et vos; et neque hinc illuc transire quis polest, neque inde huc (Luc. xv1, 26).

CAPUT XVII, Voluptates cito transeunt. Ducat ad æterna tormenta. Quasi per somnium his modo fruimur. Resipiscamus ergo tandem, et recordemur quid profuerit illis qui in luxuria corporis et præsentis vitæ voluptatibus usque in diem ultimum permanserunt. Intuere nunc sepulcra corum, et vide si est in eis aliquod jactantiæ suæ vestigium, si aliqua divitiarum luxuriæ signa cognoveris. Require nunc ubi vestes et odoramenta peregrina, ubi spectaculorum voluptas, ubi asseclarum turbæ, et conviviorum cessit opulentia, risus, jocus, et immoderata atque effrenata lætitia quo abiit, quo abscessit. Ubi illa nunc, et ubi ipsi? Quis finis utrorumque? Intuere diligentins, et accede propius ad singulorum sepulcra. Vide cineres solos, et vermium fetidas reliquias: el recordare hunc corporum esse finem, etiam si in deliciis et lætitia, si in labore et continentia transegerint vitam. Nam si res omnis omnisque causa usque ad cineres veniret et vermes, parva penderentur hæc damna, et quæ facile possit excusare nature conditio. Nunc autem converte tuos oculos ab istis cineribus et sepulcris, et revoca cogitationem tuam ad illud divini judicii tribunal horrendum, quod ardens fluvius flammeis ambit fluentis, ubi fletus et stridor dentium, ubi tenebræ exteriores, ubi ille vermis conscientiæ qui nunquam morietur, et ignis qui nunquam exstinguetur. Recordare parabolam Lazari et divitis illius, qui opum tantarum dominus, qui purpura indutus et bysso, unam tunc aquæ guttam invenire non potuit, cum esset in ardoris necessitate constitutus. Dic, quæso te, quid plus habet vita ista quam somnium? Sicut enim hi qui in metallis constituti vel condemnati, vel in alia qualibet pœna positi, cum forte post multum duræ vitæ paululum relaxati fuerint in somnium, vident se inter plures dapes positos, epulis copiosissimis perfrui; ubi vero surrexerint, nihil sibi gratiæ delectatione somnii invenerint resedisse: ita et dives ille quasi somnium habuit hujus vita; ubi discessit, nihil cum illo nisi præteritorum poenitudo et præsentium pœna per

mansit.

CAPUT XVIII. Pœnæ æternæ. Pœnitentiæ vis. Ire recordare, et ignem illum gehennæ his quæ te tune exagitant flammis libidinis et cupiditatis oppone. Iguis hic qui in præsenti est vita, absumit cuncia que recipit; ille vero quos susceperit semper cruciat, et pœnæ suæ semper integros servat. Propterea enim et inexstinguibilis dicitur; non solum quia ipse non exstinguitur, sed quia nec eos quos susceperit ex(a) Vid. Append. tomi 5, serm. 77, n. 2.

stinguet aut perimet. Scriptura etenim dicit, quia et peccatores induent incorruptionem, scilicet non ad honorem vitæ, sed ad diuturnitatem supplicii profuturam. Hujus autem pœnæ et ignis illius potentiam nulla vox exponere, nullus poterit sermo explanare. Nihil est enim in rebus corruptibilibus quod conferri possit incorruptibilibus, sive bonis, sive malis. Ibi quid agemus, quid respondebimus? Nihil erit nisi stridor dentium, nisi ululatus et fletus, et sera pœnitentia, cessantibus undique auxiliis, et undique invalescentibus poenis; sed solatium quidem nullum. Nullus ibi occurret oculis nostris, nisi soli pœnarum ministri, et facies dira tortorum. Verum has pœnas, hos cruciatus non solum evadere, sed etiam æternam beatitudinem, si modo de malis nostris pœnitentiam agimus, possumus acquirere.

CAPUT XIX. Quomodo corrumpatur. Nec tunc tamen omnino infructuosa fuit. Cante legatur. Vides quanta est virtus poenitentia? Vides quantum meriti conversio reparavit? Corrumpitur autem pœnitentia, si eisdem quis pro quibus confitetur, rursus involvatur malis. Unus enim, inquit, ædificans et alius destruens, quid consequentur nisi laborem ? Et qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit in lavacro suo? Ita et homo qui jejunat pro peccatis suis, et iterum vadit, et eadem agit, orationem ejus quis exaudiet (Eccli. XXXIV, 28, 30, 31)? Et iterum dicit, Qui redit a justitia ad peccatum, Dominus præcipitat eum in gladium. Et sicut canis, cum revertitur ad vomitum, odibilis fit; ita et stultus, cum revertitur ad peccatum suum (Prov. xxvi, 11). Sed nunc quid dicamus, ausculta. Sæpe accidit, ut per poenitentiam quis multa et magna correxerit, inter hæc tamen bona quæ per pœnitentiam correxit et peccata cominiserit: et hoc est

quod maxime desperationem inducit animo, quia videtur hic destruxisse quod ædificaverat, et omnes illos labores inaniter effudisse. Et hec est cogitatio, que præcipue animæ pondus desperationis imponit. Sed illud rursus oportet cogitari, per quod pessima et inimica vitæ nostrae cogitatio ista repellatur: quia illa bona quæ egimus, et emendatio illa quæ per pœnitentiam quæsita est, nisi fuisset, et velut contrarium pondus ponderi huic quod ex peccato nobis introductum est, obstitisset; nihil fuerat quod in profundum maloruni nos decidere prohiberet. Nunc autem sicut fortis quædam lorica jaculum grave et amarum non permisit usque ad vitalia viscerum penetrare, sed vim letalis teli maximam fregit. Certum est enim, quia qui fert secum illuc plura opera bona, et plura opera mala, in ipsis poenis habebit aliquid refrigerii: qui autem bonorum operum nihil habet, malorum autem secum multam copiam refert; quid eum maneat, non opus est dicere. Erit enim ibi sine dubio compensatio bonorum malorumque, et velut in statera posita utraque pars. Que demerserit, illa sibi eorum quo momentum vergitur, operarium vindicabit. Si ergo malorum multitudo superaverit, operarium suum pertrahit ad gehennam: si vero majora fuerint opera bonorum, summa vi obsistent, et repugnabunt malis, atque operatorem suum ad regionen vivorum ex ipso etiam gehennæ confinio revocabunt. (a) Hæc ergo, fratres charissimi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquiramus : ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus ad æterna præmia feliciter veniamus. Amen.

(a) Ex serm. 29, n. 4. Appead. tomi 5.

SERMO IN PERVIGILIO PASCHE DE ESU AGNI.
Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur.

Pasche mysterium in nobis impletur. Quando celebran-
dum. Ubi. Christus aliis agnus, aliis hædus. Cur
agnus vespere, non in die, occisus. Quid sit comedere
azyma in amaritudine. Quid carnes crudas aut elixas
non manducare. Agni caput, pedes et intestina quid.
Agni ossa cur non conterenda. Lumbi accincti ad esum
agni quid nos doceant. Ad quid calceamenta et virga.
Hodie populus Israel et vere homo videns Deum
(hoc quippe interpretatur Israel), egredi jubetur ex
Egypto. Hodie Agnus Dei, qui tollit peccata mundi
(Joan. 1, 29), pro omnium salute jugulatur. Hodie
sanguine illius postes domorum, id est, frontes nostræ
depinguntur. Hodie occiduntur Ægyptii, et de servi-
tute Pharaonis Dei populus liberatur (Exod. x).
Hodie percutiuntur primogenita Egyptiorum; et
Israelitarum non solum liberi, sed etiam irrationa-
bilia jumenta servantur. Homines et jumenta salvos
facies, Domine (Psal. xxxv, 7). Præparemus nos,
fratres charissimi, ad immolationem agni, el ap-
prehendamus illum, non quando dubia lux est, et adhuc
lunæ cornua non implentur, non quando crescere inci-
pit vel decrescere; sed quarta decima die, id est, lu-
mine consummato atque perfecto, quando tota ejus lam-
pade totus orbis impletur. Nec putemus agnum istum
anuiculum ubicumque posse comedi. Præcipitur nobis,
ut in una illum comedamus domo; id est, in una
Ecclesia immolari agnum putemus. ex quo manife-
stum est, quod Judæi et hæretici, et omnia conventi-
cula dogmatum perversorum, qui agnum in Ecclesia
non comedunt, non eos agni carnes comedere, sed
draconis, qui datus est juxta Psalmistam in escam
populis Æthiopum (Psal. LXXII, 14). Quomodo enim
in diluvio non salvatur, nisi qui in arca fuerit Noe
( Gen. vii, 24), ct corruente Jericho una tantum-

1

1 Apud Hieronymum, ne extra Ecclesiam. ■ Id., dojmataque,

[ocr errors]

modo Raab meretricis, id est, Ecclesiæ credenti ex gentibus custoditur domus (Josue vi, 23); ita et in immolatione agni tunc vere agnus occiditur, cum in

una mactatur domo.

Erit, inquit, vobis agnus immaculatus. De agnis et de hædis sumelis eum (Exod. xII, 5). Præcipitur et in alio loco, ut qui in primo mense pascha facere non potuerit, secundo faciat juxta quod et nunc jubetur, ut qui non potest habere agnum, saltem hedum habeat. Christus enim in domo Ecclesiæ dupliciter immolatur: si justi sumus, de agni carnibus vescimur; si peccatores et pœnitentiam agimus, nobis hædus occiditur: non quia Christus ex hæredis sit ', quos a sinistris stare docuit; sed pro diversitate me. ritorum unicuique aut agnus aut hædus fit.

[ocr errors]

Quæritur etiam, quare non in die agnus iste immoletur, sed ad vesperam. Hæc causa manifesta est. Dominus enim noster atque Salvator, in consummatione sæculorum passus est. Unde et Joannes in Epistola sua loquitur, Filioli, novissima hora est (I Joan. 11, 18) : quando autem hora novissima est finito die noctis exordium est. Sed et hoc intelligendum, quod quamdiu in isto sæculo sumus, id est, versamur in Ægypto, non sumus in clara luce, sed in tenebris atque caligine. Et licet Ecclesia, id est, luna, quasi in nocte resplendeat, tamen veri Solis non valemus habere perfectum fulgorem.

In una, inquit, domo carnes assas igni comedetis, et azyma cum amaritudinibus manducabilis. Non comedetis de eis crudum aut coctum in aqua, scd assum lantum igni (Exod. x1, 9 et 10). Jubetur nobis ut panes absque fermento veteri malitiæ et nequitia comedamus (I Cor. v, 8). De quo fermento et Dominus in Evangelio discipulos monet dicens, Cavete a fermento

Apud Hieronymum, Chri tus enim non ex hædis fit quos a sinistris, etc., omissis aliis.

ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri, Domine, miserere nostri ; quia multum repleti sumus despectione (Psal. cxxn, 2 et 3). Præclara vero in his verbis et coelestis philosophiæ doctrina est. Repleti sumus, inquit, despectione: hoc est quod docere nos voluit, quia etsi peccatorum nostrorum multitudine repleti sumus, despectione atque opprobriis cooperti; oculi tamen nostri ad Dominum Deum nostrum sint, donec misereatur nostri. Nec prius ab obsecratione cessemus, quam impetrare peccatorum veniam mereamur. Hoc enim vere constantis animæ est et pertinacis, ut nequaquam repellatur de perseverantia poscendi, desperatione impetrandi; sed perseveret ac persistat in obsecrationibus donec misereatur ei. Et ne forte arbitreris te offensam magis contrahere apud Deum, si cum non mierearis audiri, importunus persistas in precibus; recordare Evangelii parabolam, et ibi invenies quod perseverantes el importunos precatores Dominus non sibi ostendit ingratos. Ait enim : Et si non dabit ei propter quod amicus ejus est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dubit ei quantum opus habet (Luc. x1, 8). Intellige, charissime, ergo quia propterea diabolus desperationem subjicit impetrandi, ut spem bonitatis Dei nobis abscidat, que est dux itineris, quo itur ad cœlum. Sicut auteni pro morte communi philosophicum est a lacrymis temperare; ita in animæ morte consolationem recipere, et insipiens et irreligiosum duco.

CAPUT XVI. Quantumvis reis superest vitæ spes. Pænitentiam sinceram nunquam spernit Deus. Ad cœlum, non ad gehennam creavit nos Deus. Per pœnitentiam hic quantacumque possunt ablui peccata. Quinimo et ignaviæ nos arguendos puto, si cum lamentatores corporum mortisque communis tam dure et tam vehementer hoc faciant, cum sciant et certi sint nihil prodesse fletus suos ad vitam defuncti; nos nihil tale pro animæ lamentatione faciamus, quam restitui in statum suum per poenitentiam noverimus. Scimus enim, plures prolapsos ab itinere recto, et præcipitatos ab ingressu via angustæ et ita rursus reparatos esse, ut posterioribus priora transierint, atque ad palmam pervenerint et coronam, numeroque rursus et choro adscripti credantur esse sanctorum. Et nolo putes quia de his sermo mihi sit tantum, qui in paucis et levibus peccaverunt : de illo loquor qui omnibus succubuit malis, qui immanitate scelerum viam sibi excluserit regni cœlorum; et non de infidelibus, sed de fidelibus fuerit, et ex his qui prius placuerunt Deo, post hæc autem ceciderunt, vel in adulteria, vel in omnes impudicitias, quæ, ut Apostolus ait, turpe est dicere. Nunquam enim spernit pœnitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur : suscipit, libenter accipit, amplectitur, facit omnia, quatenus eum ad priorem statum revocet: quodque est adhuc præstantius et eminentius, etiamsi quis non potuerit explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet brevi gestam on respuit pœnitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exigua conversionis perire mercedem. Hoc enim mihi videtur indicare Isaias, ubi de populo Judæorum quædam talia ait : Propter peccatum modice contristavi te, et percussi te, et averti faciem meam a te; et contristatus es, et ambulasti tristis, et consolatus sum te (Isai. Liv, 7 et 8). Hæc igitur habentes exempla pœnitentiæ non perseveremus in malis, nec desperenius reconciliationem: sed dicamus, Etiam nos redeamus ad patrem, et approximemus Deo. Nunquam, crede mihi, aversabitur ad se conversum. Ipse enim dicit, Deus appropians ego sum, et non Deus de longs (Jerem. xxш, 23): et iterum per eumdem prophetam, Peccata, inquit, separant inter me et vos (Isai. LIX, 2). Si ergo peccata sunt quæ nos separant a Deo, auferamus medium istud obstaculum, et nihil est quod nos prohibeat conjungi Deo. Proplerea enim creavit nos Deus, et esse nos fecit qui non eramus, ut æterna in nos conferat bona, et præ

stet regna cœlorum. (a) Non enim nos ad hoc fecit, ut gehennæ nos tradat ignique perpetuo. Regnum cœlorum propter nos, gehenna propter diabolum facta est. Et hæc ita esse, ex Evangeliis doceam. Ipse enim Dominus dicet his qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis autem qui a sinistris ejus erunt, dicet, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 34, 41). Si ergo gehenna ignis propter diabolum, propter hominem autem regnum ceIorum a constitutione mundi præparatum est; tantum est, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum persistendo in malis pertinaciter excludamus. Donec enim sumus in hac vita, quantacumque nobis acciderint peccata, possibile est omnia ablui per poenitentiam. Cum autem abducti fuerimus ab hoc sæculo, ibi jam etiamsi pœnitebit nos (valde enim nos pœnitebit, sed nulla erit utilitas poenitentia), et licet sit stridor dentium, licet ululatus et fletus, licet fundamus preces, et innumeris obsecrationibus proclamemus; nemo audiet, nemo subveniet, nec extremo quidem digito aquam quis infundet linguæ nostræ positæ in flammis sed audiemus illud quod dives ille audivit ab Abraham, Quia chaos magnum firmatum est inter nos et vos; et neque hinc illuc transire quis potest, neque inde huc (Luc. xv1, 26).

CAPUT XVII, Voluptates cito transeunt. Ducnat ad æterna tormenta. Quasi per somnium his modo fruimur. Resipiscamus ergo tandem, et recordemur quid profuerit illis qui in luxuria corporis et præsentis vitae voluptatibus usque in diem ultimum permanserunt. Intuere nunc sepulcra eorum, et vide si est in eis aliquod jactantiæ suæ vestigium, si aliqua divitiarum luxuriæ signa cognoveris. Require nunc ubi vestes et odoramenta peregrina, ubi spectaculorum voluptas, ubi asseclarum turbæ, et conviviorum cessit opulentia, risus, jocus, et immoderata atque effrenata lætitia quo abiit, quo abscessit. Ubi illa nunc, et ubi ipsi? Quis finis utrorumque? Intuere diligentius, et accede propius ad singulorum sepulcra. Vide cineres solos, et vermium fetidas reliquias: et recordare hunc corporum esse finem, etiam si in deliciis et lætitia, si in labore et continentia transegerint vitam. Nam si res omnis omnisque causa usque ad cineres veniret et vermes, parva penderentur hæc damna, et quæ facile possit excusare nature conditio. Nunc autem converte tuos oculos ab istis cineribus et sepulcris, et revoca cogitationem tuam ad illud divini judicii tribunal horrendum, quod ardens fluvius flammeis ambit fluentis, ubi fletus et stridor dentium, ubi tenebræ exteriores, ubi ille vermis conscientiæ qui nunquam morietur, et ignis qui nunquam exstinguetur. Recordare parabolam Lazari et divitis illius, qui opum tantarum dominus, qui purpura indutus et bysso, unam tunc aquæ gultam invenire non potuit, cum esset in ardoris necessitate constitutus. Dic, quæso te, quid plus habet vita ista quam somnium? Sicut enim hi qui in metallis constituti vel condemnati, vel in alia qualibet pœna positi, cum forte post multum duræ vitæ paululum relaxati fuerint in somnium, vident se inter plures dapes positos, epulis copiosissimis perfrui; ubi vero surrexerint, nihil sibi gratiæ delectatione somnii invenerint resedisse: ita et dives ille quasi somnium habuit hujus vitæ; ubi discessit, nihil cum illo nisi præteritorum pœnitudo et præsentium pœna permansit.

CAPUT XVIII. Pœnæ æternæ. Pœnitentiæ vis. fre recordare, et ignem illum gehennæ his quæ te tone exagitant flammis libidinis et cupiditatis oppone. Iguis hic qui in præsenti est vita, absumit cuncia que recipit; ille vero quos susceperit semper cruciat, et pœna suæ semper integros servat. Propterea enim et inexstinguibilis dicitur; non solum quia ipse non exstinguitur, sed quia nec eos quos susceperit ex(a) Vid. Append. tomi 5, serm. 77, n. 2.

stinguet aut perimet. Scriptura etenim dicit, quia et peccatores induent incorruptionem, scilicet non ad honorem vitæ, sed ad diuturnitatem supplicii profuturam. Hujus autem pone et ignis illius potentiam nulla vox exponere, nullus poterit sermo explanare. Nihil est enim in rebus corruptibilibus quod conferri possit incorruptibilibus, sive bonis, sive malis. Ibi quid agemus, quid respondebimus? Nihil erit nisi stridor dentium, nisi ululatus et fletus, et sera pœnitentia, cessantibus undique auxiliis, et undique invalescentibus poenis; sed solatium quidem nullum. Nullus ibi occurret oculis nostris, nisi soli pœnarum ministri, et facies dira tortorum. Verum has pœnas, hos cruciatus non solum evadere, sed etiam æternam beatitudinem, si modo de malis nostris poenitentiam agimus, possumus acquirere.

CÁPUT XIX. Quomodo corrumpatur. Nec tunc lamen omnino infructuosa fuit. Cante legatur. Vides quanta est virtus poenitentia? Vides quantum meriti conversio reparavit? Corrumpitur autem pœnitentia, si eisdem quis pro quibus confitetur, rursus involvatur malis. Unus enim, inquit, ædificans et alius destruens, quid consequentur nisi laborem ? Et qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit in lavacro suo? Ita et homo qui jejunat pro peccatis suis, et iterum vadit, et eadem agil, orationem ejus quis exaudiet (Eccli. XXXIV, 28, 30, 31)? Et iterum dicit, Qui redit a justitia ad peccatum, Dominus præcipitat eum in gladium. Et sicut canis, cum revertitur ad vomitum, odibilis fit; ita et stultus, cum revertitur ad peccatum suum (Prov. XXVI, 11). Sed nunc quid dicamus, ausculta. Sæpe accidit, ut per pœnitentiam quis multa et magna correxerit, inter hæc tamen bona quæ per pœnitentiam correxit et peccata commiserit: et hoc est

quod maxime desperationem inducit animo, quia videtur hic destruxisse quod ædificaverat, et omnes illos labores inaniter effudisse. Et hoc est cogitatio, que præcipue animæ pondus desperationis imponit. Sed illud rursus oportet cogitari, per quod pessima et inimica vitæ nostræ cogitatio ista repellatur: quia illa bona quæ egimus, et emendatio illa quæ per pœnitentiam quæsita est, nisi fuisset, et velut contrarium pondus ponderi huic quod ex peccato nobis introductum est, obstitisset; nihil fuerat quod in profundum maloruni nos decidere prohiberet. Nunc autem sicut fortis quædam lorica jaculum grave et amarum non permisit usque ad vitalia viscerum penetrare, sed vim letalis teli maximam fregit. Certum est enim, quia qui fert secum illuc plura opera bona, et plura opera mala, in ipsis poenis habebit aliquid refrigerii : qui autem bonorum operum nihil habet, malorum autem secum multam copiam refert; quid eum maneat, non opus est dicere. Erit enim ibi sine dubio compensatio bonorum malorumque, et velut in statera posita utraque pars. Quæ demerserit, illa sibi eorum quo momentum vergitur, operarium vindicabit. Si ergo malorum multitudo superaverit, operarium suum pertrahit ad gehennam si vero majora fuerint opera bonorum, summa vi obsistent, et repugnabunt malis, atque operatorem suum ad regionem vivorum ex ipso etiam gehenne confinio revocabunt. (a) Hæc ergo, fratres charissimi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquiramus : ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus ad æterna præmia feliciter veniamus. Amen.

:

(a) Ex serm. 29, n. 4. Appead. tomi 5.

SERMO IN PERVIGILIO PASCHE DE ESU AGNI.
Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur.

Pascha mysterium in nobis impletur. Quando celebran-
dum. Ubi. Christus aliis agnus, aliis hædus. Cur
agnus vespere, non in die, occisus. Quid sit comedere
azyma in amaritudine. Quid carnes crudas aut elixas
non manducare. Agni caput, pedes et intestina quid.
Agni ossa cur non conterenda. Lumbi accincti ad esum
agni quid nos doceant. Ad quid calceamenta et virga.
Hodie populas Israel et vere homo videns Deum
(hoc quippe interpretatur Israel), egredi jubetur ex
Egypto. Hodie Agnus Dei, qui tollit peccata mundi
(Joan. 1, 29), pro omnium salute jugulatur. Hodie
sanguine illius postes domorum, id est, frontes nostræ
depinguntur. Hodie occiduntur Ægyptii, et de servi-
tute Pharaonis Dei populus liberatur (Exod. xn).
Hodie percutiuntur primogenita Egyptiorum; et
Israelitarum non solum liberi, sed etiam irrationa-
bilia jumenta servantur. Homines et jumenta salvos
facies, Domine (Psal. xxxv, 7). Præparemus nos,
fratres charissimi, ad immolationem agni, et ap-
prehendamus illum, non quando dubia lux est, et adhuc
lunæ cornua non implentur, non quando crescere inci-
pit vel decrescere; sed quarta decima die, id est, lu-
mine consummato atque perfecto, quando tota ejus lam-
pade totus orbis impletur. Nec putemus agnum istum
anniculum ubicumque posse comedi. Præcipitur nobis,
ut in una illum comedamus domo; id est, in una
Ecclesia immolari agnum putemus. ex quo manife-
stum est, quod Judæi et hæretici, et omnia conventi-
cula dogmatum perversorum, qui agnum in Ecclesia
non comedunt, non eos agui carnes comedere, scd
draconis, qui datus est juxta Psalmistam in escam
populis Æthiopum (Psal. LXXII, 14). Quomodo enim
in diluvio non salvatur, nisi qui in arca fuerit Noe
(Gen. vii, 24), et corruente Jericho una tantum-

1 Apud Hieronymum, ne extra Ecclesiam. ■ ki., dojmataque.

modo Raab meretricis, id est, Ecclesix credenti ex gentibus custoditur domus (Josue vi, 23); ita et in immolatione agni tunc vere agnus occiditur, cum in

una mactatur domo.

Erit, inquit, vobis agnus immaculatus. De agnis et de hædis sumelis eum (Exod. xII, 5). Præcipitur et in alio loco, ut qui in primo mense pascha facere non potuerit, secundo faciat juxta quod et nunc jubetur, ut qui non potest habere agnum, saltem hedum habeat. Christus enim in domo Ecclesiæ dupliciter immolatur: si justi sumus, de agni carnibus vescimur; si peccatores et pænitentiam agimus, nobis hædus occiditur: non quia Christus ex hædis sit ', quos a sinistris stare docuit; sed pro diversitate meritorum unicuique aut agnus aut hædus fit.

Quæritur etiam, quare non in die agnus iste immoletur, sed ad vesperam. Hæc causa manifesta est. Dominus enim noster atque Salvator, in consummatione sæculorum passus est. Unde et Joannes in Epistola sua loquitur, Filioli, novissima hora est (I Joan. 11, 18) : quando autem hora novissima est finito die noctis exordium est. Sed et hoc intelligendum, quod quamdiu in isto sæculo sumus, id est, versamur in Ægypto, non sumus in clara luce, sed in tenebris atque caligine. Et licet Ecclesia, id est, luna, quasi in nocte resplendeat, tamen veri Solis non valemus habere perfectum fulgorem.

In una, inquit, domo carnes assas igni comedetis, et azyma cum amaritudinibus manducabilis. Non comedetis de eis crudum aut coctum in aqua, scd assum tantum igni (Exod. xi, 9 et 10). Jubetur nobis ut panes absque fermento veteri malitiæ et nequitiæ coniedamus (1 Cor. v, 8). De quo fermento et Dominus in Evangelio discipulos monet dicens, Cavete a fermento

Apud Hieronymum, Chri tus enim non ex hædis fit quos a sinistris, etc., omissis aliis.

Pharisæorum ; et postea interpretatur fermentum perversorum Pharisæorum esse doctrinam (Matth. xvi, 6, 12). Et nos igitur si a doctrina hujus sæculi volu mus esse alieni, et quasi extraneos a mundi conversatione nos facere, persecutionibus et pressuris subjecli simus, et secundum Apostolum comedamus azyma sinceritatis et veritatis (1 Cor. v, 8). Vis, o auditor, intelligere quod dico? Dic quod verum est, loquere quod sincerum est, nullius personam accipias, non divitis, non potentis. Quam libet sit potens, quamlibet sit nobilis qui peccaverit, corripe cum et comedisti azyma sinceritatis et veritatis in amaritudine. Unde et Apostolus ait, Inimicus vobis factus sum, vera dicens (Galat. iv, 16): et proverbium sæculi gentilis quoque poeta exprimens, Obsequium, inquit, amicos, veritas odium parit (Terent. Andria, act. 1, scen. 1 v. 41). Quod autem sequitur ut non crudas carnes agni neque elixas comedamus : illud est, ne Scripturas divinas, quæ vere carnes agni sunt, aut juxta historiam tantum intelligamus, sicut Judæi, et crudas eas absumamus in cibum; aut rursum secundum hæreticos, quibusdam allegoriis et nubilo interpretationis ad perversa quæque dogmata derivemus ac enervemus eas, et succi veritate sublata umbras quasdam et imagines offendamus: sed intelligamus eas et juxta historiam sicut scriptæ sunt, et nihilominus eas sancti Spiritus excoquamus ardore', et quidquid in illis secundum litteram videtur incongruum esse vel clausum, spirituali expositione pandamus.

Capul cum pedibus et intestinis comedelis (Exod. XII, 9). Caput mihi videtur esse agni, illud quod in Evangelio Joannis scribitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum (Joan. 1, 1, 2): pedes autem, homo quem pro nostra salute est dignatus assumere. Sed et aliter sentiri potest: caput, intelligentia spiritualis; pedes, simplex juxta historiam narratio; intestina autem, quidquid intrinsecus in littera latet, quidquid in superficie non videtur, sed diligenti examinatione commolitum et ruminatum a doctoribus profertur in medium : et quod putabatur esse fœdum et indecorum, hoc reperietur esse vitale. Verbi gratia, quid turpius in Scripturis dici potest, quam si Osee meretricem habere jubeatur uxorem (Osee 1, 2), et Judas cum Thamar nuru sua concumbat (Gen. xxxvIII, 16), et David Bethsabee adulterio sordidetur (II Reg. x1, 4), et Onan filius Judæ semen projiciat in terram, ne liberos generel (Gen. xxxvIII, 9)? Ilec si secundum litteram intelligantur, nonne a gentibus et ab incredulis quibusque quasi Scripturarum stercora condemnantur atque irridentur? Sed si illa excutias, si laves, si Spiritus sancti igne excoquas, vertuntur in cibum; et quod putabatur inutile, invenietur esse mysterium.

Non relinquetis de eo in mane, el os non conteretis de eo, et quod reliquum fuerit de eo usque in mane, igni comburetis illud (Exod. xi, 10). Nihil de carnibus agni usque in futurum sæculuni reservemus: quantumcumque possumus, comedamus. Quod si qua in co fortia sunt, dogmata videlicet ecclesiastica de Trinitate, de resurrectione, de anima, de Angelis et de cæteris hujusmodi, hæc non juxta nostram opinionem

1 Abest apud Hieronymum, perversorum.
Hieronymus, effundamus.
Alias, lucet.

pravis interpretationibus disseramus, et non conteramus iila, sed ita ut sunt fortia prardicemus. Si quid autem quasi homines præterierit, et non potuerimus de carnibus agni comedere; scire debemus quod in futuro sæculo doctrina Spiritus sancti nobis aperien dum sit, et comedemus illud.

Sic autem comedetis illud: Sint lumbi vestri accincli, et calceamenta vestra in pedibus vestris, et baculi in manibus vestris, et comedetis illud cum festinatione, Pascha est enim Domini Dei vestri (Exod. x11, 11). fluc usque præceptum est, quales carnes agni comedere debeamus nunc jubetur, quo a nobis habitu comedendæ sint. Sint lumbi, inquit, vestri accincli. Et Apostolis dicitur, Sint lumbi vestri accincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris (Luc. xi, 35). Et Joannes zona pellicea cingitur (Matth. 1, 4), et Elias nihil in se habens molle atque muliebre, sed totum virile et rigidum (homo quippe hirsutus erat) cingulum habuisse describitur (IV Reg. 1, 8). Et nos ergo si volumus carnes agni comedere, mortificemus lumbos nostros, mortificemus opera carnis, et hoc quod in Job de diabolo dicitur, Virtus ejus in lumbis ejus, el fortitudo ejus in umbilico ventris ejus (Job xL, 11), occidatur in nobis: ne caro concupiscat adversus spiritum, sed spiritu opera carnis mortificemus; et purificati vescemur agni carnibus. Ut autem sciatis, fratres charissimi, quoniam quicumque uxori debitum reddit, non potest vacare orationi, nec de carnibus agni comederc; Moysi præcipitur, ut populus, qui ascensurus erat ad montem Oreb, ante tres dies purificetur (Exod. xix, 10), et David cum venisset ad Achimelech sacerdotem, interrogatus si mundi sunt pueri, respondit purificatos eos esse ab heri et nudiustertius (I Reg. xxi, 4, 5). Si autem panes propositionis non poterant ab iis qui uxores suas tetigerant comedi; quanto magis panis ille, qui de cœlo descendit, non potest ab his qui conjugalibus paulo ante hæsere complexibus, violari atque contingi ? Non quo nuptias condemnemus, hoc dicimus; sed quo eo tempore, quo carnes agni manducaturi sumus, vacare a carnis operibus debeamus.

Quod autem sequitur, et calceamenta in pedibus vestris, et baculum in manibus vestris : hoc jubetur, ut quamdiu in eremo hujus sæculi gradimur, calceati simus calceamentis pacis, necubi in deserto scorpius et coluber obrepat, necubi serpens plantam gradientis invadat. Quod si forte adversum nos consurrexerit, habeamus virgam in manibus, et percutiamus eum et dicamus, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. xx, 4). Videte mysterium Scripturarum. Quamdiu per solitudines ambulamus, necesse est ut habeamus calceamenta, quibus nostri tegantur pedes quando vero terram repromissionis intramus, dicitur nobis cum Jesu Nave, Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas sanctus est (Josue v, 16). Et nos ergo quando intraverimus in regna cœlorum, non habebimus opus calceamentis; non his præsidiis, quibus custodimur in sæculo: sed ut novum dicam, agnum illum qui pro nobis occisus est sequemur. Sed videte ut de nobis dicat Joannes, Isti sunt qui vestimenta sua non coinquinaverunt; virgines enim permanserunt, qui sequuntur agnum, quocumque vadit (Apoc. xiv, 4), Christum Jesum, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO IN PSALMUM XLI, AD NEOPHYTOS.
Iste quoque Hieronymo falso tributus in editis.

Psalmi filiorum Core læta canunt. Cervi serpentibus
inimici. Fons triplex Ecclesiæ. Trinitas. Baptizan-
dorum exercitia. Baptizatorum natura mulata.
Omne Psalterium sagaci mente perlustrans, nus-
quam invenio quod filii Core aliquid triste cantave-

rint semper in psalmis eorum læta sunt et jucunda, semper terrenis humilibusque contemptis, cœlestia et arterna desiderant, congruentes interpretationi nominis sui, siquidem Core interpretatur Calvities. Quia ergo Dominus noster in loco Calvariæ cruci

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »