ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

concordiam et vinculum pacis firmum, contra perjurium timorem Domini: et super omnibus spem lirmam, fidem rectam, charitatem perfectam.Taliter per virtutes vitiis obviando, et contraria contrariis curando, coram Deo et hominibus cum justitia et æquitate vivamus. Ista enim sunt arma angelica, lorica et arcus virtutum, scutum fidei firmissimum, et galea salutis. Qui hæc arma in fide non hæsitans secum portaverit, nullus ei diabolus nocere poterit. O fratres charissimi, contra pessimum hostem, id est, immitissimum generis humani inimicum tantum nos armare debemus, ut ipsum viriliter superare valeamus, qui semper paratus est velut latro ad furandum opera nostra bona, consilia mala subministrando. Certe multi audacia diabolica decipiuntur, et securitate propria, quam sibi fingunt, decipiuntur, Dicunt enim, Juvenis sum: dum est mihi tempus, et interim quod floret in me juventus, fruar mundo; cum ad sencctutem venero, et amplius que volo exercere nequivero, tunc pœnitentiam agens abstinebo. Et non cogitat ille aniser, quod non habet certum unius horæ vel momenti spatium, seu etiam potestatem de vita sua. Eia, charissimi fratres; non vos decipiat aut seducat ista pessima securitas : quæ non securitas, sed potius periculum dici potest. Proinde diem mortis semper in memoria habeamus, semper in timore Domini stantes, pœnitentiam agamus, quia transitus noster, vita videlicet hujus sæculi, brevis est, et caduca ac fragilis ista misera præsentis mundi temporalis potentia. Dic ubi imperatores et reges, ubi duces, principes aut barones', ubi aurum et argentum ac ornamenta eorum? Scriptum est, Potentes potenter tormenta palientur (Sap. vi, 7). Væ tam obscura mansioni, væ tam languida foveæ, væ tam tenebrosæ, tam profunda et opace caverna! Pensemus, charissimi, quomodo de tam parva consolatione, tam longa calamitas; de tam brevi lætitia, tam longa tristitia; de tam modica luce, tam magne tenebræ ; de tam exiguo lucro, tam grave damnum; de tam vana securitate, tam forte periculum;

de tam parva potentia bujus temporis, tam longa tormenta sine fine mausura; de tam brevi jucunditate, tam longæ et tamen amare lacryma; de tam inani hujus mundi pompa, dira gehennalis provenit pœna : de qua non liberabit pater filium, nec pro paire filius fidejubebit; ubi non reperitur amicus qui redimat, nec frater qui succurrat. Ubi qui ibi sunt, mori quærunt, sed mortem impetrare nequeunt. Ubi amara pœnitentia tarde agitur, nec ob hoe sic pœnitens adjuvatur. Ibi nulla vita, sed mansio dura et mors æterna; ibi tenebrosus ignis et locus horribilis, ibi flamma gehennalis et inexstinguibilis, ibi immensa formenta el suspiria valida, ibi luctuosi gemitus et languor longus, ibi miseri cum miseris, superbi cun superbis, homicidæ cum homicidis, adulteri cum adulteris, avari cum avaris, fures cum iniquis, falsi prælati cum falsis subditis, dissoluti religiosi cum disSolutis sociis et sociabus lascivis, et sic de singulis. Qui omnes simut iuenarrabiliter cruciabuntur, et infernali carcere sine fine torquentur. De quo nos vitiis emendatos omnipotens Deus eripere dignetur; qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO LXIX (a).

DE EXHORTATIONE AD ORANDUM, CUM EXEMPLO CUJUSDAM DEFUNCTI IN ÆGYPTO; ET DE MISERIA ANIMÆ. Fratres dilectissimi, quando orare vultis, aut peccata vestra plangere, claudite ostium super vos, et orate Dominum Deum vestrum in toto corde. Tunc respicicus Dominus super vos, propitius ac pius vobis erit, quasi pia mater filio suo, dum eum dolentem et plorantem reperit. H.rc, charissimi, in cordibus vestris scribite, et intelligite. Et qui non intelligunt, eos qui rationabiliter sapiunt, interrogent. Acquirite vēbis, dilectissimi, thesaurum cœlestein, mundi hu

• Ms. Germanensis omittit, barones. (a) Sermonum priorum stilum sapis

jus postpositis vanitatibus: attendentes et valde timentes quoddam exemplum horribile, quod quidam homo sanctus in excessu mentis positus vidit, et audivit de quadam anima de Ægypto exeunte, et entra corpus suum contendente. Erat enim homo iste, de cujus anima fit ad præsens mentio, corpore fecundus valde, et temporalium stipatus plurimum: et in tali corporis et rerum prosperitate positus nihil aliud cogitabat, nisi cuncta quæ poterat perficere mala; nec quidquam de animæ suæ salute tractans, totus vixit in peccatis. Accidit ut infirmitate laborans, morti appropinquaret. Et ecce spiritus illius ad ostium corporis pulsans terrore ac moerore permaxime concussus admodum exire tardabat; quia diabolos ante se præparatos videbat, ac inter se mussitare dicentes : Quomodo tardatur? Cur fit hoc? Quare facit tot moras? Festinemus; forsitan Michael cum sociis suis oppriment nos, ac animam illam nobis tollent, quam per multos annos vinculis nostris constrinximus. Tune unus ex diabolis respondens dixit: Nolite timere, nostra est; ego opera ejus scio, ego semper cum illo diebus ac noctibus fui. Hæc illa anima misera audiens, dixit: lleu mihi! quare unquam nata fui aut creata ? Væ mihi! quare unquam in hoc corpus intravi? Væ mihi, quod unquam in isto pessimo carcere carnis exstiti! Væ tibi corpus miserum! quare alienas rapuisti pecunias? Tu facultates pauperum et substantias eorum in domum tuam congregasti. Tu cibariis delicatis te nutriebas, et ego salutem nostram esuriebam. Tu vinum bibebas saporosum, et ego fontem vite sitiebam. Tu te pretiosis decorasti vestibus, me nuda existente virtutibus. Tu quidem fecundum eras, et ego macra; tu rubicundum, et ego pallida; ta hilare, et ego mosta. Tu ridebas, et ego flebam; tu gaudebas, et ego dolebam. Tu semper mihi contraria egisti, modo es esca vermium et putredo ac pulvis. Requiesces per modicum tempus in terra, et postea mecum in infernum deduceris, tormenta sicut et ego passurum æterna. His dictis, corpus sudare cœpit ac spiritum reddere. Tunc ille diabolus angelus satanar, qui non in bono, sed in malo custos et instinctor ejus perstitit, eam apprehendens dixit: Nolite, socii, nolite moram facere; sed tridentes acutissimos apprehendite, et cum dolore in oculos ejus figite! quidq tid enim vidit sive pulchrum sive turpe, totum concupivit. Pungite os ejus : quia omnia quæ desideravit, sive in comedendo sive bibendo vel etiam loquendo, justis vel injustis nunquam pepercit. Pungite et cor ejus dolosum et falsum, in quo nec pietas nec misericordia nec charitas nec bonitas fuit. Pungite etiam mamus ejus rapaces, quæ ad furtum, latrocinium et rapinam promptæ, et ad opera pictatis tardæ fuerunt. Insuper et pedes ejus,qui ad omnem viam malam veloces exstiterunt. Tunc illam miseram animam de corpore ejectam sic membratim punientes, levaverunt super alas suas nigras, tenebrosas et vespertillioneas, ad infernum ipsam deducentes. Et dum sic in itinere esset, vidit anima illa claritatem magnam, et dixit: Ubi, vel quid est illa claritas? Responderunt demones dicentes: Non agnoscis patriam unde exivisti, quando in hanc peregrinationem venisti? Tu quondam rennntiasti pompis nostris, et per Baptismum ac signum crucis nos expulisti. Audisti Prophetas et Apostolos, audisti etiam sacerdotes et curatos (a) tuos, qui non cessabant tibi viam vitæ prædicare, et nomen Salvatoris tui laudare: cor autem tuum a doctrina eorum longe crat. Modo transis juxta patriam illam unde prima venisti, non tamen ibi divertes, nec venies. Choros Angelorum audis, non ad tuam consolationem, sed ad tuam perpetuam desolationen. Claritatem sanctorum videbis, nec tamen ibi habitabis, queinadmodum et nos non facimus, qui de paradiso ejecti sumus: et sicut fuimus ac sumus in perditione, sic et tu nobiscum eris. I sque modo fuisti in peregrinatione, nunc moraberis nobiscum in damnatione, in qua ui

() Nota.

tos habemus socios. Tunc cœpit illa misera anima cum dolore et fletu ác gemitu ingenti dicere: fleu me miseram, quod unquain creata fui ac nata, seu in hoc corpus maculatum posita! Heu mihi, quod in ista daminatione posita claritatem æternam perdidi, ex qua olim sine macula exivi! Modo video spatiosam viam, quae ducit ad patriam, non tamen perambulabo cam. Tunc perduxerunt eam inimici sic flentem el gementem ad perditionis portas, ubi diabolus ad recipiendum eam præparatus erat in similitudine draconis; et aperiens fauces suas fetidissimas, ac glutiens eam, revomuit in calidissimum locum igneum, ubi sui consimiles exspectant judicium. Hoc exemplo, dileclissimi, edocti ac admoniti, ut aliorum fera vulnera nobis sint medicamenta certa, vitam nostram hic dum valemus in melius emendemus, carnalia abdicantes, spiritualia sectantes: ut sic ketanter ex hoc corpusculo egredientes dicere possimus: Adhæsit anima mea post te; quia caro mea castigata pro te, Deus meus. Ob hoc, mi Domine, me suscipiat dextera tua. Quod nabis concedere dignetur qui salvat omnes sperantes in se, ac vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO LXX (a).

Quanta sit vera humilitatis virtus, fratres, facile ex verbis Domini cognoscitur, etc.

SERMO LXXI (b).

Legitur in Litteris divinitus inspiratis dictum, Fili, ne tardes converti ad Dominum (Eccli. v, 8), etc. SERMO LXXII (c).

Mors autem vera quam timent homines, est separatio animæ a Deo. Et plerumque cum timent homines mortem istam, etc.

SERMO LXXII (d).

DE ILLO QUI IRAM DIU IN PECTORE RETINET, ET NON VULT HUMILIARI.

Omnis homo qui vult de inimico suo vindicari, provocat in se vindictam Dei. Sed hoc facite, fratres, quod dicit Apostolus, Nulli malum pro malo reddentes. Hoc est enim vinci de bono malum. Quando enim vindicari vis, sine dubio vincere vis: vide ne dum vis hominem vincere, ab ira vincaris. Quia læsit, vis et tu ladere: quia nocuit, vis et tu nocere; et ut tu vincas amplius, magis quam ille nocuit. Quomodo vincis malum in malo? Non hoc dixit Apostolus, non hoc audisti. Ergo, Noli vinci a malo, audisti. Et forsitan respondebis, lloc et ego volo. Sed nemo me vincit. Dixit namque Apostolus, Vince in bono malum. Iloc est enim, qui te læsit sua iracundia, tu illum vincè tua patientia. Qui te lesit sua avaritia, vince illum tua misericordia. Ecce qui te sua avaritia exspoliavit, ecce egel, ecce esurit; vindica te, inimicus tuus est. Sed si esurit, ciba illum; si sitit, potum da illi: Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. xu, 21, 20). Si hoc eogitas quasi ad malitian nos hortatus est, tanquam dixerit, ut plus ei noceas, ut carbones congeras super caput ejus : si hoc cogitas, in malo vis vincere malum; et ipsam eleemosynam ut facias, amore vindicte vis facere. Sed dicis, Quid est, Carbones ignis congeres super caput ejus? Carbones ignis sunt, in quibus uritur ut pœniteal ilJum contra te inimicitias habuisse. Homo es, homo rst lædere voluit, lædere vis? Ecce duo mali estis. Quomodo ergo dicis, Et ego odi malum, qui auges

[blocks in formation]

numerum malorum? Vis vingerc inimicum tuum? Attende te intrinsecus, et vide, ne ibi habeas quem vincere debeas. Et dum ista consideraveris, dices tibi, Homo est qui me larsit rogem pro illo Dominum ut poeniteat eum. Et si ita feceris, et inimicum perdidisti, et amicum acquisisti, dum ille si læsit, ex malo orationibus tuis factus est bonus. Nec defendi ante Dominum servi inverecunda festinatione properemus; ut cum dies ille vindictae advenerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus honoremur in sæcula sæculorum. Amen. SERMO LXXIV (a).

Fratres charissimi, quod audivimus dici ut sursum corda habeamus, spes fit, ut de illa futura vita cogitemus, etc. SERMO LXXV (b).

Audite itaque qui estis in populo, et stulti aliquando sapite accedite ad sepulturam mortuorum, et videte exempla viventium, etc.

SERMO LXXVI (c).

DE COGITATIONIBUS.

Primum quidem cogitationibus malis repugnandum est, ut cum aliquid carnale aut sordidum susurraverit adversarius, priusquam tingal mentem et sanciet, sagita deleatur, ct excutiatur. Solet enim tristitiam afferre, et dubitationes de proposito, et desperationen bonorum aspirare, et varias cupiditates ingerere, et omnes omnino sagittas acuere, ut sicut in decimo Psalmo scriptum est, Ut sagittent in occulto rectos corde (Psal. x, 3). Tu ergo mox ut cœperit, geminato suspirio ad Dominum mente conversa, ne permittas accedere consilium, quod sensum possit inquinare. Sicut enim vestimentum candidum, cum fuerit s:guine adspersum, si mox fuerit lotum, candorem sum recipit; si autem insederit et incoxerit macula, vix lavatur: sic et mens humana, si surgentem cogitationem mox deleverit, potest suum retinere candorem; si autem diutius résidere permiserit, vix enm magno labore purgatur. Hæc est autem prinia victoria secreti certaminís nostri, quod Dominus exspectat et Angeli, cum cogitationibus malis mens humana fideliter occurrit, et bonis rationibus malos superat cogitatus. Hinc laus nascitur, hinc crescit gloria, sient Apostolus ait: Cum venerit, inquit, Dominus, illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordis; tunc laus erit unicuique a Deo (1 Cor. iv, 5). Manifestum est enim apud fideliores, quia non solum de factis, sed etiam de cogitatis, aut laus aut vituperatio ́ a Deo judice tribuatur. Item quod inviti patimur cogitationes frequenter, non nos lateat, fratres, quod maligni frequenter cogitationes sustinemus. Quando autem ita sit, de Apostolo discimus dicente: Non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, el captivantem me in lege peccati (Rom. vi, 15, 23). Et revera unum propriuinque studium est satanæ, humanam mentem pravis gravare consiliis. Siquidem hanc injuriam ab exordio sortiti sumus, ut nos serpentis caput observemus : ille autem nostrum calcaneum, utique non nostrorum pedum, sed mentis observat; ut si quomodo possit currentem ad cœlestia animam morsu suo ad terrestria detinere. Adversus has ergo obscuritates malorum ut sinceris mentibus vivere possimus, cordis oculi bene etrandi sünt. Et ut vincamus, arma nobis sunt valde necessaria. Arma, inquit, militiæ nostræ non carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, malorum consilia destruentes (I Cor. x, 4). Amen.

↑ Vignierius pro, servi, hahet, sui.

(a) Fragmentum est sermonis 395, in tomo 5.

Idein est ac superior sermo 58, solo duntaxat exordio brevior. (c) In Remigiano Ms. ann. circiter 700, Augustino tri buitur.

enim dicit? Volui pugnare, caro mea in colluctatione defecit; non cessit animus, sed cessit corpus; aliud mens cogitabat, aliud corpus compellebat ; et tamen non habet excusationem. Nulla enim est plaga que debeat ab amore Christi separare. Quid enim tibi dicit? lloc est, in incendio ardebas, in equuleo pendehas, propter me torquebaris : et dicis, Non potui sustinere tormenta. Et quomodo sustinuit Petrus, quomodo Paulus, quomodo ceteri martyres sustinuerunt? Ea habuerunt corpora que et tu habes? O monache, qui jejunium fugis, putas ignem effugere? Hoc ergo dico, quoniam omni tempore sunt narty. ria, sunt e! persecutiones. Denique Apostolus quid Joquitur de viduis, quæ secundos duxerunt maritos? Quid dicit? Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (1 Tim. v, 12). Viduæ quid dicit? O vidua, antequam mihi promitteres quod esses vidua, in tua erat potestate ut nuberes ex quo tempore confessa es ut mihi permaneres, ex eo tempore mea esse cœpisti; si volueris secundum maritum ducere, me contempsisti, adultera es, quia mihi jam juneta eras. Sic et tu monache, antequam promitteres, in tua erat potestate facere quod volebas. Vox tua ligavit te mihi quis te compulit? Numquid necessitatem feci? Nonne liber cras? In potestate tua fuit promittere. Promisisti, meus esse cœpisti: meum nolo dimittere non tibi licet dimittere quod promiseras. Promittere tuum fuit, dimittere non est tuum. Si me dimiseris, non habeo te in eo gradu, in quo prius habui. Primum liber eras, eras quidem de familia mea non eras ante oculos meos, non eras de ministris meis, sed tamen de familia mea eras; non eras mecum, sed tamen meus eras. Ex quo mihi militare cœpisti, si recesseris, non habeo le de familia, sed quasi fugitivum, Hoc totum quare dico? Quoniam in nostra erat potestate promittere servitutem Dei et obedire; non est in nostra potestate dimittere. Promisisti? Præmium tuum habes., Negasti? Pœnam habes utrumque propter confusionem tuum est. Diximus, atque iterum dicimus: Promisisti? Premium hab s. Dimisisti? Poenam habes. Utrumque tuum est, elige quod velis labes viam mortis et vitæ, ingredere quam volueris. Hoc totum dico vobis, fra tres charissimi, ne quis de vobis putet se habere liberam potestatem, et dicat, Ergo illi qui uxores habent, qui sunt in civitatibus, qui militant, qui negotiantur, ergo totus mundus in periculo est, soli monachi salvantur. Non est nostra et illorum æqua conditio. Illi scientes imbecillitatem suam non promiserunt facere quod non potuerunt. Ili quidem christiani sunt. Sed est christianus quasi sæcularis, et quasi negotiator; et christianus quasi miles. Et Cornelius centurio miles fuit, sed salvatus est. Ego qui monachus sum, qui desivi esse sæcularis, et factus sum monachus; aut monachus salvus ero, aut aliter non salvabor: non est aliud medium. Si voluero dimittere vitam monachi et sequi sæcularem, non habebit me Dominus quasi sæcularem, sed quasi prævaricatorem. Non ergo licet nobis dimittere quod habemus in proposito. Dicat aliquis, Quid facio, si peccavi in isto proposito, qui factus sum nec sæcularis nec monachus? Aliquis peccat peccato majori ? cupit emendare? Ergo hoc dico, Nou nobis licet di mittere quod habuimus propositum, licet dignitatem propositi perdideris. Si peccasti in vita monachi constitutus, esto poenitens quasi monachus: non quasi sacularis, sed quasi monachus. Aliquis dicat, Fugi dominum meum, ne me cadat: semper fugere debeo? Si te pœnitet quod fugisti, debes reverti ad doninun tuum: Nemo dicat, Poenitet me quia fugi , et debco semper fugere. Sive sancti simus, sive peccatores simus, nobis non licet mutare propositum.

[ocr errors][merged small][merged small]

rem,

Si sanctus es, beatus es monachus: si peccator es, miser es monachus. Non licet mutare propositum, licet dignitatem propositi perdideris. Hæc quidem in commune loquor: et quod vobis loquor, mihi quoque loquor, ne quis se putet habere potestatem mutare propositum. Rem vobis d co novam : quasi in comparatione dico, non quasi hoc præcipiam. Fac duos monachos corruisse; hoc est, uterque peccaverit. Alius de ipsis, verbi causa, secularem duxit uxoet dixit, Non possum sustinere, non possuin monachus perseverare. Alius vero qui peccaverat, intellexit suum peccatum; nulli confitetur, plangit tamen quod fecit, die noctuque Domini misericordiam deprecatur. Non dico qiia bene fecerit quod peccavit ad comparationem tamen ejus qui publice sceleratus est, iste sanctus est. Hoc totum quare dico? Non ut spem peccatoribus dem, aut per ipsam spem dem occasionem peccandi; sed dico, etiam quicumque peccaverit, non ei licet mutare propositum. Dominus autem est potens me et vos ab omnibus insidiis diaboli liberare totos, cui est honor et gloria per omnia sæcula sæculorum. Amen. SERMO LXI.

DE OBEDIENTIA.

Si premia ærterne vitæ volumus promereri, præcepta Dei totis viribus satagamus custodire. Præcepta namque Dei nolentibus gravia, volentibus sunt levia, sicut ipse ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. x1,30 ). Audiamus Dominum et Salvatorem nostrum præcipientem nobis, et suo exemplo admonentem. Tollite, inquit, jugum meum super vos, el discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Ibid., 29). Quid est jugum Dei super se tollere, nisi sanctæ obedientiæ præcepto seipsum propter Deum subjicere? Mitis autem est, qui omnes injurias et contumelias, quae sibi illate fuerint, aquanimiter tolerat, qui eam apostolicam sententiam opere tenet, qua dicitur, Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes (1 Petr. II, 9): et iterum, Noli vinci a malo, sed vince in bono ma lum. (Rom. x, 21). Humilis vero est, qui eligit abjectus esse in domo Dei, et omnes sibi præferre, qui se semper pulverem et cinerem esse penset, et in cunctis quæ agit servum se indignum, non solum verbo, sed opere, cogitatione, et omni conversatione sua semper se abjicit et contemnit. Talis procul dubio ad servandam disciplinam atque obedientiam est idoneus, nec potest perire a via justitiæ, neque declinare ad dexteram sive ad sinistram quia in eo quod mitis est, nulla adversitate frangitur; in eo autem quod hnmilis est, nulla prosperitate vel gloria elevatur. Quantus autem sit obedientia fructus, ostenditur, cum subinfertur, Et invenietis requiem animabus vestris. Obedientiæ quidem disciplina modo in labore est, sed in futuro fructum habet pacatissimum. Et sciendum, quod quanto modo erimus obedientes patribus nostris, tanto erit Deus obediens orationibus nostris, et tanto erit nobis jugum ejus suave, et onus ejus leve. Scire quoque oportet, quia superbus et impatiens discipline et obedientiæ regulis subjacere non potest. In eo enim quod elate vivit, cæteros despicit, et suis mag's quam alterius definitionibus obedire appetit: in eo autem quad impatiens est, ipsa parva et levia dura et intolerabilia esse dijudicat, idque solum rectum esse æstimat, quod obstinato corde conceperit: sensuque proprio pro omnium utitur ratione. Isti tales fratres unanimes sæpe perturbant, litesque movent nec volunt ad mensuram aliorum vivere, nec sunt contenti his quibus contenta debet esse religiosa paupertas. Et cum negligentius cateris vivant, plus aliis volunt honorari ujusmodi rebelles et inobedientes animæ frequenter in passionibus suæ carnis decidunt, et usque ad turpia opera dilabuntur, et ex his pleBic liais est vs. Floriacensis, in editis louge diversus

est.

[ocr errors]

rique a societate fratrum et a sancto proposito miserabiliter et damnabiliter discedunt. De talibus terribiliter clamat Petrus apostolus: Si, inquit, fugientes coinquinationes mundi, his rursus implicati superantur, facta sunt eorum posteriora pejora prioribus. Melius enim erat eis non cognoscere viam justitiæ, quam post #ognitionem retrorsum reverti ab eo quod illis traditum est sancio mandato (II Petr. 11, 20 et 21): hinc Dominus ait, Væ illi per quem scandalum venit (Matth. XVII, 7)! Quisquis ergo talem se esse recognoscit, dum tempus corrigendi habet, ad lacrymas et pœnitentiam cito redeat, superbiam cum humilitate vincat, impatientiam mansuctudine damnet, vitia in virtutes convertat, ne si in malo perseverat, ad æterna supplicia perveniat. Debemus ergo eam quam professi sumus obedientiam et virtute et opere custodire. Quod tunc agimus, cum eum qui nobis præest, pro amore Dei honoramus atque diligimus, et quidquid ab eo nobis præcipitur, tanquam ab ipso cœlesti Domino fuerit imperatum, libenter implere festinamus. Prælatus enim Christi vices agit in monasterio : unde ipse suis pastoribus ait, Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. x, 16). Sicut enim gaudere debent, et magnum a Domino præmium exspectare, qui libenter obediunt; quia quod ipsi majorum jussu faciunt, hoc ipsi auctori Deo impendunt: sic nimirum magnum a Deo judicium timere et exspectare debent, qui prælatorum suorum jussa despiciunt; quia cum prælatus contemnitur, non ipse, sed is in cujus loco positus est, contemptui habetur. Nec potest Deus a nobis sine magno fructu honorari, nec despici sine magno detrimento. Debet autem (a) obedientia esse sine mora, non cum murmure, neque cum tristitia animi, sed cum gaudio et hilaritate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Bonum autem quod cum tristitia fit, Deo non est acceptabile, quia ipse magis est inspector cordis quam corporis. Debet quoque obedientia esse usque ad mortem, quia usque ad mortem Patri suo propter nos obedivit Christus. Ad hoc sanctum præceptum ipse suo exemplo noster Redemptor nos admonet, dicens, Tolie jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

SERMO LXII.

:

DE TIMORE DOMINI ET AVARITIA VITANDA 1. Timor Domini expellit peccatum. Per timorem Domini nascuntur multa bona. Salomon ait, Principium sapientiæ, timor Domini: et alibi dicit, Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. ix, 10; xxvm, 44). Per timorem Domini evadunt animæ de pœnis inferni, et per amorem ejus invenitur gaudium sempiternum; quia timor Domini et amor proximi charitas est. Qui antem charitatem habet, Deum habet; et qui Deum habet, sæcularia fegit. Qui Christum diligit, infernum timet, et paradisum desiderat ; ubi anhelat pervenire, in quo sperat permanere, in quo non est timor de morte, nec trepidatio de hoste. Qui Deum habet in se, diabolum repellit ergo per dilectionem Dei et proximi vità acquiritur æterna. Amor Dei in Deo perimanere facit: Apostolus ait, Dilectio proximi malum non operatur (Rom. xi, 10). Unusquisque quod sibi fieri non vult, alteri ne faciat: qui sic agit, peccatum non incurrit. Qui terrenis se implicat, elongat se ab amore Dei. Nunquam divitiae sine peccato acquiruntur in hoc saculo. Ši unus non perdit, alter non acquirit gaudet qui acquirit, tristatur qui amittit. Multi Sunt qui de alienis lacrymis eleemosynas faccre se sperant, unum exspoliant, alterum vestiunt: unum Hanem faciunt; alium alienis reficiunt. Eleemosyna eum iniquitate acquisita abominatio est apud Deum. Qui de iniquitate misericordiam facere putat, nihil est apud Deum. Quid dicemus, fratres charissimi, de illis

In Ms. Germanensi inscribitur: De timore comini liber S. gustini.

(a) vid. Regulam Bened. cap. 5.

divitibus qui thesaurizant, et ignorant cui congregant ca (Psal. xxxvin, 7); acquirunt terrena, et perdunt cœlestia; lucrantur pecunias, et perdunt animas; attendunt quid acquirunt, et non perpendunt quid amittunt. Multi sunt qui in luce ambulare se putant, et foris claros existere se existimant, cum peccatorum luto pleni, intus tenebrosi persistant. O cæca cupiditas, quæ a Christo animas separas! ut ille dives qui quotidie epulabatur splendide, ante cujus januam Lazarus jacebat mendicus. Mortuus autem dives in inferno est lapsus, Lazarus vero est in sinum Abraha elevatus (Luc. XVI). Quare, miseri divites, non expavescitis, qui terrenas divitias concupiscitis, et calestes perditis? Qui tale exemplum non tiniet, cæcus ambulat. Jacobus apostolus dicit: Eia nunc, divites, plorate et ululate in miseriis vestris, que veniunt ad vos. Divitia vestræ putrefactæ sunt, vestimenta vestra a lineis corrosa sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, el ærugo eorum vobis in testimonium erit (Jacobi v, 1 5) Væ illis qui tales sunt. Avarus misericordiam non habet; cupidus similis est inferno. Infernus quantumcumque plus devorat, tanto magis cupit et desiderat : sic et avarus nunquam satiabitur. Crescit vana potentia, crescit et poena. Potentes potentiora tormenta patientur (Sap. VI, 7). Quanto major honor datur, Lanto majus periculum. Isti tales sunt clati, superbi, vanitate pleni, luxuriosi, gulosi, et hominibus magis placentes quam Deo. Ili sunt se ipsos amantes, gule servientes magis quam spiritualibus intendentes, corpus ornantes et animam foedantes, carnalibus consentientes, spiritualia negligentes. Foris se ornant, cum sint intus tabefacti. Estimantes se esse sapientes, cum sint stulti; quia sapientia hujus mundi apud Deum stultitia est (I Cor. in, 19). Colligentes amicitias sæculares, perdunt æternales: dicit namque aj ostolus, Quicumque voluerit esse amicus hujus sæculi, inimicus constituitur Dei (Jacobi iv, 4). Superbus negligit servire Deo, et servit diabolo; et Deo inutilis1 est, diabolo similis. Væ qui verba divina despiciunt, et falsas suggestiones amiant! Dum veritatem spernunt, diabolicas vanitates concupiscunt; dum terrena sequuntur, perdunt cœlestia. Væ illis quos tales infernus rapuerit. Qui dum tempus habent, et in sua sunt potestate, non corrigunt se, nec emendant; cum mors venerit, potentia illorum remanebit, et sola anima misera nonne in infernum ibit? O fratres charissimi, quid dicemus de illis qui voverunt, et non impleverunt? Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere: melius est non promittere, quam fidem promissam non adimplere. Multum tibi pejus fuerit, si non reddideris Deo quod promisisti, quam si votum nunquam emisisses: dicit namque propheta, Vovete et reddite Deo vestro (Psal. LXXV, 12) et in Sapientia dicitur, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. 1, 41): et alibi Psalmista, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. v, 7): et alibi, Ex verbis tuis aut justificaberis, aut condemnaberis (Matth. XII, 37). Multi enim, quod pejus est, Dei promissa dimittunt diabolica fraude decepti, opera mala sequuntur. Considerate ergo, fratres charissimi, vosmetipsos, et cogi:ate ubi sint reges, ubi potentes, ubi amici, ubi parentes. Ecce quomodo de tanta potentia vel letitia tanta provenit miseria et angustia, de tantis divitiis tot inopiæ, de tanta satietate tanta fan es, de tam brevi delectatione tam longa tristitia, de tam brevi vita tam longa mors, de tam exigua sanitate tam longa infirmitas, de tam brevi luce tam longae tenebre, de tam parva suavitate odoris vel luxuriæ, tantos recipientes dolores et fetores, et de vestimentorum nostrorum abundantia ex qua largiri debuimus panperibus, tantam recipiemus nuditatem. Rogo vos, fratres charissimi, dum vobis Dominus dat intellectum spiritualem, ut non ametis omne moriturum. Date parum, et accipietis multum. Qui autem reliquerint

1 Forte, dissimilis.

onuia propter Christum, centuplum accipient, et vitam æternam possidebunt. Et quia licet pauci sint, heu hanc salutis viam arripere volentes, eo quod multi sint vocati, pauci vero electi: melius est tamen cum paucis ingredi ad vitam æternam, quam cum multis ad gehennam. Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas: auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium in sæcula æculorum. Amen.

SERMO LXIII (a).

( fratres charissimi, quam metuenda est illa dies, in qua Dominus noster Jesus Christus cum flamma ignis advenire proposuit, etc.

SERMO LXIV 1.

DE EXHORTATIONE AD SACERDOTES, UT DOCEANT QUID POPULUM CHRISTIANUM SCIke et observARE OPORTEAT.

Audite, filioli mei, et intelligite quomodo Scriptura sancta admonet nos et invitat ad regna cœloruin, et ostendit viam quomodo mala istius mundi evadere possimus, et ad vitam pervenire æternam Christo adjuvante. Clamat enim Dominus per prophetam ad sacerdotes qui populo præsunt, ut doceant eum et admoneant, et viam veritatis annuntient : dicit enim, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, el annuntia populo meo scelera eorum (Isai. Lvm, 1): et iterum, Quod si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. m, 18). In his igitur grandis necessitas est omnibus sacerdotibus, ut viam salutis populo demonstrent, per quam vitam æternam acquirere possint. Imprimis ipsis explicando quod omnis christianus scire et in corde suo firmiter tenere debet, quod primum est mandatum Domino dicente, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, el cx lola mente tua: deinde proximum sicut te ipsum (Matth. XXII, 57). Si ista, id est amorem Dei et timorem, ac proximi dilectionem in corde tuo posueris, et hæc præcepta cum summa reverentia suscipere volueris, tunc ad aliam voluntatem bonam, Deo largiente, facilius poteris pervenire. Promisit enim his qui diligunt eum, resurrectionem post mortem, paradisi delicias, Angelorum consortium, et vitam sempiternam. Unde post hæc nec adversa te molestant, nec infirmitas gravat, nec senectus occupat, nec mors occurrit; sed pax et securitas perpetua, sanitas animarum et corporum gratissima, juventus venustis. sima, et regni coelestis vita æterna. Et hæc promissa sunt bona facientibus et de malis se continentibus. Cogitet ergo unusquisque, qualiter ad illam bonitatem pervenire possit. Sit benevolus, pius, benignus, misericors, sobrius, castus, ad omne opus bonum promptus, ad mala tardus. Otia virtutum fugiat, et omni virtutum exercitio Deo placere studeat. Non sit detra ctor, non fornicator, non rapax vel avarus, non ebrius, non gulosus, vel in scurrilitate quæ ad rem non pertinet constitutus; sed et illa et in ipsis positos quasi serpentem fugiat, ne vitiis et malis hujusmodi animam suam inquinet. Diligat justitiam, pacem inquirat, amet parentes, dilectionem habeat ad proximum. Cum gaudio peregrinos suscipiat, infirmos visitet, et in quantum valet, Deo adjuvante, ac sibi copiam bonorum temporalium ministrante ut habeat unde cum summa lætitia pauperibus tribuat; et cum summo gaudio necessitati eorum subveniat; credat sibi retribu'orem esse Deum, qui videt et considerat universa pro quo et dixit, Quidquid feceritis uni de minoribus istis, mihi fecistis (Id. xxv, 40) Et, filioli mei, semper cum gaudio et larto animo pauperibus manum porrigite, in quantum prævaletis. Et si aliquis est laborator qui terram colat, de fructibus suis et ex eis omnibus quæ Dominus ei donat, in decima Eccle

Præter usitatas Ms. Germ. varietates, hanc insuper observare est, quod postrema subsequentis in eodem is. serinonis pars, hic in unum conjungatur.

Forte, viliorum. M.

(u) Est in Appendice tomi 5 sermo 251.

ac

siam non defraudet, et de particula sua pauperibus dare non negligat. Si negotiator est, et in hoe laborat, et ipse Deo non servit de suo labore, vel deciman reddere noluerit, et de sua particula pauperibus ministrare non curaverit, ad nihilum ipse una cum fecunia sua redigetur. Et quacumque arte Dominus alicui personæ ingenium lucrandi donaverit, unde se et suos nutrire ac vestire potuerit, et cum hoc superlucrari aliqua post decimam, ex ipsa sua particula quæ sibi remanet, pro redemptione animæ suæ ac suorum pauperibus hilariter donet. In his autem omnibus caste, sobrie et pie vivendum est, ut opus bonum quod facitis, Deo acceptabile fiat. Sæculares ad ecclesiam libenter convenite, confessiones vestras humili et puro corde sacerdotibus facite, et illos rogate quod pro peccatis vestris Deum, ut vobis indulgeat, orare dignentur. Oblationes per dies dominicos pro vobis et vestris secundum status vestri possibilitatem debetis Deo offerre. Dignum namque et acceptabile sacrificium Deo est, ut Christiani quod negligenter egerint, per sacras oblationes et eleemosynarum largitionem placare festinent, et per veram, ut præmittitur, confessionem, cordis contritionem, omnimodam satisfactionem, per orationem puram, per jejunium et abstinentiam peccata sua abluere velint. Et vos similiter agentes in omnibus, vosmetipsos considerate, propter quid in hac valle miseria, id est, in hoc mundo nati estis. Et cur, nisi ut nuduli primorum parentum peccato exigente, de paradiso in præsens exsilium relegati, bene faciendo ad patriam revertamur. Si igitur per ignorantiam vel per stultitiam contra Deum quidquam peccando egistis, per opera vestra bona id emendare non tardetis; hoc vobis ad memoriam soll cite reducendo, ut si quis legitimatus sit, in domo sua tranquille et pacifice, ut bonum decet christianum, vivat, parentibus honorem impendat, uxorem diligat, filios catholicam fidem et Dei legem cum summa disciplina instruat, ut Deum diligere, timere et honorare sciant: hoc enim beneplacitum est apud Deum. Super cmnia turpiloquia abstinentes, clarissimi, proximis vestris detrahiere nolite; sed si alicui aliquid in aliquo displicet, illam evangelicam sectantes doctrinam, arguite et monete in charitate, et si illum lucrati fueritis, vosmetipsos salvabitis (Matth. xvi, 15). In omnibus ebrietatem cavete. Hæc enim subversio magna est animæ. Sicut enim ignis facile incendit stipulas, et leviter siccas exurit paleas; sic ebrietas corpus corrumpit, et animam simul et corpus in grave peccatorum incendium djicit, et præcipue in juvenibus. Vinum enim et juventus, duplex incendium. Propterca qui ab ebrietate non cavet, peccatum non evadet. Ad ecclesiam quando venitis, cum summa reverentia et timore maximo intrare depetis: considerantes quia ad Dominum et dominatorem universe creaturæ vaditis, cidem ibidem pro negligentiis vestris veniam deprecaturi. Dum etiam in ecclesia stamus, orationes Domino pro peccatis nostris fundentes, prius tamen operibus fidei, in quantum possibile est, justificati oculos mentis ad Deum levemus, semper intendentes qualiter de supernis a Deo consolationibus præbeatur. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Ista si frequenter feceris, et præ oculis Deum habueris, inimicus fugiet a te. Angelus enim Domini bonus adjutor tibi erit, si mentem tuam dirmam in his existere perspexerit. Considera quia pius et misericors est Deus, et puro corde se deprecantes misericorditer recipit, promissiones suas non elongat, et allevat ac sanat eos qui contriti sunt corde. Hoc etiam, charissimi, latere nos non debet, verbis Christi per Scripturam sacram nobis nuntiantibus, quod istius mundi finis appropinquat, et per quotidiana signa, quæ per Evangelium prædicta sunt et quotidie fiunt, spero in proximo ejus esse adventum, ut per ignem omnem judicet mundum. Ecce enim

1 M., consolutium.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »