ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

respoudisti, et dixisti te animam meliorem habere quam carnem. Dic mihi adhuc : Ubi es, o homo? Respondebis: In mundo. Postea vero ubi eris? In colo. Quamdiu ibi eris? In sæcula sæculorum. Justissime respondisti, et verum dixisti : fac modo rationem vitæ tuæ, et esto judex justus. Ex omnibus rebus quas dedit tibi Deus, serva carni tuæ unde sustentetur in mundo, et repone animæ tuæ unde in perpetuum vivat in cœlo. Attende diligenter conscientiam tuam, et vide si tantas res anime tuæ reposuisti in cœlo quantas habes corpori tuo in mundo si tot solidos reposuisti in cœlo, quantos tibi servasti in mundo. Vide si tot modios tritici, si tot amphoras vini per cleemosynam in paradiso, unde vivat anima tua, reposuisti, quantum tibi reservasti unde vivere possit caro tua in mundo. Cum ergo ista diligenter attenderis, et considerans sapienter, vides to prope totam libram carni tuæ servasse in mundo, et unam unciam reposuisse in cœlo; erubesce, et cito ad pœnitentiæ medicamenta confuge: quia incoeptum in te ipsum judicium judieasti. Aliud verum dixisti, et aliud operibus perfecisti : quia totum carni non solum fideliter, sed etjam infideliter deputasti. Nescio si apud te periclitetur judicium tuum, quando inter animam et carnem tuam iniqua suat judicia tua. Et ubi te justum invenire potero, quem in te ipsum iniquum esse cognosco? Et tunc certe nutrimus carnem, ornamnus carnem, aliquoties inebriamus nos, et nimium deliciose pascimus carnem, quam, velimus nolimus, post paucos menses aut annos vermes devoraturi sunt in sepulcro; et contemnimus animam quæ Deo ab Angelis præsentatur in cœlum. O quam dura erit anime peccatrici, et quanı intolerabilis hora illa, quando viderit bonam animam requiem recipere in paradiso, se vero torqueri in æterno supplicio. Ergo considerate, fratres charissimi, si non majorem, certe vel æqualem partem animæ faciamus. Non enim foris in corpore, sed intus in interiori homine facti sumus ad imaginem Dei. Caro enim nostra de limo terræ for mata est. Numquid justum est, ut limus terræ imagini præponatur? Caro enim debet servire, et anima imperare. Ista debet exercere imperium, et illa subjecta servitium. In omnibus christianis bonis anima dominatur, et caro servire compellitur. In peccatoribus vero et amatoribus hujus mundi, inverso, imo perverso ordine caro erigitur, et anima humiliatur; illa deliciis pascitur, et ista fame torquetur; illa luxuriatur in vestibus pretiosis, et ista vix in veteribus involvitur pannis et si peccatis fuerit obnoxia æterno Judici præsentatur, et tunc vera ejus ignominia apparebit. Nam cum anima in corpore suo caput esse debeat, quicumque carnem deliciis aut voluptatibus nimium erigit, nutrit, fovet et palpat, animam vero despicit et contemnit; pedes levat in alto, et caput imprimit in profundo. Et qualis est in oculis hominum, qui inversis pedibus ambulare videtur, talis est in oculis Angelorum, cui caro propria domninatur. Sicut ergo supra dixi, fecit nos Deus ad imaginem et similitudinem suam et cum deberet in nobis homo interior dominari, in tantum Deum contemnimus, ut imaginem Dei miserabili limo servire faciamus et hoc est iniquum judicium, ut carnem nostram animæ præponamus. Sed hoc omnes homines recto judicio non faciunt. Multi enim sunt honesti, sobrii et humiles, misericordes, casti, in quibus anima tenet imperium, et caro subjecta servit. Et ideo rogo vos, fratres, attendat unusquisque conscientiam suam: et si dominatur caro, cito erigat dominam, et stimulet ancillam ut non caro vincat animam, et ad luxuriam trahat; sed magistra carnem suam regat, et per vias castitatis et justitiæ ducat. Qui vero in se sentit animam dominari, teneat cum Dei adjutorio disciplinæ continentiam, et per freta pelagi hujus mundi ita navigium corporeum, veritate gubernante, contendat, ne inter fluctus justitiæ naufragium incautus incurrat. Ut enim agnoscatur, quod ex nobis in veritate anima domine.ur, de substantia nostra victum nobis suffi

:

cienter et vestitum simplicem reservemus, et quiiquid amplius Deus dederit, animæ in æternam beatitudinem per eleemosynam pauperum reponamus: ne forte cum carnem nostram ornamentis componimus, et multis deliciis saginamus, partem cum illo divite purpurato, et non cum Lazaro habeamus. Scitis enim, ut in Evangelio frequenter audistis, quod dives ille qui epulabatur quotidie splendide, et purpura induebatur et bysso, post de corpore exiit, et sepultus est in inferno, et ibi inter flammas aquæ guttam et locum refrigerii requisiit, et invenire non meruit, Ecce cujus caro luxuriatur et epulatur in sæculo quales divitias inveniet in inferno. Lazarus vero qui nec divitias nec ornamenta habuit in sæculo, post mortem in sancti Abrahæ requievit gremio. Sient ergo supra dixi, fratres charissimi, refrenemus gulam no tram, et victum et vestitum simplicem carni nostræ in hoc sæculo præparemus, ut remaneat aliquid quod in futuro seculo anime reponamus. Quod peritura gula cupit, reservet eleemosyna. Ornamenta que luxuria ac suavitas requirit in mundo, misericordia et veritas reponat in cœlo. Si ornati volumus esse, quæramns ornamenta unde nemo ornatur indignus. Si delicias concupiscimus, non quæramus carnales ac transitorias, ex quibus stercora conficiuntur in mundo, sed magis spirituales et æternas, unde Angeli epulantur in cœlo. Et si forte queris que sint ille deliciæ, audi Apostolum dicentem : Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. 1, 9). Adhuc queris et interrogas, quid sit hoe? Si vis verum agnoscere, Deus est delicia tuæ, requies tua, sanitas tua, gaudium tuum, felicitas tna, refrigerium tuum, amoenitas tua, et quidquid sancte possit desiderare anima tua, totum tibi Deus erit. Sie beatus Apostolus dicit: Et erit Deus omnia in omnibus (Id. xv, 28). Avare, audi me; quid tibi suflicit, si Deus tibi non suflicit? Si ergo ista omnia desideratis, paradisi requiem quærite, pro æterna beatitudine suspirate, unde non exit amicus, ubi non intrat inimicus, unde nec bonus potest exire aliquando, nec malus ullo modo introire. Ad istam ergo patriam ornati bonis operibus festinemus, ut dum eleemosynam pauperibus dederimus, ad cœlestia regna pervenire possimus ad quæ ille nos perducat qui est benedictus in sæcula seculorum. Amen.

[blocks in formation]

commendat nominis sapientiam primo, quia hominem a periculo liberat; secundo, quia conservat liberatum; tertio, quia coronat conservatum. Quomodo autem liberat, exemplum patet de Noe, quem, cum aqua deleret terram, liberavit in arca. Quomodo autem conservat, patet de Jacob, quomodo duxit cum Dominus per vias rectas, et ostendit illi dormienti regnum Dei. Qui evigilans ait: Vere hic est domus Dei et porta cœli (Gen. xxvi, 16, 17). De gloria Dei vero quæ coronat, subditur: Reddet Deus mercedem sanctis suis laborum suorum, et deducet eos in via mirabili (Sap. x, 17). Isti enim sunt tres status Ecclesie status videlicet pœnitentiæ, justitiæ, et gloriæ. In primo liberat, in secundo conservat, in tertio coronat Dominus. In primo afficimur, in secundo reficimur, in tertio perficimur. In primo est labor et dolor, in secundo sapor et decor, in tertio gloria et honor. Verumtamen quia de his statibus frequentius fratribus nostris canonicis frequens fuit lectio et exhortatio, et in mensa quotidiana disputatio; fortasse in corde diectis, Tadium est tantum de hoc nobis audire, quia etiam obsequium oportet, ut nos decet, reverendo Valentino episcopo exhibere. Sed non pigeat vos, fratres, me supportare. Quod si tædium vobis esset, ad fratres meos confugiam, qui me audire tota mente et toto affectu desiderant. Nam verbum notum et antiquum, novum aliquando fieri potest. Cibus etiam diu masticatus citius digeritur. Ut ergo, fratres, distinctio trium statuum clarius elucescat, conatus eis accommodemus in hunc modum. In statu pœnitentiæ circum reducit Dominus per vias duras, et promittit illi regnum Dei Patris sui. In statu justitiæ justum deducit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. In statu gloriæ justum et sanctum educit Dominus in via mirabili, et introducit cum in regnum Dei. Ecce, fratres, quomodo reducitur cæcus de invio ad viam, de exsilio ad patriam, de mansione ad mansionem, de virtute ad virtutem, de corporis carcere ad æternam gloriam. Ecce quomodo reducitur cæcus ne sit sine Christo, deducitur justus ut sit Christus cum eo, educitur sanctus ut ipse sit eum Christo. O fratres mei, ecce quomodo esse sine Christo miserum est, Christum secum esse tutum est, esse cum Christo beatum est. Non enim existimandum est idem esse, secum esse Christum, el esse cum Christo. Apostolus enim habebat secum Christum, dum dicebat, Non ego solus sum, sed gratia Dei mecum est (I Cor. xv, 10). Nondum erat cum Christo, dum dissolvi cupiebat, et esse cum Christo. Latro secum habet Christum, cui promittebat Christus, Пlodie mecum eris in paradiso (Luc, xx, 43). Reducitur itaque cæcus per vias duras. Sane durum est relinquere consueta, durius aggredi inconsueta; sed durissimum est in fornacé decoqui continua, in qua necesse est ut decoquatur taliter, ut velut earnes possit amputari, et velut virga ad omnem modum revolvi. Ista sunt via peccatoribus duræ super omnia dura, amare super omnia amara, odiosæ ut mors. Quæ sunt iste vide, fratres, nisi relinquere quæ mundi sunt? O quam durum est, o`quam mortale videtur, o quam amarum, relinquere quae mundi sunt! Sed quia dura, quia amara, quia pœnosa; ideo centupluin accipies, et vitam æternam possidebis. Eia, milites, surgite jam, quia diu dormistis: armate vos contritione cordis, confessione oris, afflictione carnis; quia ecce veniet Salvator, et non tardabit. Ecce jam in janua est, ecce jam te vocal, ecce te venire compellit. Sed dices, o miser, In contritione est dolor, in confessione rubor, in afflictione labor; quid ergo faciam? Eia, o miles Christi, civis cœlorum jam denuntiaris ab illo qui super te est, ipse qui laborem et dʊlorem considerat. Verumtamen quanto duriora, tan:o

ginensis episcopos nullum novimus Valentinum. Dum Augustinus ad presbyteratum raperetur, Ecclesiæ Cartbaginensi præsidebat S. Aurelius, seditque usque ad mortem propemodum S. Augustini. Proxime ei successit Capreolus, Capreolo Quodvultdeus, quodvultdeo Deogratias, Deogratias Eugenius: nuliųs omnino valentinus.

po

utiliora tibi erunt, Veruntamen certa valenter dum tes, quoniam reposita est tibi corona justitiæ, quam reddet tibi Dominus in illa die justus judex. Postquam aulem crcus factus est videns, impius justus; tunc Deduxit Dominus per vias rectas (Psal. cvi, 7), cantare pote rimus, fratres. Sunt enim, fratres, ut scholares nostri vacui non recedant, tres species rectitudinis. Aliud est enim regi, aliud dirigi, aliud corrigi1. Nam propheta dicebat, Dominus regit me, et nihil mihi deerit (Psal. xxII, 1). Et iterum, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. v, 9). Et iterum, In quo corrigit adolescentior viam suam (Psal. cxvi, 9)? Et iterum, Mane, inquit Isaias, erigit mihi aurem (Isai. L, 4). Res enim, fratres, inanimata proprie dicitur regi, ut currus et navis. Res sensata præter rationem dirigitur, ut equus et mulus quibus non est intellectus. Res rationalis corrigitur, scilicet corde regitur, ut homo. Justus vero erigitur, ut sapiat quæ sursum sunt, et quærat. Sic enim volebat Jeremias, dum dicebat, State in viis vestris, et considerate quæ sit via æterna (Jerem. vi, 16). Daniel ad majestatis visionem prostratus audivit ab Angelo, Sta super pedes tuos (Dan. x, 11). Quod tamen si non credis Prophetr, crede poetae, scholaris perverse, cui Deus os sublime dedit, cœlumque videre jussit (Ovid. Metam., lib. 1, vers. 85, 86)): a quo dum quæreret tyrannus et diceret, Quare te Deus fecit? respondit, Ut contempler coelum et cœlorum numina. Factus est enim homo in terra, non ad terram, sed ad cœlum et factus est de terra non propter terram, sed propter cœlum. Quis fidelium plus dixisset, fratres, aut probabiliori argumento, nescio. Numqu'd etiam animal mutum et brutum novit argumentum ægritųdinis suæ? Numquid leo infirmans, animal quod simia dicitur, quærit, qua deverata mox convalescit? Numquid etiam simia ægrotans quærit sanguinem canis, ursus formicas, leopardus capreas, vitis serpentes ferculum? Homo vero attritus in physica, hae omnia ignorare videtur. Unumquodque enim felicitatem affeclat: sed si homo affectat, opere tamen affectare non videtur. Quære ergo, o homo, cœlum ad quod factus es noli quærere philosophiam, quoniam ad philosophiam factus non es, nec expedit tibi scire que sunt super terram, sed tantum quæ sursum sunt. S¦a igitur super pedes tuos, sta in viis tuis naturalibus, ad quas factus es, et dirige eas, si necesse est in dando et dimittendo. Date, et dabitur vobis. Et tune Dominus tibi dicet, Amice, ascende superius; intra in gaudium Domini tui. Sed dicet quis, Quomodo et qualiter egredietur spiritus de corpore? Numquid Salomon hoc ignorare videtur, dum se dixit penitus ignorare viam aquila in cœlo (Prov. xxx, 18 et 19)? Quomodo ergo Deum videt, quomodo angelum, quomodo se ipsum, quomodo spiritum alium bonum vel malum? Super hoc hodie ille magnificus philosophus admiratur. Nam in libris de Animalibus, quinque sensus cor· poris communes esse nobis ad usum cum brutis posuit, non ad oblectamentum. Homo in omnibus delcctatur pecus vero tantum in duobus delectatur, scilicet in gustu et tactu; in aliis vero movetur quandoque et excitatur, sed non delectatur. Unde ergo est, quod spiritus egressus a corpore, duos quos habet communes cum bestiis penitus amittit. Non enim gustu vel tactu utitur vel oblectatur: sed alios tres ad usum retinet et oblectamentum. Mirabile tamen vide. tur ei, scilicet quod spiritus sine corpore sensibus corporis utatur. Quod tamen philosophus si forte plane non intellexit, verum est tamen, et omnino verum et irrefragabile, quia spiritus liber videt Deum, delectatur in Deum, ne semper sibi dicatur: O anima, ubi est Deus tuus? Audiet etiam Angelos cantantes et jubilantes. Videbit etiam et audiet, Esto super quinque civitates, id est, beatitudines, et sic unicuique secundum opera sua. Et si dicetur a nobis, Domine, quid facies, quando hac omnia meruimus a te largiri? porro respondebit ille magnus paterfamilias, velut

Forte, aliud erigi.

Alexander militi petenti munus, cui civitatem dedisse fertur: Si tu tamen non es dignus tanta reeipere, ego tamen sum dignus et potens tanta donare. Angeli, fratres, mirabuntur non modicum de operibus Dei in conjunctione anime et carnis in homine, in conjunctione hominis et Verbi in Christo, in conjunctione hominis et Dei in cœlo. Nam dicturus est Dominus, Pater, volo ut sint unum nobiscum, sicut ego et tu unum sumus (Joan. XVI, 11). De prima admirantur, ubi unum uni jungitur; de secunda plus, ubi unum duobus jungetur; sed de tertia plurimum, ubi unum triJus in Trinitate jungetur. Hec autem generaliter exposita, spiritualiter tamen ad commemorationem hujus sancti episcopi Valentini trahi possunt : qui dum esset catechumenus annorum decem et novem, ad Baptismum pervenit: et sic reduxit eum Dominus per vias rectas: postmodum deduxit eum episcopum per vias duras pœnitentiæ: postinodum eduxit eum per viam admirationis et gloriæ. Sic ergo post cum curramus, fratres, ut comprehendamus bravium æternæ vocationis in die illa, cum venerit Jesus Filius Dei, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO LVI (a).

ADMONITIO PER QUAM OSTENDITUR QUOD BONUM SIT LECTIONEM DIVINAM LEGERE.

Propitio Christo, fratres charissimi, ita lectionem divinam avido et sitienti corde semper excipiatis, ut nobis spirituale gaudium de vestra fidelissima obedientia faciatis. Sed si vultis ut vobis Scripturæ sanete dulcescant, et secundum quod oportet divina præcepta proficiant, subtrahite vos aliquibus horis occupationibus mundi; quibus etiam in domibus vestris divina eloquia relegentes, ad integrum vos Dei misericordiæ consecretis; ut in vobis illud feliciter impleatur, quod de beato viro scriptum est, quia in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. 11, 1): et illud, Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum : et illud, In toto corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. cxvm, 2, 11). Sicut enim, ut ipsi audistis, ille qui in corde suo abscondit eloquia Dei, non peccat; ita et ille qui non abscondi, peccare non cessat. Si enim negotiatoribus non sufficit de una tantum merce lucra conquirere, scd plures merces comparant, ex quibus substantiam suam augeant; et agricolæ diversa genera seminum conantur inserere, unde sufficientem cibum sibi et suis valeant præparare: quanto magis in spiritualibus lucris non vobis debet sufficere, quod in ecclesia lectiones divinas auditis, sed in domibus et in conviviis vestris, et quando dies breves sunt, etiam aliquibus horis in noctibus lectioni divinæ debetis insistere, ut in horrco cordis vestri spirituale possitis triticum comparare, et in thesauris animarum vestrarum Scriplurarum margaritas recondere; ut cum in die judicii ante tribunal æterni Judicis venerimus, sicut dicit Apostolus, vestiti, et non nudi inveniamur (Il Cor. v, 5)? Et illud, fratres charissimi, diligenter attendite, quia Scripturæ divinæ quasi litterae sunt de patria nostra nobis transmissæ. (b) Patria enim nostra paradisus est, parentes nostri sunt Patriarchæ et Prophetæ et Apostoli et martyres: cives enim sunt Angeli, rex autem noster Christus est. Quando enim peccavit Adam, tunc in ipso velut in exsilium hujus mundi projecti sumus : sed quia rex noster plus quam cogitari vel dici potest pius et misericors est, Scripturas divinas velut invitatorias ad nos per Patriarchas et Prophetas dignatus est mittere, quibus nos ad æternam et principalem patriam invitaret. Et cum Scripturas ejus rebelli spiritu fragilitas humana contemneret, dignatus est per se ipsum descendere, et nos de tyrannide et de super

(a) In Mss. duobus non admodum vetustis nobis occurrit Augustino adscriptus. Est auctoris Cæsarium imi tantis.

(b) Cæsarius, in Appendice tomi 5, scrm. 69, n. 2.

bia diaboli liberare, et ad veram humilitatem exemplo nos suæ mansuetudinis provocare, de potestate etiam antiqui serpentis per passionis injuriam liberare', ad inferna descendere, et antiquos sanctos, qui originali peccato obnoxii tenebantur, eripere, in altum ascendere, Spiritum sanctum, qui nos contra omnes insi. dias diaboli confortaret, de cœlis mittere, Apostolos etiam suos, qui regnum Dei per universum mun. dum evangeliz rent, dirigere. Et licet nos non solum superbos, sed etiam impios, non solam originali bus, sed etiam actualibus peccatis obnoxios invenisset; totum tamen, nemine supplicante, dimisit: et non, sicut merebamur, multis catenis vel compedibus oppressos ad exercenda laboriosa opera nos traxit, sed magis pro ineffabili pietate, ut cum illo regnemus, clementer ac misericorditer invitavit. Cum have ita sint, fratres charissimi, quid de se cogitant servi, qui ita præsumunt Domini sui præcepta contemnere, ut nec ipsas invitatorias litteras, quibus ad regni beatitudinem cos invitat, dignentur relegere? Quomodo enim si aliquis nostrum ad procuratorem suum litteras dirigat, et ille non solum non impleat quod praecipitur, sed etiam ipsa jussoria relegere dedignetur; non indulgentiam, sed pœnam, non libertatem accipere, sed carcerem merebitur sustinere: ita ille qui divinas Scripturas de patria æterna transmissas dissimulat legere, timere debet ne forte præmia aterna non accipiat, sed etiam pœnam perpetuam non evadat. Nam in tantum periculosum est nobis divina præcepta non legere, ut propheta lugubriter clamet, Ideo captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam : qui autem ignorat, ignorabitur (Isai. v, 13). Sine dubio qui Deum per divinam lectionem in hoc sæculo dissimulat inquirere, et Deus illum in æterna beatitudine dedignabitur agnoscere : et timere debet ne clausis januis cum stultis virginibus foris exclusus mereatur audire, Nescio vos (Matth. xxv, 12): Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Quid est, Nescio vos, Non novi vos? Quomodo eos nescit, quos in ignem mittit? Ideo utique, quia, sicut jam dictum est, qui eum in hoc sæculo legendo nolunt intelligere, in die judicii illos Dens dedignabitur agnoscere. Et illud quod in Salomone scriptum est, non negligenter, sed cum grandi sollicitudine ac timore debemus audire. Qui, inquit, obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. xxvm, 9). Debet prius ipse audire Deum, qui vult exaudiri a Deo. Nam qua fronte vult ut Deus eum exaudiat, quem in tantum despicit, ut ejus prarcepta legere dissimulet? Et illud quale est, fratres charissimi, quod nonnulli christian, et, quod pejus est, aliquoties etiam clerici, quando iter acturi sunt, et panem et vinum et oleum et diversas expensas sibi ordinant præparari; et cum tanta unusquisque in terreno itinere præparat unde vivat caro sua, unum libellum legere non curat, unde hic et in æternum reficiatur anima sua? Et cum duos homines in se habeat, interiorem ad imaginem Dei factum, et exteriorem de limo terræ formatum; tantam sollicitudinem pro corpore, quod in sepulcro a vermibus devorandum est, habere videtur; interiorem vero hominem, qui ad imaginem Dei factus est, tanquam vile mancipium sine pabulo verbi Dei fame et siti cruciare cognoscitur. In tantum enim Deum negligit, ut in se imaginem ipsius despiciat et contemnat. Hæc ergo, fratres charissimi, sapienter et utiliter cogitantes, quantum possumus, otiosis fabulis et detractionibus ac scurrilitatibus cunctis finem studeamus imponere, et totis viribus de impedimentis mundi istius fugiendo, aliquas horas quærere, in quibus pro salute anima nostræ orationi vel lectioni possimus insistere; ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut stellæ in perpetuas æternitates (Dan. xii, 5). Quod ipse præstare dignetur, qui cum

vss.. de potestate etiam antiqui ho tis per passionis misericordiam.

Faure et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia secula sæculorum. Amen.

SERMO LVII (a).

In hac vita positi, fratres, ita agite, ut cum hinc migraveritis, et caro vestra a vermibus caperit devorari in sepulcro, etc.

SERMO LVIII (5).

DE EO QUOD NIHIL SIT GLORIA MUNDI. Apostolica lectio, fratres charissimi, hunc sonitum reddidit: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui utuntur mundo, tanquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi (1 Cor. vii, 29, 31), et sicut fur, dies Domini ita veniet. Itaque, o anima quæcumque audis el legis, consilium te juvet sanctissimi Danielis dicentis: Consilium meum accipe, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. iv, 24). Quod consilium si neglexeris, ad cœlum sine causa pulsas. O anima que intra carnis parietes fragiles habitas, vigila, inquit, et pulsa, pete et roga: pulsanti tibi et petenti aperietur, dicit Dominus. Et si transieris per ignem, tecum sum et flamma non comburet te : quæ orando si quaesieris, invenies; cum pulsaveris rogando, Christus tibi aperiet januas, ut possessor paradisi introeas. Si adhuc, frater, de fine mundi putas tibi restare aliquid, vel tuum tibi considera finem. Scriptum est: Nudus exivi de utero matris meæ, nudus etiam ibo sub terram (Job 1, 21). Ergo, frater, nihil tecum attulisti quando ingressus es mundum; nihil tecum tolles cum dimiseris mundum. (c) Audite itaque omnes insipientes in populo, et negligentes aliquando cognoscite. Ite ad sepulcra mortuorum, et videte exempla viventium. Jacent ossa, perit homo, et tamen causa ejus reservatur in die judicii. Fuit et ipse nobis similis aliquando homo in vanitate vivens, in sæculo studens divitiis, multiplicavit agros, plantavit vineas, implens horrea sua in apothecis multis, et lætatus est in abundantia sua : et ecce subito ablata sunt omnia ab oculis ejus. Plaudebat sibi per schemata multa, sericis vestibus indutus, pompas et luxurias sibi adhibens, epularum divitias excolens, saltationes et jocos in ebrietatibus exhibebat, prandia sua cum cœna miscebat, et lætitiæ suæ vix dabat finem: et ecce ablata sunt oninia ab oculis ejus. Ubi ergo abierunt illa omnia? Ubi pompa, ubi schemata, ubi exquisita convivia? Ubi modo sunt illi, qui cum in furibundis agminibus constipabant, qui domi forisque laudabani? Ubi ornatus domorum et pretiosa luxuria vestimentorum? Ubi gemmarum ambitio, et argenti pondus immensum? Ubi postremo ipsa cupiditas, quæ cum omnia quotidie quae vult agit, nescit quando totum babet amittere? Ubi sapientia illa et foris excogitata dissertio? Ubi applausus laudum, et adulatio amicorum assidua? Ubi servorum subditi greges et lampadarum radiantia lumina? Ubi antecedentium turba clientium? Transierunt omnia ista ab oculis ejus, et ultra non erit memoria ejus. Jacet in sepulcro redactus in pulverem ; defluxerunt carnes ejus quas delicia nutriebant; abscesserunt nervi a compagibus suis sola remanserunt ossa, que servantur in exempla viventium, ut cognescantur reliquiæ mortuorum. Putatur enim requiescere corpus ejus in inferno habitat anima ejus, et non videbit ulterius lumen. Circumdant enim cum tenebræ multæ tremor et afflictio apprehendunt eum vermes et ignis consument eum, et fletus non desinet ab oculis ejus. Stridor dentium frequentat eum, eo quod pessimi dolores perurgent eum, et non desinunt pœnæ ab anima ejus. Pœnitet eum modo male

[blocks in formation]

pietatem

vixisse in sæculo, et negligentem fuisse, et misericordiam non amasse: et modo quæret cam, et non inveniet; multas divitias possedisse et reposuisse, et non eas erogasse egentibus; perdidisse se tempus pœnitentiæ. et non correxisse dies suos, ut non incideret in talibus pœnis. Exspectat ergo eum resurrectio magna, ut tradat eum pejori judicio. Ibi enim eum conturbabunt Angeli, improperantes quod cieemosynam non amaverit: et ideo misericordia ei denegatur; gehenna ardens eum exspectat, quia in pauperibus cum viveret non exstinxit; ventrem ejus perpetui vermes consument, qui esurientem pauperem non refecit. O quantum valet apud Dominum misericordia, que in vita hujus sæculi exhibetur; que dum hic exhibendo delectatur, ad recolligendum in judicio invenitur : sicut in Evangelio dicit, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v, 7)! Currite itaque, dum lucem hujus vitæ babetis, ne tenebræ mortis vos comprehendant : facite misericordias in hoc sæculo, quæ deleant peccata, ut succurrant vobis in die judicii : quia quod manducatis, perditis, et quod laboratis, relinquitis; quod vero pauperibus erogatis, hoc firmiter possidebitis. Antecedat vos misericordia vestra in die judicii, et ipsa interpellat pro vobis in conspectu Domini : ut misericordes misericordiam consequamini : præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in sacula sæculorum. Amen.

SERMO LIX (a).

elc.

Audite, fratres charissimi, salutifēram patris nostri doctrinam, qui non terrenam, SERMO LX (b).

DE PERSECUTIONE CHRISTIANORUM.

Frequenter diximus, fratres charissimi, quod semper Christiani persecutionem patiuntur. Mundus iste in maligno positus est. Adversarius noster diabolus regnat in mundo; et nos putamus quod non patiamur persecutionem? Quæ enim res non persequitur christianum? Omnia quæ in mundo sunt, persequuntur Christianum. Miramur, si nos persequuntur alii, si Christo servire voluerimus? Et parentes nostri nos persequuntur. Quicumque dissimilis est nostri, persequitur nos, et odio nos habet. Miramur, si alii nos persequuntur? Ipsum corpus nostrum nos persequitur. Si comedero paululum, et corpusculum robustum fuerit, sanitas corporis mei persequitur animam meam. Quocumque me vertero, persecutio mihi est. Si videro mulierem, oculus meus persequitur me; cupit enim interficere animam meam. Si videro divitias, si aurum, si argentum, si possessiones, quodcumque videro et desideravero, hoc persequitur animam meam. Non putemus tantum in effusione sanguinis esse martyrium semper martyrium est Christianis et religiosis. Adolescentulum libido persequitur: vult libido effundere sanguinem animæ. Quando periclitatur anima tua, et quasi in periculo constituitur, tunc stat Dominus Jesus a dextris Patris, et pugnat pro adolescentulo suo. Si ergo sunt martyria in pacis tempore, sunt et negationes. Nemo ergo dicat non esse martyrium. Et martyrium est, et negatio. Ego hodie qui videor esse monachus, si rupero propositum meum, Christum negavi. Et si in pace Christum nego, in persecutione quid facerem? Non torqueor neque exuror, et denego: si torquerer et exurerer, quid facerem? Qui in persecutione negat habet veniam plage: pro illo precanter sancti. Quid

[ocr errors]
[blocks in formation]

enim dicit? Volui pugnare, caro mea in colluctatione defecit; non cessit animus, sed cessit corpus ; aliud mens cogitabat, aliud corpus compellebat: et tamen non habet excusationem. Nulla enim est plaga que debeat ab amore Christi separare. Quid enim tibi dicit? Hoc est, in incendio ardebas, in equuleo pendehas, propter me torquebaris et dicis, Non potui sustinere tormenta. Et quomodo sustinuit Petrus, quomodo Paulus, quomodo ceteri martyres sustinuerunt? Ea habuerunt corpora que et tu habes? O monache, qui jejunium fugis, putas ignem effugere? Hoc ergo dico, quoniam omni tempore sunt martyria, sunt e! persecutiones'. Denique Apostolus quid Joquitur de viduis, quæ secundos duxerunt maritos? Quid dicit? Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (1 Tim. v, 12). Viduæ quid dicit? O vidua, antequam mihi promitteres quod esses vidua, in tua erat potestate ut nuberes ex quo tempore confessa es ut mihi permaneres, ex eo tempore mea esse cœpisti; si volueris secundum maritum ducere, me contempsisti, adultera es, quia mihi jam juneta cras. Sic et tu monache, antequam promitteres, in tua erat potestate facere quod volebas. Vox tua ligavit te mihi quis te compulit? Numquid necessitatem feci? Nonne liber cras? In potestate tua fuit promittere. Promisisti, meus esse cœpisti: meum nolo dimittere: non tibi licet dimittere quod promiseras. Promittere tuum fuit, dimittere non est tuum. Si me dimiseris, non habeo te in eo gradu, in quo prius habui. Primum liber eras, eras quidem de familia mea: non eras ante oculos meos, non eras de ministris meis, sed tamen de familia mea eras; non eras mecum, sed tamen meus eras. Ex quo mihi militare cœpisti, si recesseris, non habeo te de familia, sed quasi fugitivum, Hoc totum quare dico? Quoniam in nostra erat potestate promittere servitutem Dei et obedire; non est in nostra potestate dimittere. Promisisti? Præmium tuum habes., Negasti? Pœnam habes : : utrumque propter confusionem tuum est. Diximus, atque iterum dicimus: Promisisti? Pramium hab s. Dimisisti? Pœnam habes. Utrumque tuum est, elige quod velis Habes viam mortis et vila, ingredere quam volueris. Hoc totum dico vobis, fra tres charissimi, ne quis de vobis putet se habere liberam potestatem, et dicat, Ergo illi qui uxores habent, qui sunt in civitatibus, qui militant, qui negotiantur, ergo totus mundus in periculo est, soli monachi salvantur. Non est nostra et illorum æqua conditio. Illi scientes imbecillitatem suam non promiserunt facere quod non potuerunt. Ili quidem christiani sunt. Sed est christianus quasi sæcularis, et quasi negotiator; et christianus quasi miles. Et Cornelius centurio miles fuit, sed salvatus est. Ego qui monachus sum, qui desivi esse sæcularis, et factus sum monachus; aut monachus salvus ero, aut aliter non salvabor: non est aliud medium. Si voluero dimittere vitam monachi et sequi sæcularem, non habebit me Dominus quasi sæcularem, sed quasi prævaricatorem. Non ergo licet nobis dimittere quod habemus in proposito. Dicat aliquis, Quid facio, si peccavi in isto proposito, qui factus sum nec sæcularis nec monachus? Aliquis peccat peccato majori ? cupit emendare? Ergo hoc dico, Nou nobis licet di mittere quod habuimus propositum, licet dignitatem propositi perdideris. Si peccasti in vita monachi constitutus, esto pœnitens quasi monachus: non quasi sæcularis, sed quasi monachus. Aliquis dicat, Fugi dominum meum, ne me cadat: semper fugere debeo? Si te pœnitet quod fugisti, debes reverti ad dominum tuum: Nemo dicat, Poenitet me quia fugi, et debco semper fugere. Sive sancti simus, sive peccatores simus, nobis non licet mutare propositum.

[ocr errors][merged small][merged small]

Si sanctus es, beatus es monachus : si peccator es, miser es monachus. Non licet mutare propositum, licet dignitatem propositi perdideris. Hæc quidem in commune loquor: et quod vobis loquor, mihi quoque loquor, ne quis se puiet habere potestatem mutare propositum. Rem vobis d co novam : quasi in comparatione dico, non quasi hoc præcipiam. Fac duos nonachos corruisse; hoc est, uterque peccaverit. Alius de ipsis, verbi causa, secularem duxit uxorem, et dixit, Non possum sustinere, non possum monachus perseverare. Alius vero qui peccaverat, intellexit suum peccatum; nulli confitetur, plangit tamen quod fecit, die noctuque Domini misericordiam deprecatur. Non dico quia bene fecerit quod peccavit ad comparationem tamen ejus qui publice sceleratus est, iste sanctus est. lloc totum quare dico? Non ut spem peccatoribus dem, aut per ipsam spem dem occasionem peccandi; sed dico, etiam quicumque peccaverit, non ei licet mutare propositum. Dominus autem est potens me et vos ab omnibus insidiis diaboli liberare totos, cui est honor et gloria per omnia sæcula sæculorum. Amen. SERMO LXI.

DE OBEDIENTIA.

Si premia æternæ vitæ volumus promereri, præcepta Dei totis viribus satagamus custodire. Præcepta namque Dei nolentibus gravia, volentibus sunt levia, sicut ipse ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. x1,30 ). Audiamus Dominum et Salvatorem nostrum præcipientem nobis, et suo exemplo admonentem. Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Ibid., 29). Quid est jugum Dei super se tollere, nisi sanctæ obedientiæ præcepto seipsum propter Deum subjicere? Mitis autem est, qui omnes injurias et contumelias, quæ sibi illatæ fuerint, æquanimiter tolerat, qui eam apostolicam sententiam opere tenet, qua dicitur, Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes (Petr. II, 9): et iterum, Noli vinci a malo, sed vince in bono ma lum. (Rom. xn, 21 ). Humilis vero est, qui eligit abjeetus esse in domo Dei, et omnes sibi præferre, qui se semper pulverem et cinerem esse penset, et in cunctis quæ agit servum se indignum, non solum verbo, sed opere, cogitatione, et omni conversatione sua semper se abjicit et contemnit. Talis procul dubio ad servandam disciplinam atque obedientiam est idoneus nec potest perire a via justitia, neque declinare ad dexteram sive ad sinistram: quia in eo quod mitis est, nulla adversitate frangitur; in eo autem quod bumilis est, nulla prosperitate vel gloria elevatur. Quantus autem sit obedientiæ fructus, ostenditur, cum subinfertur, Et invenietis requiem animabus vestris. Obedientiæ quidem disciplina modo in labore est, sed in futuro fructum habet pacatissimum. Et sciendum, quod quanto modo erimus obedientes patribus nostris, tanto erit Deus obediens orationibus nostris, et tanto erit nobis jugum ejus suave, et onus ejus leve. Scire quoque oportet, quia superbus et impatiens discipline et obedientiæ regulis subjacere non potest. In eo enim quod elate vivit, cæteros despicit, et suis magis quam alterius definitionibus obedire appetit: in eo autem quad impatiens est, ipsa parva et levia dura et intolerabilia esse dijudicat, idque solum rectum esse estimat, quod obstinato corde conceperit: sensuque proprio pro omnium utitur ratione. Isti tales fratres unanimes sæpe perturbant, litesque movent, nec volunt ad mensuram aliorum vivere, nec sunt contenti his quibus contenta debet esse religiosa panpertas. Et cum negligentius cateris vivant, plus aliis volunt honorari Ilujusmodi rebelles et inobedientes animæ frequenter in passionibus sua carnis decidunt, et usque ad turpia opera dilabuntur, et ex his pleHic fiais est vs. Floriacensis, in editis longe diversus

est.

[ocr errors]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »