ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

rique a societate fratrum et a sancto proposito miserabiliter et damnabiliter discedunt. De talibus terribiliter clamat Petrus apostolus: Si, inquit, fugientes coinquinationes mundi, his rursus implicati superantur, facta sunt eorum posteriora pejora prioribus. Melius enim erat eis non cognoscere viam justitiæ, quam post #ognitionem retrorsum reverti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (II Petr. 11, 20 et 21): hinc Dominus ait, Væ illi per quem scandulum venit (Matth. XVII, 7)! Quisquis ergo talem se esse recognoscit dum tempus corrigendi habet, ad lacrymas et pœnitentiam cito redeat, superbiam cum humilitate vincat, impatientiam mansuctudine damnet, vitia in virtutes convertat, ne si in malo perseverat, ad æterna supplicia perveniat. Debemus ergo eam quam professi sumus obedientiam et virtute et opere custodire. Quod tunc agimus, cum eum qui nobis præest, pro amore Dei honoramus atque diligimus, et quidquid ab eo nobis præcipitur, tanquam ab ipso cœlesti Domino fuerit imperatum, libenter implere festinamus. Prælatus enim Christi vices agit in monasterio: unde ipse suis pastoribus ait, Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. x, 16). Sicut enim gaudere debent, et magnum a Domino præmium exspectare, qui libenter obediunt; quia quod ipsi majorum jussu faciunt, hoc ipsi auctori Deo impendunt: sic nimirum magnum a Deo judicium timere et exspectare debent, qui prælatorum suorum jussa despiciunt; quia cum prælatus contemnitur, non ipse, sed is in cujus loco positus est, contemptui habetur. Nec potest Deus a nobis sine magno fructu honorari, nec despici sine magno detrimento. Debet antem (a) obedientia esse sine nora, non cum murmure, neque cum tristitia animi, sed cum gaudio et hilaritate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Bonum autem quod cum tristitia fit, Deo non est acceptabile, quia ipse magis est inspector cordis quam corporis. Debet quoque obedientia esse usque ad mortem, quia usque ad mortem Patri suo propter nos obedivit Christus. Ad hoc sanctum præceptum ipse suo exemplo noster Redemptor nos admonet, dicens, Tolite jugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.

[ocr errors]

SERMO LXII.

DE TIMORE DOMINI ET AVARITIA VITANDA 1. Timor Domini expellit peccatum. Per timorem Domini nascuntur multa bona. Salomon ait, Principium sapientiæ, timor Domini: et alibi dicit, Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. ix, 10; xxvi, 14). Per timorem Domini evadunt animæ de pœnis inferni, et per amorem ejus invenitur gaudium sempiternum ; quia timor Domini et amor proximi charitas est. Qui antem charitatem habet, Deum habet; et qui Deum habet, sæcularia fugit. Qui Christum diligit, infernum timet, et paradisumi desiderat : ubi anhelat pervenire, in quo sperat permanere, in quo non est timor de morte, nec trepidatio de hoste. Qui Deum habet in se, diabolum repellit: ergo per dilectionem Dei et proximi vita acquiritur æterna. Amor Dei in Deo permanere facit: Apostolus ait, Dilectio proximi malum non operatur (Rom. xi, 10). Unusquisque quod sibi fieri non vult, alteri ne faciat : qui sic agit, peccatum non incurrit. Qui terrenis se implicat, elongat se ab amore Dei. Nunquam divitiæ sine peccato acquiruntur in hoc saculo. Si unus non perdit, alter non acqui rit gaudet qui acquirit, tristatur qui amittit. Multi Sunt qui de alienis lacrymis eleemosynas facere se sperant, unum exspoliant, alterum vestiunt : unum Hanem faciunt; alium alienis reficiunt. Eleemosyna cum iniquitate acquisita abominatio est apud Deum. Qui de iniquitate misericordiam facere putat, nibil est apud Deum. Quid dicemus, fratres charissimi, de illis

[blocks in formation]

divitibus qui thesaurizant, et ignorant cui congregaat ca (Psal. xxxvin, 7); aequirunt terrena, et perdunt celestia; lucrantur pecunias, et perdunt animas; attendunt quid acquirunt, et non perpendunt quid amittunt. Multi sunt qui in luce ambulare se putant, et foris claros existere se existimant, cum peccatorum luto pleni, intus tenebrosi persistant. O cæca cupiditas, quæ a Christo animas separas! ut ille dives qui quotidie epulabatur splendide, ante cujus januam Lazarus jacebat mendicus. Mortuus autem dives in inferno est lapsus, Lazarus vero est in sinum Abrahæ elevatus (Luc. XVI). Quare, miseri divites, non expavescitis, qui terrenas divitias concupiscitis, et calestes perditis? Qui tale exemplum non tiniet, excus ambulat. Jacobus apostolus dicit: Eia nunc, divites, plorate et ululate in miseriis vestris, que veniunt ad vos. Divitiæ vestræ putrefacta sunt, vestimenta vestra a lineis corrosa sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum vobis in testimonium erit (Jacobi v, 1 3) Væ illis qui tales sunt. Avarus misericordiam non habet; cupidus similis est inferno. Infernus quantumcumque plus devorat, tanto magis cupit et desiderat : sic et avarus nunquam_satiabitur. Crescit vana potentia, crescit et pæna. Potentes potentiora tormenta patientur (Sap. VI, 7). Quanto major honor datur, tanto majus periculum. Isti tales sunt clati, superbi, vanitate pleni, luxuriosi, gulosi, et hominibus magis placentes quam Deo. Ili sunt se ipsos amantes, gule servientes magis quam spiritualibus intendentes, corpus ornantes et animam fœdantes, carnalibus consentientes, spiritualia negligentes. Foris se ornant, cum sint intus tabefacti. Estimantes se esse sapientes, cum sint stulti; quia sapientia hujus mundi apud Deum stultitia est (1 Cor. in, 19). Colligentes amicitias sæculares, perdunt æternales: dicit namque a¡ ostolus, Quicumque voluerit esse amicus hujus sæculi, inimicus constituitur Dei (Jacobi v. 4). Superbus negligit servire Deo, et servit diabolo; et Deo inutilis 1 est, diabolo similis. Væ qui verba divina despiciunt, et falsas suggestiones amiant! Dum veritatem spernunt, diabolicas vanitates concupiscunt; dum terrena sequuntur, perdunt cœlestia. Væ illis quos tales infernus rapuerit. Qui dum tempus habent, et in sua sunt potestate, non corrigunt se, nec emendant; cum mors venerit, potentia illorum remanebit, et sola anima misera nonne in infernum ibit? O fratres charissimi, quid dicemus de illis qui voverunt, et non impleverunt? Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere: melius est non promittere, quam fidem promissam non adimplere. Multum tibi pejus fuerit, si non reddideris Deo quod promisisti, quam si votum nunquam emisisses: dicit namque propheta, Vovele et reddite Deo vestro (Psal. LXXV, 12): et in Sapientia dicitur, Os quod mentitur, occidit animam (Sup. 1, 44) ; et alibi Psalmista, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. v, 7): et alibi, Ex verbis tuis aut justificaberis, aut condemnaberis (Matth. XII, 37). Multi enim, quod pejus est, Dei promissa dimittunt diabolica fraude decepti, opera mala sequuntur. Considerate ergo, fratres charissimi, vosmetipsos, et cogi:ate ubi sint reges, ubi potentes, ubi amici, ubi parentes. Ecce quomodo de tanta potentia vel letitia tanta provenit miseria et angustia, de tantis divitiis tot inopiæ, de tanta satietate tanta fan es, de tam brevi delectatione tam longa tristitia, de tam brevi vita tam longa mors, de tam exigua sanitate tam longa infirmitas, de tam brevi luce tam longae tenebre, de tam parva suavitate odoris vel luxuriæ, tantos recipientes dolores et fetores, et de vestimentorum nostrorum abundantia ex qua largiri debuimus pauperibus, tantam recipiemus nuditatem. Rogo vos, fratres clarissimi, dum vobis Dominus dat intellectum spiritualem, ut non ametis omne moriturum. Date parum, et accipietis multum. Qui autem reliquerint

1 Forte, dissimilis.

onuia propter Christum, centuplum accipient, el vitam æternam possidebunt. Et quia licet pauci sint, heu! hanc salutis viam arripere volentes, eo quod multi sint vocati, pauci vero electi: melius est tamen cum paucis ingredi ad vitam æternam, quam cum multis ad gehennam. Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas : auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium in sæcula æculorum. Amen.

SERMO LXIII (a).

() fratres charissimi, quam metuenda est illa dies, in qua Dominus noster Jesus Christus cum flamma ignis advenire proposuit, etc.

SERMO LXIV 1.

DE EXHORTATIONE AD SACERDOTES, UT DOCEANT QUID POPULUM CHRISTIANUM SCIRE ET OBSERVARE OPORTEAT.

:

Audite, filioli mei, et intelligite quomodo Scriptura sancta admonet nos et invitat ad regna cœlorum, et ostendit viam quomodo mala istius mundi evadere possimus, et ad vitam pervenire æternam Christo adjuvante. Clamat enim Dominus per prophetam ad sacerdotes qui populo præsunt, ut doceant eum et admoneant, et viam veritatis annuntient dicit enim, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, el annuntia populo meo scelera eorum (Isai. Lvm, 1): et iterum, Quod si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. m, 18). In his igitur grandis necessitas est omnibus sacerdotibus, ut viam salutis populo demonstrent, per quam vitam æternam acquirere possint. Imprimis ipsis explicando quod omnis christianus scire et in corde suo firmiter tenere debet, quod primum est mandatum Domino dicente, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, el ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et cx lola mente tua : deinde proximum sicut te ipsum (Matth. xx, 37). Si ista, id est amorem Dei et timorem, ac proximi dilectionem in corde tuo posueris, et hæc præcepta cum summa reverentia suscipere volucris, tunc ad aliam voluntatem bonam, Deo largiente, facilius poteris pervenire. Promisit enim his qui diligunt eum, resurrectionem post mortem paradisi delicias, Angelorum consortium, et vitam sempiternam. Unde post hæc nec adversa te molestant, nec infirmitas gravat, nec senectus occupat, nec mors occurrit; sed pax et securitas perpetua, sanitas animarum et corporum gratissima, juventus venustissima, et regni coelestis vita æterna. Et hæc promissa sunt bona facientibus et de malis se continentibus. Cogitet ergo unusquisque, qualiter ad illam bonitatem pervenire possit. Sit benevolus, pius, benignus, misericors, sobrius, castus, ad omne opus bonum promplus, ad mala tardus. Otia virtutum fugiat, et omni virtutum exercitio Deo placere studeat. Non sit detra clor, non fornicator, non rapax vel avarus ebrius, non gulosus, vel in scurrilitate quæ ad rem non pertinet constitutus; sed et illa et in ipsis positos quasi serpentem fugiat, ne vitiis et malis hujusmodi animam suam inquinet. Diligat justitiam, pacem inquirat, amet parentes, dilectionem habeat ad proximum. Cum gaudio peregrinos suscipiat, infirmos visitet, et in quantum valet, Deo adjuvante, ac sibi copiam bonorum temporalium ministrante ut habeat unde cum summa lætitia pauperibus tribuat; et cum summo gaudio necessitati eorum subveniat; credat sibi retribu orem esse Deum, qui videt et considerat universa pro quo et dixit, Quidquid feceritis uni de minoribus istis, mihi fecistis (Id. xxv, 40) Et, filioli mei, semper cum gaudio et larto animo pauperibus manum porrigite, in quantum prævaletis. Et si aliquis est laborator qui terram colat, de fructibus suis et ex eis omnibus quæ Dominus ei donat, in decima Eccle

2

non

[blocks in formation]

siam non defraudet, et de particula sua pauperibus dare non negligat. Si negotiator est, et in hoc laborat, et ipse Deo non servit de suo labore, vel decimam reddere noluerit, et de sua particula pauperibus ministrare non curaverit, ad nihilum ipse una cum fecunia sua redigetur. Et quacumque arte Dominus alicui persons ingenium lucrandi donaverit, unde se et suos nutrire ac vestire potuerit, et cum hoc superlucrari aliqua post decimam, ex ipsa sua particula quæ sibi remanet, pro redemptione animæ suæ ac suorum pauperibus hilariter donet. In his autem omnibus caste, sobrie et pie vivendum est, ut opus bonum quod facitis, Deo acceptabile fiat. Sæculares ad ecclesiam libenter convenite, confessiones vestras humili et puro corde sacerdotibus facite, et illos rogate quod pro peccatis vestris Deum, ut vobis indulgeat, orare dignentur. Oblationes per dies dominicos pro vobis et vestris secundum status vestri possibilitatem debetis Deo offerre. Dignum namque et acceptabile sacrificium Deo est, ut Christiani quod negligenter egerint, per sacras oblationes et eleemosynarum largitionem placare festinent, et per veram, ut præmittitur, confessionem, cordis contritionem, ac omnimodam satisfactionem, per orationem puram, per jejunium et abstinentiam peccata sua abluere velint. Et vos similiter agentes in omnibus, vosmetipsos considerate, propter quid in hac valle miseriæ, id est, in hoc mundo nati estis. Et cur, nisi ut nuduli primorum parentum peccato exigente, de paradiso in præsens exsilium relegati, bene faciendo ad patriam revertamur. Si igitur per ignorantiam vel per stultitiam contra Deum quidquam peccando egistis, per opera vestra bona id emendare non tardetis; hoc vobis ad memoriam soll.cite reducendo, ut si quis legitimatus sit, in domo sua tranquille et pacifice, ut bonum decet christianum, vivat, parentibus honorem impendat, uxorem diligat, filios catholicam fidem et Dei legem cum summa disciplina instruat, ut Deum diligere, timere et honorare sciant: hoc enim beneplacitum est apud Deum. Super cmnia turpiloquia abstinentes, charissimi, proximis vestris detrahere nolite; sed si alicui aliquid in aliquo displicet, illam evangelicam sectantes doctrinam, arguite et monete in charitate, et si illum lucrati fueritis, vosmetipsos salvabitis (Matth. xvIII, 15). In omnibus ebrietatem cavete. Hæc enim subversio magna est animæ. Sicut enim ignis facile incendit stipulas, et leviter siccas exurit paleas; sic ebrietas corpus corrumpit, et animam simul et corpus in grave peccatorum incendium dejicit, et præcipue in juvenibus. Vinum enim et juventus, duplex incendium. Propterea qui ab ebrietate non cavet, peccatum non evadet. Ad ecclesiam quando venitis, cum summa reverentia et timore maximo intrare depetis: considerantes quia ad Dominum et dominatorem universe creaturæ vaditis, cidem ibidem pro negligentiis vestris veniam deprecaturi. Dum etiam in ecclesia stamus, orationes Domino pro peccatis nostris fundentes, prius tamen operibus fidei, in quantum possibile est, justificati oculos mentis ad Deum levemus, semper intendentes qualiter de supernis a Deo consolationibus pra·beatur. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Ista si frequenter feceris, et præ oculis Deum habueris, inimicus fugiet a te. Angelus enim Domini bonus adjutor tibi erit, si mentem tuam Airmam in his existere perspexerit. Considera quia pius et misericors est Deus, et puro corde se deprecantes misericorditer recipit, promissiones suas non elongat, et allevat ac sanat eos qui contriti sunt corde. Hoc etiam, charissimi, latere nos non debet, verbis Christi per Scripturam sacram nobis nuntiantibus, quod istius mundi finis appropinquat, et per quotidiana signa, quæ per Evangelium prædicta sunt et quotidie fiunt, spero in proximo ejus esse adventum, ut per ignem omnem judicet mundum. Ecce enim

Ms, consolutium.

1

Dominus veniet, et omnes Angeli ejus cum eo, et Virtutes cœlorum movebuntur. Tunc sedebit Redemplor noster rex omnium in sede majestatis suæ, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis. Qui boni sunt, statuet eos ad dexteram suam, malos vero ad sinistram. Et his qui a dextris ejus erunt, dicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Nudus eram, et operuistis me. Infirmus eram el in carcere, et visitastis me, etc. Tunc respondebunt jusli, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et silieutem, et nudum, et infirmum, vel in carcere; et ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens : Quamdiu uni de minimis meis fecistis, mihi fecistis. His vero qui a sinistris ejus erunt, dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et sic de singulis. Et ibunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam (Matth. xxv, 34-42, 46). Considerate igitur, filioli, magnam Dei pietatem, quali nos in peccatis nostris suffert patientia. Pensemus judicium illud futurum, ut peccata nostra nobis non improperet. Propterea, charissimi, hoc nobis in omnibus considerandum est. Dum unusquisque potest, dum tempus habet, dum pretium in manibus tenet, in quantum prævalet redimat se unusquisque, ne debitor peccati ac in servitute diaboli persistat. Et exinde vos, sæculares, post pœnitentiam et reconciliationem actam, secundum sacerdotis consilium communicate temporibus præcipue ad hæc ab Ecclesia ordinatis. Prius tamen ante plures dies a propriis etiam uxoribus abstinete, ut mundo corde et casto corpore sanctum sacrificium accipere possitis. Sacerdotibus vestris honorem impendite, et eis propter Deum obedite ipse namque Dominus ad ipsos dicit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. x. 16). Filii honorent parentes, similiter et omnes Christiani invicem vos honorate: scripium namque est, llonore invicem prævenientes (Rom. xu, 10). Esurientes pascite, sitientibus potum porrigite, hospites et peregrinos præcipue pauperes suscipite, humanitatem quam potestis illis impendite, pedes illorum lavate, vestite nudos, in tribulatione positis subvenite, consolamini dolentes, infirmos visitate, mortuos sepelite, in carcere positos requirite, et de bouis vestris, quantum facultas vobis a Domino concessa suppetit, subvenite aceis ministrate: viduas et orphanos in tribulatione positos adjuvate, pauperes ct oppressos a pravis hominibus vel de iniquo judicio, in quantum vobis possibile est, adjuvate, seu adjutorium præstate: judicium rectum ac justitiam servate, misericordiam in omnibus facite, pacem in vobismetipsis habete, et eos qui discordes sunt, ad viam concordia revocate. Symbolum et orationem dominicam tenete, filios et filias vestras docete ut et ipsi teneant. Filios quos in Baptismo recepistis, in fide erudite, et scitote vos pro eis apud Deum fidejussores existere. Et ideo semper docete, indesinenter castigate et corripite illos. Omnes vero subjectos vestros, ut fenemini, admonete, ut sobrie, caste, pie et juste vivant in hoc sæculo. Veritatem corde et ore dicite, castitatem et continentiam servate, sobrietatem et parcitatem cibi et potus habete, jejunium servate, seniores honorate, juniores in Christi amore diligite, patientes estote ad omnes, bene facite his qui oderunt vos. Charitas et gaudium, patientia, benignitas, bonitas, spes, fides, modestia, mansuetudo, continentia, castitas et dilectio sint in corde vestro jugiter. Et hæc in cogitationibus sanctis et eloquiis ac operibus piis conservate. Humilitatem ante omnia custodite et tenete. (a) Spem vestram totam in Domino ponite. Bo

[ocr errors]

Quæ sequuntur expressa sunt ex homilia quæ in Ms. Germanensi inscribitur: ad prædicandum; cujus iuitium : Considerare debemus.

(a) Sententia ex Regula Bened. cap. 4 excerpta.

1350

num cum aliquod in vobis inveneritis, non vobis ad laudem vestram inanem, sed Deo ad sui gloriam, qui hoc vobis dedit, ascribite. Malum vero quod in vobis videritis, non Dei causa, sed vestra culpa et negligentiis vestris hoc factum fore sciatis. Diem judicii timete, gehennam expavescite, vitam æternam desiderate, cogitationes et opera simul et verba die noctuque in bonum custodite. Transitum vestrum de hoc mundo qui semper appropinquat omni die sperate. Præcepta Dei adimplete, et de ejus misericordia nunquam desperate. Quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat. Et prout vultis ut faciant vobis homines bona, et vos facite illis similiter. Charitatem autem, quæ est dilectio Dei et proximi, in omnibus et ante omnia servate. Nemo se circumveniat, fratres : quia omnis homo qui post Baptismum mortalia crimina commisit, seu homicidium, adulterium, fornicationem, furtum, falsum testimonium, perjurium; et his similia peccata mortalia perpetratus fuerit, si pœnitentiam veram non egerit, eleemosynam justam non fecerit, et in bonis operibus non permanserit, nunquam in regnum cœlorum intrabit, nec possidebit gloriam æternam, sed cum luctu in inferuum descendet. Nam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. v, 21): proinde scriptum est, Nequaquam Deus delinquentibus parcet (Job ix, 28), quoniam peccator aut flagellum temporale habebit, aut purgationem in judicio, aut quod male admiserit puniendum, punit in hoc sæculo facict, aut puniendus relinquitur æterno hoc sæculo: ac proinde est quod delinquentibus non parcet Deus et alibi scriptum est, Nulla peccata Deus permittet inulta, hoc est, sine vindicta : quia certe aut nos hic vindicabimus peccata nostra per poenitentiam, aut illa vindicabit Deus per severitatem judicii et justitiam. Et illud scitote certissime, et firmiter credite, quod omnis homo quamvis scu quantumcumque criminosus fuerit, seu peccator exstiterit, si veram pœnitentiam egerit, ac justas eleemosynas fecerit, et in bona devotione cum operibus justis permanserit, mortem æternam non gustabit, nec unquam in infernum descendet, sed ab Angelis sanctis post vitam præsentem in colum levabitur, et gloriam possidebit æternam : unde Deus dixit, Non judicabitur homo bis in idipsum : et Apostolus ait, Si hic ju(I Cor.x1,31, 9): hoc est, quod illi qui in hac vita prædicaremus nos, nequaquam a Domino judicaremur senti per veram pœnitentia:n judicant, in judicio extremo de his non judicabuntur; quia sic eorum judicium in hac vita terminatur. Unde et alibi scriptum est, quod si nos perfecte pœnitentiam egerimus, non solum Deus culpas nostras remittit, sed post culpas etiam præmia promittit. Ideoque, fratres charissimi, vitam nostram in vita præsenti emen lare festinemus, et quidquid mali contra præcepta Dei fecimus, defleamus, et ulterius peccare cessemus, ac in voluntate bona, cogitatione recta, et verbis ac operibus sanctis nos conservemus, auxiliante ac gubernante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO LXV.

DE EXHORTATIONE AD GENERALEM NOMINUM INSTRU-
CTIONEM PRO DESIDERIO VITÆ COELESTIS, ET CONTEM-
PTU PRÆSENTIS 1.

Fratres charissimi, unusquisque peccata sua emendare debet, in quantum prævalet Deo auxiliante. Omnis enim homo christianus desiderare debet patriam cœlestem, et Deum Patrem omnipotentem qui in cœlis habitat, ut dicere mereatur, Pater noster, qui es in cælis (Matth. vi, 9): ibi videlicet ubi est Pater de cœlis, ubi est patria nostra cœlestis, illuc desiderare debemus ut perveniamus; ibi pervenire speremus, ut et illic permaneamus. Ista namque vita non cœlestis sed terrena, non patria sed exsilium, nec per.

1 In Ms. Germ. præsons sermo hanc præfert: epigraɲ:ben Homiliu ad institrendos homines.

petua sed transitoria, quia quotidie ad finem prona. la vero patria cœlestis, in qua Deus cum sanctis Angelis et electis suis habitat, linem non habet. Vere igitur stoltus est, qui ad talem Patrem talemque patriam ac talem cœlestium civium societatem pervenire non desiderat. Quis est ille, qui in captivitatem ductus ultra ad patriam redire nollet? Quis in carcere tenebroso positus, amplius exire nollet et lucem videre? Quis usque ad mortem famem sustinens, si ei manducandi possibilitas adfuerit, non manducaret? Quis sitim patiens, si facultas bibendi exstiterit, non putaret? Nobis, charissimi, mundus iste vere non patria, sed captivitas Babylonica est: quia multipliciter diversorum inimicorum nostrorum laqueis irretiti, mundi videlicet, carnis, et generis humani inimici, vita etiam præsens non libertas, sed carcer peccatorum nobis est. De bac igitur captivitate, de hoc tenebrarum carcere eripi laboremus, et non ut servi hunc cibum et potum vanitatis præsentis anxium et laboriosum appetamus, sed ut filii liberi cœlestem desideremus cibum et potum, hunc videlicet qui plena satietas est civium supernorum. Pro hoc cibo, pro hac cœlesti vita Creatorem et Gubernatorem nostrum rogare debemus et orare, ut in hac valle miseriæ, seu exsilio præsenti nos custodire et gubernare dignetur, ut opitulante illo, ad portum salutis pervenire valeamus. Mundus enim iste similitudinem maris habet. Marc fetet, similiter et mundus. Ex hoc fetore, auxiliante Deo, extrahere nos debemus. Oportet namque cum humilitate maxima orare Deum creatorem nostrum, sanctosque suos precari, ut ex valle lacrymarum nos eruens, ipsorum civium supernorum consortes nos efficiat. (a) Illuc enim summo studio properare debeinus, ubi sine interruptione manere speramus, ubi nullus timor de morte, nulla dubitatio de boste. Ibi vita sine fine, juventus sine senectute, lux sine tenebris, gudium sine tristitia, voluntas sine molestia, requies sine labore, satietas sine fastidio, claritas sine nube. Itæc autem vita horrenda est et laboriosa, fragilis et fastidiosa, caduca ac misera, deceptrix atque dolosa, et ærumnis ac scandalis plena. In luctu nascimur, in labore vivimus, et in dolore morimur. Et quod pejus est, et super omnia magis dolendum, quidam peccatis suis exigentibus non confessi, nec contriti, de hac vita migrantes, non solum temporali morte plectuntur: sed et in infernum deducti morte moriuntur perpetua. Vitam etenim suam, sine omni pietate duxerunt, et ob hoc multa tormenta passuri, nunquam vitam consequentur æternam. Ďum enim tempus habuerunt, vitam suam emendare noluerunt, plus gulam amantes quam abstinentiam sectantes, plus luxuriam quam castitatem, magis terrestria quam cœlestia, plus creaturam quam Creatorem diligentes. Abstinentia ducit ad castitatem, castitas perducit ad gloriam, et fornicatio demergit ad pœnam. Castitas ad cœlum sublevat, et luxuria ad infernum profundat. Castitas sanctis Angelis unit, fornicatio autem dæmonibus jungit. Sobrietas cogitationes sanctas instituit, ebrietas vero etiamsi audit verba sancta, in corde non suscipit. Oportet ergo unumquemque verum animæ amatorem non solum corpus nutriendo diligere, sed et animam nutriendo nutrire. Videmus naturaliter quod si corpus esurit, cibum quærit; si sitit, potum appetit; si nudum est, vestimentum desiderat; requiem petit cum laborat; somnum quærit, dum dormire infestat: et sic de ceteris corporis necessitatibus. Anima autem omnibus his indiget. Præceptum Domini panis ejus est, oratio sancta potus ejus, vestis ejus veritas et justitia, requics ejus humilitas et obedientia. In hoc etiam convivio æternæ societatis multi sunt vocati, pauci vero electi. Alii accipiunt fructum trigesimum, alii sexagesimum, alii vero centesimum (Matth. xxn, 14; X, 8). O quam beata est illa anima, cui Dominus Deus dignatus est concedere mansionem in æterna (a) Vid. infra, serm. 67.

requie! Et qui hanc mansionem, regnum videlicet cœleste, ingredi voluerit, non debet esse superbus neque avarus, non invidus nee iracundus, non galosus nec ebriosus, non cupidus nec luxuriosus, non perjurus, non homicida, non falsator neque adulter, et sic de singulis. Quamvis autem infinita mala perpetraverit, de Dei tamen misericordia desperare non debet, sed spem habere debet de Dei misericordia, et fiduciam recuperandi salutem, per vite suæ emendationem et bonorum operum exercitationem. Verba Dei debet libenter audire, et ad ecclesiam diligenter convenire, sacerdotibus saepissime confiteri, omnibus hominibus charitatem firmam tenere. Qui enim charitatem non habuerit, in vitam æternam introire non valebit. Parvo tempore homo vivit in hoe seculo, Dum igitur tempos habemus, operemur bonum ad omnes, et vias Domini præparemus bonas, Ecce nanc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salus bominum Christus est. Si parentes nostros et amicos diligere debemus; quanto magis istum diligere tenemur, qui et nos et nostros fecit et creavit parentes? Hunc amemus qui universæ dominatur creaturæ, scilicet Deum. Diligamus proximum, sicut et nos : quia de terra sicut et nos proximi nostri sunt formati, ut per hoc vitam mereamur æternam, ipso adjuvantė qui vivit et regnat, etc.

SERMO LXVI 1.

DE AGENDA POENITENTIA.

Pins et misericors Deus, fratres charissimi, ad compunctionem et pænitentiam nos hortatur, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu (Joel n, 12); quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. xvm, 25): et iterum, Noli tardare, inquit propheta, converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. v, 8): et iterum, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XVIII, 27). Convertímini igitur, charissimi, ad Domninum Deum nostrum, tanquam boni servi ad fidelemn Dominum. Humiliemus nos in conspectu Dei, et ploremus ante Deum qui fecit nos. Non dedignemur in hoc sæenlo agere pœnitentiam, et peccatorum nostrorum precari veniam, ut infernalem evadere possimus pœnam, ac ad æternam pervenire lætitiam. Emendemus ergo nos in jejuniis et vigiliis et cæteris operibus piis, scientes quod cor contritum et humiliatum 'Deus non spernit (Psal. L, 19): sic enim ait ApostoJus, Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. ix, 27). Si pro carne nostra laboramus, laboremus etiam pro ànima nostra, quæ dignior est. Si curam habemus pro societate misere carnis nostræ, quam post paucos annos vermes devorabunt in sepulcro: quanto magis despicere non debemus animam, que Deo et Angelis ejus præsentatur in cœlo? Cogitate, fratres charissimi, quia abundantia pabuli luxuriam administrat; cum caro in tam copiosis deliciis satiatur, et mens tantis mulcetur divitiis, in pinguedine carnium providetur esca vermium. Herum rogo vos, fratres, quoties jux a sepulturam divitis transitis, ut diligenter inspiciatis ubi sint cortum divitiæ vel ornamenta, ubi gloria, ubi vanitas, ubi luxuriæ, ubi voluptas, vel ubi eorum sunt spectacula. Considerate diligenter et videte et agnoscite, quia nihil aliud in eis est, nisi cinis et fetor et vermis. O homo, vide sepulcra mortuorum, et dic tibi tu ipse, et loquens tecum dicere potes, Ecce nunc ex illo misero qui hic depositus fuit, nihil aliud nisi ossa et pulvis evenit. Et vere, homo si ipsa ossa arida audire volueris, tibi prædicare poterunt et dicere: O miser, quantum pro cupiditate hujus sæculi discurris, aut quid superbiæ vel luxuriæ infelicia colla submittis? utquid te applicasti ad serviendum crudelissimis dominis, vitiis videlicet et criminibus? Attende ad me, et intellige; considera me, et vel sic tibi horreat luxuria tua vel

In Ms. Germanensi : Homilia S. Augustini, huc sermo nunen, atur. Auctor imitatus est Cæsarium Arelatensem. lic et paulo post melius legeretur, ejus. M.

:

avaritia tua. Hoc quod tu es, ego fui: et quod ego sum modo, tu eris postea. Si in me permansıt vanitas, te non consumat iniquitas; si me luxuria polluit, te exornet castitas; vide pulverem meumn, et relinque desiderium tuum malum, etc. Idco quantum pos sumus, auxiliante Deo, laboremus, ut aliorum vulnera nobis conferant medicamenta, et aliorum mors ad vitam nobis proficiat et hoc optime fieri potest, si plus erimus solliciti pro anima quam pro corpore: ut cum caro nostra fuerit in sepulcro posita, anima nostra bonis operibus in cœlos elevetur ornata. O anima, si nos deceperit pulchritudo alienae mulieris, aut concupiscentia carnis, que est ruina animæ, seito quod corpus simul cum anima pœnas habebunt. Nam cum caro nostra putruerit in sepulcro, anima nostra torquenda mergetur in inferni barathro. Ecce quales prædicationes ossa et cineres mortuorum quotidie proclamant ad Dominum. Vere dico, fratres charissimi; quicumque luxuriosus vel negligens ea quæ dico cum magno timore suscipere voluerit, et cito ad medicamenta pœnitentiæ confugerit, et in pœnitentia ex hac vita migraverit, paradisi gaudia possidebit. Quam si non egerit, et mors repentina eum prævenerit, sine ullo remedio æternæ pœnæ cruciatus habebit. Nos igitur, dilectissimi fratres, quantum possumus cum Dei adjutorio, contra carnales concupiscentias viriliter pugnemus: ut devictis hujus sæculi voluptatibus æternum præmium consequi mereamur per infinita sæcula sæculorum. Amen.

SERMO LXVII.

DE FUGA VANITATIS ET VIRTUTUM ADEPTIONE '. Dilectissimi fratres, oportet humilitatem nos habere, pracepta Dei custodire, charitatem tenere, veritatem sequi, et fugere vanitatem. Veritas enim mundat, vanitas coinquinat. Veritas Christus est, sicut ipse dicit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. xiv, 6). Via recta, lux vera, et vita perpetua. Veraces filii Dei sunt, mendaces vero filii diaboli. Unusquisque enim cujus opera agit, ejus filius appellatur. Qui sequuntur Deum, semper in luce sunt: qui autem imitantur diabolum, in tenebris ambulant, et lucem nunquam habebunt. O dilectissimi filii, quam malum, et quam perversum est, dimittere lucem, et sequi enebras; fugere vitam, et appropinquare morti; dimittere veritatem, et sequi mendacium; delectari in vana gloria, et spernere sempiterna; jucundari in præsenti dolore et poena, et amittere lætitiam et quietem sempiternam! Scriptura enim dicit, Non quæras gloriam, et non confunderis, cum gloriosus fueris. Beati illi qui oculos habent spirituales, et contemplantur cœlestia, et respuunt terrena. Ex hac enim fragili, misera et brevi vita festinant ad illam beatam requiem sanctorum, quæ nunquam finietur: (a) illuc festinant, ubi semper permanere sperant, ubi non est timor de morte, nec pavor de boste. Ibi est vita sine morte, juventus sine senectutis exspectatione, lux sine tenebris, gaudium absque tristitia, voluntas absque injuria, regnum sine commutatione, requies sine labore, satietas sine fastidio, et claritas sine nube. Ibi est vita angelica semper læta. Lætitia hujus sæculi licet sepe gaudium esse videatur, sæpissime tamen in tristitiam vertitur. Regnum Dei non habet finem. Vita hujus saculi horrenda est: illa vero amanda atque desideranda. Haec enim presens vita misera et caduca est, imo incerta, deceptrix et insatiabilis. In pœna et luctu nascimur, in miseria et angustia nutrimur in labore vivimus, in dolore merimur: et in fine, quod magis dolendum est, si impœnitentes discedimus, perpetua tormenta patiemur. Nam veniam postmodum non consequentur, qui dum tempus hic

Ms. Cermanensis inscriptio: Homilia ad prædicandum. 'Ms. Germanensis : Eeatus Augustinus dixii, veri as mundia.

Idem codex: Hieronymus dicit, Non quæras gloriam, el non contris eris cum inglon ius fueris.

(a) Sic supra, serm. 65.

SANCT. AUGUST. VI.

habuerint, pœnitentiam condignani non egerint. Nam qui præcepta Christi non habent, vel etiam habentes non servant, et promissa cœlestía despiciunt, qui plus amant gulam quam abstinentiam, magis luxuriam quam castitatem sectantur, absque dubio regnum Dei How possidebunt. Fornicatio urget animam ad pœnam, castitas levat mortalem ad gloriam. Castitas erigit iter ad cœlum, luxuria facit ruere in infernum. Casitas jungit hominem moribundum sanctis et Angélis perpetualibus, fornicatio social satanæ et dæmonibus. Porcus crassus se volvit in volutabro: et si porco margaritas ante ipsum posueris, non advertens conculcabit in luto. Sic et homo ebriosus, vino repletus ac crapulosus, ferculis satiatus, diversis in luxuriis se proruit, et in stercore vitiorum se volutans, verba sancte Scripture nec ore profert, nec corde suscipit. Dulce illi est fornicari, et continentiam servare amarum. Ille miser ambulat elatus et superbus, et cupit esse melior quam cæteri in hoc sæculo, cum tamen apud Deum deterior sit. Altiorem se cæteris existimat, etiamsi omnium inferior existat. Et sic dum melius et firmius se stare putat, in præcipitium cadit, et in æternum barathrum vadit. Ex quo omnipotens Deus vos eripiat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. SERMO LXVIII.

QUOMODO PER VIRTUTES OBVIANDUM SIT VITIIS; ET DE
MISERIA INFERNALI

Fratres, satis timere nos oportet propter tres cansas; hoc est, gulam, cupiditatem, et superbiam : quia diabolus istis tribus circumvenit patrem nostrum Adam, dicens, In quacumque die comederitis ex hoc fructu, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Nos autcm teneamus mente, et timeamus istas tres causas pcs imas, ne ut Adam nuduli expellamur de paradiso. Contra gulam et ingluviem ventris, abstinentiam, contra cupiditatem et avaritiam, pauper -superbiam et elationem, veram humilitatem et omnitatem spiritus et eleemosynarum largitionem, contra modam subjectionem exercentes: hæc scientes quia Angelos Dei custodes habemus, sicut ipse Salvator ait: Amen dico vobis; Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in cœlis est (Matth. xvm, 10). Qiapropter cerie credere possumus, quia omnia opera nostra quæ operamur die ac nocte, sive bona sive mala, ab ipsis in conspectu Dei nuntiata erunt. Nam aliquid boni agimus, ipsum a dextris nostris esse creAngelus bonus hortatur nos consilio boni 1, quia cum damus. Cum vero malum aliquid cogitamus, aut facimus, sive parvum, sive magnum, hoc nulli dubium quin malignum angelum hortatorem habeamus, qui super hoc nos gaudens irridet, cum Angelus sanctus tristatur et dolet. Et ideo cum verba otiosa dicimus aut quidquam mali facimus, diabolicum consilium est. Cum autem ingemiscimus, et pro peccatis nostris suspiramus, aut opera virtutum facimus, tunc Agelum Dei sanctum administratorem et consiliatorem habemus. Nam de illis tribus causis, quas superins diximus, et quas diabolus in Adam subministravit per instinctionem mali consilii, solerti custodia nos ca veamus. Istæ enim tres, gula videlicet, cupiditas et superbia, multa et infinita generant mala. Occasio nantur namque ha male et principales vitiorum radices, sacrilegium, homicidium, fornicationem, furtum, avaritiam, luxuriam, falsum testimonium, iram, discordiam, perjurium, et his similia. Nos igitur, fra tres charissimi, ponamus contra superbiam et elatio' nem veram humilitatem, contra gniam abstinentiam, contra cupiditatem eleemosynam, contra sacrilegium perfectam pœnitentiam, contra homicidium Dei et proximi dilectionem, contra furtum_benignitaten contra avaritiam charitatem, contra luxuriam castitatem, contra falsum testimonium veritatem cordis et oris, contra iram pacem3, contra discordiam vera”

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »