ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

propria voluntate. Quod ergo Jacob dilexit, numquid peccator non erat? Sed dilexit in eo non culpam quam delebat, sed gratiam quam donabat. Nam et Christus pro impiis mortuus est (Rom. v, 6): non tamen ut impii permanerent, sed ut justificati ab impietate converterentur , credentes in eum qui justificat impium (Id. iv, 5); odit enim Deus impietatem. Itaque in aliis eam punit per damnationem, in aliis adimit per justificationem, quemadmodum ipse judicat esse faciendum illis judiciis inscrutabilibus. Et quod ex numero impiorum, quos non justificat, facit vasa in contumeliam, non hoc in eis odit quod facit: quippe in quantum impii sunt, exsecrabiles sunt; in quantum autem vasa fiunt, ad aliquem usum fiunt, ut per eorum ordinatas pœnas vasa quæ fiunt in honorem proficiant. Non itaque odit Deus, nec in quantum homines sunt, nec in quantum vasa sunt; id est, nec quod in eis facit creando, nec quod in eis facit ordinando nihil enim odit corum quæ fecit. Sed tamen quod vasa eos facit perditionis, ad usum correctionis aliorum facit. Odit enim in eis impietatem, quam ipse non fecit. Sicut enim judex in homine odit furtum, sed non odit quod datur ad metallum; illud enim fur, hoc judex facit: ita Deus quod ex conspersione in piorum facit vasa perditionis, non odit quod facit, id est, opus ordinationis suæ in pœna debita pereuntium, in qua occasionem salutis illi quorum miscretur, inveniant. Sic Pharaoni dictum est, Ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. llac demonstratio potentia Dei, et annuntia tio nominis ejus in universa terra prodest eis ut timeant, et vias suas corrigant, quibus vocatio talis congruit. Sic consequenter dicit: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa iræ, quæ perfecta sunt in perditionem subauditur, Tu quis cs, qui respondeas Deo? ut recurrente sententia ad verba superiora, iste sit sensus : Si volens Deus ostendere iram, attulit vasa iræ; tu quis es, qui respondeas Deo? Non autem solum volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia vasa iræ, quæ perfecta ́sunt in perditionem; sed etiam quod sequitur, ut notas faceret divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ. Quid enin prodest vasis perfectis in perditionem, quod ea patienter Deus sustinet, ut ordinate disperdat, utaturque illis ad instrumentum salutis aliorum, quorum miseretur ? Sed illis utique prodest, ad quorum salu tem istis sic utitur; ut sicut scriptum est, justus manus lavet in sanguine peccatoris (Psal. Lvn, 11), id est, mundetur ab operibus malis per timorem Dei, cum videt supplicia peccatorum. Quod ergo volens ostendere iram, attulit vasa iræ, valet ad utilem aliis præstan

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

tindum timorem, el ut notas faceret divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. Etenim obduratio illa impiorum utrumque demonstrat, et quid timendum sit, ut quisque pietate convertatur ad Deum; et quanta agendæ sint gratiæ misericordiæ Dei, qui in aliorum pœna quid aliis donet ostendit. Si autem illa, quam de aliis exigit, non est justa pœna; nihil donat aliis, a quibus eam non exigit. Quia vero illa justa est, et nulla est iniquitas apud vindicantem Deum, quis sufficiat agere gratias ei qui hoc remittit, quod si vellet exigere, nemo se recte diceret non debere?

,

19. Quos el vocavit nos, inquit, non solum ex Judæis, sed etiam ex Gentibus: id est, vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam. Non enim omnes Judæos, sed ex Judais: nec omnes omnino homines Gentium, sed ex Centibus. Una est enim ex Adam massa peccatorum et impiorum, in qua et Judai et Gentes remota gratia Dei ad unam pertinent conspersionem. Si enim figulus luti ex eadem conspersione facit aliud vas in honorem, aliud vas in contumeliam; manifestum est autem quod et ex Judæis sunt alia vasa in bonorem, alia in contumeliam, sicut ex Gentibus: sequitur ut ad unam conspersionem omnes pertinere intelligantur. Deinde incipit reddere attestationes Prophetæ singulis generibus converso ordine. Prius cnim dixit ex Judæis, posterius ex Gentibus: prius autem reddit testimonium pro Gentibus, deinde pro Judæis. Etenim sicut Osee dicit, Vocabo non plebem meam, plebem meam et non dilectam, dilectam : et erit in loco ubi dictum est, Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi: De Gentibus intelligitur dictum, quia non habebant destinatum unum sacrificiorum locum, sicut Judai in Jerusalem. Missi sunt autem ad Gentes Apostoli, ut in loco suo quique crederent, et ubicumque credidissent, ibi sacrificium laudis offerrent quibus dedit potestatem filios Dei ficri (Joan. 1, 12). Isaias autem, inquit, clamat pro Israel. Ne rursus omnes Israelitæ in perditionem isse credantur, docet et inde facta alia vasa in honorem, alia in contumeliam. Si fuerit, inquit, numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiæ salvæ fient. Cætera ergo turba, vasa perfecta ad perditionem. Verbum enim consummans et brevians, inquit, faciet Dominus super terram : id est, ut compendio fidei per gratiam salvos faciat credentes, non per innumerabiles observationes, quibus illa multitudo serviliter onerata premebatur. Per gratiam quippe nobis verbum consummans et brevians fecit super terram, dicens : Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. x1, 30). Quod et paulo post hic dicitur : Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est verbum fidei quod prædicamus; quia si confitearis in ore tuo quia Dominus est Jesus et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis 1 MSS., prophetiæ.

que.

Editi, conversos ex Judæis. Abest, conversos, a Mss. pleris

3 Lov., in perditionem missi credantur. At melius Am. Er. ct nostri Mss., in perditionem isse credantur.

Particulam, te, hic addit vetustissimus Corbeiensis codex græco consentiens.

et

salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore aulem confessio fit ad salutem. (Rom. x, 8-10). Hoc est verbum consummans et brevians, quod fecit Deus super terram, qua consummatione atque breviatione1 latro justificatus est, qui defixis in cruce omnibus membris, et habens libera hæc duo, corde credidit ad justitiam, ore confessus cest ad salutem; statinque audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso ( Luc. xxm, 43). Consequerentur enim bona opera cjus, si percepta gratia diu inter homines viveret. Sed tamen non ea præcesserant, ut eamden gratiam mereretur, ex latrocinio fixus in cruce, ex cruce in paradisum translatus. Et sicut prædixit, inquit, Isaias, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, sicut Gomorrha similes fuissemus. Quod hic ait, reliquissel nobis semen; hoc ibi, reliquiæ salvæ fient. Cateri autem tanquam perditionis vasa debito supplicio perierunt. Et ut non omnes perissent sicut in Sodoma et Gomorrha, non meritum eorum fecit, sed gratia Dei relinquentis semen, unde alia messis toto orbe consurgeret. Hoc et paulo post : Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Quid ergo? Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus ; electio autem consecuta est; cæleri vero excæcati sunt (Rom. x1, 5-7). Consecuta sunt vasa misericordiæ, excæcata sunt vasa ire : ex eadem tamen conspersione, sicut in plenitudine Gentium.

2

20. Est locus quidam Scripturæ ad rem de qua nunc agimus, maxime necessarius, eadem quæ tractata sunt, mira contestatione confirmans, in eo libro qui ab aliis Jesus Sirach, ab aliis Ecclesiasticus dicitur, in quo ita scriptum est: Et omnes homines de solo, et ex terra Adam creatus est. In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. Et ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex his sanctificavit et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit et humiliavit: et convertit illos ad dissensionem illorum. Quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere, omnes viæ ejus secundum dispositionem · ejus; sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. Contrarium malo bonum est, el contra mortem vila est; sic et contra virum justum peccalor. Et sic intuere in omnia opera Allissimi : duo, duo 3; unum contra unum. Primo hic commendata est disciplina Dei : In multitudine, inquit, disciplina Dominus separavit eos: unde, nisi a beatitudine paradisi? Et immutavit vias eorum, ut jam tanquam mortales viverent. Tunc facta est una massa omnium, veniens de traduce peccati et de pœna mortalitatis, quamvis Deo formante et creante quæ bona sunt. In omnibus est enim species et compago corporis in tanta membrorum concordia, ut inde

Er. et Mss., brevitate.

s in editis, et terra unde Adam. Particula, tonde, abest a Mss. et a textu graeco apud LXX.

a Editi, duo contra duo. Abest, contra, a veteribus libris.

• victorinus Ms., veniens de radice peccati.

Apostolus ad charitatem obtinendam similitudinem duceret (I Cor. xu, 12, etc.). In omnibus est etiam spiritus vitalis terrena membra vivificans, omnisque natura hominis dominatu animæ et famulatu corporis conditione mirabili temperata: sed concupiscentia carnalis de peccati pœna jam regnans, universum genus humanum tanquam totam et unam conspersionem originali reatu in omnia permanante confuderat. Et tamen sequitur, Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit et humiliavit, et convertit illos in dissensioncm ipsorum tanquam Apostolo dicente, An non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Ideoque illud quod contexitur, nec ab ipsa similitudine vacat: Quasi lutum, inquit, figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere, omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus; sic homo in manu illius qui se fecit. Sed quia dicit Apostolus, Numquid iniquitas apud Deum? vide et hic quid adjungat : Reddet illi, inquit, secundum judicium suum. Sed cum damnatis justa tribuantur supplicia; tamen quia hoc ipsum in usum convertitur, quo illi proficiant quibus præbetur misericordia, attende reliqua : Contrarium, inquit, malo bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi: duo, duo; unum contra unum : utique ut ex deteriorum comparatione emincant proficiantque meliora. Quæ tamen quoniam per gratiam meliora sunt, tanquam diceret, Reliquiæ salva fient; sequitur et dicit ex persona reliquiarum, Et ego novissimus vigilavi, et quasi qui racematur post vindemiatores. Et unde probat, quia non ex meritis suis, sed ex misericordia Dei? In benedictione, inquit, Domini et ipse speravi, et quasi qui vindemiat, replevi torcular (Eccli. xxxm, 10-17). Quamvis enim novissimus vigilaverit; tamen quia erunt, ut dictum est, novissimi primi (Matth. xx, 16), in benedictione Domini sperans ex reliquiis Israel racematus populus implevit torcular ex ubertate vindemiæ, quæ toto orbe terrarum provenit.

21. Nulla igitur intentio tenetur Apostoli, et omnium justificatorum per quos nobis intellectus gratio demonstratus est, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor. x, 17). Quis enim discutiet opera Domini, ex eadem conspersione unum damnantis, alterum justificantis? Liberum voluntatis arbitrium plurimum valet; imo vero est quidem, sed in venumdatis sub peccato (Rom. vi, 14) quid valet? Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quæ vultis faciatis (Galat. v, 17). Præcipitur ut recte vivamus, hac utique mercede proposita, ut in æternum beate vivere mereamur: sed quis potest recte vivere et bene operari, nisi justificatus ex fide? Præcipitur ut credamus, ut dono accepto Spiritus sancti per dilectionem bene operari possimus : sed quis potest credere, nisi aliqua vocatione, hoc est, aliqua rerum testificatione 1 Mss., reliquiæ salvæ fiunt.

Hangatur? Quis habet in potestate tali viso attingi mentem suam, quo ejus voluntas moveatur ad fidem? Qu's autem animo amplectitur aliquid quod eum non delectat? aut quis habet in potestate ut vel occurrat quod eum delectare possit, vel delectet cum occurrerit? Cum ergo nos ea delectant quibus proficiamus ad Deum, inspiratur hoc et præbetur gratia Dei, non nutu nostro et industria aut operum meritis comparatur ; quia ut sit nutus voluntatis, ut sit industria studii, ut sint opera charitate ferventia, ille tribuit, ille largitur. Petere jubemur ut accipiamus, et quærere ut inveniamus, et pulsare ut aperiatur nobis (Matth. vn, 7). Nonne aliquando ipsa oratio nostra sic tepida est, vel potius frigida et pene nulla, imo omnino interdum ita nulla, ut neque hoc in nobis cum dolore advertamus? quia si vel hoc dolemus, jam oramus. Quid ergo aliud ostenditur nobis, nisi quia et petere et quærere et pulsare ille concedit, qui ut hæc faciamus, jubet? Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: quandoquidem nec velle nec currere, nisi eo movente atque excitante, poterimus.

22. Quod si electio hic fit aliqua, ut sic intelligamus quod dictum est, Reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt (Rom. x1, 5); non ut justificatorum electio fiat ad vitam æternam, sed ut eligantur qui justificentur : certe ita occulta est hæc electio, ut in eadem conspersione nobis prorsus apparere non possit; aut si apparet quibusdam, ego in hac re infirmitatem incam fateor. Non enim habeo quod intuear in eligendis hominibus ad gratiam salutarem, si ad examen hujus electionis aliqua cogitatione permitter, nisi vel majus ingenium, vel minora peccata, vel utrunque addamus etiam, si placet, honestas utilesque doctrinas. Quisquis ergo fuerit quam minimis peccatis irretitus atque maculatus, (nam nullis quis potest?) et acer ingenio, et liberalibus artibus expolitus, cligendus videtur ad gratiam. Sed cum hoc statuero, ita me ridebit ille qui infirma mundi elegit ut confundat fortia, et stulta mundi ut conLov., plene nulla. At Am., Er. et Mss., pene nulla.

fundat sapientes (I Cor. 1, 27), ut cum intuens et pudore correctus, ego irrideam multos et præ quibusdam peccatoribus castiores, et prae quibusdam piscatoribus oratores. Nonne advertimus multos fideles nostros ambulantes viam Dei, ex nulla parte ingenio comparari, non dicam quorunidanı hæreticorum, sed etiam mimorum? Item non videmus quosdam homines utriusque sexus in conjugali castitate viventes sine querela, et tamen vel hæreticos vel paganos, vel etiam in vera fide et vera Ecclesia sic tepidos, ut eos miremur meretricum et histrionum subito conversorum, non solum patientia et temperantia, sed etiam fide, spe, charitate superari? Restat ergo ut voluntates eligantur. Sed voluntas ipsa, nisi aliquid occurrerit quod delectet atque invitet animum, moveri nullo modo potest : hoc autem ut occurrat, non est in hominis potestate. Quid volebat Saulus, nisi invadere, trahere, vincire, necare Christianos? Quam rabida voluntas, quam furiosa, quam cæca! qui tamen una desuper voce ́prostratus, occurrente utique tali viso, quo mens ilļa et voluntas refracta sævitia retorqueretur et corrigeretur ad fidem, repente ex Evangelii mirabili persecutore mirabilior prædicator effectus est (Act. viii, 3, et ix, 1). Et tamen quid dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum, exigentem a quo placet, donantem cui placet? qui nequaquam exigit indebitum, nequaquam donat alienum. Numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Quare tamen huic ita, et huic non ita? O homo, tu quis es? Debitum si non reddis, habes quod gratuleris si reddis, non habes quod queraris. Credamus tantum, etsi capere non valemus, quoniam qui universam creaturam et spiritualem et corporalem fecit et condidit, omnia in numero et pondere et mensura disponit (Sap. XI, 21). Sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. x1, 55). Dicamus Alleluia, et collaudemus canticum, et non dicamus, Quid hoc? vel, quid hoc? Omnia enim in tempore suo creata sunt (Eccli. xxxix, 19, 26).

LIBER SECUNDUS.

In cæteras quæstiones quinque vel sex a Simpliciano proj ositas ex libris Regum.

PREFATIO. Satis jam de Apostolo me ad proposita respondisse existimo: nunc ad ea quæ de libris Regnorum requisisti aliud volumen aggrediar; quæ, sicut multa et prope omnia veterum Librorum, figuratiora sunt, et mysteriorum velaminibus involuta. Quamvis autem ex eo quod transierimus ad Christum, auferatur velamen (II Cor. 1, 16): tamen videmus nunc in ænigmate,, tunc autem facie ad faciem 1. Velamen quippe omni modo intercludit aspectum; ænigma vero, tan

1 vetustissimus liber Corbeiensis, faciem ad faciem; juxta græcum.

quam per speculum, sicut idem apostolus ait, Vide mus nunc per speculum et in ænigmate (I Cor. xm, 12), nec evidentissimam detegit speciem, nec prorsus ob tegit veritatem. Aggrediar ergo1 et ista, duce Domino, tuis potius sublevatus orationibus, quam jussionibus aggravatus. Præsertim quia ex epistola tua non hoc

In veteribus libris, aggrediamur ergo; et consequenter infra plurali numero, sublevati, aggravati.

Locus veterum codicum ope redintegratus, qui in ante editis omissa hic negante particula, sic paulo | ost_jacebat, in quo revera obtemperarem, nisi mihi essei difficiifi

тит.

[blocks in formation]

cum

4. Et primum quidem quod de primo Regnorum libro jussisti ut exponerem, quomodo dictum sit, Et insiluit spiritus Domini in Saül cum alibi dicat, Et spiritus Domini malus in Saül (1 Reg. xvi, 14). Ita enim scriptum est: Et factum est cum converteret humerum suum, ut iret a Samuel, convertit Deus in Saul cor aliud, et venerunt omnia signa illa die : et venit inde in collem, et ecce chorus prophetarum in ol viam illi, et insiluit in illum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum (Id.x, 9, 10). Prædixerat enim hæc illi Samuel, eum jussus unxisset. Et hoc quidem non puto habere aliquid quæstionis. Spiritus enim ubi vult spiral (Joan. I, 8): et spiritum prophetiæ nullarum animarum potest maculare contactus. Attingit enim ubique propter suam munditiam (Sap. vn, 24). Afficit autem non omnes codem modo, sed alios per informationem spiritus corumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam; alios utraque inspiratione; alios etiam nescientes. Sed per informationem spiritus duobus modis: aut per somnium, sicut non solum plerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit quod nemo eorum intelligere valebat, sed tamen videre uterque potuerat (Gen. XLI, et Dan. 11-1V) : aut per demonstrationem in ecstasi, quod nonnulli Latini stuporem 1 interpretantur; mirum si proprie, sed vicine tamen, cum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritus hominis divino spiritu assumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet; sicut Danieli demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas submissum de cœlo quatuor lineis (Act. x, 11): nam et ipse quid illa demonstratio figuraret postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam uno modo, cum hæc ipsa que demonstrantur imaginibus quid significent et quo pertineant revelatur; que certior 1 Octo Mss., pavorem.

2

sic præcipui Mss. At editi, linteis. (a) Forte, ductum, vel, provectum.

prophetia est; nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam (I Cor. XII, 2): sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre1; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali examina tione intelligat, sed res ipsas intucatur, sicut intelligitur sapientia et justitia omnisque incommutabilis et divina species, ad prophetiam de qua nunc agimus non pertinet. Utroque autem munere prophetia donantur hi qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quædam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiæ spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophctavit de Domino quod expediret unum mori pro tota gente (Joun, x1, 49, 50), cum aliud in verbis quæ dicebat attenderet; quæ non sea se ipso di; cere nesciebat. Abundant in sanctis Libris exempla; et res prudentiæ tuæ notissimas loquor. Non enim ista dicis ex me, sed in eis me percontando probas, et cognoscere cupiens proficientem, et corrigere paratus erranten), Hoc autem verbo, quod positum est, Et insiluit in eum spiritus; tanquam ex abdito divinitatis secreto repentinus significatur aflatus. llorum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit D. us in Saul cor aliud. Sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus ut imaginum, significantium et præfigurantium capax fieret, ad propheticam divinationem.

2. Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et cæteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam quae in Saül apparuit, quantum distat inter loquelata humanam, cum loquuntur homines, et cum eadem loquela pro⚫ pter necessarium prodigiam asina locuta est, in qua sedebat Balaam propheta ( Num. xxi, 28). Accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur. Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est; multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorio prophetiam, quando ille dederat, qui et asinam cum voluit loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis, sed tamen hominibus. Non enim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam, si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas numerabitur cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales ( Matth. xi, 20, 21). Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam, Si et Saül inter prophetas (I Reg. x. 12)? lloc igitur mirari desinamus, cum in homini bus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum

Lov., quod Pharco non potuit nisi videre. At editi al et Mse. non habent, potkit; quia subauditur, merulă, 2 Editi, qua. Cujus loco ss., quam

Ita Mss. At editi, sic et saül inter vrophetas ?

vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari.

3. Si autem hoc movet, quod postea Saül malo spiritu invadente præfocabatur, qui prius prophetiæ spiritum acceperat; neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent hæc alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili; præsertim eo tempore quo caro corruptibilis mortalisque portatur. An non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire merucrit, Beatus es Simon Bar Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in cœlis est : et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audierit, Vade post me, Satana, scandalum mihi es; non enim sapis quæ Dei sunt, sed quæ hominum (Matth. xvi, 17, 23)? Et fortasse 1 aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis hæc differentia, qua Petrus primo intellexit Deo Patre revelante, quod Filius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit; quantum valet ad distinguenda visa, quæ in spiritu hominis alienata mente imaginaric fiunt, revelatio propheti:r qua primo afflatus est Saül, et commixtio spiritus mali quo postca premebatur.

1

4. Jamvero illud, quod etiam malus appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur, quomodo dictum est, Domini est terra (Psal. xxшì, 1): tanquam creatura et in ejus posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala; omnis enim creatura Dei bona est (I Tim, 1v, 4) illud congruat, quod ipse Saul jam reprobus et scelestus atque ingratus sancto David, persecutor etiam cjus, cum sævissimæ invidiæ facibus agitarctur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur; sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum (11 Reg. 1, 14, 15). Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saül, ideo dictum spiritum Domini, quod occulto Domini judicio SauJem vexabat. Utitur enim Deus ministris etiam spiritibus malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio ad istam. Quamvis enim inde sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit; tamen nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo sub quo sunt omnia certis et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est maia voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo (Rom. XII, 1). Quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusque potestate quid possit vel facere cuiquam vel a quoquam pati. Nam et ipsc Filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter homini superbe loquenti et dicenti quod potestatem haberet occidendi eum vel dimittendi : Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi essel desuper (Joan. xix, 11). Diabolus etiam volens nocere justo viro Job, noto antiquissimo Corbeiensi Ms., et fors. Aliquot Mss., inmundis.

3 Lov., Spiritus Lomini Abest, Domini, ab Er. et a

MSS.

cendi quidem voluntas diabolo erat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat, dicens, Mitte manum tuam, et lange carnem ejus (Job 11, 5); quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus discipulis ait, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum (Luc. xxn, 31). Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saül quod cum pati judex omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei: creatura vero qua conditus erat, et potestate quam non sua, sed Domini omnium æquitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent: Et perrexit, inquit, Samuel, et abiit in Ramatha; et spiritus Domini recessit a Saül, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino 3, el suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saül ad eum : Ecce Spiritus Domini malignus suffocat te (1 Reg. xvi, 1315). lloc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum, spiritus Domini malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturæ et dicentis, Spiritus malignus a Domino. Secundum enim hoc Domini *, quod a Domino. Quia per se ipsum velle nocere habebat, id est, comprehendere Saül; posse autem non habebat, nisi summa justitia sincretur. Si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus, cum tradit homines in concupiscentias cordis eorum (Rom. 1, 21); non mirum si nihilominus juste vindicans tradit cos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabili æquitate servata.

5. Animadvertendum sane est, cum additamento dici, spiritus Dei malus. Cum autem tantummiedo dicitur, spiritus Dei, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum Dei. Quanquam quæri adhuc possit utrum cum spiritus Dei dicitur, et ex hoc ipso jam, etsi nihil addatur, intelligitur bonus, ille intelligatur qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio Spiritus sanctus, de quo dicitur, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. 1, 17); et iterum, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; et illud, Sic et quæ Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei (I Cor. 11, 10, 11). Et multis locis hoc modo dicitur Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus sanctus etiamsi non addatur : quoniam ca quæ circumstant, satis indicant de quo dicatur; ita ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei principaliter sanctus. Nam quem aliuin commemorat, ubi dicit, Ipse Spiritus testimonium dat spiritni nostro, quia sumus filii Dei; et, Ipse Spiritus adjuvat

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »