ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

SERMO DE CONTEMPTU MUNDI ', INCERTI AUCTORIS.

CAPUT PRIMUM. Mandata alia specialia, alia communia. Audite, fratres charissimi, salutiferam Patris nostri doctrinam, qui non terrenam, sed æternam concupiscitis hæreditatem; qui non vultis sortem accipere in terra morientium, sed cum Psalmista decantare, Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6); qui Ægyptum reliquistis, et ad promissionis terram festinatis. Audite itaque, habentes aures audiendi, pium patrem ad hæreditatem cœlorum nos vocantem, et dicentem, Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est homo qui vult vitam (Psal. xxxm, 12 et 13)? Quis es qui vitam vis ingredi? Serva mandata Dei. Quorum mandatorum alia sunt specialia, alia vero communia. Specialia sunt proprie canonicorum sive clericorum, et monachorum; communia omnium Catholicorum. Specialia igitur sunt hæc Si vis perfectus esse, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et sequere me. Et iterum: Omnis qui reliquerit domum, aut agrum, aut patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut filios, aut agros propter me, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. Et ad discipulos: Vos qui seculi estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maje statis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. xix, 21, 29, 28). Hæc itaque, fratres, quanto singularia, tanto præcipua quanto acriora, tanto Deo gratiora.

CAPUT II. Clerici nil proprium possideant. Dicit iterum Salvator noster inter cætera, Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Qui dixit, omnibus, nihil proprium a suis discipulis possideri voluit. Qui quidquam possidet in terra, remotus est a Christi disciplina. Qui autem non est discipulus Christi, quomodo præsumit sibi ligandi atque solvendi potestatem? InLendite, fratres, verba Evangelii dicentis, Intravit Jesus januis clausis ad discipulos, et insufflans dixit eis, Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. xx, 22, 23). Numquid illi habebant proprium, quibus Magister indixerat, Nihil tuleritis in via (Luc. ix, 3): de quibus Lucas evangelista refert, Erant eis omnia communia (Act. iv, 32)? Videte quid Petrus dixerit ad Jesum, Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. xix, 27). Qui omnia reliquerant, nihil sibi penitus retinuerant. Unde ergo sibi arrogant ligandi atque solvendi potestatem, qui in terra præsumunt possidere facultatem? Quomodo non erubescunt dicere, Dominus pars hæreditatis meæ (Ps. xv, 5)? Ubi est illud apostolicum, Quæ conventio Christi ad Belial (I Cor. vi, 15)? Qui terrenas possessiones relinquere nolunt, cur peccata populi comedunt ? Si decimas cum filiis Levi accipiunt, quomodo inter cæteras tribus partem accipient? Si nominis sui etymologiam attendunt, cur clerici a sorte dicti sunt, nisi quia Dominus eorum sors vel hæreditas sit?

CAPUT III. Cur radantur. Sapientiæ sedes in cerebro. Cur saltem clericatus sui signa, quibus a laicis discernuntur, non perpendunt? Non enim sine causa capita eorum raduntur et tondentur, sed perspicacissima et evidentissima ratione. Nam his signis secernuntur a laicorum conversatione. Quod ut multis Deo propitiante proficiat, admonitioni utilissimæ duximus inserere. Didicimus multorum Patrum auctorilate, cerebrum esse sedem sapientiæ; Christum vero, Paulo attestante, Dei Virtutem et Sapientiam esse (1 Cor. 1, 24). Cum itaque cerebrum sit in capite, sapientia vero juxta Patrum auctoritatem in cerebro habeat sedem, et sic per sapientiam sibi infusam cuncta membra regantur a capite, quod per cerebrum est, quod est sedes sapientiæ: sic inter nos et veram

Addunt Mss, ad clericos.

sapientiam, quæ, ut diximus, Christus est, qui etiam juxta Apostolum caput nostrum est (dixit enim, Caput mulieris est vir, caput vero viri est Christus, Christi autem caput est Deus [ 1 Cor. x1, 3]); ut ostendamus nullum obstaculum interesse, pilos in ea parte capitis incidimus, in qua novam sapientiam, id est Christum, inesse cognoscimus: per hoc signantes, malam terrenarum rerum sollicitudinem nostræ mentis oculos ad Deum contemplandum impedire. Scimus enim quod quisque quanto magis terrenis occupationibus implicatur, tanto magis a sui Conditoris visione impeditur. Unde Apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus ( ¡I Tim. 11, 4). Item: Qui sine uxore est, cogitat quæ sunt Dei (I Cor. vi, 52). Iline Moyses ait: Levitæ radant pilos carnis suæ (Num. vin, 7). Levita interpretatur Assumptus. Quisquis namique in officiis divinis assumptus 'est, pilos carnis, id est superfluas cogitationes cordis, radere debet. Caput igitur radere, significat cogitationes terrenas et superfluas a mente resecare. Nec incongrue per pilos et capillos significantur cogitationes superflu. Sicut enim pili non sunt pars corporis, sed quædam superfluitas procedens ex corporis humore sic bona temporalia non sunt nobis naturalia, sed aliena et superflua. Hinc itaque fideles Christi, qui ad æternam vitam medullitus suspirant, qui mundum cum suis oblectationibus sub pedibus conculcant, qui in terra nihil possidere volunt, sed cum Apostolo dicunt, No. stra conversatio in cœlis est (Philipp. ut, 20), capillorum minimam partem in capitibus retinent, ut per eorum abrasionem se minimam terrenorum sollicitudinem habere designent. Quapropter etiam illam minimam particulam capillorum retinent, quia dum in hoc mundo sunt, a terrenis cogitationibus omnino vacui esse non possunt. Quisquis igitur clericus ad sortem Domini vocatus, qui comam nutrit, et capil los radere vel tondere erubescit, profecto se non de Dei, sed de mundi sorte esse testatur. Quanto enim quisque carnis crines diligit, fovet et nutrit, tanto cor suum non in cœlis, sed in terra fixum esse ostendit: quanto autem radit et edomat, tanto se non terrena, sed æterna diligere comprobat.

CAPUT IV. Ne inter orandum capita tegant. Si vero, ut prædiximus, crines idcirco radimus, ut inter nos et Deum nihil interesse approbemus profecto patet, quod cum in oratione persistimus, aliena velamina capitibus nostris apponere non debemus, præsertim cum Apostolus dicat, Vir non debet orare velato capite, imago enim Dei est (I Cor. x1, 7). Cessent itaque clerici psalmodiæ hymnisque spiritualibus insistentes, capillos, mitras, cæteraque velamina in capitibus portare ne dum cum Deo loquimur, famulatus sui signa occultantes, ejus indigni judicemur propitiatione, cujus salubri doctrinæ præsumimus non obedire. Qui enim non obedit Apostolo, contradici Evangelio. Et juxta ejusdem apostoli vocem dicentis, An quæritis experimentum ejus qui in me loquitur Christus (1 Cor. xi,3)? Item, Si Angelus venerit de cœlo, et aliud Evangelium nuntiaverit vobis, anathema sit (Galat. 1, 8). Exstirpetur ergo penitus de clero talis præsumptio, ne, quod absit, a Deo expellatur ejus oratio.

CAPUT V. Mundum et mundana contemnant. Mundi arma, prædia terrena. His igitur signis clericalibus prælibatis, quibus a laicis discerni debemus, ad propositam admonitionem redeamus. Audiamus Joannem apostolum dicentem, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt (↓ Joan. 11, 15). Audiamus et Psalmistam mundi amatores increpantem, Filii hominum, utquid diligitis vanitatem, ei quæritis mendacium (Psal. iv, 3)? Salomon quoque subsequitur dicens, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. 1, 2). Libet

1

intueri quam bene consonant organa Spiritus sancti. Monet Apostolus, ut non diligamus mundum : invehitur Psalmographus in ejus amatores: clamat Salomon, cuncta subjacere vanitati. Quare non diligamus mundum, nec sequamur mendacium, Ecclesiastes declarat ac si diceret, Ideo non sunt amanda ima, quia transitoria mendacia: quia quæ promittunt non conferunt, bona igitur non sunt. Cum enim bonorum omnium auctor sit Deus, et a fidelibus suis quæri et diligi quæque bona præcipiat: si mundana vera bona essent, nec ipse quidem contemneret, nec a suis sequacibus contemni præciperet. Quid igitur Veritas de se testatur, audiamus: Vulpes foveas habent, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). Item si mundi gloria vana non esset, non se abscondisset, cum turbae cum regem facere voluissent. Item si mundi gloria vana non esset, si divitiæ terrenæ vera bona essent: non earum possessoribus improperaret Dominus dicens, Væ vobis, divites, etc. (Luc.vi, 24). Et alibi, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem introire in regnum cœlorum (Matth. XIX, 24). Audiamus etiam quid suis dicat imitatoribus: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus (Ibid., 21 ). Item, Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. xiv, 33). Item, Nemo potest duobus dominis servire, id est, Deo et mammona (Matth. vi, 24). Vidit peritus magister suos discipulos luctaluros cum mundo, qui si haberent unde tenerentur, levius dejicerentur. Tulit igitur arma suis et nostris hostibus, dum nos privavit terrenis possessionibus. Nudus namque latrones non solet timere: qui vero se mundanis implicat, tela parat quibus confodiatur. Qui ergo non vult confodi, nudus procedat per viam hujus exsilii.

CAPUT VI. Regnum Dei appetant. Deum et proximum diligant. Calicem Christi accipiant. Fortassis quæret aliquis: Cum Deus sequaces suos mundana jubeat postponere, quæ sunt quae jubet appetere? Audi ipsum dicentem. Quærite regnum Dei. Item Thesaurizate vobis thesauros in cœlis (Matth. v, 33, 20).Queret iterum aliquis: Si Deus vult homines terrena odire, que debent diligere? Ista sunt quæ præcepit diligere, cum per Moysen respondit, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum tanquam te ipsum (Deut. vi, 5). Proximus in terra tantum diligi præcipitur, quia cœlestis regni hæreditatem nobiscum consortitur. In quo charitate divina perfusi, Scriptura testante, quæ, ait ut cives nostros sicut nos ipsos diligamus (Levit. XIX, 18), propitiante Deo ibi facturi sumus, per quem et redempti sine fine vivemus: qui etiam cum propter opera nostra mala inimici ejus essemus, prior dilexit nos; et cum essemus servi inutiles, in filios suos nos adoptavit et hæredes, Filium suum unigenitum tradens pro nobis, ut nos eriperet a perpetuæ mortis laqueo. Quisnam puer tam beniguum patrem digne potest diligere? Quis ejus tantis beneficiis aliquid dignum potest retribuere? Hæc tanta beneficia admirans Psalmista ait, Quid retribuam Domino, pro mnibus quæ retribuit mihi ? Cui ipse inquisitioni deinde subjungit, Calicem salutaris accipiam (Psal.cxv,12,13), etc. Quantulacumque sit hæc retributio, calicem scilicet Domini accipere; nulla tamen alia ita digne videtur passioni dominicæ congruere. Hac utique ratione, ut quemadmodum sanguinem suum dedit pro nostra redemptione, sic et nos no strum fundamus pro sui nominis confessione. Sed 1 Ms. Regius, ne.

quomodo pro Christo suum dabit sangmnem, qui pro co non vult abjicere mundi vanitatem, cum nos minus quam nostra diligamus? Quomodo pro Christo vitam tradet, qui contra ejus præcepta hæc vana et falsa possidet? Ipse enim dicit, Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. xiv, 15). Loquitur et Joannes apostolus, Qui dicit se diligere Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. 11, 4). Convincitur itaque, se et non Deum diligere, qui mandata ejus non vult custodire.

CAPUT VII. Paupertatem sectentur. Paupertatis felicitas. Cum Christus pro nobis factus sit pauper et egenus, nos pro ipso cur pauperes esse erubescimus? Numquid ejus paupcries non facit divites, Veritate attestante, regnum cœlorum non divitum, sed pauperum esseDicit namque pauperibus, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum ( Matth. v, 3). Si est regnum coelorum pauperum, restat ut infernus sit divitum. Hoc quoque declarat nobis Evangelium dicens, Homo quidam erat dives. Et post pauca subjungit, Erat autem et quidam mendicus, Lazarus nomine, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, etc. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno (Luc. xvi, 19, etc.) Non reputet quisquam hæc verba esse Augustini : non sunt hominis, sed Veritatis, quæ nec fallere potest, nec falli. Quisquis ergo vis regnare cum Christo, elige puperiem cum ipso, ut requiescas cum Lazaro mendico. Nemo enim potest gaudere cum sæculo, et regnare cum Christo. Audi Apostolum dicentem, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum (Act. xiv, 21). Et juxta Veritatis vocem, primo nos oportet bibere Domini calicem, ut sic pertingamus ad regni concessionem (Matth. xx, 22). Qui autem vult epulari cum divite, præparat sc epulas vermibus gehennæ in qua pro gaudio momentaneo ardebit perpetuo cum capite suo diabolo. Infelix commercium, pro tam brevi gaudio, cœlesti privari regno! Felix paupertas, per quam cœlestis acquiritur hæreditas! Felix commercium, pro perituris æterna recipere: et quod ineffa bile bonum est, cum Christo sine fine regnare! E contrario ineffabilis miseria, perpetua cum diabolo pati supplicia.

CAPUT VIII. Epilogus. Quapropter, fratres charissimi, nos illud evangelicum ruminantes, Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Vel quam commutationem dabit homo pro anima sua (Id. xv, 26)? voluntarie pro Christo nunc ponamus quandoque dimittenda ne, quod absit, pro transitoriis amittamus æterna. Hauriamus antidotum momentanex amari. tudinis, ut quandoque percipiamus immensæ gaudia salutis. Sic modo curramus, ut in futuro comprehen⚫ dainus ubi inveniemur, ibi judicabimur. Non perdamus tempus acceptabile: non enim erit apud inferos locus pœnitentiæ. Dum igitur vacat, dum sumus in via, adversario nostro legi Dei consentiamus. Lex quippe divina noster ideo dicitur adversarius, quia nostris carnalibus omnino contradicit voluptatibus. Adversario itaque nostro, id est, Evangelio, dum rex exspectat, dum nos adhuc ad pacem invitat, nuntios mittamus; cum co p:cis foedus ineamus: ut cum venerit ille magnus paterfamilias, non ut servos inutiles puniendos, sed ut filios hæreditandos inveniat, secumque introducat ad nuptias, ut de suis beneficiis sibi perennes reddamus gratias Jesu Christo Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et res guat in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO DE BONO DISCIPLINE.

Valeriano Cymelensi episcopo jampridem restituit Melchior Haiminsfeldus Goldastus. Ipsius quoque nomen præferunt fragmenta opusculi hujus in vetusto codice Colbertino reperta. Contulimus cum Mss. Victorino, el Colbertino cum Goldasti exemplari, necnon cum editione quæ exstat in bibliotheca Patrum.

CAPUT PRIMUM. Imperium et superbia. Disciplina laus. Multi sunt qui sane doctrinæ adversantur, justitiam culpant, et disciplinam imperium esse judicant, ac rationabilem castigationem superbiæ assignant: cum non sit imperium, nisi ubi aliquid jubetur injustum; nec sit superbia, nisi ubi aliqua negligitur disciplina. Disciplina igitur magistra est religionis, magistra veræ pietatis quæ non ideo increpat, ut lædat; non ideo castigat, ut noceat. Denique mores hominum irata corrigit, inflammata custodit, ita Salomone dicente: Fili, ne deficias a disciplina Domini, neque fatigeris cum ab eo increparis. Quem enim diligit Dominus, increpat; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. II, 11 et 12). Nibil profecto est quod non disciplina aut emendet, aut salvum faciat. Quam si quis sapiens apprehenderit, nec gratiam amicitiarum perdit, nec periculum damnationis incurrit.

CAPUT I. Disciplina omnia continentur et ordinantur. Nemo disciplinam irrationabilem putet, sub qua videt universis quæ in cœlo et sub cœlo sunt, verbo cooperante compositis, omnipotentis Dei stare consilium. In principio enim operis sui, Deus nihil prius quam disciplinam fecit. Nam cum assistente Sapientia cœlum suspenderet, terram pararet, maria concluderet, et suis locis suisque temporibus cursum solis lunæque globum disponeret; omnia sub disciplina constituit ( Id. vin, 22-30). Quid autem non esset tenebrosum, quid non incompositum, quid non haberetur absurdum, nisi constitutis legibus cuncta starent elementa? Numquid sine disciplina agitur solis cursus? qui quamvis diurni itineris necessitatem infatigatus impleverit, ad officium tamen suum malutinus occurrit, et se in parte cœli quotidie terrarum spatia lustraturus ostendit. Tanta est disciplinæ ratio, ut intra temporum metas lege conscriptas ita indefessi itineris alternis vicibus siderum cursus agitetur, ut nec luna defectionis suæ damna effugiat, nec solem diurni luminis flamma destituat. Numquid sine disciplina est, quod tanti maris fluctus humili terrarum littore continentur, et in suo sinu frequenter incitata ventis, altior aggere unda concluditur? Omnia profecto insipiens natura confunderet, nisi mundum disciplinæ ratio gubernaret. Hæc ideo proposuimus dicere, ut disceretis obedire evangelicis præceplis, et cœlestibus obtemperare mandatis. Quid autem rationalem animam, et ad Dei imaginem factam expediat, facile potest homo intelligere: cum videt sacratis per voluntatem Dei constitutionibus discipline etiam elementa servire.

CAPUT III. Disciplina vitia omnia frenantur. Audite prophetam dicentem, Servite Domino in timore, et exsultate ci cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. 1, 11 et 12). Bene in omnibus causis timor obtemperat disciplinæ : qui pro hoc ipso quod imminentes periculorum casus aut iras judicum cavere novit, potestatem conservandæ salutis obtinuit. Quid igitur adultero esset castum? quid furi tutum ? quid non esset latroni pervium? quis non expavesceret concava littorum, secreta silvarum? quid non præsumptio possideret, nisi furorem animorum ́ sub metu pœnæ disciplina compesceret? Ac nisi constitutus esset ordo vivendi, nunquam profecto finem poneret natura peccandi. Nihil est quod non gula suadeat, si gula disciplina consential; nihil est quod non perdat luxuria, si amore vitiorum a te disciplina discedat; nihil est quod non habendi cupiditate animus occupet, nisi avaritiæ vitium disciplina condemnet, Omnia sub metu disciplinæ vitia jacent 1. Jam non est in quo fides unquam erubescat, si homo futurum Dei judicium respiciat, et causam reddende rationis intendat: nec est in quo vindex scelerum flamma desæviat, si intuitu disciplinæ, aut quæ sunt honesta cogites, aut quæ sunt pudenda castiges. Ms. Victorinus cum Goklasto, latent.

Multi ibi nomen crudelitatis imponunt, ubi pro amore disciplinæ crimen admissi sceleris supplicio vindicatur latronis cum sententia judicantis justis legibus serviat: et non solum præsentibus, sed etiam futuris manum porrigal. Quis igitur non licite crederet se debere peccare, si impudicis et impiis actibus judex non præscriberet disciplinam 3 ?

CAPUT IV. Disciplinæ legis divinæ servit humana. Quæ cavenda severitas. Qui cuveatur. Videamus quid lex loquatur: Non occides, non adulterabis, non falsum lestimonium dices (Exod. xx, 13, 14, 16). Hæ sunt disciplinæ legis, quibus etiam districtio sententiæ sæcularis obsequitur; impugnando turpia, resecando criminosa. Nam adjicit Scriptura, Judex non est vindex positus boni operis, sed mali ( Rom. x11, 3); ita ut etiam vicarium pœnæ genus èxigat, cum dicit, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Levit. xXXIV, 20). Sed istam antiquam sententiæ severitatem facile vitare possumus, si flammas futuri judicii cogitemus. Absolute autem docet Paulus apostolus posse contemni secularis arma judicii, qui dicit, Si vis potestatem non timere, quod bonum est fac ( Rom. xш, 3). Sed hæc non otiose tractanda sunt: nam cum de his terrenis potestatibus Apostoli doctrina commemorat, sensibus nostris cœlestis judicii partes insinuat. Nam cum docet servienduni sæculi legibus, admonet necessario bominem futuris cavere temporibus. Si vis, inquit, non timere potestatem, quod bonum est fac: hoc est dicere, Si vis futurum non timere judicium, declina a malo, el fac bonum (Psal. XXXVI, 39). Ergo hane primam constitutionis formam, quæ sæculi legibus caret, cavere debemus et vincere: ut possimus a nobis illud præjudicium perpetuæ mortis excludere. Quia quos ista temporalis non affligit pœna, hos il'a in æternum insatiabili tormentorum persequitur dolore. Nemo autem illum homicidii crimen evasisse æstimet, quem excusatum sæcularis judicii corrupti sententia absolverit. Nec ille adulterii facinus prætermissum putet, qui indulgentix lege deprehensus evasit. Nemo cum sanam dexteram videt, falsitatis reo debita jure supplicia judicet fuisse concessa. Defunctis corporibus salva sunt crimina, nisi fuerint prius apud Deum lacrymarum intercessione purgata. Exspectat enim reum suum gehenna debitis armata suppliciis. Ad confusionem magis præsentis vitæ, non ad absolutionem criminis pertinet auctoritas sententiæ sæcularis. Illa ergo nobis sunt ante omnia cogitanda supplicia, ubi homo vivet durante pœna; ubi nec tormenta corpori, nec desunt membra tortori. Quæ tamen facile vitare possumus, si habenas disciplina teneamus, dicente Apostolo, Si vis non timere potestatem, bonum fac, et habebis laudem ex ea (Rom. XIII, 3). Quis sapiens non ad hæc disciplina bona animum lætus apponat, ubi potest homo non solum criminis poenam vitare, sed et gratiam laudationis acquirere?

CAPUT V. Rei sunt ad quos disciplina nondum pervenit. Sed minus, quam quos destituit. Disciplina quibus gravis, quibus levis. Audite prophetam dicentem: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa ( Psal. 11, 12). In hoc loco ad illos, puto, pertinet ista sententia, ad quos nondum disciplina pervenit: qui adhuc in deviis morantur, capti antiquo superstitionis errore. Probantur enim sub lege nunquam vixisse, qui admonentur ut apprehendant studium disciplinæ. Sequitur in hoc psalmo, Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Igitur si illos Propheta statuit reos, ad quos disciplina nunquam pervenit; quid de illis judicandum putamus, quos disciplina destituit? Inter utrorumque actus, auctoritas prophe

Fragmentum Ms. Colbert. omittit, latronis.
Editi, vindicantis.

Fragmentum Ms. Colbert., actibus non proscriberet disciplinam: delinquentes enim quos temporalis affligit pœnu, æternorum dolorum excruciant tormenta.

ticæ lectionis incusat minorem plane culpam, non pervenisse ad disciplinam, quam legem disciplinæ respuisse. Ecce dicit propheta, Qui spernit disciplinam, odit animam suam (Sap. I, 11). Et vere ut dixit, ita est: nam hostis est et inimicus animæ suæ, qui spretis disciplinæ monitis, diabolicis occupatur officiis. Dicunt aliquanti disciplinam satis duris legibus constitutam. Loquantur ista satis miseri, quos ad omne facinus ille diabolus auctor mortis invitat quorum mentes insatiabilis gula possidet, super quos regnat ebrietas, quos turpis luxuria captivos tenet, el a quibus nunquam superbia ingrata discedit. Illis autem quibus est studium honeste fidem servare continentiæ, humilitati pietatique servire, dulce disciplinæ onus est, et leve jugum Domini: quod non gravat, nisi aut perditos, aut perituros.

[ocr errors]

CAPUT VI. Disciplina in brutis. Erubesco dicere in confusionem humanæ negligentiæ, quare apud aliquantos parum proficiat disciplina; cum videamus pastorale magisterium etiam apud muta animalia non perire. Doceant nos ecce servare ordinem discipline tam dociles equorum animi, cum in gyrum ducti flexuosis gressibus membra componunt, et sub unius habenæ retinaculo ita laxari se consentiunt, ut et currendi et standi modus sub quadam legum dispositione servetur. Ita quos natura numero dividit, studio discipline conjungit. Videte quam fortia boum corpora plaustro subjaceant quæ in tantum imperio animum parant, ut tumentia naturaliter levi jugo colla supponant. Ita disciplinae constitutionibus serviunt, etiam quæ in feritate nascuntur. Unde miror aliquoties hominem, cui inest sapientia et intellectus prudentiæ, passim præcepta disciplinæ negligere : cum videamus mutum animal vitia cavere, jussis obtemperare, imperio deservire, atque ita ad omnem obedientiam animum aptare, ut cum opus fuerit, armatis legionibus occurrat, et hostilibus se telis jussum objiciat. Audite in hoc loco prophetam dicentem, Cognovit bos possessorem suum, el asinus præsepe domini sui; Israel autem me non cognovit (Isai. 1, 3). Vereor dicere, ne nostram negligentiam pulset ista sententia. Non autem cognoscit Dominum, qui conditionis suae non cognoscit officium.

CAPUT VII. Qui Dominus inveniri aut cognosci possit. Ostendam sane quomodo Dominus possit aut inveniri, aut cognosci : si tamen est animus videntis. Si vis videre Dominum, require mendicum, respice ad pauperem, suscipe peregrinum, visita infirmum, curre ad carcerem. Si vis videre Deum, vincula captivitatis absolve, nodos iniquitatis incide. Audi de hoc Dominum dicentem, Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes fui, et suscepistis me; nudus fui, el cooperuistis me; infirmus fui, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me (Matth. xxv, 35, 36). Moneo itaque ne despicias nudum, ne cæco manum subtrahas, ne involutum pannis contemnas. In hac enim veste primum Dominus cum a Magis quæreretur, inventus est.

CAPUT VIII. Religiosæ vitæ ac bonæ famæ sit studium. Vulgus solet de bonis male judicare. Suspicioni locum non dare. Et quia de disciplina fecimus men tionem, sub qua fides christiana viget, necesse est ut omnia in aures vestras vitæ ornainenta deferantur: ut intelligat unusquisque parum sibi prodesse con

versionis famam, nisi in contemptu mundi amaverit disciplinam. Ergo cui studium est Christum colere, prius cordis et corporis suscipiat indumenta. Omnis igitur vita religionis professæ, integritatis debet famam sentire ne quem exspectat corona virtutis, pudoris damno feriat. Corporis integritas vitam muniat, integritatem fides incontaminata custodiat: ut manente utriusque partis beneficio, immaculatum hominem faciat regnare cum Christo. Sed in hoc solo constat conversionis nostræ ratio, ut boni simus. Laborandum igitur illi ante omnia est, ut qui bonitatem sequitur, bonus esse judicetur. Nam quamvis homo purum corpus immaculatumque custodiat, laceratam vitam ad Deum portat, cujus actus vultum infamat : licet sciamus conscientiam solam bonam actibus posse sufficere. Sed quanto melius est, ut semper de te bene sentiat, qui circa januam tuam vanis suspicionibus frequenter ægrotat! Insitum est enim naturaliter vulgo, ut de bonis semper male judicet. Sed tu qui curam bonæ famæ colis, studio tuo gratiam integræ opinionis acquire. Vita ergo nostra ita sit lucida, ut sit omnibus nota: integritas religioni, pudor serviat humilitati. Quem amor tenet servanda integritatis, ante omnia falsi ad se famam non admittat erroris. Magnum est quidem et gloriosum, et usque ad cœlum omnium ore proferendum, nunquam malis actibus locum dedisse: sed multo fortius est, nunquam falsis suspicionibus laborasse. Quid enim tibi prodest sobrietas, si vitia ebrietatis exerceas? Quis non te ebrium judicet, si inter effluentes vino calices saltantium gyros imiteris? Quis te castum putabit, si te videat meretricum fabulis mixtuin, scenico sermone compositis aut loquentem turpia, aut inhonesta resonantem? Laudo quidem conscientiam castitatis in te, sed odi colloquium meretricis.

CAPUT IX. Quatenus bona sufficiat conscientia. In quo loco dicat fortasse aliquis, Sufficit mihi pura conscientia. Quantum ad innocentiam pertinet, tibi soli sufficit: sed providendum est, ne facilitate tua alter peccet, et alienum peccatum in te redundet: juxta illud quod dicit Scriptura, Væ illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7). Quamvis autem pretioso serico corpus vestias, et niveo vellere membra componas, non sine macula diem transigis, si camini ardentis ora contigeris. In omni igitur actu tuo vitam tuam disciplina comitetur. Si vis placere Christo, elabora ut professionem tuam fides adjuvet, fama commendet. Præcedat vos patientia humilitatis socia, assistat pudicitia integritatis magistra fugiat cupiditas, erubescat ebrietas, luxuria actus suos lugeat, superbia confusa discedat. Quicumque igitur est qui festinat Deum agnoscere, sub hoc disciplinæ ordine Christum poterit invenire. Multa quidem erant adhuc, dilectissimi, quæ disciplinæ ratio suadebat aperire: que interim putavimus differenda, ne otiosis auribus fastidium pareret longa narratio. Sane ne quid in hoc opere subtraxisse videamur, elaborabimus, ut ea que religiosis actibus competunt, sequenti tempore disse

[blocks in formation]

SERMO DE OBEDIENTIA ET HUMILITATE.

Fragmentum est auctoris incerti, sed antiqui ad vetustissimum codicem Colbertinum et alios Mss. recognitu:n.

CAPUT PRIMUM. Obedientia quam Deo grata. Sine obedientia virtutes nuliæ. Ubi abest, ades! superbia. Nihil sic Deo placet quomodo obedientia. Cham maledictus fuit (Gen. ix, 25), et post multa sæcula manet quod dicitur, Semen Chanaan, et non Juda (Dan. ⚫ vetus codex Colbertinus hic addit, itaque.

XIII, 56); quia patri non est obsecutus. Caeterum Sem, qui est obsecutus patri, benedictionem habuit in omnia sæcula. Hoc itaque dico, non est filiorum judicare de patribus. Nemo vadit ad magistrum, et docet magistrum suum. Venisti ad me, ut docerein te litte ras si tibi scripsero, et dixero tibi, Scribe quomodo et ego scribo, utique imitari debes quem magistrum

e'egisti. Aliquis doctus est? Et vadit ad peritiorem magistrum. Hoc totum quare dico? Ut obedientiam exhibeamus in patres nostros. Qui patribus non obsequitur, Deo non obsequitur. Dicit enim Dominus, Qui ros contemnit, me contemnit (Luc. x, 16). Qui ergo contemnit Apostolos, contemnit Christum : qui contemnit patres contemnit Christum qui in patribus est. Hoc dico, quia hic in nobis summa et sola est virtus obedientia. Si jejunaveris diebus ac noctibus, orationemque feceris, si in sacco fueris vel in cinere, si aliud nihil feceris, nisi quodcumque præceptum est in lege, et tibi fueris quasi sapiens, et obediens patri non fueris, omnes virtutes disperdidisti. Una obedientia plus valet, quam omnes virtutes aliæ. Jejunium vel continentia, nisi te diligenter attenderis, superbiam tibi facit: superbia autem inimica est Deo. Nihil sic odit Deus, quomodo superbiam. Quicumque non obedit, non facit de sanctitate, sed de superbia. Ideo enim non obedit, quia meliorem se putat illo cui non obedit.

CAPUT II. Superbia peccatum omnium pessimum. Cum superbia virtutis potest esse species, non res. Simpliciter dico vobis: Omnia peccata odio habet Deus, mendacium, perjurium, furtum, latrocinium, adulterium, fornicationem, in quibus si quis deprehensus fuisset, non posset oculos levare, sed sic eum haberemus quasi exsecrabilem: si quis superbus est, multo pejus peccatum facit quam adulterium; et tamen loquimur cum co. Qui fornicatur, potest aliquid dicere: Vicit me caro mea, superavit me adolescentia mea. Non dico quod facere debeas, siquidem et hoc odio habet Deus: sed in comparatione mali dico, Quicumque aliud peccatum fecerit, verbi causa, si furtum fecerit, excusare potest. Quid enim dicit, Propterea furtum feci, quia egebam, quia fame moriebar, quia agrotabam. Superbus quid dicere potest? Ideo superbia vide quantum malum sit, quod excusationem non habet. Cætera vitia eis nocent, qui ea committunt : cœterum superbia plus omnibus nocet. Hoc ergo dico, ne cogitetis peccatum modicum esse superbiam 3. Nempe quid dicit Apostolus? Ne quis, inquit, incidat in judicium diaboli (1 Tim. m, 6). Vide ergo quoniam quicumque inflatur, in judicium diaboli incidit. Hoc ergo dico secundum quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (\ Petr. v, 5), ut omnia quidem peccata fugiamus, maxime autem superbiam. Dico vobis de superbia, semper sibi sapiens videtur. Si quis de fratribus dederit ei consilium, et dixerit ei, Frater, non debes sic agere; non eum dignatur audire, quia se magis sapientem putat quam illum qui dat consilium. Et quid dicit in corde suo? Ego mihi sapientior: ego ergo non habeo consilium? Numquid tu es sapientior me, licet non dicat; tamen ex eo quod contemnit consilium fratris, in corde suo loquitur.

Ergo hoc dico, Qui superbiam habet, sine causa alias habet virtutes. Habet virtutes? Imo non habet, sed videtur habere. Qui enim hoc habet quod Deo contrarium est, quomodo potest aliquid habere quod Deo amicum sit? Superbia in monasterio fit. Si je

[blocks in formation]

junamus, erigimur. Orationem facimns pro peccatis : et in superbiam erigimur. Aliquis jejunat pro peccatis suis, et pro peccatis suis agit pœnitentiam? In superbiam extollitur. Ideo jejunas, ideo oras, ideo præcepta facis, ut contra Deum facias?

CAPUT II. Præstat vitiis omnibus deditum esse quam superbum. A monasterio in eremum secedenles fratrum synaxim non spernant. Secus facientes coguntur. Hinc non arguendi qui e desertis fratres in cœnobio visitant. Monachus si superbus est, multo melius ei erat si uxorem duceret. Ego simpliciter dico, et libera fronte dico, quia quicumque superbus est, melius erat ei (et hoc in comparatione mali dico) at omnia alia vitia haberet, quia ex malis suis inclinaretur ad pœnitentiam 1, et non omnes despiceret. Si autem post peccata ageret pœnitentiam, utique Dei misericordiam mereretur. Qui autem superbus est, omnium malorum habet principium, et non agit pœnitentiam, quasi justus sit. Propterea superbia contraria est Deo, quia Deo non subjicitur. Sic enim sc habet quasi justus. Superbus non agit pœnitentiam pro malis suis, et gloriatur quasi pro bonis.

Hæc quare dixerim, et vos ipsi intelligitis, et aliorum ruinæ nostra debent esse exempla. Propterea venimus in monasterium, libertatem sæculi perdidimus, ut servitutem Christi accipiamus. Deinde ista de fratribus loquor, qui solent sedere longius a monasterio, ne eis debeat nasci superbia de exemplo. In cœnobio vixisti : placuit tibi ut maneres in decimo milliario? Non debes synaxim sanctorum fratrum contemnere. Non te ergo viliorem putes, si ad fratres veneris in civitatein. Si necessitatem haberes ire et videre mulieres, et necesse habuisses ire in plateas: recte non ires. Ad synaxim sanctorum fratrum non vadis? O tu qui manes in secreto, aut melior es fratribus qui sunt in cœnobiis, aut pejor es. Si melior es, veni ut eis exemplum vitæ tuæ tribuas: si autem deterior es, veni ut discas quæ nescis. Superbia nascitur, quando aliquis dicit se secretum sedere, el fratres non dignatur videre et visitare, et in superbiam erigitur. Hæc propterea loquor præsente sancto fratre, qui hoc opere facit, ut hoc quod ego loquor, hunc sciatis opere facere. Denique multi sancti patres, qui vere patres sunt, qui regunt animas sanctorum quando aliquos viderint juvenes ire ad deserta, et ad cœnobium non venire, et in superbia esse, vadunt et vim eis faciunt, et adducunt eos non ut noceant, sed ut tollatur eis superbia. Iloc propterea dico, ut illi qui manent in secretis, et veniunt ad coenobium, et fratres visitant, ab his qui sunt in cœnobiis non arguantur quasi impatientes, sed quasi humiles. Nemo dicat de vobis, Ecce ille qui in eremo sedet, quia non patitur, venit. Propterea venit ut te ædificet, non destruat, et ut superbiam perdat. Videte qualis vitæ sit. Vivit in deserto, et tamen gloriam non habet eorum qui in deserto sunt.

Deus itaque omnipotens omnia quæ locuti sumus, orationibus sanctorum nos quoque implere faciat. Nihil enim grande est dicere, sed facere. Sed quod ego facere non possum et loquor, ideo loquor ut qui potest facere, faciat; qui habet aures audiendi audiat, in Christo Jesu Domino nostro, cui est honor, virtus et potestas in sæcula sæculorum. Amen.

Ms. Colbertinus, declinaret; omisso prius, quia.

TRACTATUS DE CHARITATE,

SEU DE VERBIS PSALMI, TERRA DEDIT FRUCTUM SUUM.

Vignierio, qui hoc fragmentum ex Divionensi codice eruit, imitatorem Augustini sapit, non Augustinum. Fructus terræ benedictæ charitas. Deo adhærere. Charitatis fructus reddere. Qui Deum non amat, nec se nec proximum amat. Amor mundi non est amor.

Idem est, amate Deum; et, Nolite diligere mundum.

Quis est enim fructus tuus? Charitas, Si fratrem

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »