ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

1205

SERMO AD NEOPHYTOS.

fixus est et sepultus (Matth. xxvi!, 35), quicumque in cruce ipsius credunt et in resurrectione, bi filii Core, id est, filii Calvaria nominantur: super qua calvaria Dominus noster verus Eliseus post resurrectionem ad cœlorum regna conscendens, irridetur a parvulis Judæorum, sed ursi comedunt irridentes (IV Reg. 11, 23, 24). Hoc de titulo strictim dixisse sufficiat, nunc ad Psalmi principium revertamur.

1

Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XL1, 2). Cervorum natura est, ut serpentum venena contemnant; quin potius naribus suis eos extrahunt de cavernis, ut interficiant atque dilacerent: cumque venenum intrinsecus cœperit estuare, quamvis eos non possit occidere, tainen sitis ardorem et incendium commovet. Tunc illi fontes desiderant, ct purissimis aquis ferventia venena restinguunt. Quoniodo itaque illi cervi desiderant fontes aquarum; ita et nostri cervi, qui de Ægypto et de sæculo recedentes interfecerunt Pharaonem in actibus suis, et omnem cjus exercitum in Baptismo necaverunt, post interfectionem diaboli desiderant fontes Ecclesia Patrem et Filium et Spiritum sanctum. De Patre quod sit fons, scribitur in Jeremia, Me dimiserunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquas continere (Jerem. 1, 13). De Filio vero in quodam loco legimus, Dereliquerunt fontem sapientiæ (Baruch. m, 12). Porro de Spiritu sancto, Qui biberit de aqua quam dedero ei, orietur in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. wv, 13 et 14); statim exponitur, evangelista dicente, quod de Spiritu sancto fuerit sermo Salvatoris (Id. vùì, 39). Ex quibus manifestissime comprobatur, tres Ecclesiæ fontes Trinitatis esse mysterium.

flos desiderat anima credentis, hos desiderat anima baptizati, et dicit, Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. LI, 3). Non enim leviter videre voluit Deum, sed toto desideravit ardore, toto sitivit incendio. Antequam Baptismum consequerentur, loquebantur inter se invicem atque dicebant, Quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Ibid.)? Ecce, fra tres charissimi, impletum est, quod petebant, vencrunt et steterunt ante faciem Dei, et apparuerunt ante conspectum altaris, et ante mysteriuin Salvatoris 2. Hoc non merentur videre, nisi illi qui ex conscientia et ex imo proferunt corde memorantes, Fuerunt mihi lacrymæ meæ panis die ac nocte (Ibid. XLI, 4); per omnem enim Quadragesimam vacaverunt orationi atque jejuniis, in sacco et cinere dormierunt, futuram vitam peccatorum suorum confessione quærentes. Sed quia fuderunt lacrymas et fuerunt tristes, dicitur

1 Apud Hieronymum, in aquis.

Apud Hieronymum, baptizantis. Forte legendum, ba plizandi.

Apud Hieronymum, et mysterium intellexerunt hoc, etc.

illis, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psak.
cxxv, 5); et, Beati lugentes, quoniam ipsi consolubun-
tur (Matth. v, 5).

Pro quibus universis cum illis diabolus insultaret et diceret, Ubi est Deus tuus? nunc ad corpus Christi admissi, et in vitali fonte renati confidenter loquuntur, et dicunt, Transibo in locum tabernaculi admirabilis usqe ad domum Dei (Psal. XE, 5). Domus Dei Eccles:a est, hoc est admirabile tabernaculum; quia habitat in co vox exsultationis et confessionis et sonus epulantium. Gaudent quippe super fidem et consecutionem vitæ æternæ, quam fratres nostri nunc accipere meruerunt, Angeli in cœlis, omnesque Virtutes. Si enim super uno peccatore agente poenitentiam, et in una ovicula morbida, quæ pastoris humeris est revecla, gaudent Angeli atque letantur: quanto magis in tot fratribus vitali gurgite renatis atque mundatis, universa exsultant regna cœlorum, videntia homines veteri peccatorum labe purgatos suo incolatui præparari?

Dicite ergo qui Christum nunc induistis, et ductum nostrum sequentes, quasi pisciculi hamo, ita sermone Dei de gurgite sæculi istius sublevamini, In nobis rerum natura mutata est. Pisces enim qui de mari extracti fuerint, moriuntur : nos autem ideo Apostoli de mundi istius mari extraxerunt atque piscati sunt, ut vivi ex mortuis fieremus. Quamdiu eramus in sæculo, oculi nostri in profundo, et vita nostra versabatur in cœno: postquam de fluctibus crepti sumus, cœpimus solem videre, cœpimus verum lumen aspicere et præ nimio gaudio conturbati, ad animam nostram dicimus, Spera in Deum; quoniam confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. Et deinceps, Propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermon a monte modico. Abyssus abyssum invocat (Psal. XLI, 6-8). Et nos de terra Jordanis, id est de flumine in quo baptizatus est Dominus; et Hermon, hoc est de sæculi istius maledictione (quoniam llermon interpretatur Anathema), et de monte modico bujus mundi ( quamvis enim aliquis sanctus sit, dum in isto certatur sæculo, non est in monte grandi alque sublimi sed in monte modico atque humili), clamenus ad Dominum, et profunda Scripturarum ipsius de aliis Scripturarum testimoniis interpretemur. Quidquid in abysso Veteris Testamenti non possumus invenire, hoc de absconso Novi Testamenti solvimus in voce cataractarum Dei, hoc est, Prophetarum ipsius et Apostolorum. Omnia excelsa Dominis, et fluctus ipsius, et impetus fluminis qui letificant civitatem Dei (Psal. xLv, 5), super nos transierunt in Christo Jesu, cui gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO

2

Apud Hieronymum, versatur.
Apud Hieronymum, absconso.

DE EO QUOD NEOPHYTIS EX OLEO SANCTO AURES ET NARES A SACERDOTIBUS ILLINIANTUR.

[ocr errors]

Hunc sermonem cum duobus proxime secuturis vulgavit Jacobus Sirmundus in Appendice post Augustinianos Sermones quadraginta, arbitratus istos tres haud quaquam esse Augustini, tametsi ei a Floriacensi, unde illos deprompsit, codice adscriberentur. Stilo minime dissimiles sunt sermonibus olim de Tempore 192 193 et 194, nunc in tomi quinti Appendice ordine 237, 238, 259, quos in codice non tantum Floriacensi sed etiam in vetustissimo Remigiano subsequuntur, et eos Augustino peræque in iisdem codicibus tributos. Augustini etiam nomine tres subsequentes citat Ivo Carnotensis, in decreto de Baptismo: sed Ivo sermonem cujus exordium, Promisimus, homiliam tertiam vocat, et subinde homiliam quartam eum qui incipit, fluc usque qui tamen in prædictis codicibus Mss. sunt ordine quintus et sextus. Quanquam in Remigiano, sermo Promisimus, qui nimirum ibi ordine quintus, ita sub initium habet: Prima ergo et secunda prædicatione de his tantum locuti sumus............. nunc vero de interioribus jam mysteriis locuturi sumus, etc.; quæ verba Ivoni manifeste suffragantur. Leidradus Lugdunensis episcopus non pauca ex sermone subsequente, cujus initium, Omnis quidem, transtulit in librum quem Caroli Magni jussu de Baptismo edidit, vulgatum nuper in Analectorum tomo 3, sed auctoris nomen ipse reticet. Sermo incipiens, Huc usque, agit de ritu lavandi pedes post Baptismum quem ritum ab Ecclesia Romana non servari narratur apud Ambrosium, libro 3 de Sacramentis, cap. 1.

Mysteria catechumenis non commissa. Quid unctio aurium significet. Quis habeat aures audiendi. Cur adunctæ nares. Alia hujus mysterii ratio. Omnis quidem Dei sermo, fratres charissimi, cum omni intentione et diligentia mentis debet audiri: sed hic maxime, quem Lodie ad Charitatem vestram babituri sumus. Ideo enim dimissis jam catechumenis vos tantum ad audiendum retinuimus; quia præter illa, quæ omnes Christianos convenit in commune servare, specialiter de cœlestibus mysteriis locuturi sumus, quæ audire non possunt, nisi qui ea donante jam Domino perceperunt. Tanto ergo majore reverentia debetis audire que dicimus, quanto majora ista sunt quæ solis baptizatis et fidelibus auditoribus committuntur, quam illa quæ etiam catechumeni audire consueverunt. Non autem mirari debetis, fratres charissimi, quod vobis inter ipsa mysteria de mysteriis nihil diximus; quod non statim eà quæ tradidimus, interpretati sumus. Quod certe non negligentia, quæ in tam sacris rebus atque divinis sacrilegium est, sed religione fecimus. Adhibuimus enim tam sanctis rebus atque divinis honorem silentii: et inter illos sacros mysteriorum apparatus a docendi cessamus officio; ut tantam divinæ gratiae majesta tem, quæ nullis hominum vocibus digne explicari potest, amplius tacendo veneremur. Sed quia instrui in omnibus et doceri vestram Dilectionem necesse est, transacto quidem jam mysteriorum ordine, exponimus vobis ea quæ ante tradidimus: ne dum non intelligitis divini mysterii dignitatem, minus illud pretiosum putetis. Quod si intellexeritis, videbitis omnia, quæ in hoc mundo pretiosa creduntur, tanti sacramenti comparatione vilissima. (a) Recordetur ergo unusquisque vestrum singulas mysteriorum species, quas per nostrum, donante Domino, estis ministerium consecuti et ea quæ tunc simpliciter ac fideliter suscepistis, nunc intelligite prudenter, ut melius possitis intellecta servare.

In primis certe aures vestras oleo benedictionis oblivimus; sed ob quam causam secundum traditionem ecclesiasticam ab omnibus catholicis Christi sacerdotibus fiat, agnoscite. (b) Introitus fidei et totius sanctæ doctrinæ ad animum per aures admittitur, et de auditu intellectus exoritur. Neque enim potest aliquis fidei sacramenta cognoscere, nisi audiat prædicantem, affirmante beato Apostolo qui dicit, Quomodo autem audient, sine prædicante? et rursus, Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. x, 14, 17). Recte ergo illo oleo ejus sensus organa sanctificantur, sine quo fides ad animum non potest pervenire; simulque venturi ad Baptismum ut aures suas ab omni malo et turpi verbo impollutas ad finem usque custodiant, et vel detrahentem proximo suo, vel obscœne vel impudice loquentem quasi surdi non audiant, implentes illam Scripturæ divinæ sententiam, qua dicitur, Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. xxv, 28); et alibi, Ne credas auditui vano; et rursus, Da in disciplina cor tuum, et para aurem tuam verbis prudentiæ. (c) Ergo adhibita auribus unctio sancta, significat ut omnes extra disciplinam sermones, quasi doctrine Christi obloquentes, aversentur ac fugiant, seque ad sola Dei verba audienda convertant; quia illito illo oleo audifum suum Christi eloquiis consecrarunt. Ipse enim Salvator loquitur ad Patrem, et de obedientia credentis in se populi gloriatur dicens, Sucrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX, 7). Tunc enim aures fidelium Christi perficiuntur, quando nihil præter Christum et ea que Christi sunt audire desiderant.

1 Apud Ivonem, suppliciter.

(4) Hæc Augustini nomine citat Ivo de Baptismo, cap. 193.

(b) Leidradus de Baptismo, cap. 2, i tomo tertio Veterum Analectorun.

(c) Et haec citat Ivo ubi supra.

Unde et in Evangelio idem Dominus, de cœlestis regni mysterio cum loqueretur, dicebat, Qui havet aures audiendi, audiat (Matth. xin, 9, 43). Nam cum omnium commune sit habere aures; tamen audiendi aures commune non est. Quicumque enim Dei verba contemnunt, quamvis non possint contemnere nisi prius audiant, tamen quia contemnunt quod audiunt, nec audisse dicuntur; quia quæ audierunt, tanquam non audita despiciunt. Et ideo babent isti aures, nor. quæ aures audiendi esse dicuntur; sed aures quæ audiunt ne audiant, id est, ut ea quæ audierint, quasi nunquam, ut diximus, audita contemnant. Soli autem illi aures audiendi habere dicuntur a Christo, qui cum auribus audiunt, firmiter animo commendant; et quod animo tradiderunt, operibus exsequuntur. De hujusmodi auditoribus Dominus in Evangelio loquitur, Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestræ quæ au diunt (Ibid., 16); et rursus, Omnis enim qui audit verba mea hæc et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædifica vit domum suam supra petram : et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et venerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Rursus de male audientibus, qui habent quidem anres, sed non in obediendo, ita pronuntiat : Omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea, similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam : et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna (Matth. v, 24-27). Videtis ergo quantum intersit inter bene audientem, et male audientem; id est, inter eum qui custodit verba Dei, et inter eum qui cum audierit, quasi nunquam audita contemnit. Ili qui obedit et facit, sapientia; huic qui contemnit, stultitia deputatur. Ille super solidum edificat fundamentum; hujus vana ædificatio et absque fundamento, facile casura describitur. Ibi stabilitas; hic ruina est, et ruina magna. Nemo enim gravius corruit, quam qui audito verbo Dei ad peccata convertitur, propter quæ æterna supplicia præparata sunt. (a) Vos autem, postquam vestræ aures oleo benedicto sunt illitæ, designati estis in numero auditorum sapientium: ut recte retinentes Dei verba, id est, quæ auditis implentes, in die judicii audiatis vobis Christum dicentem, Venite, benedicti Patris mei, suscipite paratum vobis regnum a constitutione mundi (Id. xxv, 34).

Illud autem non otiose, nec absque certa ratione mysterii factum putetis, quod (b) nares quoque vestras oleo benedictionis adunximus. Quod idcirco fieri intelligitur, ut hi, qui ad Baptismum veniunt, admoneantur tanti mysterii sacramentum usque ad mortem inviolatum atque integrum custodire : ut quamdiu spiritum vitæ hujus naribus suis attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non recedant. Unde et Job vir sanctus loquitur, Vivit Dominus, qui abstulit judicium meum; et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam : quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea loquetur mendacium. Absit a me, ut justos vos judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea, justificationem quam semel tenere cœpi, non deseram (Job XXVн, 2-6). Sed adhuc subtilior intellectus in hac narium unctione signatur. Illius enim olei odor, quod in Christi nomine et virtute benedictum est, ad odoratum vos provocat spiritualem: ut non corporis, sed mentis sensibus Christum inestimabili suavitate-sentire possitis, et delectati notitia odoris ejus, ipsins vestigia subsequentes, dicere valeatis illud, quod ad Deum credentium chorus loquitur, Post te in odorem unguentorum tuorum currimus (Cant. 1, 3). Hunc odorein commendat Apo-tolus Christianis, cum dicit, Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loce;

(a) Ivo de Baptismo, cap. 193.

(b) Leidradus de Baptismo,.cap. 2, in tomo 3 Vet. Angio

ctorum.

quia Christi bonus odor sumus Deo II Cor. 1,14 et 15). Considerate quantum Apostoli profecerint sentiendo odorem Christi et cum prædicationis instantia et sanctitate vitæ etiam cæteris præferendo, qui dum 1 Forte, eum.

odorem suavifragrantiæ Christi ubique diffundunt, ipsi quoque bonus Deo odor effecti sunt. Quod etiam in vobis, fratres dilectissimi, cupimus impleri: ut cum ipsi bonum odorem Christi notitia ceperitis, suavissimus Deo odor etiam ex vestræ vitæ sanctitate ascendat. Per Dominum.

SERMO DE MYSTERIO BAPTISMATIS.

Cautio baptizandorum. Aquæ baptismalis gratia. Baptizandi de Trinitatis fide interrogantur. Quæ de aliis fides exigatur. Resurrectionis fides. Trina mersio et cur. Baptismus non repetitur.

Promisimus primo tractatu, nos de omnibus, quæ er ministerium nostrum et Christi gratiam conseuti estis, mysteriis locuturos; ne qua vobis de ignoantia negligentia nasceretur. Sed consuluimus labori

stro et memoriæ, providentes ne aut lassatus audiendo animus omnia intelligere non posset, aut multorum simul cognitione memoria prægravata etiam que intellexisset cito oblita deperderet. Prima ergo 1 prædicatione de his tantum locuti sumus, quæ vobis, priusquam ad fontem sanctum veniretis, juxta catholicæ regulæ instituta tradidimus: et quid significaret unctio, quæ diversis corporis vestri adhibita partibus, diversum intellectum designat, prout Dominus donare dignatus est, interpretati sumus; cum ostenderimus vos per oleum sanctificationis ad auditum plenæ fidei præparatos, et bonum Christi odorem vocatos, ex toto corde abrenuntiandum diabolo esse commonitos. Nunc vero de interioribus jam mysteriis locuturi sumus, quæ in ipso sancto fonte celebrata sunt. Emissa enim certissima cautione, qua vos abrenuntiare omnibus pompis et operibus ejus, et omni fornicationi diabolica spopondistis, descen dentes in fontem, fontem sacrum, fontem vitæ, fontem redemptionis, fontem sanctificatum virtute cœlesti; et ita sanctificatum, ut homines post multa peccata diluendo sanctificet. Non enim debetis illas aquas oculis æstimare, sed mente. Nam etsi substantia illius aquæ de communi aquarum natura sit, effectus tamen ejus specialis ex Dei gratia et virtute procedit, qui creavit aquas, quibus corporales sordes ac visibiles diluuntur. Ipse ergo sanctificavit aquas, per quas secreta potentiæ suæ virtute peccata quæ non videntur ablueret. Spiritus enim sanctus in illa aqua operatur; ut qui ante Baptismum diversorum criminum rei tenebantur, et cum diabolo in gehenna æterni ignis arsuri erant, post Baptismum in cœlorum regnum intrare mereantur. Unde Dominus in Evangelio potentiam tanti exprimens sacramenti ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancio, non potest intrare in regnum Dei (Joan 11, 5).

In hoc ergo fonte, antequam vos toto corpore tingeremus, interrogavimus, Credis in Deum Patrem omnipotentem? Respondistis, Credo. Rursus interrogavimus, Credis et in Jesum Christum Filium ejus, qui natus est de Spiritu sancto, et Maria virgine? Respondistis singuli, Credo. Iterum interrogavimus, Et in Spiritum sanctum? Respondistis similiter, Credo. Hæc autem fecimus juxta Domini nostri Jesu Christi Salvatoris imperium: qui cum ad Patrem in cœlos ascenderet, discipulis suis, id est Apostolis, demandavit dicens, Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis (Matth. xxvi, 19). Nemo autem, cum audit Patrem et Filium et Spiritum sanctum, tres deos nos æstimet confiteri. Quod sacrilegium absit longe a fide nostra, qui unum Deum esse ipso attestante cognovimus. Ego inquit, Deus, et non est alius præter me; justus et salvator non est præter me. Convertimini ad me, et salvi eritis; quia ab xtremo terræ ego sum Deus, et non est alius præter

Ms. Remigianus et Ivo, de Baptismo, cap. 194, addunt, el sccunitu.

me (Isai XLV, 21 et 22). Et in alio libro, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et rursus, Dominus Deus tuus hic est in cælo sursum, et in terra deorsum, et non est alius præter ipsum (Deut. vi, 4, iv, 39). Tres ergo personas tenemus et credimus, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius potentiæ, unins substantiæ, unius æternitatis, unius voluntatis, unius etiam deitatis: et totam Trinitatem unius Dei appellatione veneramur. Credere autem plures deos gentilis impietas est; et iterum non credere tres personas unius substantia in una deitate atque æqualitate vel coæternitate, hæretica dementia est cum manifesta hæc sit, quam diximus, auctoritas Christi, Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

(a) Quod autem interrogavimus, Credis sanctam Ecclesiam, et remissionem peccatorum, et carnis resurrectionem? non eo modo interrogavimus, ut quomodo in Deum creditur, sic et in Ecclesiam sanctam et catholicam. Propterea sancta et catholica est, quia recte credit in Deum. Non ergo diximus ut in Ecclesiam, quasi in Deum crederetis sed intelligite nos dicere, et dixisse, ut in Ecclesia sancta et catholica conversantes in Deum crederetis: crederetis etiam resurrectionem carnis, quæ futura est. Sicut ergo in Trinitatis mysterium credidistis, et unum Deum in Patris ac Filii et Spiritus sancti nomine suscepistis; sicut vobis credidistis dimittenda esse peccata, et nunc jam per Baptismum creditis esse dimissa: ita etiam resurrectionem carnis futuram credite; quod certe vos credere spopondistis.

In hoc enim Christianorum spes tota consistit, ut hujus, non alterius corporis resurrectionem in veritate futuram esse credamus; et quemadmodum nunc stamus in ecclesia ante altare Dei, ita nos in die judicii staturos esse credamus ante tribunal Dei, dicente beato apostolo Paulo, Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (1 Cor. v, 10). Id est quod infideles animæ non credunt futurum. Et sunt aliqui, qui labiis credere promittuut, sed corde desperant : qui grandem omnipotenti Deo injuriam faciunt, a quo homines post mortem suscitari et vivificari posse non credunt. Nos autem, qui divinis vocibus adhibemus fidem, de resurrectione nostra dubitare non possumus. Credimus enim, quod Deus qui fecit homines cum ante non fuissent, facile possit eos reficere qui fuerunt. Qui cœlum, terram, et maria, et quæ in eis sunt, atque omnia elementa fecit ex nihilo, quomodo non potest reparare homines, quos ideo fecit, ut in hac vita agerent unde in alia judicarentur, et vel pro bona voluntate præmia, vel pro mala supplicia mererentur? Hæc est enim Christianorum catholicorum fides, u credamus nos cum hac, in qua nunc sumus, anima resurgere, habentes idoneum resurrectionis exemplum Christum ipsum Dominum nostrum Verbum Patris : qui cum sit Deus et Dei Filins, Deus Verbum et se cundum substantiam divinitatis Patri coæternus et consubstantialis, ideo naturæ nostræ suscepit hominem (juxta quem de Virgine nasci, et postea pati ei mori voluit, et die tertia resurrexit, et ascendit in colos), ut nos ad spem resurrectionis accenderet; ut sic nos credamus ex mortuis suscitandos, quemadmo dum Christum resurrexisse a mortuis conûtemur.

(4) Ivo de Baptisme, ́ap. 194.

Unde beatus Apostolus infidelium animos increpat dicens, Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est (I Cor. xv, 12)? Hoc ergo tenete constanter et credite, quod divinis vocibus affirmatur, quia resurrectio sit futura, in qua sanctis omnibus, qui Christum diligunt et ejus faciunt voluntatem, immortalitas gloriosa donanda est, ut in conspectu Dei cum Angelis et cœlestibus Virtutibus in perpetuum glorientur : infideles vero et peccatores, et qui Dei præcepta non faciunt, ad hoc resurgere, ut immortalis eorum facta caro æternis incendiis deputetur; ut semper ardeat, et nunquam ardendo deficiat. Hoc enim et Domini nostri Jesu Christi sermo testatur, qui in Evangelio de peccatoribus pronuntiavit, Tunc ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vita æternam (Matth. xxv, 46).

Hæc sunt autem quæ huc usque diximus. (a) Postquam vos credere promisistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus. Qui ordo Baptismatis duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio mersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Jesu Christi, qui tertio die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita demersio typum dominicæ exprimit sepultura; per quam Christo consepulti estis in Baptismo, et cum Christo (a) Ivo de Baptismo, cap. 194.

resurrexistis in fide, ut peccatis abluti in sanctitate virtutum Christum imitando vivatis. Unde beatus Apostolus ait, An ignoratis quoniam quicumque baplizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mor tis ejus, simul et resurrectionis erimus; hoc scientes quia velus homo noster simul crucifixus est, ut destruamus corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 3-6). Considerate, fratres charissimi, qua condi.. tione Apostolus esse dixerit baptizatos. Ut ultra, ins quit, non serviamus peccato. Quæ enim tanta est non dico negligentia, sed amentia, cum per Baptismum acceperis remissionem peccatorum, obligari velle peccatis; ut qui factus fueras ex peccatore sanctus, rursus ex sancto velis esse peccator; et post sacrum illum fontem, quem non nisi semel ablui licet, iterum ad vitiorum sordes reverti? Attendite ergo, dilectisɛimi, ut quod accepistis, quod jam ulterius a vobis accipi non potest, usque ad finem integrum immaculatumque servetis; et semel effecti absque peccato, in perpetuo a peccatis omnibus recedatis. Christus enim, qui vos pollutos a diabolica suasione sordidatos sua miseratione mundavit, non vult mundatos iterum sordidari. Huic gloria et honor cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO

DE UNCTIONE CAPITIS, ET DE PEDIBUS LAVANDIS.

In baptizatis chrismatis infusio quid significet. Ut promissa in Baptismo sedulo impleantur.

Iluc usque de mysteriis locuti sumus, quæ vel ante Baptismatis sacramentum, vel in ipso Baptismate1 celebrantur: nunc vero de his acturi sumus, quæ jam baptizatis sancta institutione complentur. İmpleto enim Baptismate caput vestrum chrismate, id est, oleo sanctificationis infundimus per quod ostenditur, baptizatis regalem et sacerdotalem conferri a Domino dignitatem. Nam in Veteri Testamento hi qui legebantur in sacerdotio vel in regno, sancto ungebantur oleo et unctione capitis alii regnandi in populo Dei, alii sacrificia offerendi accipiebant a Domino potestatem. Sicut sanctum David, et cæteros reges unctos legimus a Prophetis, et de privatis in reges olei sanctificatione mutatos: sic et sanctum Aaron a Moyse unctum legimus, ex laico in sacerdotem Domini sancto oleo consecratum. Unde et in Psalmo canitur, Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. cxxx11, 2). Sed illud in Veteri Testamento oleum, temporale regnum, temporale sacerdotium conferebat; in hac enim vita erat administrandum, quæ paucorum annorum curriculo terminatur hoc autem chrisma, id est, hæc unctio quæ vobis imposita est, illius vobis regni, illius sacerdotii contulit dignitatem, quod cum semel collatum fuerit, nunquam est finiendum. Miramini forte quod diximus vos illo chrismate regnum futuræ gloria et sacerdotium consecutos. Non ego vobis, sed apostolus Petrus, imo per Apostolum Christus, collatam hanc pronuntiat dignitatem. Sic enim loquitur ad fideles, id est, qui Baptismate abluti et chrismate consecrati sunt: Vos autem genus regale et sacerdotale, gens sancta, populus acquisitionis; ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (1 Petr. 11, 9). Considerate ergo honorem quem in illo estis mysterio consecuti, et cavete ne forte qui post peccata per Baptismum filii regni facti estis, rursus peccando, quod absit, velitis effici filii gehen

Ivo de Baptismo, cap. 195, que per sacramentum in ipso Baptismale, clc.

næ. Quomodo enim irasci putatis Deum, si post beneficia ejus, post indulgentiam peccatorum, velitis ad peccandum reverti; et qui adoptati estis in Dei filios, iterum quasi servi contemnentes Deum, velitis facere diaboli voluntatem?

Impletis autem omnibus sacramentis, etiam mandatum vobis et exemplo et sermone tradidimus. Lavimus enim singulorum pedes (a), ad imitationem vos nostram, imo ipsius Domini et Salvatoris nostri, provocantes, ut quemadmodum nos vestros pedes lavimus, ita etiam vos pedes fratrum et hospitum lavare debeatis; non solum hospitales vos esse doceamus, sed etiam humiliter hospites ita honorantes quos in vestra suscepistis hospitia, ut erga eos servorum implere non erubescatis officium. Quod si injuriosum quis putat, et diabolico inflatus tumore mandatum Domini facere dedignatur : et, quamvis ille in saculo nobilis, pauperes et in hoc mundo contemptibiles Christiani lavare pedes erubescit; qui et hoc præcepit, et fecit, imo antequam præciperet, facere dignatus est siquidem præmisit exemplum, ut facilius commendaret imperium. Sic enim in Evangelio legimus de Domino Jesu: Sciens, inquit, quod omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, surgit a cena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, præcinxit se. Deinde misit aquam in pelvim, et cæpit lavare pedes discipulorum, el extergere linteo, quo erat præcinctus. Et rursum, Postquam autem lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua: et cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis; sum elenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, quanto magis et vos debetis alterutrum lavare pedes? Exemplum enim dedi vobis, ul quemadmodum ego facio vobis, ita et vos faciatis. Amen,

(a) Hic ritus etiam duodecimo srculo quibusdam in Ecclesiis servabatur, teste Hugone Vict. in Joan. 13, ubi quosdam ait velle « non remitti peccatum originale nisi in fava« tione pedum post Baptismum, » et ejus rei auctorem dicerc Ambrosium Mediolanensem episcopum. Cujus vide lib. de titiandis, cap. 6.

amen dico vobis, quia non est servus major domino suo, ncc apostoius major eo qui misit illum. Si hæc scitis, beati estis si feceritis ea (Joan. xш, 5-5; 12,17). Considerate ergo, fratres dilectissimi, cujus infelicitatis, cujus insaniæ sit, ut dedignetur servus conservo, discipulus condiscipulo pedes lavare; quando omnium Dominus et magister servorum et discipulorum pedes lavare dignatus est. Ille se humiliavit inferioribus; nos vero humiliari dedignamur æqualibus et sæpe melioribus. Quod non aliunde, quam de incredulitate evenit futurorum. Si enim vere el toto animo crederemus, per hæc Domini præcepta, que brevi vitæ nostræ tempore custodimus, ad æterna et cœlestia nos præmia pervenire; non solum non eru besceremus oinnia opera humilitatis implendo, verum etiam gloriaremur.

Commendate ergo firmiter memoriæ vestræ quod audistis a nobis, et quod nobis, imo Domino promisistis (4): nec ulla unquam tribulatio præsentis vitae recordationem vobis vestræ auferat sponsionis. Implete omnia quæ audistis imperia : implete omnia vestra quæ promisistis. Nolite similes effici populo Judæorum, qui cum audissent præcepta Dei, recte quidem dixerunt, Omnia quæ mandavit nobis Dominus, audiemus, et faciemus ea; sed quod bene promiserant, neglexerunt. Placuerunt enim Deo, quando se mandata ejus servaturos promiserant. Sic quidem legimus dixisse ad Moysen populum Israel: Accede, tu, et audi omnia quanta loquitur Dominus Deus noster ad te, et tu loqueris ad nos. Omnia quanta loquitur ad

(7) Promissam in Baptismo pedum lotionem legimus in Appendice tomi 5, serm. 168, n. 3, et 257, n. 2

nos Dominus Deus noster, et audiemus, et faciemus. Et dixit ad Moysen Dominus, Audivi vocem sermonum populi hujus quanta locuti sunt. Quis dabit cor eorum sic esse in eis, ita ut metuant me, et observent præcepta men omnibus diebus (Deut.v, 27-29)? Placuerunt ergo, ut diximus, Deo, quando quidem polliciti sunt se mandata ejus esse facturos: sed displicuerunt, quando quidem posita sibi mandata, et qua promiserant servare, transgressi sunt. De ipsis enim propheta loquitur dicens, Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei (Psal. LXVII, 36). Hoc est enim ore Deum et non corde diligere, quod promittunt se Dei voluntatem esse facturos, mentiuntur lingua sua, et ad faciendam diaboli refugiunt voluntatem, omnipotentem Deum ad iracundiam provocantes, qui se irrideri non patitur. Qui cum et opera hominum quamlibet in occulto facta conspiciat, qui cum verba omnia quamlibet secreto insusurrantes audiat, qui cum omnes omnium cogitationes intelligat et agnoscat, severissime judicabit. Qui hic ideo non semper contemptores suos punit, quia in futuro decrevit esse judicium, ubi eterna condemnatio et perpetua servatur peccantibus poena. Ibi erit fletus oculorum, et stridor dentium. Ubi, sicut ipse Dominus ait: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Vos autem, fratres dilectissimi, credimus in nomine Domini, quod non transitorie audiatis verba nostra, imo divina quia quod vobis dicimus, ex sanctis et divinis eloquiis mutuamur. Speramus in Domino, quod facietis omnia quæ promisistis, Deo adjuvante vos in sanctis operibus, ipsius Domini nostri Jesu Christi gratia; cui est gloria et honor cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

TRACTATUS DE CREATIONE PRIMI HOMINIS.

Apud Ambrosium inscribitur, De dignitate primi hominis. Apud Alcuinum autem, Dicta beati Albini Levitæ super illud Geneseos : ‹ Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. › Paulinus, Aquileiensis supra lib. de Salutaribus Documentis, capp. 2 ct 3, nonnulla mutuatus est ex hoc ipso tractatu; qui præterea in libro de Spiritu et Anima, cap. 35, totus insertus est. Ific itaque prima et postrema verba dedisse sufficiat.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Habetur supra, in Eligii tractatu de Rectitudine catholicæ conversationis, nn. 21, 22 et 23, præter versus circiter decem in fine ab istis verbis, Benedicamus igitur Dominum, etc.

In hac vita positi, fratres, ita agite, ut cum hine migraveritis, et caro vestra a vermibus cœperit devorari in sepulcro, anima ornata bonis operibus cum sanctis omnibus letetur in cœlis. Retrahat vos a malis operibus vel peccatis, interitus eorum quos præmisistis......... (a) Et erit tunc quanto quis amplius alio hic obediens Deo fuit, tanto ampliorem illic mercedem accipiet : quantoque hic amplius Deum amavit, tanto propius cum videbit. Benedicamus igitur Dominum Deum nostrum, fratres, qui ad lætitiam spiritualem congregavit nos. Simus in humilitate

cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit. Non de pro-peritate aliqua hujus seculi inflemur; sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium nostrum, fratres, in spe futura sit, totum desiderium vita æterna sit, omnia suspiria nostra Christo anhelent. Ille unus pulcherrimus, qui fedos dilexit ut pulchros faceret, desideretur: ad illum unum curratur, illi ingemiscatur; et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus (Psal. xxxiv, 27).

(bomissa repete ex Eligii tractatu de Rectitudine catholicæ conversationis.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »